Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

301쪽

in extremo. Plautus in Rudente a LII.sen. . hic in Fano Veii ris signum fientes amplexae tenent. Quibus suavissime illud apud Arnobium lib. I. contra gentes consonat: .Cum per omnia supplices irem templa, cum Deorum ante ora prostrati limina ipsa converrerent o iculis. Huc di sequentia scriptorum testimonia

pertinent: Statius tib. IV. Thebaidos.

Tesine sat dubium coetu solante timorem

Fallere, es incultosatis ad errere . crines.

Livius lib. III. Stratae passim matres crinibus templa verrentes,v niam irarum coelestium xxposcunt. Et lib. A XV I. Matronae circa Deum delubra discurrunt, crinibus passis aras verrentes. Asamertinus in Paneg)rico ad Maximianum: Matres laesae pensa maniabus abfecerunt, parVos liberos abrutos ad templa traxerunt, ibi aedes sacras passo capillo suo quaeque verrebat. Apuldus Lb. V m samorph. Tunc Psyche uberi fletu rogans, D vestigia humumque vertens crinibus suis. Hrbis etiam portas discedentes non minus aincitis,quamhOnchris gratiaosculati veguntur, Genatat. I b. L Itinerarii hoc versu confirmat :Crebra relinquendis infigimus oscula portis. f. XXIV. Lapid cultores diversisin regionibus rei' riuntur. MantaPeruvia oppidum est; Reguli ejus loci Smarag dum pulcherrimum &nobilissimum habebant , ovi Gallinae magnitudine, quem inter praecipua Numina coluerunt. Benzo his novi orbis l. III. c. g8.p. m. 38 6. In oppido S. Iago de Guisquil flumen est hujus nominis, quod insulam Punam essicit,) Hispani ingentes invenerunt Smaragdos, quos Indi adoraverant. Hudi P. VI.p. 6. Praecipuainsania est, quod viles lapides inseneratione sint. In Cuthung prope Nangan civitatem, lapidemque

dam ingentem auro quotannis totum obtegunt, cumque superstitiose adorant. Est autem lapis supra decem perticas altus,Xinxedictus, id est, Spiritualis lapis, cultus a Regum de prosapia Mungtemporibus coepit. SubCiohing adΚienchuen mons est Xepao, in quo lapidea columna est&idoli Fe statua,elephas,leo, campana ac tympanum,omnia ex solido lapide ; quaelibet statua diversi cor loris,

302쪽

Ioris, sed a quo posita, incertum. Artificia hominum miranda natu-Min Sinais Europa c. XIV. p. 267.seqq. Johan. Neuhos in descript. X nae c. vlu.p. 3i . Cassamalcani in Deorum suorum numero habebant rotundos quosdam lapides, ovali forma, aliosque multo majores Archonto Cosmica. De Idolo lapideo Indorum in forma Cylindri culto vid. Petrus Delia Valge Iun. P. s. epist. 17.p. 228. E- jusdem Superstitionis Mahomedani arguuntur in ipso Athorano, ex quo nonnulla huc transferri argumenti ratio suadet. Ita autem nominatus liber cum censuris perpetuis Norimbergae in a. anno MDCLXIV. Stylo germanico impressus cap. XX. hi'. I. p.

roseqq. habet: Scharestanius, tin baubiiua Scribent umerist

303쪽

Iudaeis

304쪽

Judaeis incurvatio supra lapidem figuratum serio prohibita est, quod perspicuum evadit ex Maimonidis lib. de Mol. c. VI. f. 8. Similiter, inquit, qui se incurvat super lapide figurato, de quo lex loquitur, etia vero Deo id praestet, vapulat: quia dictum: Neque

figuratum lapidem ponite in terra vestra, ut vos incurvetis super eo. Id enim inIdolorum cultu obtinebat, ut lapis poneretur, super quo sese prosternerent. Ac propterea neias id agere in veri Dei cultu. Nec tamen vapulabit,nisi manibus pedibusque super

