장음표시 사용
911쪽
NON NOS, Abbatem vero , quia Christi vices agit, Domnum appellari decernit. Quam regulae lussionem sic ex usu suorum
rem potum interpretatur Smaragdus in Cap. 6. Regulae e Ut non solum Abbas , sed etiam caeteri Monachi Domni vocarentur. Sicut , inquit , tunc apud illos paterna exhibebatur reverentia, ut priores vocarentur Nonni : ita nunc apud nos exigitur hodie, ut ipsa paterna reverentia priores nostri vocentur Dom-ni. Non est igitur recens inventum, quod Monachi omnes indiscriminatim Domni vocentur , quod nostris his c temporibus multo potiori ratione ab universis monasticis Congregationibus sancitum videtur , ut a Mendicantium ordinibus ipsa nuncupatione secernerentur. Abiit nunc in desuetudinem Nonni de Domni discrimen , quod tamen non rei, sed vocis fuisse ex veterum monumentis conticio. Ut enim Domnos viros praestantis simos honoris ac reverentiae gratia vocitamus 1, Ita per Nonnum intelligi Paternam reverentiam S. Benedictus ad se vetat. Illi et-tiam qui sanctitatis titulo insignes erant, Domni dicebantur, quos item Non nos dici reperio apud Arnobium in Psalm io . Terrenaemcntes, ait, interficiuntur hoc ordine : Si ille qui sanctus Nonnus vocatur, sic agit, ego quis aut quotus sum , ut non agam i Eandem vocem adulationis notam fuisse testatur Hieronymus Epist. 7. Quae in adulationem tui sanctum Nonnamscoram te vocat ; ubi malo in quibusdam codicibus irrepsit, sanctum non nunquam. in DomitianoVirgines Nonnas vocat. inae vox stequentius pro Sanctimoniali usurpatur. In Purniremisit S. Russero , si quis Nonnam corruperit, teptem annis poeniteat. Dictae sunt cliam Nonnanes ct Nonnanae, ut o sten- ait Rhyυveidus in Onoma Deo. Esse autem hanc voccin re crentiae , & quae proprie maloribus natu , ac senioribus olim tributa fuerit, docet Hugo Menardus ad Cap. 7o. Concoriae siegularum. I annes Bona divina P almodiae CV. i5. g. G. pag. g. ber. in Elt. Antve p. Anno M DC LXXVi I. 4 . In Seculo ignorantiae Domnus I Unus pronunciabatur,vclDom nus.Sasi rup ic dis Apostolicae Leoni summo Pontifici.
912쪽
-ISCELLA DE OSCULIS.tifici. Penes Torrigium de Cryptis Vaticanis secundae impressonis pag. 3O3. Quae sita est in civitatem novam quam Dunus Leo Papa aedificavit, ibid. pag. so o6. νοτ. Macer in Hic
lexico ,pag. 23 i. s. Pedes proximi ex amore osculari volebat Isaacus Pre ἱ ter de Contemptu mundi Libro I. Excita, inquit, icipium, cum obviaveris proximo tuo, ut eum honores supra mensuram; osculate etiam pedes ejus, ta manus , & tene ipsas multoties cum multo honore, & superpone ipsas super oculos tuos, & commenda ipsum etiam in co, quod non habet. s. Mira de osculis Boeatae semper virgini Mariae a quibusdam cibi .uis in Papi colarum Legendis leguntur. Caesarius Hoste bucensis Ordinis Cisseresensis ocius L/b. 7 istor. cap.Π, pag. Γ7. nar rat, quod miles quidam aetate adolescens cum quodam milite divite Domino suo, a quo beneficiates erat, habitabat, & licet a rate floreret, amplius tamen florebat virtute virginitatis. Invidia operante Diaboli ab uxore Domini sui gravissime coepit tentari: qui cum per annum eadem incestanter tentatione laboraret, jamq; et intolerabilis esset , submota verecundia Dominae suae, quid pateretur aperuit, aqua repulsam passis, amplius affligebatur. Casta enim erat matrona & viro suo fidelis. Rem aperuit miles Eremitae, qui hoc dat consilii, ut singulis diebus anni unius CENTUM AVE MARI A precaretur, quae Maria ipsi sit datura, quod ipsi utile. Hoc dum miles perfectilet,
di templo exivisset, videt pulchram matronam, quae ipsi habenas attrectaret S diceret, an ipsi forma placeret, & utrum contemtus esset, si eam ducere posset. Annuit miles. Ad haec matronat, Ego ero uxor tua , accede ad me, A da mihi osculum , d coegit
eum, dixitq;: modo initiatae sunt nuptiae, & in tali die coram filio
7. Simile quid deFrancisco dicitur,qui dum oraret virginem ut sibi consolationem de Iesu parvulo faceret, virgo ipsa pulcherrima adititit, & in brachiis B. Francisci a principio noctis tr P. ad diem tenendum & osculandum praebuit. Vid. D. Zeaemanni Apol
913쪽
bus fabulam emis coniona videntur. Et si enim Bidermannus in
