Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

1001쪽

quidem omnia laude atq; commendatione digna iunt, quod autem laqueo sibi vitam eripuerit, hoc rursum venia omni calet, ac pestiferi daemonis opus est. Ipse enim eum ante actam poenirentiam e vita eduxit, ne quid inde fructus caperet, atq; ut tu pissina a morte interiret. Nam qui Christi tribunal metuit, memoriaq; iam inde ab ineunte aetate illud usurpat, is profecto non ed audaciae proruer, ut judicium per contemtum adurgeat: quia potius longius etiam vitae spatiuin sibi ipsi requiret, ut in diutur. niori tempore animum suum a peccatotum spurcitie abstergere

queat.1 6. Leo Serm. i. de Pasone Domini. Remedium remissi nis peccatorum , Iudas non transisset, si ad eam poenitentiam confugi sset, quae eum revocaret ad Cluilium , non quae instigaret ad laqueum. Diceudo enim, peccavi tradens sanguinem Justum,

in impi tatis tuae perfidia perstitisti, quia Iesum non Deum Dei filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem inter cxtremum mortis tuae periculum credidisti, cujus fiexisses misericordiam, si ejus non negasses Omnipotentiam. I 67. IdemSermon. S. Consummato scelere tam perversa impii fuit conversio, ut etiam poenitendo peccaret. Origenes. Si enim

poli quam retulit pecuniam , & confessus est , se peccasse, non abiens laqueo se suspendisset, sed locum poenitentiae requisisset,& tempus poenitentiae observasset : forsitan invenisset eum , qui dixit, vivo quoniam nolo mortem peccatoris, sed poenitentiam

168. Et Serm. 2. Prius in desperationem transi quam Christus Sacramentum generalis redon tionis implerct. Nam pro omnibus mortuo impiis Domino, potuisset etiam hic consequite medium, si non festinasset ad laqueum. Maligno cordi nunc furtis fraudium dedito, nunc parricidalibus commerciis occupato, nihil unquam documentorum misericordiaeSalvatoris insederat. Insurrexit in semetipsum judicio paenitentis, sed furore per-reuntis, ut qui vitae autorem intcs sectoribus vendidisset, in ausementum damnationis suae etiam mori cndo p cccaret.

1002쪽

I6'. Eonhardus insententiis Tom. I. Oper. col. 6so. Edit. Paris. An. is86. in fol. Iudae poenitentiam desperatam& crudelem appellat. Confer eiusdem Serm. I 6. super Canticum. T. l. Oper. Col. 788. Chrysostomum homilia 8 o. ad Populum Antioche num. T. I. Op. p. 32i- 1 o. Paschasius apud Esnar. de Mendo ea tib o 6. Posson.S 7. r. cap. i. pag. 38o. Poenitentia Iudas) ductus retulit triginta argenteos. Nec tamen ita poenitentiae modum tenere potuit, quin mox laqueo se suspendit. Particulam illam mox adverte. Non dubium quin semper divinae misericordiae fontes pateant poenitenti, sed est, quando specialillime poenitenti misericordiae jubar effulgeat. Quam prudens proditor accederet ad suffixionem Domini, quando sacratissimus sanguis effervescens vel latronis maculas eluebat.171. Leo ermone de Passione: Expectasses, inquit, Iuda, donec sanguis Christi pro omnibus funderetur peccatoribus, infor- mis lethi luspendium distulilles. Sanguis Dominicus te a praecipitio tuo revocasset. 171. Fulgensim ad Henantiam os. 6. Iudas qui Christum tradidit, yeccati sui poenitentiam gessit,sed salutem perdidit,quia indulgentiam non speravit. Salubris autem conversio duplici ratione consistit : Si nec poenitentia sperantem ; nec spes delatat poenitentem : ac per hoc, si ex toto corde quispiam renunciet peccato suo, & toto corde spem ponat remissionis in Deo. 173. Iudas Cissa nitentiam non, tamen cumfructu. Agnoverat Iudas peccatum suum , peccati poenitentia ductus templum. adiit, non privatim modo in secretas vel Dei, vel nominis, vel . obscuri alicujusSacerdotis aures peccatum illud seposuit,sed pus licitus etiam, in facie Sacerdorii Principum, & populi Seniorum, errorem, cum ingenti dolore de facta iusto atq; innocenti sanguini iniuria, confessus est i ad haec sanguinarium in triginta argenteis pretium attulit, eoo, cum rescissuro contractum impium assentiri nollent sceleris consortes, in templum projecto, quantum , & quo modo potuit maxime arduo, quippe cum infamia sua

