장음표시 사용
981쪽
prius. Sic cum alii Evangelistae narrent Iudam demonstratum Christo ante institutionem Eucharistiae, de cum Lucas istud dicat factum post Eucharistiam , non dubitare debemus a Luca illa posterius recenseri quae prius facta fuere. Erasmus in narratione illa Marci hanc regulam admittit. Quomodo igitur non potius locum habebit in hac Lucae narratione 3 Lucas in Exordio Evat gelii sui ait, quod Evangelium suum acceperit ab iis qui fuerunt ministri & inspectores Iermonis, ideoq; tutissimum est Lucam exponere per alios Evangelistas, qui praesentes fuere. Nam Lucas ut Iohannes&Matthaeus) non interfuit Euchati iliae. Quod
.nequaquam sic accipi volo, quas Lucae auctoritatem extenuare oporteat. Nam expositio unius Evangelistae per alium, non extenuatio , sed declaratio dici debet. . Qui verba unius testis pecverba testium duorum declarat, ille testis unius auctoritatem nequaquam elevat, sed potius aequalem auctoritati aliorum consti tuit. Rupertus quoq; AbbasTuitiensis caulam adfert,quareLucas continua serie narraverit c sum agni,& Eucharistiae institutionem, quia vὶ delicet solus Lucas mentionem facit desiderii illius, quo Christus desideraverit Pascha comedere cum discipulis suis , ct propter hujus desiderii completionem ait Lucam continuaserie coniunxisse descriptionem agni Paschalis & institutionem Eucharistiae. Et frequens hoc est Historiographis, ut res principales
conjuniitim narrent, & rem minus principalcm postremo recitent, etiamsi ordine temporis praeccilerit. Et alias a Luca feriem ordinis neglectam eisse ex narratione tentationis Christi constat. Nam quando Matthaeus cap. q. tentationem adorationis in sine collocat, Lucas tentationem de praecipitatione e pinnaculo templi in fine poniticumq; utriq; consentientes dicant Diabolum post tentationem de adoratione reliquisse Christum, liquido apparet
ordinem non observatum a Luca. Et in narratione de rebus gestis in ultima nocte Lucas etiam in aliis discrepat a reliquis Evangelistis quoad ordinem. Nam verba Christi quibus promittit se postea cum discipulis i biturum de fructu vitis in regno Patris, an- re initium cernae narrat Lucas, quae alii Evangelistae subjiciunt
982쪽
Eucharistiae. Vaticinium Christide scandalo Matthaeus&Marcus omnibus di cipulis dictum narrant. LucasChristu cum solo Petrolo cutum,ait: Matthaeus & Marcus narrant hoc vaticinium factum in horto, Lucas narrat factum hoc esse in domo ubi comederant Paschalem agnum. Ex hac diversitate apparet ordinem s. aepiss- me neglectum a Luca. Et Josmnes Calvinus in Harmonia sua
testatur seriem temporis, quando cxlcri Judas,ex narratione Lucae non poste certo probari. Et Ministri Ecclesiae Magdeburgensis fatentur in opere Historiae , incertu esse quandoIudas exi rit. Iam si illud incertum est, mirum est cur ex re incerta dogma fidei constituant,& etiam in Cateches pueris instillent. Neq; ico pum attingunt illi qui putant, Iudam singulis Apostolis in ultima nocte bis fuisse monstratum ante Eucharistiam , semel in lotione pedum, de altera vice in esse agni Paschalis, postea sintia Eucharistia denuo singuli; in onstratu,&Evangelista inIohannem utramque posteriorem demonstrationem sub una comprehendisse. Nam primi , ni agna est differentia inter illam demonstrationem cujusjohannes meminit, & alteram quam Matthaeus de Mardus deictabunt. Iohanncs enim ait, Christum buccellam porrexi ila in os Iudae, Matthaeus vero & Marcus narrant quod ipse Iudas manu sua intinxerit panem in paropside. Johannes dicit sibi soli demonstratu proditorem , Matthaeus ait quod in genere singulis istud sigmini intinctionis dederit. Ex his igitur satis apparet diversissimas ei se has demonstrationes. Si autem quispiam cupiat scire quoties Christus generaliter monstraverit proditorem, non dissicile erit istud invenire : nam Iob. 6. vocatus est Diabolis,
Joh. Ia. vocatu .r, Iohannis 13. vocatur immundus, Matthaei 26. Marc. I . vocatur proiter. Deinde illam demonstrationem proditoris admonendi causa a Domino adhibitam, ne se pollueret sumptione Eucharistiae, non dubium est : quare igitur non judicamus illam praecessisse Eucharistiam 3 Ad argumentum hoc exauctolitate Lucae sumptum copiosius respondet Muscu. qui dicit, se minimὸ dubitare quin Iudas exierit ante institutionem Euchari.
