Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

311쪽

,so DISSERTATIO VIII. . tempore Missae constituto in templis, sed & intra privatos pari tes & in vicis, ut colligitur ex zertulliani libro de oratione: potes domi differre pacem, cui ossicio negat gentilem, ut Christiana satisfaciat. Hoc fiebat ad fraternitatem sinceram contestandam. Nihil enim est fidelibus inter se magis un: tum qui spirituali quadam

cogitatione omnes con sicciuntur. Cognationem vero osculo olim probatam fuisse, ostendit Purus arodius Decretorum lib. V. ID. n. g. i. Haec consanguinitas spiritualis & amicitia religionis- societate tam fortiter erat conjuncta, inquit Gibriel Albastinaeinde veteribus Ecclesiae ritibus, Observatione XIX. lib. I. ut gentilibus suspecta esset, eamque magno aliquo Sacramcnto aut mysterio

contractam, & coniuratam cilla crederent, ut pro alterutro mori

sint parati. Ab hac societate non solum arcebantur haeretici, schismatici, Abstenti, a) sed etiam poenitentes, b & Catechumeni, qui omnes a caeteris fidelibus fratres non appellabantur. , quod scilicet, neque sui haeredes, neque Jus ad haereditatem Chri iti h

bere censerentur. Hoc jus fraternitatis in quadam bonorum,pr cum, meritorum, voluntatis denique ac animae conjunctione, societate,&communione consistebat, unusquisque pro facultate 5 modo fortunae caeteros libenter juvabat, neque erat quisquam inter Christianos ea tempestate, qui ostiatim mendicaret,in aegrotis curandis,in viduis,captivis, de iis qui ad metalla, aut arenarias damn ti essent, alendis, quantam diligentiam,quam tam curam adhiberenti Puellis quae tempestivae viro ad aetatem nubendi pCrvenerant, ex publica pecunia dos assignabatur, nullum prorsus ossicii

genus praetermittebatur, omnia praeter uxores, ut ait Tortullianm,

illis erant communia. Si quispiam fratrum obviam fieret, si e longinquo rediret, si peregre proficisceretur, continuo ad amplexum, in & ad osculum currebant, mutua sibi fratrum appellatione & salutatione congratulabantur. O) Ab nim, vox D. C priano familiaris, quae suxta Panaetii expositionem, excommunicatum significat, sed verisimilius Latino Latinio ab ecclesiasticis functionibus suspensum. intelligendum videtur: Abstineo enim & abstineor pro suspendere,& suspendia sacris,& ab ensio ipsemet suspensionis censuram sepe apud eundem Autorem denotat. Acin Regulis Patrum cap. V. g. 2. h

312쪽

ng os ZIS SACRIS VETER. CHRISTIANOR. 1 pri. habetur: digne correptus tamdiu abstineatur, quamdiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit. In Codi cibus Floriacensit 8c Corbensi correctis, eode significatu abstinere pro suspendere legitur. Macet in Hiero lexico. p. 4. b Poenit tes dicebantur olim, qui pro homicidio, vel pro diversis gravibusq; criminibus de peccatis publicam poenitentiam aget es lub cilicio ad

altare erant reconciliati. Can. placuit, distinct. Io. Fuerunt autein primitivaEcclesia quinq; gradus public E pce nitentium, de quit,'

S. Gregorius Thaumaturgus mentionem facit: Primi Flentes, seu Lugentes, id a Latinis Hyemantes nuncupabantur; hi cilicio induti, S extra Ecclesiam humi prostrati fidelibus Ecdlesiam intrantibus veniam de coiitissis scandalis poscebant,de quibusTertusanus depuri- otia cap. III. esita. Conciliciatos, id est, cilicio indutos) concineratos,cum dedecore de horrore compositos, prostra tot in mediu ante viduas, ante Presbyteros,omni u lachrymas suadentes. omnium vestigia lambentes, omnium genua detinentes. Secundus poenitentium ordo eorum erat, qui Audientes vocabantur. Hi namq, in Narthececum Catechumenis admissi erant, quibus audire verbum Dei permittebatur, expulsi tamen erant tepore consecrationis. Tertii