Agon stico uo Lib. I. pag. 6a I. vix tamen a cordatis & subacti Iudicii hominibus fidem impetrabunt. 48. Nec majoris forte valoris sequens aestimandum erit. Neapoli, in urbe totius Campaniae mulio maxima locupletissimaq; , in aede religiosissima S. Francisci de Paula, dens ejusdem cryltallo inclutus , asservatur, ac summa populi totius religione colitur. Hic dens die ejusdem sancti Viri festo omnibus lyectandus exosculandusq; proponitur ; ad quem osculandum mulier meretrix cum accessisset, vix crystallo illi labra admovit, cum dens tenuem quendam sonitum edidit, ac statim inventus eth disruptus , ac duas in partes ex aequo divisus. Quod fuit indicio, quantum vir ille sanctissimus, &castitatis cultor eximiatis , impudici illius oris osculationum , vel potius accessiim,
formidaret atq; refugeret. mus Nicius Erythraeis , sive genti no nomine , Iohannes HicZorius Roscius , Romanus , in Exemplis minutum o vitiorum, mimer. o. p. m. 8 . Essit. Colon in 8.
49. Idem scriptor Libro citato num. 8 s. pag. ror. astuti foris exemplum proponit, qui propter inopiam per simulationem
osculationis ab altari ore hianti paucos nummos abstulerat. Mater mea , inquit, optima ac religiosissima scimina , mihi etiam tum puero narrare solita erat , opificem quendam , cum , gravi diutinoq; implicitus morbo, fere sua omnia in Medicos c dis set, ad summam ogestatem fuisse redactum , qui cum dic quodam cibi inopia , incce natus cubitum istet , postridie mancamenti similis cgressus est domo ; atq; hac illac inambulans, contigit, ut praeter sacram quandam AEdom transiret, ubi sancti ejus A dis Patroni, summa civium irequentia natalis di cs celebrabatur ; atq; ibant omnes, ut erat mos illorum temporum, ut aram maximam exoscularentur, camq; denario, vci nummulo aliquo, augerent. Itaq; tota pene redundabat argento. Tum
914쪽
Tum ille, cui ingenium acuebat inopia, una cum aliis accessit
ad aram, atq; simulatione osculationis, tantum nummorum e
cepit, quantum os capere potuit, seque confestim e templo ejecit. E quibus nummis , cum diligenter cos antea enumera set, ligulas, acus de alia ejusmodi mercimonia coemit e quae
statim aliis, cum quaestu compendioq; divendidit , & pretium, quod redegerat rursus in aliis mercibus collocavit , quo fiebat, ut semper auctior locupletiorq; discederet. Sed cum primum coepit ei se in nummis, nihil habuit antiquius , quam ut pecuniam Sancto illi redderet, quam ab eo, ut ipse dicebat, mutuam accepisset, quod summa cum fide praestitit, eundemq; sibi Paeto num apud Deum ad res suas omnes adhibuit. Quo ficto
illud assecutus est, ut ad eas pecunias, ex mercatura, perveniret,
utpostea nullius indigens fuerit. o. Iuvenis quidam lethalem o aegritudine morbum smi lans, osculo pristino restitutus est vigori, ut fere Osculum illud edicum dici mereatur. IurisConsultus annos natu, ferme septuaginta , domi suae adolescentem alebat , propterea ut iis cum artibus perficeret , quibus ipse praestabat , ac pro se IurisConsultum alterum civitati substitueret , in quo diligendo, patriam sibi charitatem constituerat, nec, quamvis jam ex ephe his excessisset, minus adolescentem amabat, sed magis se adigi sentiebat, ut illum diligeret; adeo amoris Platonici legibus obtemperabat. Sed nullus est tantus amor, Cui non interdum calamitas aliqua interveniat. Nam die quodam , nescio quid illi velitati sunt inter se , atq; eo iracundiae progicisus est senex. ut illum omnino segregatum a se habere, omnemi de illo solici Atudinem ac benevolentiam Dicere , in animo fixum ac deliberatum haberet. Cujus dissidium cum adolescens ferre non posset, lethalem ex aegritudine morbum sese contraxisse assimulavit : & tanquam depositus ac pene conclamatus in lecto de cumbens clamabat : Vocate Tabellionem , ut veniat ad me, tiam volo Testamentum facere , ac bona mea cognatis dicere,
915쪽
DISSERTATIO XX Hinterpartiant , corpus autem meum jubere , ait humi, undE communis est origo , mandetur. Accersitur Medicus qui advolat , neq; ave , ' neqi vento citius ; quem priusquam ad aegrum servi introducerent, misericors ille ICtus, qui omnem suo ab animo de illo amorem c)ecerat , seductum oravit , ut magna illum cum cura curaret , neq; quidquam praetermitteret quod ad eam aegritudinem levandam pertinere arbitraretur: sibi enim fixum ac deliberatum esse , ad aegrum omnino non accedere , de quo iam omnem patris animum e)ecisset, atq; ι trum, ait , convalescat, vel pereat, nauci non facio. Mea quidem causa millies si sit opus , intereat. Medicus aegrotantis cubiculum intrat, ad lectum accedit, aegrotum salvere jubet, quid morbi sit rogat, brachium apprehendit, pullum tentat, neq; ex eo , quamvis paululum perturbato atq; commoto, ubium periculum subesse, intelligit : Proinde bono eum esse Mnimo jubet, nam fore, ut mox omnis etiam morbi suspicio ab