983쪽
Argumentum I v. io. Iudae peccatum nondum fuit manifestum. Ergo Christus admisitIudam ad convium coenae, ut doceret nostiae excluderemus ab Eucharistia occultos peccatores. he. Henricus Bullingerus lib. 6. cap. 9. Contra Ana baptistas docet , peccatum Judae
non fuisse tempore Eucharistiae occultum, sed manifestum. Primum enim notum fuitChristo. Deinde scelus illius nonerat ignotum Pharisaeis, cu illis enim foedusproditionis inerat contraChristum. Significanter etiam satis monstrati Iohanni. Potuit igitur - Christus contra illum produci testis iacti. Et quando Minister scit alicujus scelus, & novit contra illa ira producere testes facti, impius . est quando illi datEucharistiam.Et non cogitandum est,quod hic
Clui stus margaritas porcis dederit contra doctrinam suam. D inde in hoc argumento nulla est ratio consequentiae. Argumentum v. 1is. Augustinus contra Fulgentium Donatistam inquit, I ris accepit bonum Chrim corpus, sicuti Simon Magus accepit bonum baptisma: & super Pial. io . ait: Christum primam Eucharistiam Iudae dedisse. Ad Augustii uargumentum respondet Rupertus Tulliensis, qui ait,Augustinum in eo lapium, quod solum Luca insecutus aliorum Evangelistarum harmoniam non consideraverit.
Et Augustinum historiam Iudae non satis perpendiise , vel inae patet, quod contra manifestam narrationem Matthaei putarit Ii dam se suspendisse post mortem Christia quaest. 29. stupet N. Tc- stamentum. Et quod praesentiam Judae defenderit, videtur potiusquam . --ῆ fecisse, Cum enim Donatistae urgerent rigorem Excommunicationis, Augustinus putavit eum rigorem
uulla re posse magis debilitari, quam si persuaderet Iudam fuiste
praetentem. Solent etiam ad confirmationem praesentiae; idaeafferre vaticinium Davidis, Eui comedit mecumpanem, levavit ca caneum adversus me. Atqui ipse Augustinus hoc vaticinium non de
pane Eucharistiae , sed de buccella intincta interpretatum, se Potest exponi de qiotidiano convictu quo usus est cum Christo. Argu-
984쪽
Argumentum VI.ri . Omnes Patres sentiunt Iudam intersuisse Eucharistiae. Ergo intcrfuit. Nego antecedens. Nam Hilarius, non infimus ex Patribus, expresse ait Iudam non interfui is ynaxi. Z, charias Chrysopolitanus in Harmonia tua idem docet. Innocentius tertius Episcopus Romanus,&RupertusTuitiensis etiamnegant Iudam intertuisse Eucharistiae. Petrus quoq; Comestor MDurandus in Rationali Divinorum eandem mecum sententiam amplectuntur. Vol angus Musculus & D. Albertus Harden- burgius Ecclesiae Bremensis Minister, eandem sententiam tuetur. Ita docuit Martinus Bucerus 1, & Joachimus vadianus in eam sententiam inclinare videtur, sicuti&Theophylaetus. Theodorus Beaa, &Johannes Ribilius idem docueruntLolannae: vide commentaria Bezaein 13. cap Johannis. . Conclusio.
D s. Augustinus in libro de haeresibus scribit, quosdam dictos
Cainos eo quod Cainum e nudam honorarint. Et Tertullianus de praescriptionibus haereticoru narrat, quod nonnus gratiau egerint L
dae, quia nimirum putaverint, potestates seculi voluisse impedire morte Christi .EtiamCerinthiani leguntur honorasse Iudam proditorem. Et vereor illos etiam nimium honorare proditorem,qui illum non modoSynaxi interfui sie agunt, sed etiam verum sanguianem Christi bibisse contendunt. His manifeste contradicit Augustinus,qui ait: reliquos sostolos comedissestanem Dominum, Iudam mero panem Domini, contra Dominum. Christus inquit, quieducarnem meam habet vita mare am SiIudas comedit Christi ca
nem , quomodo descendit ad infernum t Dignu quiddam notatu est, quod Beatus Rhenanus observat in cap. . lib. Tertulliani,qui inscribitur Apologeticus adversiisGentiles. Nam in illo loco quidam ex adverbio IN DE, fecerunt genitivu secundae Declinatio. nisJUDAE,ut videlicet Iudamretineret convivam,ideo' mirari non debemus, quod multi hodiemo die defendant praeientiam
Iudae, quia multiex illis sunt fratres Iudae tam ii H iluas hujus quaesionis
985쪽
D6. Haec quaestio recto explicata invertit x sit spectam reddit totam arcem ad versae partis; nam multoties Iudam in ore habent. Praeterea hac questione dextre declarata, corruit perniciosa opinio illorum qui ex praesentia Iudae conantur convincere. Excommunicationis disciplinam non esse necessariam. ConfJohann. Hooriabeli Miscellan. Sacror. Lib. I. cap. i'. pag. S 77.