dicebantur Sub rati vel byectra, quia aliquanto diutius cum illis Catechumenis permanebant, ac substrati recipiebant ab Episcopo manuuimpositione, qui super eos aliquas preces recitabat. Quarti gradus erant nybientes, qui consistebant cum caeteris fidelibus in Ecclesia sed in oblationibus minime admittebantur. Consistentes sunt,inquit Matthaeus Blastarius, in Syntagma tesuris Canonici Graeorum, qui fidelib'comprecantur &iimul psallunt, mysterioruuero pallic patione abstinent. Tando quintus Jc ultimus ordo erat illorum,qui peracta jam poenitetia participes fiebat sacramentorii, sed a caeteris fidelib' aliquatenus dist urguebatur, non enim omnii, Ptivilegiis caeteris Christianis concessis frucbantur,& ideo sedebat in humiliori loco. Verba Thauma turgi in Coni P. Acyr. can. XIII. a- dmpamone haec sunt; Flet' seu ludi' eli extra porta Oratorii, ubi peccatore stante oportet fideles ingredictes orare, ut pro se procetur. Auditio est juxta porta iri porticu, ubi oportet cu qui peccavit, stare usq; adCatechue nos& illinc egredi. Audies enim, inquit cri-Pturas, doctrina,ejiciatur & precatione indigia' censeatur. Suble-

313쪽

191 DISSERTATIO VIII.

ctio autem, seu substractio est, ut intra templi portam stans cum Catechumenis egrediatur. Congregatio, leu consistentia est, ut

cum fidelibus consistat,& cum Catechumenis non egrediatur. Postremo est participatio Sacramentorum. Conciliabantur vero

-publici poenitentes in Hebdomada majori, unde etiam illa Hebdomada Indulgentiae dicitur. Confer nostram Bibliothecam An glorum Lib. III. cap. V. g. p. 3Ip. q. IV. Ordinarie osculum illud adhibebatur ante&postu- sum S. Eucharistiae. Ante usum Eucharistiae se amplexabaturChristiani mutuo, has addentes salutationibus acclamationes: PAX TECuM, MI FRATER l vetustJustinus Mart)rtnoratione ad Antonina perhibet ; Ut nempe ante Christianorum inter se concordia, aut reconciliatio gratiae iniretur, quam Deo, illi, suo pascerentur,quo si non reficiebantur, reconciliationis ejus omnino nulla componendae memoria refricabatur. De osculis ante ulum Coenae S. datis 5 acceptis sequentia Patrum testimonia accipio. Origenes vel quicunque autorcst quatuor homiliarum in Canticum Tom. I.

Oper. Hoc est verius propriusque& sanctius osculum, quod a Sponso Dei verbo, porrigi dicitur sponsae, purae scilicet animae&perfectae. Cu)us rei imago est illud osculum quod in Ecclesia sub temporeMysteriorum nobis invicem damus. Hieronymus in0 laad Theophilum, adve sus Iohannem Hierosolymitanum : igno-

ramus absq; charitate pacem, sine pace communionem. Si mi nera nostra absque pace afferre non possumus, quanto magis est MChristi corpus accipere. Qua conscientia ad Eucharistiani accedam S respondebo Amen, cum de charitate dubitem porrigen- tis t Quisquam ne tibi invitus communicat Quisquamne exi cri- ra manu vertit faciem, S inter sacras epulasJudae osculum porrigit. Omnium vitiorum faeces deponendas esse, eorumque loco virtutum habitus induendos esse egregie monet. Ambrosius serm. V. de Sacramentis ad Neophytos,ne indigne S. Eucharistiam sumant :Venisti ad altare, vocat te Dominus sesus, vel animam tuam, vel Ecclesiam,& ait : Osculetur me ab osculis oris sui. Vis ad Christum aptaret nihil gratius. Vis ad animam tuam nihil jucundius osculetur me. Vides te mundum esse ab omni peccato, quia delicta detersa