1003쪽

coiγjuncto, restituit adnuinum, quae illicite acceptarat. Tunc

VIDENS Judas, ait Matthaeus c. 27. v. 3. qui eum tradidit , quod proditione sua mediante damnatus esset, POENIT ENTIA DUCTUS retulit triginta argenteos Principibus Sacerdotum & Senioribus dicens : PECCAVI tradens sanguinem tu stum. At illi dixerunt: Quid ad nos i tu videris. Et projectis argenteis RECESSIT, puta, a maligna Societate, de occasione, in quibus & cum quibus in crimen prolapsus fuerat. En Poenurentiam agnitione , confessione, dolore, rest itutione, occasionum relabendi iuga , ac criminis detestatione prorsus insignem, nihil tamen fructuosam ad Salutem tantopere Poenitentis: Quid, quatio, defuit ad fluctum quo, ut hic innasceretur Poenitentiae, aut ex Poenitentia effloresceret, opus erat ' Alio certe nullo, nisi ut Poenitens spem de mente conciperet, de oratione, cuius tanta crat in templo opportunitas, probatam proderet, itaq; temissi nem exoli flagitii & se accepturum confideret, de speratam flagitaret. Oratio, oratio , inquam, defuit ad DEUM, cum plus, quam necessarium , prolixam ad homines habuisset, quae spe

animata de armata , veniae desperationem vel noli admitteret cor

aggredientem, vel viscera ingressam animo arceret, susciperetq; paratam omnibus misereri benignissimi Servatotis indulgentiam. At enim, quia desperationi succubuit, a templo absque Numinis deprecatione recessit e, infelicem animam, etiam per medium rupti pectoris ostium inter viscerum ejectam colluviem aperta nimium secretorum propalatione in fauces tartari protrusit.

Matth. a . v. s. Et A B l E N S laqueo se suspendit. Act. i. v. i8. t suspensus crepuit medius, de distusa sunt omnia viscera eius.174. Restitutio est actus poenitentiae necessarius, quippe sine quo omnis poenitendi labor irritus, ipsaq; praetenta poenitentia

nulla est. Hoc usq; adeo compertum cst apud omnes, ut 3am sacri axiomatis, imo regulae de canonis loco habeatur in scholis, tum apud Sacrorum Canonum , tum apud eJus I heologiae peritos , quam a disserendis N d rigendis motibus moralem nuncupamus , vulgatum illud. ri remittitur peccatum, nis restituatuc, ablatum.

1004쪽

Piablatum. Accepta sun thaec verba ex scriptis sanctissimi pariter dedoctissimi Patris Augustini ad Macedonium ita Ieribentis plenius pro asserto nostro: Si res aliena propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: Si autem veraciter agitur poenitentia , NON REMITTITUR

PECCATUM , NISI RESTITUATUR ABLA

TUM &c. Necestarius itaq; actus hic est adeb , ut qui eum habet solum,

si caetera ad poenitentiam requii ita desint, non maiorem mereatur laudem , quam Judas i scariotes, qui in hoc quidelia laudabilis, quod hunc actu nis gerit , non tamen pleno laudandus, de quo S. Chrysostomus ait : Condemnavit se ipsum,&argenteos prooecit; omnia haec laudabilia sunt. Et Evangelica quidem asierunt: haec eum egi isse poenitentia duce , puta inchoata, quoad partem ne- celsarium operans, sine quo nihil. Poenitcntia ductus, inquit Matthaeus, retulit iliginta argenteos Principibus Sacerdotum. Nempe scelestissimo huic hoc axioma inhaeserat : Restituenda ablata illis, a quibus injuste accepta, aut certe illi loco , unde accepta sunt, qualis erat Corbona, quam S. Hieronymus gaZophylacium templi, ubi asservabantur oblata Deo , Iolephus vero sa. crum the laurum fuiste, adstruunt. Inde nimi vim scelerati Sace dotes triginta argentcos sumpserant, ut sciatit S.Cyrillus s.cribens: Principes pecunia lacra proditorem conduxerunt &c. Hinc eorum disceptatio , quo ponenda haec pecunia foret, aliis forte opinantibus reponendam suo loco, aliis, quorum sententia praevaluit, negantibus semel in pretium proditionis impensum posse in sacra dona referri, colligentes fortassis id ex lege illa, quae mercedem a prostibulo seu meretrice acceptam osterii Domino vetat: hinc illi acceptis argenteis ex templi pavimento, quos ex manibus proditoris recipere noluerant, dixerunt. Non licet eos mittere inCorbonam: quia pretium sanguinis est. Hinc author Historiae Scholasticae haec verba interpretatus, mittere, inquit, intelligere inittere quod nos dicimus resti mercin Corbonam, quia inde tulerunt argenteos. Laudabilis itaq; in