seqq. Edit. Ultraject. in to Anno M DC LXXVI. Musculus in locis Communibus, Danaeus, Piscator, Zanclitus in . Praecepi. Tollanus, Gomarus, in Iohann. i3. pag. 47o. Deo latus in. Notis. Eduardus Kelletus Anglus in Tricaenio Christi, Lib. L. cap. i . Georg. Gillespie Scotus, Aarons Redbloisominus.Libri
Nonnulli homines ex suavibus ac bene - olentibus herbis vel floribus venenum conficere solense Similiter ex quibusvis bonis quidam malum colligunt. Quid amabilius osculo ' quid
sanctiust interim tamen ad venenum adaptatur, quod in Chari tatis pignus servire consueverat, uti in Iuda apparet. Hinc tot in illum dirae, tot fulmina a piis scriptoribus, in sacerrimum illud caput evibrantur. Crudelis etenim impostor tanquam lupus rabi diis , cum magna inimicorum cohorte agnum Dei mitissimum invadit,*ob turpe lucrum osculo prodit, unde idea Iudici retio corrupti esse potest. Quae proditio a sanctis Prophetis in Veteri Testamento praedicta,& typis adumbrata fuit. ii . Sedulius libro Carmine Paschao in Uenae Eb. I pag. 67 . Edii. Pari . infolio, Anno l62 . I une, cruente, ferox, audax, insane, rebellis, Perfide, crudelis, fallax, venalis inique, Traditor immitis, fere proditor, impie latro, Praescius horribiles comitaris signifer enses)Sacrilegamq; aciem gladiis sudibusq; minacem
986쪽
Inseris, & blanda Dominum sub imagine prodis Quid socium simulas & amica fraude salutas 'Nunquam terribiles aut pax conjurat in enses, Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno. ii 3. Pusuasura in Aotthaeum , Lib. I 2. Tomo 9. n. v. arie 2. pag. Iae8. Quaerat forte aliquis, cur tam multam miserunt turbam Iudaei cum gladiis defustibus, ac universa cohorte militum, comprehendere Iesum, hominem simplicissimula datque inermem, qui nullis humanis fulciebatur praesidiis. Non potuit fieri, ut tantam sine causa conduxerint plebem. Forte fecerunt illud propter
multitudinem eorum, qui jam crediderant in eum ex populo, timentes ne magna multitudo credentium eum de manibus eorum
praeriperet. Sed ego alteram existimo causam, multitudinem contra Iesum venisse, sorte quia putabant quidam eorum, in Beelzebub elicere daemonia, quali ex quibusdam maleficiis effugere posset , ut possent eum violenter retinere. Nonnulli verb eorum audierant , quod aliquando cum jam praecipitandus esset de montis supercilio, dc fugerat manus tenentium se, putabant non fuga simplici evasisse, sed talia quaedam extra naturam humanam potuisse. Multa quidem opinio de eo erat in populo, unde &Marcus ait, dixisse judam: quemcunq; osculatus fuero, ipse est, tenete eum & diligenter abducite. Maligne quidem & insidiose cum multa calumnia hoc videtur dixisse, tanquam si diceret: nisi diligenter comprehendentes ac tenentes abduxeritis eum,&cu stodieri t is ipse cum voluerit, quibuslibet artibus, qualibet vi
tute effugiet a vobis.1is. Chusi mus homilia de proditore ct mysteriis carra, Tom. 3. opertol. i8 . de osculo si c disserit: O signum sacrilegum l O conventus nefarius .f O placitum puniendum i Ubi ab osculo incipitur bellum & per pacis indicium , pacis rumpitur Sacramentum. Et per quod consueverunt gentes bella finire, per hoc profanus Judas bellum voluit inchoare. Dedit eis signum, dicens : quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Hoc osculum Iuda, tu dedisti. Hoc pactum in tuo manganicio mercatu posuisti, ut
987쪽
cum quo faceres pacem , ipse rapereturρd crudelissimam passi nem. Mihi crede, habebunt per te multi terrorem, ne quando cum proximis simulatam habeant charitatem. Guttur enim profanum , quod hodie Christo extendis ad osculum, crastino illud es extensurus ad laqueum. Malo tuo didicisti argentum expendere, mox incipies id corpus proprium ponderare.)ILO. micror autiochenus ad cap. 1 . Marci Tom. q. n. O.'m 33r. Iudas Christi glorie & Maiestatis prorsus oblitus , prae pavaritia plane ex coecatus , existimabat latere se posse , si osculum in amicitiae Symbolum praetenderet. Ave Rabbi 1, cui lethales insidias struebat, illi infelix proditor una cum osculo sa tem offert. Dominus autem oli ulum offerentem non aversatur, neq; vultum ab eo vertit, ostendit autem illum non amicitiae studio, sed impietatis expIendae desiderio accessse. iri. Augustinvi Tom. Io veν.serm. 43. de Diversis, in Appeλ