314쪽

DE OSCULIS SACRIS VETER. CHRIS IANOR. 2 3

tersa sunt: ideb te sacramentis coelestibus dignum sudicat,&ideo invitat ad coeleste convivium. Osculetur me ab osculis oris sui. Tamen propter sequentia anima tua vel humana conditio, vel Ec clesia videt, se ab omnibus mundatam esse peccatis, & dignam quae ad altare Christi possit accedere. Augustinus lib. II. contra liter. Petiliani cap. XXXII. Cui pacis osculum inter Sacramenta copulabitis Z Et Metaphrastes, sancta matrona, quae virum simula erat, sic arguitur a Prisciano: quomodo cum sis mulier ad divina sacra-imenta accessisti, nudo capite Z in pacis salutatione os tuum secure exhibuisti fratribus; respondet illa & se ita purgat: Quod ad

divina quidem dona attinet, simulans imbecillitatem non omnino auferens tegmen, quod erat in capite, ita accedebam ad Sacramentorum communionem, charitatis aurem nunquam signum apud fratres recusabam, neque enim hominum cultibus, sed hominibus angelicam imitantibus impassibilitatem, me ipsam offerre existimabam. Isio omin hom. XXX. 1 n Corinth. Non vulgari

quodam honore os nostrum assicitur, cum corpus Domini excipit, eaque praesertim de causa, tum mutua oscula Jungimus. Audiant qui obscoena loquuntur, qui convitia proferunt, ac cohorrescant, cogitantes,quale os turpent ac dedecorent. Audiant qui obscoene

osculantur. Audi quae oracula Christus per os tuum ediderit, atq; illud ab omni macula purum conserva. De hoc osculo sancto aliud quoque afferri potest. Qu id tandem templum Christi sumus. Itaque templi vestibula, & aditum osculamur cum alii alios osculan- tur. At non cernitis, quo inam homines etiam hujusce templi vestibulis osculum figunt, partim inclinato capite, partim manu terrentes. At per has portas Sc januas ingress us est Christus,& ad nos ingreditur cum communicamus. idem lib. . de Compunctione. Ouculum pacis porrigere tempore, quo munera offeruntur, in usu cst, sed vereor, ne forte plures ex vobis labiis hoc tantum modo faciant, cumChristus pacem non ex ore, sed ex corde desideret. Anastasius Syna ita oratione de sancta Synaxi: Propter hoc ipsum nos mutuo in osculo pacis amplexamur, ut omni colligatione impietatis de cordis duritie abiecta, puro corde ad Dominum accedamus.

315쪽

mymo Halbesadiensis in Epist. ad Rom. c. XVE Mos traditus cstEcclesiae, ut convenientes fideles ad audiendum verbum divinum, Millarumque celebrationem, po st orationes osculo dilectionis sus cipiant se invicem. Confer Iacobi Pamelli Notas ad Tertusti an . de Orat. p. I76. Optatus I levit anus narrat lib. I. Lucillam foeminam potentem & factiosam, quae schismati Donatistarum occasionem praebuit, solitam fuisse ante communionem os cujusdam Martyris, si tamen Martyris, aut si Martyris, nec dum vindicati, olculari, qua de re a Coeliciano tunc Archidiacono, postea Episcopo Carthaginensi correpta, ipsi Coeciliano stata, schisma adversus illum sulcitavit. Haec autem mulier id es reprehensa putatui, quod fraternum osculum, quale sibi mutuo ante lusceptionem corporis Christi praebebant fideles, vel dedignata, vel eo non contenta, inceristas insuper reliquias osculari praesumeret. Add. D. Henricus Rix-ner lib. de veter. Christianor. circa S. Eucharistiam institutis & titibus cap. 7. Et D. Ioachim Hildebrandus libella de priscae Ecclesiae sacris public. templ. & fest. diebus Cap. I. g. V. Post usum S. coenae adhibitum esse osculum ex Loco

Clementis Alexandrini, qui simul ejusdem formam describit, colligo. Ita vero ille tib. III. Praedagog. cap. a. Regno digne gustato,ore mode sto & clauso benevolentiam animi ostendamus, per quod

maxime se exercet mansuetudo morum. Illud autem aulicis quan doque negabatur propter contentiones. Scholiastes Tertulliani lib. Horatione, osculum pacis inter Mistarum solennia dari consuetum attingens, ait: Circumferatur patena pacis inter fideles, praeterquam tamen inter aulicos, quos unanimes esse & pacificos non sinit ambitio. In aulico solo aegre pax coalescit, in quo ambitio

adolescit, juxta Novarinum lib. V. Esed forum c. 62.8. I 87. HOCC-nim osculum animos mutuolconciliat, S omnem malorum oblia

vionem illis spondet, signum igitur est hoc osculum reconciliatio nis, universaeque injutiarum memoriae deletae, verba sunt Cyris Cateches M'stagog. V. In eandem sententiam quoque Augotinus sermon. LXXXIII. de diversis, eleganter scribit': Post orationem