lapide prostratus iacuerit. Hujusmodi enim incurvationem lex designat. Dionysius Vossius in notis ex Rabbi Sasste subdit; mos idololatricus erat, figurare lapidem pulchrae erigi et, eumque ponere coram idolo,& super illo se coram hoc prosternere. Pergit Rabbi Maimon. f. io. hanc ob causam solebat omnis Israel in Synagogis quae lapide essent substratae storeas sternere, aut straminis genus,quo interipsos & lapides aliquid intermedium foret. Quod si deesset, quo lapides contegerent, alium in locum ibant, atque ibi se prosternebant, vel in latus inclinabant, ne facie lapides contingerent. De mineralibus res paucis expedienda restat. In civitate Regum aes devenerabantur hist. Antip. P. Ip. V. Ad salutis suae perniciem aurum colligunt Cerabaroj portus magni Cerabam in America meridionali ) quique jacent medii ad Hiebram

usque Beraguam. Non nisi certis anni temporibus ipsi quaeritando intendunt. Numen inesse auro credunt, idcirco ex priscorum religione ad id negotii minime tendunt .inexpiati. Α Venere & omni oblectamento abstinent, cibisque ac potu partissime u untur, universo legendi tempore. Petrus Martyr, decad. HI. lib. a .p. a So. Incolae intulae Madagascar post Diabolum cui sacrificant,& Deum Coeli ac Terrae creatorem, tertiam quandam potentiam sub nomine Dian Mananc,id est Deum diVitiarum, si ve aurum adorant. Saepius enim illud super caput levant,quotiescunque ma nibus attingunt osculum insuper addentes. D. Otto Daueae in δε- scri . Asric.ρ- Α'.

g. XXV. Ex his quae hucusque attulimus, quispiam forte non sine omni doctorum hominum applausu suspicari queat,

305쪽

adorandi verbum ab illa manuum ad os relatione in cultu idol rum,aut alterius cujusdam ob)ecti, formatum esse, in qua sententia viros certe non proletariae doctrinae fuisse video. arthras Flacim in Clave siripturae S. Part. I. p. m a 3. dicit, adorare significat incurvationem corporis, qua alii solent alios dignitate praecellentes hoRorare. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi flut Orientalibus illis populis, teste Livio, lib. yo. cum narrat, legato Scarthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis pctiisse. Hugo Gratius in explicat. Decalogi p. 3 . non aliud significat latinum adorare, non ab orare id est precari factum, ut imperiti homines existimant, sed ab eo quod manus admoveatur ori. Heressius ad Arnobium p. 33. censet, adorare idem eiic quod orare ad , sicut dicimus adire Deos. Confer. Jam Gruteri Thesaurus Criticus Tom II. p. Io 9. o Tom. IV.8. 78r. In Spicilegio Mesteri Palmerat. Adrianus Turnebus adversar. t. i. c. I p. Lt usi. II. H I. c 6. Cassar Scientio

1. Verisimit. c. 8. Leonhardiu Lessius de justitia se jure l. II. c. 38. Scipio Gentilis Comment. ad Apulbi Apologiam. Johann. Seldenus de

sellius inmoricus Mystagogi lib. IV. SMI. 2. c. 6. p. 892. Franciscus Beoharinus Ferrarius lib. II c. a p. Is 7 de Heterum acclamationi- bus se Plausu. Verum contra hos Varro Belgii Ge ardus Iohannes Inpius tum in Institutionibus oratoriis lib. IV. c. p. p. III. tum Lexico Etymologico in voce adoro, calamum strinxit, ab oro vel bo ex nomine quidem ore facto, illud dcrivans cum Ludovico dela Cerida in solet. Tenu iam c. XVI. ct Laurentio Vasta lib. V. eleg. c. II. viris citra dubium in politio taliteratura versatissimis; ut id in origine sit quam ore precor, apprecor vel alloquor, juxta Servium ad A neidos l. X. v. 677. In has partes propendere videtur librorum helluo Cassar Carthius Adversar. lib. XXX ll. c. I s. p. m. I 87. ita disscrens: ado rare apud Afranium elegantissime video deosculari significare, apuo Nonium in voce suaviter, quod N B. ut alia non P-uca