dice pag. 676. Proditorem Christus osculo libenter suscepit , non quia DEUS DEI filius mortem timebat, sed quia nec malas pro se perire volebat. Iuda, osculo filium hominis tradis efungebaris disciplina virtutis,&discipulus factus consilii iniquit
lis. Officio sanguinem fundis, pro pignore amoris vii Inus ii fligis, pacis argumento mortem immittis, servus Dominum tr dis, discipulus Magistrum prodis Utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. Haec ille. Quid quod Curi stus ad miram suam benignitatem testandam osculum Iudae ii presserit 3 2 2. Sanctus Martialis Apostolus ad Tholmanos Epistola 2. cap. Is pag. 17 I. Tom. I. n. I . Christus discipulo suo a quo tradet dum se noverat, dulcedine suae bonitatis , nobis trementibus Mintuentibus sis vitiam eorum, qui cum comprehendere venerunti osculum dedit. 123. Pascha sim T. 9.M. R'parte 2. U. Izo9. O fraus, Olim . sidiae, O doli calliditas i qui per singulas civitates de vicos de Synagogas praedicaverat jam diu, ita ut fama eius exiret in omnem regi
988쪽
regionem, virtutest multas in populo fecerat, in templo quoq; quam pe coram omnibus docuerat, unde & in Iudaea habitan. tibus secundum faciem pene omnibus manifestus erat, quid est, quod tam diligenter cis dat signum ' Et non quodcunq. signum, sed signum pacis, Concordiae, Charitatis , quibus ipse, qui notus 'erat,qui venerant,sine signo forte poterant comprehendere eum. Et ideo quia tam manifestus erat omnibus, non abs re arbitror factum,quod osculi signo traditur,deceb. it tamen ut osculo tradere tur, qui suos diligere debet inimicos, pacisq; oscula non negare, neq; ficte tales diligere. Non enim quantum ex ipso fuit, aut ficte cum amicum vocat, aut in dolo ei vcl simul .itione osculum porrigit. O Impie, infeliciis me,quid est, quodServ. uorem tuum,quod Redemptorem, quod Magistrum S Dominum tam vilissime tradisi Hoc quippe tradis quod propter te suscepi , te non qualiter-cunt, sed osculo me tradis, quod est signum amoris & indicium verae dilectionis. Pignus offers verae pacis, sed vulnus infligis &venenum ierpentis.11 . Simon de Cassia, De Passione Domini, Oper. Lib. ly .fol. m. o 1 . Edit. in fol. Colon. Anno is o. Iudas esculatur, sed os & vim tutem non sentit, & sibi divinum osculum horridum est , non
suave. Indicibili serapillius insuavitas mentis, quae tantam Christi suavitatem animo a horrebat. Nec mutabatur animus, cum funere ex anima intus mortua extra corpus ejus CHRISTI
tangeret sanctum corpus. Advortant, qui CHRISTI cora pus sacramentaliter tangunt, & qui Sacramentis in corpore delabantur, cum & fidei & amoris desit integritas, cum Juda sortientur similem portionem. Non enim ex tactu sacrorum corporeo quispiam sanctificatur, nisi mensis manus palpans ac dat. Osculum amoris est signum. Nam qui suaviat, videt amare , quem palpat. Erit autem proditor si non amat, & sal sum signum in deugnatione signati. Falsus testis non erit impunitus. Magnum amoris cist testimonium , cum ad invicem duorum ora premuntur. Falsitas autetia omnis secluditur a reg
989쪽