Hii illi lili a Juda

1005쪽

Ilia testitutio, qua pretium proditionis in templum reiecit, unde lacrilege fuerat accepta. Sed eatenus tantum laudabilis, quatenus damnosum erat ipsi poenitenti futurum, &vituperio, si injustus rei sacrae possestar illud retinuisset. Laudem negativam

vocant Scholae, quam tamen emereri necessario actu debet poeinnitens, alias frustra remissionem criminis vel expectaturus vel f gitaturus. Id. dissertat. 13 ρ. 2 seqq. 17s. Matthias Schuyenhauer, S. I. Cadanensis Rohemus in E emptiri Paenitentiae, Dissertat o. num. ri. pag. Iosi. 17o. Edit. Prag. in Moi 678. Hic autem non praeter rem quaeri poterit, cur Iudaei triginta argenteis, quos reddidit Iudas Ischariotes, emerint agrum figuli in sepulturam peregrinorum Z Quia cum essent pretiulanguinis, eos in Corbona , vel gazophylacio inter dona Deir condi nefas erat Principibus & Sacerdotibus ; inito propterea ab iis consilio statuerunt, ut emeretur illis ager figuli, quo peregrini, qui in urbe evita discedebant, sepulchro carentes, in illo sepelirentur. Sub velo nempe typi , significatur, pietium sanguinis

Christi, non Iudaeis indigenis sed peregrinis, id est gentibus iii

eum credituris, profuturum esse. 176. Optime Agysiis Novarintu insultib. cap. a . Fraudulei ter Principes Sacerdotum cogitaverant, & decreverant illius p

cuniae summam in vilissimae & abjectissimae rei usum expendere, in sepulturam scilicet militum aliorum ' pauperum ,&ignobilisum gentilium is atque hac ratione Christi memoriam ad necem empti, &suam ipsorum impietatem emptione sepulturae sepelire. Sed aliter Dei providentia iactum, ager quippe ille emptus, arte

nurn monumentum factus emceleris ipsorum. Si in Corbonam pec uniam immisissent, non ita manifesta res facta fuisset, nunc vero praedio empto ad posteros remunt 'ersam vel aliud cogitantes transmisserunt, ut hinc cogitaremus , aegre celari Sacerdotum MPrincipum scelera posse. H. I. 177. Mirum autem est, quod de hoc agro scribunt Broeam din, Nicephorus, Ererimbachius, Sagigni acus, & ex iis Ad chamius

1006쪽

993 DE IUDAE INGEMIO O c.

tricis Helenae, de hocagro, quantum terrae plures naves capere Poterant, Romam avectum, ac juxta montem Vaticanum in eum locum exoneratum sit, quem incolae campum l. inctam vocitant, licet coelum mutarit, eandem tamen retinere vim quotidiana cxperientia docet. Romanos enim respuens , sola peregrinorum corpora ad sepulturam admittit: Quorum etiam hic omnem car- nis substantiam intra viginti quatuox horas prorsus consumit, ossibus tantum residuis.

TITULUS XII.

Diabolus Iudam pereuntem ad laqueum avaritiae deduxit,

quo sibi collum frangens crimen tuum potius auxit, quam expiavit. Quod turpe mortis genus flagitio Mus competit. Tempus autem quo id factum , praecise non determinatur. 178. Vide ut Iudas de peccato in peccatum se praecipitet . Furantea, dehinc proditor: Postremo ipse mi indignus ultor. Hiianus in PIalmum Is y. Diabolus Judam ad laqueum duxit, ne si longius supervivens audiensque pro crucifixoribus Christum in cruce orare, latronii paradisum promittere, ad poenitentiam converteretur. I7 ChrUosumus homiliato. de Poenitentia. Persecutus est Diabolus dam quoad ad laqueu duxit,atq; e praesenti duxit vita, poenitentiae proposito privavit , quoniam si vixillet .&ipse sorte salvatus foret, argumentum ex crucifixoribus sumitur. Laqueo

se suspendi roigo. Non novus hic Iudae Iaqueus, jam diu illi collum po

rexerat : ait Drogo de Sacram. Dominica passionis Tom. 12. n. v. pag. 8s. quod a Christo discesserat,& avaritiae laqueo se suspenderat, sed quod fecerat in occulto, palam omnibus innotuit. isi. Hieronymus Raptisti de la metiar, Tract. Evangel. 2. 'arre 3. f. Ia pag. ST3. Inter omnia venena quae animam inficiunt, avaritia venenum insanabilius est, & minus admittit curationem. Fortis Iaqueus iste, ad quem qui incidit, etiamsi sit Apostolus ele-