cederet. Ille non audire , oculos contorquere, cadaveris cujusdam instar se componere , ad ultimum ventum esse, se Q jam mortis faucibus abripi, dicere, ac perinde iam ematurus animam esset , intermortuis vocibus I Cti sui nomen itidem usu pare. Medicus mirari, neq; satis intelligere, unde tanta vis morbi prodiret : verum aegrotantis oratione commotus, quisbi salutem exulatum abiisse querebatur, ICtum adit, quo loco adolescentis res sint, narrat , se quidem nullas adverta in eo
valetudinis notas, nedum propinquae mortis signa, pernoscere: verum quia fieret, ut sne morbo decederet, accurreret, ac bonis ominibus exeuntem e vita prosequeretur. Ac post multas preces, immisericors ille tanquam per vim attractus est illuc, ut adolescens orco se destinaverat; quem simul ac ejus oculi morientem acceperunt, continuo ex pumiceis facti sunt largiflui ac vim lacrymarum dederunt, & tanquam pectoris gelu ad ad Gctum adolescentis velut ad solis radios solutum in eas lacrymasisset, magna oris animit tranquillitas serenitasq; successit; ac pax
916쪽
pax tibi, inquit, o fili, eademq; opera ori ejusdem OSCULUM fixit. Uxor aspicere , stomachari, in fermento esse. Res mira: qui biduum cibo abstinuerat, qui praeceps ruebat ad
mortem, quVnimam agebari ad illud P ACIS OSCULUM
oculos aperuit , cibum poposcit, ac receptis viribus , recuperataq; valetudine, sese incolumem e lecto ejecit. Medicus obstupescere , calliditatem adolescentis admirari , male celatum
I Cti amorem ridere, neq; eo die modi aliquid ac finis ridendi facere posse. Janus Nictu Erythram Dialogoi.pag. Iseq.ςr. Reperti sunt inepti homunciones qui traderent, Mari. am ex nudo osculo quod Ioachimus conjugi Annae fixerat, sine congressit connubiali esse conceptam. Illud autem statuere cum perquam sit absurdum , commode forsan appellari posset O SCULUM H AERETICUM. Rem totam aperit Tomus A. Conciliorum Agustratorum Iohannis Ludovici Harimanno,
Theol. D. or Rotenburgensis Superintendentis cura editus Nor imber in . Anno M DC LIV.pag. 417. Anno 11 D VII. celebrata fuit Synodus Mogunti e , Bbi Facultas Theologica Moguntinensis Academiae XIlI. Octobris determinavit, sentiendum , credendum & defendendum , beatissimam virginem Mariam nunquam originali subjacuisse peccato , sed singulari quodam privilegio praeservatam. Imitati sunt Moguntini Theologi hoc decreto Academias , Parisiensem&Coloniensem, quae idem statuerant , & eos qui contrarium sentiebant , M A CULIS T AS uocabant, quasi qui maculam ipsorum opinione Mariae virgini adspergerent. Quin etiam Statutum fecit Facultas Theologica Moguntina , deinceps nullum Candidatum Theologiae promovendum , nisi prius juraverit, se contrariam acub rum opinionem nunquam approbaturum. Puto autem Parisienses & Moguntinos Theologos , ut hoc Decretum facerent , fuisse motos invalido argumento , quod videlicet Christus traxisset peccatum
Originale a Matre Maria, si ipsa in Peccato Originali esset
917쪽
concepta. Unde etiam quidam insulsi homines ut habetur in Legenda Sanctorum finxerunt, virginem Mariam, non ex congressu connubiali , sed tantum ex OSCULO Joachi mi, quod ConJugi Annae fixerat, fuisse conceptam. Quasi vero Christus contraxisset peccatum originis araratre , si ipsa non fuisset expers peccati originalis. Cum Christus non ex congressu Iosephi 5 Mariae , sed absq; virili semine conceptus sit , de Spiritu Sancto : qui massam illam carnis & sanguinis virginis Mariae , de qua filius Dei humanam suam naturam a Lsumpsit , ab omni labe peccati virtute sua omnipotenti, purificavit & mundavit ; ut ex ea homo purissimus generaretur Mnasceretur. Accipiatur simile quoddam : Aurifices sua indi stria possunt argenti massam, cupro per minima permixtam, ita purificare de mundissimam reddere, ut ne mica quidem de ci pro in argento illo permaneat.