316쪽

DE os ZIS SACRIS VETERUM CHRIS7IANO R. a is Dominicam, quam accepistis de reddidistis , dicitur P Ax vo Bis. CuM,&osculantur se invicem Christiani in osculo sancto , quod est signum pacis, si quod ostendunt labia, fiat in conscientia, id cst,

quomodo labia tua ad labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde illius non recedat. Deinde clamat Diaconus: Complectimini & osculamini vos invicem; atque hinc mutuo nos olculo salutamus. Non hoc ita accipias quasi osculum illud sit eiusmodi, quale in foro inter communes amicos esse consuevit. Neque enim tale est. Metrophanes Critopolus cons fio. Cathoco Apostolica Fcclesiae in Orte t. c. u. p. m. IOI. Edit. Heimstadiens. Participes facti S. Eucharistiae mutuo se osculo salutant, altero quidem dicente, Christus est in medio nostrum; altero respondente,& est, & erit. A festo autem Paschatos usque ad Astu nationem Domini inter salutandum hic quide dicit, Christus resurrexit, ille autem inevera resurrexit. PO-stea vero per totum annum priora repetunt. Caeterum salutati Paschatos non tantum fit inter surivionem, S. Eucharistiae sed de in plateis, in vicis sibi invicem occurrentes salutant sese muto, altero diccnte, Grassus fur exit, altero respondente, Revera surrexit. Hoc ipsum fit usq; ad Assvniptionem DominiSimiliter mulieres inter se faciunt, Quantam laetitiam ex perceptione Eucharistiae primi Christiani hauserint, Gabriel Assiil'inaeustib. I. observat. c. I 2.docet his verbis: Reperti in Ecclesia sunt, qui ea Eucharistia) sumta mox ad Mailyrium, quasi impotentes laetitiae, ultro telo osterrent. Antequam autem aris admoverentur, ut hoc tam divinum M immortale munus haurirent, vidisses mutuos inter se complexus, quo tanta sibi invicem gaudiorum oblectamenta OSCULO impertirent. Hi Dies, quibus Eucharistiam sumsisent, vocabantur antiquis dies laetitiae, dies remissionis, dies immunitatis, dies solennitatis, dies festivi. Haec illi. Tale osculum in quibusdam Ecclesiis etiamnum frequentare Canonicos an e S. Synax in Cornelius a Lapide Commeniar. in II. ad Corinth. XIll. v. iE. Henracus Pintus in Cluisto crucifixo lib. V. Tit. 3. loco 6. p. 73s. Et Iohan. Ludovicus de Lacerri Adversiar. Sacror . cap. 8 l.

muta. 22. P. II . tradunt. Quemadmodum vero aulicis

317쪽

196 DISSERTATIO VIII.

quandoque Olc ulum denegabatur, sic etiam Laicis profundam poenitentiam agentibus nulli osculum impertire licebat. Ajχαιαναμ α Anglorum, de priscis huius gentis legibus,Cantabrigiae edit. Anno