306쪽

DE OSCULIS IDOLOLATRICIS CENTILIUM. 28sPauca perperam alio traxit 2 almerius. Nec nos ejus significationis exempla habemus, nisi quod in Sacris adorare inde videtur ductum, quod velut ore admoto colloqui aut salutare denotat. Apu-Djus tibro I metamorph.Suscipit ille de lectulo, & uno congestu populum sic adorat; Malis novae nuptae peremptus artibus & addictus noxio poculo thorum repente adulterio mancipavi. Sed &alibi apud eundem Scriptorem adorare significat alloqui. ut lib. III. ad dicendum spatium vascuIo quodam graciliter invicem coli fistulato, ac per hoc guttatim deflua infusa aqua, populum sic adorat. lib. VIII. Visisque nobis cum fletu maximo , singulorum Juvenum genua contingens sic adorat. Ubi tamen ad supplicum habitum respicitur, ut & apud Juvenalem: Pugnis concisus adorat,

Quatuor ut liceat cum dentibus inde reverti. HJ.Porro proNuminis alloquio uturpatur, ita ut adorare idem lit, atq; precib' venerari. Plautus inRudenteo. Veneror pro adoro usurpat; Nunc quisquis es Deus veneror,quod& salutare dicebat Salutare enim Veteribus idem erat, quod adorare, Plautub m Micho act. m. s. r. Deos salutatum atque uxorem modo intro devertor domum. Qui etiam alloquor in eodem sensu adhibet, Amphitruone Acr. I. s. I. unde Iaamannus in Commentario adh. I. id est, salutare Deos, ut peregre adveniens, quae Arnobius lib. VI. astari Deos & cum Deo venerationum sitem supplicationuin & orationum) colloquia misce-ro; Graeci vocant. Euripides in Herefurent.Θ--, Deos alloqui dixit. Nonnunquam adoto pro valde vel eni-xE oro sumi videtur, ut in illo Propertiano bbro Leleg. . Maneat sic semper adoro, id est vehementet oro . Plura videantur in Guillelmi Turnera vulpecula venatu Part. I.

307쪽

DISSERTATIO VIlI. a. -

OSCULIS SACRIS VETERUM CHRISTIANORUM.

. SuM MARIA. 1 Sacra munde tracranda. Chri spuritatis autor omnia mum

da cupit. Praeparatoria ad dignam Eucharistiae S. participationem. V. Osculum charitativum cur in precum etiuola adhibitum. III. Tam in emplis, quam domi. Fraternitas stiritualis Heterum Christianorum. . Ab entus. Paenitentium quinggradus certo locis circumsicripti. Conciliationis tempus. IV. Oscula anteS. Carnae usum accepta. Lucin amina Carthaginensi chisma excitat. V. Osculumps usum S. Morisiae quare aulicis er quibusdam Laicis negatum ' Graecorum risus in admini ratione Carna. Laetitia ex perceptione ejusdem. Parnitentia profunda. VI. AgapaeprimitivaeEcclesiae auomodo se quando institutae. VII. Agapae triplices, nuptiales, natalitraee unebres. Item in Dedicati nibus templorum. Earundem usius multis constitutionibusublutus. Ab iis Catechumeni ct publicepaenitentes exclusi. VIII. Agapa hodiernoruChristianorum in Ecclesia Orientali sub dio vel in privatis aedibus instituta. Maronitae Monachi abstinent carnibus. Distributio fractuum in agapis Meliten stibus. Graecorum Placentae ct Coliphia. Origo CHLphiorum in a Puadragesima inter Constantinopolitanos. Cothia Moschorum. Quae Gallorum se Histanorum. IX. Osculum in Baptimo adu rorum σinfantum adhibitum, antiquissimis autem Patribus ignotumVDe. Comes notatus. Ritus osculandi mimo pede baptisti. Cyprianus vi dicatus. Infantibus baptistis olim Eucharistia oblata. X. Osculum compatris o commatris in susiceptione infantis de Sacro fonte vix Antiquitati notum. Iudicium Dastaei de Hice. mite. XI . Osculum charitatis olim certis temoribus omissum non sine causa. Ambrosius expli-eatus. XII. Missapro defunctis o Monachorumsacra osculis eam runt. Albassinaei censura contraDurandum estos, Monachi raro ad Eutharistiam admissi. XIII. Virorum carius a mulieribus in Ecclesia