re falsitatis posterior auctor in aeternum, nisi resipiscat arsurus Osculum reconciliatorum cst indicium , qui hactenus ad invicem discordabant, nunc vero cum illo discordia irrogatur, & sanguis funditur vinculo pacis. Irrogatur mors osculo vitae, instrumentum virtutis impietatis arma imitatur. Sed cb sceleratior omnis malorum auctor, quo agendi modus nefandior, sed nullus quam ille, qui fit sub velamento virtutis. - I . R. P. Andreas Mendo Lucronensis e Soc. Iesu, in Provincia Castistina Contionator Cathodicor. Regum Phidippi . o Caroti Σ. inmadragesima Conc. 34. pag. 482. Eit. Latin. Ggduni in to Anno Ior c. g. 3. Amicus fraudulentus est deterior inimicus, fictumq; blandimentum est crudelius odium. Quam frequens est id inter homines. Risus quidam simulati sunt venenatae sagittae. verba quaedam dulcia sunt inflammata jacula. Fidendum non est omnibus, qui se amicos ostentant, nam ame ctatae voces tegunt periculosas inimicitias. Cum ergo Iesus inimicum cernit sub amicitiae charae velo simulatum, turbatus est , cum autem eum inspicit palam contrarium,non turbatur,quia eum non timer,nec enim adeo
perniciolus est inimicus manifestus,ac amic, simulatus. D. Cyrili. Alexandrinus lib. s. inJohan. Verisimile mihi videtur non potuis. se carnem Christi, motum quo jam expressus atq; manifestius discipulis proditionis odium offerebaturata sufferre,ut aliquantisper non exhorruerit. Ita horruit Christus noscens amicum apparentem & intrinsecum inimicum,quod secundum carnem non
potuerit non turbationis signa exhibere. ideo enim quando Iu das, qui osculum id signum dederat asseclis ad Iesum apprehendendum,pacis osculo ad ipsum accessit, ipse Dominus dixit:Amia Λd quid venisti Z non inquit, inimice, discipule nequam, perfi- hostis. Haec quippe leviora sunt, quam amice salse. Istud osculi blandimentum fuit ingentius odium. Haec ficta amicitia crudelior. Nec Christus totum exponeret, si eum inimicum
duntaxat nuncuparet , at rem totam aperuit, dum amicum sim
latum vocavit; is namque est nucleus & succus saevissimi inimici. ias. Iudas est exemplar Iudicis pretio eorrupti. Leo Serm
990쪽
ne 9. de Passione. Quae germina &quales fructu, de avaritiae stirpe nascantur , quam merito A postolus radicem omnium malo rum esse definivit, quia nullum peccatum sine cupiditate committitur, & omnis appetitus istius aviditatis est morbus. Amore pecuniae vilis est omnis affectio , &anima lucri cupida etiam pro exiguo pretio perire non metuit, nullumq; est in illo corde justitiae vestigium, in quo tibi avaritia fecit habitaculum. H. I. iHoc probat exemplum avarissimi cujusdam judicis in civitate Treverica es alia, ubi cum S. puerum Nerialierum Martyrem comprehensum ac clanculum abductum Judaei horribiliter flagellarent ,&incisis totius corporis venis cruentarent, aliisq; modis miserabiliter suspenso corpore excruciarent, praedictorum Iudaeorum ancilla, quae Christiana erat, visa nefaria eorum in puerum crudelitate, maximo animi dolore impulsa, clam Iudicem νes alientem accivir, atq; in locum, ubi pius puer tam immaniter
tractabatur , introduxit, ad crius inopinatum adventum obstupescentes Iudaei, statim muneribus illum magnis aggressi sunt, feteruntq; ut sui oblitus ossicii ab aequitate ac justitia, per summum scelus se abduci patereriar. Puer autem vito judice, exultabundus ut potuit, tui liberationem postulabat, sed injustus iudex victus amore pecuniae,pueri preces neglexit ; tum puer: Si tu mihi, inquit, opitulari non vis, opem mihi serat benignus Deus,&sanctissima Mater ejus. Iudice igitur donis muneribusq; corrupto abeunte, puer a Iudaeis interiectus est, A nno Domini i18 .
uti refert Adriamo Maerbecius Scalae Purpureae Gradu I. Cosiationι 3. Laurentius Surius ad hunc annum. Proditio Christi per Iudam iam, repraedicta a sanctis Prophetis, typis quot
Ia 7. Nicolaus Hemmingius, Theologus Danus, Commentari in Evangel. Iohann. cap. i3. col. ρ a. Edit. Basileens in fol. Anno is91.
PD .ss. David tu Persona Christi scJudam proditorem alloquitur: Tu vero homo collega meus, dux meus, & notus meus, qui simul inter nos dulce capiebamus consilium, in domo Dei ambulavimus simul. Scilicet locutus es contra me ,& me prodi