M DC XLIII. illud posc8α. 83. fuse insinuat; pauca saltem inde

excerpimus: Profunda illa poenitentia est, cum Laicus deponat arma, &peregrinetur longe lareque nudus pedes, qui bis non petanoctatur loco uno, qui seiunas multum & vigilat, qui dies S noctes ardenter orat, & non invitus semet conterit, & qui adeo est incultus,ut nec crines nec ungues ferro tetigerit; sal. rangat)qui nec balneum intrat calidum, nec cubile molle, nec cattacm gustat, nee quid e potibus, quod iaciat ebrium, qui Ecclesiam non ingreditur, sed tamen loca sacra quaerit fervidus,& peccata confessus interces sionem rogat; qui neminem OSCuLATu R, semper autem reatus suos acerrime deplorat. Vide Sel fenum HS'nedriis Hebr. lib. I. cap. XIII. p. II 6. I7. f. VI. Porro si ad Prax inveteris Ecclesiae curate respicimus, Agapatum fruitioni procul dubio oscula isthaec fraterna admixta suerunt. Agapae vocabantur convivia sacra primitivae Ecclesiae, a sine stibi praefixo; quia ad muIuam charitatem fovendam,& ad pauperes refocillandos post Sacran Synax in in Ecclesia celebrabantur. 'σαπ. penes Graecos est amor, dilectio, charitas. Hieronymus, vel quisquis autor sit Commentariorum vulgo Hieronymo adscript rumin Epist. I. ad Corinthios, cap. X l. In Ecclesia convenientes oblationes suas separatim osterebant, & post conata unionem,qua cunque eis de sacrificiis c de his nimirum, quae quisque obtulerat superfuissent; illic in Ecclesia communem coenam comedentes, pariter consumebant. Et Chrysi omin in eandem Epistolam hom. XXVlI. Statis diebus mentes faciebant communes, 5 peracta

Synaxi, post Sacramentorum communionem omnes cummune inibant convivium, divitibus quidem cibum adferentibus, pauperibus autem, & qui nihil habebant, etiam vocatis,& omnibus communiter vescentibus. Zonariis in Can. I XXIV. Trustan. Antiquitus, inquit, mos erat post communionem divinorum my steriorum coepulatione, dc compotationes fieri, divitibus epulas liis pedi

318쪽

bus, ac praeterea pauperiores invitantibus. Memmi quoqueAgaparum Iudas Apostolus versi XII. quorundam impietatem his

verbis arguens: Hi sunt is ταῖα ἐγα - α vel juxta veteris Interpretis vertionem, In epulis vestris maculae, dum vobiscum epulantur, sine timore seipsos pascentes. Oecumenim in h. I. Erant, im

vir, eo tempore mensae, quae parabantur, de quibus & Paulus in Epist. ad Corinthios loquitur, quas etiam appellabant. Idem implam Pauli epistolam : Praecipuis diebus iesiis post Sacrorum Mysteriorum particitationem, agebantur communeS coenae,prinparantibus illas divitibus, ac pauperes invitantibus. Publicum istud Ecesesiae convivium eleganter describit Tortu ianus in Mologesico ca .XXI v. his verbis: Coena nostra de nomine rationem sui ostendit. Vocatur enim ἀγαπα id quod dilectio penes Graecos L quantiscunque sumtibus constet: Lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque retrigerio isto juvantur. Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur, Editur, quantum esurientes capiunt: Bibitui, quantum pudicis est utile: ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum sibi Deum esse; ita fabulantur, ut qui sciant D minum audire. AEque oratio convivium dirimit, inde disceditur, non incalprvas caesionum, neque in Classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem curam modestiae& pudicitiae, ut qui non tam ccenam coenaverint quam disciplinam. De Agapis etiam puto intelligenda esse, quae Pliniusjunior de Christianis ad Trajanum Imperatorem scribens DLX. . 97. exhibet: Assirmibant, hanc litisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essentlbliti stato die, ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi Deo, dicere secum invicem: seque Sacramento non in scelus aliquod obstringere; sed ne furta, ne latrocinia committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegareiat. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, & rursus coeundi ad capia dum cibum, promiscuum tamen & innoxium. Promiscuum vocat Plinius, quia omnes in illis conviviis promiscue accumbe-

319쪽

2 8 DISSERTATIO VIII.