olimseparatus. demneten AE Zyptiacum. XIV. Persia or Impudia

308쪽

estia in scutis veterum Chrasianorum castigata. Osculatoria. XV. C rechumeni se excommunicati ab osculo pacis exemti. Isti omn- benedictio absoluta. Benedicrionis Ceremoniae externa ct Politicae. Osculum in Promotionibus Academicis. XVI-. Discrimen Fnter osculum charitatis apu veter Christianos,or osculum Pacis LMinorum contra Se larminum assertum.

Notanter Francisim ni ana lib. Symb. Iingua Hispanica

conscripto depingit porcum hae rentem in limine templi hoc jemate alecto: NON Mi HI SANCTA LICENT. Nempe nefas est animalia immunda inducere in templa piis duntaxat pervia Christianis. I taq; Christiane, memor hujus picturae,cave, ne referas anima foeda &spurca suem,namque tibi tunc obscoeno sicut porco nihil est commune cum singulis quibusq; rebus sanctis. Igitur siste gradum, o immunde ; Nos TIBI SANCTA LI-cENT. Abluere lavacro poenitentiar,de porco fias agnus,gratiae divinae candicantis obsequio, sic tute sacra omnia frequentabis. Vis aliud ad scopum praesentem emblema habeto,quod sequitur. P

gorius XIII. Papa Romanuscudit Iconem,templi res apertas praeferentem superliminari inscriptolaoc titulo mystico: NIHIL COINQui NATu M. Quasi diceret, templum non patere nisi his, qui mente defaecata ex praevia confessione 5 seria poenitentia sacris epulis pasci desiiderarent. Vide Lukii numismata. S. Thom is de Vista

Salvatorem nostrum, summam semper puritatis curam habu-ssse,his verbis concione tertia HSacram. considerat: Omnia munda Vult author pHritatis, mundam matrem elegit, mu udum discipula dilexit; mundatindone involutus cst,mudo in tumulo, in quo nodum quisQuam positus fuerat tumulatus esti ab his qui sunt mundo corde videtur,& ab his qui liant mundo corpore pollidetur. Quapropter Augo 'niu in corum confusionem, qui ad communionem accessuri tuam negligunt praevie purificate conscientiam, Hipponenser populum,cui Episcopiis praeerat siranoe CCL H.de tempore, ita hegitur exhortatus fuisse: Hoc dico,quod vos frequenter facere aspicio; omnes viri, quando communicare desiderant, lavant manus suas, & omnes mulieres nitida exhibet linteamina, ubi cor

pusChristi excipiant. Quibus in verbis SanctusPraeliit ad antiquualludit

309쪽

188 DISSERTATIO VIII. alludit morem, qui penes Christianos vigebat, quod scilicet, Eucharistiam ad aedes proprias deferre solerent,qui postmodum usus propter diversos abusus esse desiit. His praemissis porro sic pergit:

Non est grave, quod dico,fratres,quomodo viri aqua lavant manus suas, si eleemosynis lavent conscientias suas; Similiter & mulieres, quomodo nitidum exhibent linteolum, ubi corpus Christi accipiant, si corpus castum & cor mundum exhibeant, ut cum bona conscientia, Christi Sacramenta accipiant. Rernhardinat uanae prudentiam serpentinam moraliter hujusmodi verbis inculcare sermo re XXVIII.ὰ modo bene vivendi nititur: Rogo,ut audias prudentiam serpentis; Serpens enim cum coeperit ire ad bibendum, antequam veniat ad fontem ,evomit omne venenum: Imitare ergo MutChar ssima, hunc serpente in hac parte,ut, antequam venias ad fontem, id est, comunionem corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi, evomas omne vcnenum, scilicet odium, iram, malit,am, invidiam,voluntatem malam, & noxias cogitationes ex corde tuo. Rur 'rs illos qui sine debita conscientiae suae emendatione ad communionem accedunt, sermone citato alloquitur his verbis:

Rogo,vos fratres, inquit, nunquid est aliquis, qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam Z & si in arcam sordibus plena vestis non mittitur pretiosa, qua fronte in anima, quae peccatorii io dibus inquinatur, Clitisti Eucharistia suscipitur 3 Similem fere coimsderationem Chusostomus hom. XXIV. mprior. Corinth. adducit: Si quis Regem non temere,nec in cornsiderate exceperit,quid dico Regem,ne vestem quidem Regiam temere & inconsiderate linundis manibus contrectaverit quisquam ,etiamsi sit in solitudine,etia. si nemo adsiti, atq; nihil est aliud vestis quam stamen vermium t Sin autem tincturam admiraris,ipsa quoque est languis piscis morte affecti; sed tamen nemo eam voluerit aususq; fuerit imundis coirectare manibus. Si autem vestem hominis ne aulus fuerit quisqua solum tangere,quomodoDei corpus, qui est super omnia, propter 'quod fractae lunt portae inferorum, & aperti fornices coeli, propter quod sumus & vivimus, accipiemus cum probro de contumelia.

f. II. Haec qua intentione praemisia sint ex sequentibus planEelucescet. Multa scilicet piae antiquitatis oscula sacra, charitati-

310쪽

ng os ZIS SACRIS VETERUM CHRISTIANOR. a 89vum, quod vocant, osculum, ultima quasi illorum species tuo gyro complectitur. Hoc primitivae EcclesiaeChristiani sibi invicem insincerae pacis & --οχρμου charitatis tesseram tempore sacrorum publicorum offerebant. Illi autem sedem in classe osculi sacri al- signo, quia non solum communi nomine audit αγιον, Oscu. tum sanctum, sed etiam quia expresse in Sacris paginis ab Apostolo

Roman. XVI. v. 16. I. Corinth. XVI. V. 2O. H. Cor. XIII. v. I 2.

I.Thessal. V. v.26. mandatu fuit,quin & a sacris personis in sacro loco sanctoque fine susceptum. Usurpabatur primo in precum solennium , cumprimis Orationis Dominicae clausula,unde Ter ulliu-nus Libro de Oratione, appellat signaculum orationis, ct Disther sin Euctis Amen reale. Iustinus Martyr sub finem Apologiae se

est,osculo nos invicem salutamus,quando a precibus cessamus. Ratio hujus instituti non tantum dari potest ea, quam Hieronymus hom. i. in Canticum his verbis estert: Veri Christiani se invicem osculantur, ut recordentur, Deum nos in verbo suo Spiritu sancto suavitar osculari; verum etiam S vel praecipue ista, quae apud Praesulem Hipponensem de amicitia cap. 6. legitur, ut nimirum exteriori osculo pacem interiorem demonstrent. Sive ut testentur, se preces ex pectore odiis desimultatibus minus onusto fudisse. Qua de causa Origenes quoque in Epis. ad Romanos cap. XVI. Christianos ita adhortatus est: ex sermone Pauli scilicet cum dicit, salutate vos invicem osculo sancto mos in Ecclesia traditus est, ut post orationes osculo se invicem suscipiant fratres; hoc autem osculum

sanctum appellat Apostolus, quo nomine illud docet primum, ut casta sint oscula quae in Ecclesiis dantur, deinde ut simulata non sint sicut fuerunt Iudae. Osculum vero fidele primo castum sit, deinde pacem in se simplicitatemque habeat in charitate non ficta. rasistimus bom. XVII.& XXX. Hi a. Epist. ad Corinthios, hoc

olculum ideb institutum tradit,ne vel major contemneret minorem, vel minor invideret masori: sed pellerentur & contemptus Ninvidentiae, osculo isto omnia mitigante de adaequante.

g. III. Impertiebant autem sibi invicem illud, non modo

SEARCH

MENU NAVIGATION