st. Osculum spectro libatum vix sine horrore legi in Hygbria Con stantinoposetano . Turcica Christophori Esldi, sub seculo post
partam salutem nono , pag. 67. Interea Basilius Imperator, dum Constantini filii obitu , inconsolabili dolore afficeretur, ut ei blandiretur Theodorus Euchaitarum Episcopus, cogia mine Santabazenus, homo perditiis ianus , quem tamen ut virum sanctum & miraculorum effectorem , Imperator colebat; praestigiis suis&necromantia effecit, ut idem Constantinus d tunctus , equo insidens , Basilio Patri occurrere videretur, quem cum amplexus de deosculatus est et Imperator, eum non
amplius viditas 3. Nemo sane non mirabitur & attonitus stupebit, si videat
vel audiat quosdam ex insano amore, non sine suspicione maleficii magici cadavera fovere, amplecti: imb labiis contingere deserio osculari. Iohannes orchmannus Libro de Annulis Cap. ar. p. m. 213. Edit. Lugdun. tu Ia. Anno M UC LXXII. Ad genu ς annulorum, quibus amor polle conciliari putatur, refero illum,
918쪽
fuisse memorant. Historiae hujus, quae a fabula non multum abludit , indicium mihi fecit nobilissimus & Amplissimus vir D. Appius ab Aistema, Potentii simorum ordinum Fcedetati Bul. gii ad urbes Hanseaticas Legatus , vir rara eruditione praeditus , multoque rerum usu lubactus , amicus noster non et multis , qui eam apud Mepbanum Paschasium Lib. 1. des Recherches Eria France cap foric paulo ante legerat, quam ad ipsum salutandum venissem. Laudat vero Paschasius ejus testem Frocis cum Petrarcham , cujus verba ex Lib. i. Epistola s. huc adscribam: Vidi Aquensem Caroli sedem, Z: in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius plincipis sepulchrum, ubi fabellam audivi non inamoenam cognitu , a quibusdam templi sace dotibus, quam scriptam mihi ostenderunt : & postea apud modernos Scriptores accuratius etiam, ractatam legi : quam tibi
quoq; ut referam, incidit animus , ita tamen ut rei fide, non apud me quaeratur, sed ut alunt, apud auctores maneat: Carolum Rogem, quem Magni cognomine aequare Pompeio S Alexandro audent , mulierculam quandalia perdite & eidictim amasse memoraiar. Rus blanditiis enervatum neglecta f ima, cui plurimum intervire consueverat , & posthabitis regni curis aliarum rerum omnium de postremo sui ipsus oblitum : diu nulla prorsus in re, nisi in illius amplexibus acquievisse, summa cum indignatione suorum & dolore. Tandem cum jam spei nihil superesset, quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus ainor obstruxerat: λ foeminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit et cuius rei ingens primum in regia , sed latens gaudium fuit , deinde doloro tantum priore gravior, quantum istudiori morbo correptum Regis animum videbant, cujus nec morte lenitus furor , sed in ipsum obscoenum cadaver & exangue translatus est , quod balsamo& odoribus conditum, on stulta gemmis & velatum purpura , diebus ac noctibus tam mis Uuultu 3 rabili
919쪽
rabili quam cupido fovebat amplexu. Dici nequit, quam discors & quam male se compas Iura conditio est amantis ac Regis: nunquam profecto contraria sine lite junguntur. Quid est autem regnum , nisi justa & gloriosa dominatio Z Contra quid