bant, sine ullo discrimine personarum aut qualitatis, ut neq; diu es prior neque pauper posterior accumberet. g. VII. Inveniuntur autem Agapae apud antiquosScriptores potissimum triplici de causa celebratae. Quaedam fiebant occasione nuptiarum, in quibus invitabatur ipsemet Episcopus, dicebanturque Agapae connubiales. Aliae instituebantur in sanctorum Martyrum festivitatibus,hisc Agapae natalitiae dictae. Alia tandem convivia in cxequiis praebcbantur, A gapae funerales appellatae. Nazianaenus in Carmine dc diversis vitae generibus: Non epulum natale adiens cum pluribus, aut quod Funereum est, vel quod connubiale petens. De funeribus admonuit Clericos S. Clemens Lib. In Constitui. Apo- solic. cap. XLV. inquiens: Qui in exequiis mortuorum ad conviviu i funebre invitati estis, ordine & in timore Dei epulamini, ut possitis preces pro defunctis exhibere Deo. Mos erat invitandi praeter Clericos, etiam pauperes, amicos & affines, ut observavit Origenes in Iobum lib. X. Ex Concilio Gangrensi in Gratiani decreto distinct. XLII. c. i. habetum, Si quis despicit eos, qui fideliate Agapas, id est, convivia pauperum exhibent, Z propter honorem Domini convocant fratres, dc noluerit communicare, hujuscemodi convocationibus, parvipende, quod geritur, anathema sit. S. Paulinus Epis. LXXXI. Aletio scribens, ejus magnificentiam in funeralibus Agapis pro Rufina uxore in Basilica Vaticana celebratis valde commendat his verbis: Patronos animarum nostrarum pauperes,qui tota Roma stipem meritant, multitudinem in aulam

Apostoli congregasti. Pulchro equidem tanto operis tui spectaculo pascor. Videre enim mihi videor tota illa religiosa miseranda plebis examina, illos pietatis divinae alumnos, tantis influere peri tus agminibus in amplissimam gloriosi Petri Basilicam, ut pro januis atrii, 5e pro gradibus campi spatia coarctentur. De Agapis Solennibus pro Ecclesiarum dedicationibus D. Gregorius loquitur tib. I. Epist. s . ubi Petro Subdiacono necessaria pro similibus conviviis ad dedicationem cujusdam oratorii committit. Cori f. lib. IX.

320쪽

DE OSCULIS SACRIS VETER. CHRISTI AN R. 299

lib. lX. Ep. i. ad Mellitum Abbatem. Tandem haec antiquissima in Ecclena convivandi ratio, cum paula a ambitione Divitum, partim etiam multitudinis insolentia & luxu in desuetudinem veniret, multosque post se abusus traheret, ab Ecclesiarum praesulibus severe prohibita est: unde tot in Conciliis contra illa convivia monita, decreta,&Constitutiones occurrunt. In Detret. Gratiam diasi, r. XLII. c. III. habetur: Non oportet ministros altaris, vel . quoslibet Clericos ad Agapena vocatos partes tollere propter iniuriam,quae ex hac occasioneEcclesiastico ordini poterit deputari. Laodic. Concit. In eodem Decreto Gratiani notatur ex Carthag/nensi cincti. IV. quod nulli Episcopi, vel Clerici in Ecclesia conviventur nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur. Populi ab hujusmodi conviviis quantum fieri potest, prohibeantur. Di inor. XLII. c. V. Concit. Consanii p. VI. c. LXXlV. ubi Charitates appellantur ,&penitus suppressae a S. Ambrosio, ejusque exemplo a D. Augustino, qui ab Ecclesia Africana eas expelli curavit, cum deperdita jam prospiceretur cana illa Christianorum simplicitas. Cui reformatori, ut suavius tales abusus cohiberet, Aurelius Carthaginensis Episcopus scripserat in hunc modum: Magis docendo, quam jubendo, magis monendo, quam minando, Epist. LXIV. Eundem scopum tangunt Augustini verba Confession. lib. IV.cap. lI. Cum ad memorias Sanctorum, sicut in Africa fieri solebat, Monica pultes 5 panem 5 merum attulisset, atque ab ostiatio prohiberetur: Ubi hoc Episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter amplexa est,ut ipse mir rer, quod tam facile accusatrix potius consuetudinis sitae, quam dicceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Sed illa cum attulisset canistrum cum solennibus epulis praegustandis atque largiendis, Plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio

temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Etsi multae essent , quae illo modo videbantur honorandae memoriar defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quod jam non solum aquatissimum, sed etiam tepidis simum cum suis praesciitibus per sorbitiones exiguas partiretur r

SEARCH

MENU NAVIGATION