1007쪽

ctus a Christo, potestate ejiciendi daemones donatus, particeps corporis &sanguinis illius effcctus , ab ipsona et sacerdos ordinatus, non evadet, ut videre est in Iucia, qui hoc laqueo tentus remansit captivus ad ipsus Diaboli voluntatem, ut quid ille suggesserit,fecerit, etiam cum ad vendendu ipsum mei Dei filium inimi cis suis incitavit,& tandem laqueo se suspedit, & suspensus crepuit medius. Laqueo enim compressus periit, qui in Diaboli laqueum inciderat. i 82. Nouanetenus in Christopatiente'. m. is s. Edit. Pari . in

fol. Anno is . Sub Persona Nuncii de Iuda fine canit: Tu certe Iuda ) ut aequum est, jam male malus occides , Primumq; laqueo in nexili pendens, rues,

Imas in umbras manium, saltu incito, Moerore confectus gravi, ut qui innoxium Prodideris argenta, ibi voracis te impetus Sorbebit ignis, quando poenam vindicem Effugere non vis, te manent haec omnia. t- pensilem contra implices Laqueum, viam omnem vocis ut tibi obstruas. 183. Iuvencm Presbyter libro . rastoriae Evangelicae Tom. q. m.

Proditor atIudas postquam se talia cernit, A ccepto sceleris pretio signasse furentem, Infelix aegris damnans sua gella querelis Argentum, & culpans iacram prooecit in aedem, Exorsusq; luas laqueo sibi sumere poenas, Informem rapuit ficus de vertice mortem. 18 . Arator Diaconus libro I. Apostolica Historia de eadem mortis forma haec reliquit Sic venerandus ait: nostris, quia proditor amens Mercedem sceleris solvit sibi, taedia noxae Horruit ipse suae, stringens in gutture vocem ,

Exemplo cessante reum, qui parte necari

1008쪽

' i Promeruit, qua culpa fuit, cximent retractans indicio tali permisit membra furori. Acrisin medio, communi ut proterat hosti . Debita poena locum, coelum verramq; perosus Inter utrumq; perit, nullis condenda tepulcris Viscera rupta cadunt, tenuesq; clapsus in auras e

Sententiam jam pastus est aequissimc Inoustus idem discipului atq; impius, Qui prodidit Dominum suuris, modo petisti '

Pendere visus sene, mox ex ipso eo In terram ab alto lapsus, illil incubans. Nam cum malum illi instaret, infelix tamen Non novit : aequa lege sic sententia

Est lata, felix usta cessit'Itio.

i86. Augustinus Tomo Io. se . iai. de Tempore, ρ. QS. Abiit

ergo Iudas oc laqueo se suspendit. Vide Iuda sententiam divinae

Majestatis , quae te punire noluit manibus alienis. Pendes in laqueo, & argentum facet in templo. Nullus gratulatur de tali commercio , quia sacrilegum pronunciat pretium. Non licet mitti in Corbonam , quoniam pretium sanguinis est. Ecce Iudaeorum improbitas condemnat admissum , 5 non condemnat sacrilegium. Si tollere non licet pretium,cur implere festinas homicidium t aut pretium innocentis sanguinis in Corbonam non licebat mittere, ipsum innocentem licebat occideret

18 . Idem libro h de civitate Dei cap. 18. Tom. 1. Oper. p. v. Judae factum merito detestamur, eumq; veritas judicat, cum solaqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam expiasse commissum, quoniam DEI misericordiam desperando exitiabiliter poenitens, nullum sibi salubris poenitentiae locum reliquit et quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali sup plicio, quod in se puniat, non habet Z Iudas enim cum occidit, sceleratum hominem occidit, & tamen non solum Christi,

Verum

1009쪽

verum etiam suae mortis reus finivit hanc vitam . quia licet propter suum scelus, alio scelere suo occisus est. Dum se laqueo perimit, scelus scelere cumulat, in stium filii proditione peccaverat , nunc de divina misericordia dissidens, in Spiritum S pe

cat.