est amor Z nili foeda servitus & in usta. itaq; cum certatim adamantem , seu rectius ad amentem Regem pro summis regni negotiis, Legationes gentium, Praefecti lde provinciarum Praesides convenirent , is in lectulo suo miser, omnibus exclusis , ocobseratis foribus, amato corpusculo cohaerebat: amicam tuam crebro velut spirantem responsuramq; compellans, illi curas labores t suos narrabat: illi blandum murmur de nocturna suspiria: illi semper amoris comites lachrymas instillabat. Horrendum miseriae solamen, sed quod unum tamen ex omnibus, Rex alioquin, ut ajunt, sapientissimus elegisset. Addunt fabulae,quod ego fieri potuiste, nec narrari debere arbitror. Erat ea tempestate in aula Coloniensi Antistes, vir ut memorant) sanctitate & sapientia clarus, nec non comitatus de consilii regii prima vox, qui Domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nihil agi, ad D cum versus, illum assidue plecari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere, multo cum gemitu. Quod cum diu fecisset, nec desiturus viderctur, die quodam illii stri miraculo recreatu scit. Siquidem ex more sacrin canti, dc post devotissimas prcccs pectus N aram lacrymis implenti , de coelo vox insonuit, lub extinctae mulieris lingua furoris regii causam latere. Quo laetior, mox peracto sacrificio, ad locum ubi corpus erat, se proripuit, & jure notissimae familiaritatis regiae introgreissus, os digito clam scrutatus gemmam perexiguo annulo inclusam sub gelida rigentiq; lingua repertam festinabundus avexit. Nec
multo post rediens Carolus, & ex consuetudine ad optatum mo tuae congressum properans, repente aridi cadaveris spectaculo concussus, obriguit exhorruitq; contactuna: auferri eam quanto Ocyus ac sepeliri iubens. Inde totus in Antistitem conversus,
illum amare, illum in dies rectius complecti , deniq; nihil nisi ex sententia illius agere,ab illo nec diebus nec noctibus avelli. Quod
920쪽
os ubi sensit vir justus & prudens, optabilem forte multis, sed onerosam sibi sarcina abjicere statuit: verit usq; ne si vel ad manus alterius perveniret,vel flammis consumeretur, Domino suo aliquid periculi afferret , annulum in vicinae paludis praealtam voragine demet sit. Aquis forte tum Rex cum Proceribus suis habitabat, cxeoq; tempore cunctis civitatibus sedes illa praelata eae In ea nil sibi palude gratius, ibi assidere, illis aquis mira cum voluptate, illius odore velut suavissimo delectari. Postremo illuc Regiam suam transtulit, & in medio palustris limi ,immenso sumptu iactis molibus, palatium templumq; construxit, ut nihil divinar veli humanarret eum inde abstraheret. Postremo ibi vitae suae reliquum egit, ibique sepultus est, cauto prius, ut Successores sui primam inde coronam, & prima Imperii as spicia capesserent: quod hodie quoq; servatur, servabiturq; quamdiu Romani frena imperii Teutonia
14. Mortuus alicubi vitae redditus traditur osculo,s credere fas est. Petrus Boresius Histor. ct Observ. Me dic. Centur 3. Observat. I 8. Quemadmodum legimus Deum in corpus Adami animam insum a se, sic etiam animalibus insufflationem vitalem concessit, adeoq; quaedam est. in India Medicorum secta, quae morbos omnes sola curat insufflatione; sicq; solent apud nos Gallinae ano admoveri aegrotantium, ibi li detineri, donec suffocentur, & quasi
animam in aegri corpus expiraverint, unde asseritur, aegros con
clamatos saepissime revocari ad prillinum habitum. Sed magis memoranda est historia famuli cujusdam, qui cum e rure redit et & Dominum mortuum invenisset, samq; sepulturae comdendum, voluit illum diutissime exosculari, dumq; supra illum flens & halitus fundens in os ejus esset, paulatim illum ad vitam tanquam Propheta revocavit. Sic enim Prophetae olim in mortuos resupinos ipsi proni in eos inspirantes recumbebant. 11. Quid autem de his omnibus tenendum sit D. Iohannes Chrisianus Frommann. Medicus Provincialis ciburgensis ct PP. de Fascinatione L. yPart. a. C. 7. p. s. erudita epictisi exposuit, ita diffe-