189. Leo Sermone densione : Scelestior omnibus Iudas Minfelicio r exi lii t, quem non poenitentia revocavit ad Dominum , sed desperatio traxit ad laqueum. 19o. Beda. Dignam sibi poenam invenit, ut gi tur, per quod vox proditionis exiverat, laquei nodus necaret. Subjicit: Et qui hominum Angelorumq; Dominum morti tradiderat, coelo te raeq; perosus aer; s in medio periret. Et viscera quae dolum proditionis conceperant, rupta caderent.1yi. H larius Pictaviensis Comment. in Matib. cap. .pag. Ir se

secedens itaq; suspendit se damnato Christo. Ita mortis Iudae tempus comparatum est, ut sub passione Domini commotis ii fernis superiusq; omnibus ocrevulsis,in oblivionem ossicii sui

universorum clementorum procuratione stupefacta , nec inter mortuos visitaretum, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem.

i9a. Iustinus Mara1r quaest. ad Orthodoxos i 3. de tempore quandoIudas perierit : Si, inquit, ante passionem quidem Dominus precatus est .ut sanctificarentur a Patre discipuli, postea autem Iudas periit , quomodo quae pro eis oblata est precatio, accepta videtur ρ quomodo etiam verum esse ostenditur illud. Scio

quod semper audis me t Respondetur, Iudae perditio est facta, postquam Christus sum in & intinctam offulam accepit, atq; in eum ingressus est Sathanas, ipse*Judas egre lIus se a reliquis abrupit discipulis. Oratio autem pro discipulis post discessum Iudae habita est. Id ex ipsa ostenditur ratione cum orans Dominus dixit : Quos dedisti mihi, custodi vi, & nemo ex iis petiit, nisi filius ille perditus, ut scriptura compleretur. Itaq; primum perditio facta est, deinde pro discipulis oratio, postea passio Salvatoris. Iudas si ante mortem Christi suspensus, quandoJudas pretium Pharisaeis retulit i i93. Au-

1010쪽

193. Aurasinus quaestione ex Novo Tes nenio nonagesima ova Oper.pag. 6. Tradito Salvatore & illucutiente Parasceve, omnes principesSacerdotum,& Scribae &Seniores convenerunt in domum Caiphae Pontificis, quo perducendum sciebant esse Iesum, ut audirent eum. Hoc Matthaeus & Marcu, Evangelistae testantur,& nullum ex his ante perscaum impium opus a domo Praesidis absessisse, quippe cum omnis instantia eorum,&devotio ad agendum pascha mors esset Salvatoris. Occupatis ergo eis ad necem Domini a mane usq; ad horam nonam, quomodoJudas retulisse eis pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem Domini probatur,& dixisse illis in templo: peccavi,quod

tradiderim sanguinem justum : cum constet utiq; omnes Principes &Seniores ante pallionem Domini non fuisse in templo,quippe cum etiam in cruce posito insultarent ei. Non enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint inulta, quae cum ante facta probentur, novissima ordinantur, & iterum quando locus admittit, ut quod factum est, ante ponatur. Nam manifestum est utique quinquagesimurn Psalmum anteriorem esse qua tertium. Sic ergo aliquando evenit, ut anticipentur, quae posteriora sunt. Unde & factu Mariae quae rost resurrectionem fratris sui Lagari , an te scX dies Paschae in coena unguento pedes Dominiunxisse probatur, propter signification una cius anticipatum est ab Evangelista dicente inter caetera : Maria autem erat, inquit, quae unxit Dominum unguento. Hoc refert antequam Lazarus moreretur, quod nisi postea factum inveniremus, nesciremus quo tempore iactum esset. Sed ne forte post nonam horam factum sit, ut videns impius&crudelissimus Iudas occisum Salvatorem, S ob hoc velum templi s iisum, terram tremuisse, saxa fiuia, elementa conterrisa, ipse metu correptus dolueate, nonnescius iustum se tradidisse, in cuius passione sic indignatus sit Iudex

Deus. Sed & post nonam horam occupati erant, sicut aestimo seniores & Principes Sacerdotum. vespere enim eadem die Pascha acturi erant , Sabbatho autem nummos portare non licebat secundum legem . de per hoc improbile cst apud me, quo

die, imo quo tempore laqueo vitain finierit Judas Iscariotes.

SEARCH

MENU NAVIGATION