Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

921쪽

DISSERTATIO XXV.

9o6rens : Quae forestus de Insufflatione adducit , tanto viro sunt indigna. Nam I. ex Inspiratione divina Adamo facta non licet sinii lem in animalibus insuinationem colligere. Siquidem spiraculii in vitae quod in nares Adami Creator flavit , anima fuit, at Spiraculum hominis aer est , ex pulmonibus exclusiis : Illud Spiraculum vitae fuit essentialiter ; at vitalis animalium in- suillatio vitalis principii effectus est , qui vitam manifestat non producit. 2. Non ideo quia Deus insufflationem vitalem concessit , ex vitali Medicinalem licet inferre facultatem , alias omnes homines eadem praeditos csse foret inferendum, quia Omnibus vitale principium inest. 3. Morbos omnes in India a quadam Medicorum secta sola insufflatione naturaliter curari posse,

quis in re fide majore, S secundum omnes circumstantias ignota, viro experientia & testimoniis authenticis destituto fidem adhibeat ' Ne adhibeamus, & in sum itionis natura & morborum divexstas prohibet. 4. Gallinas an o admotas quasi animam in agri corpus exspirare dicit. O si Palladis ori suum admovisset autor, de veritatem in tenera dii centium pectora feliciori sidere exspiralsci l Admoventur ano , capiti, pcdibus, α aliis hominis partibus gallinae , non ut quasi animam suam in aegrotantis corpus exspirent, sed ut malignitatem attrahant, caulamq; morbificam discutiant. Hinc vel vivae bubonibus pestilentialibus, vel dissectae in phrenitide, cephalaglia, epilepsia,&c capiti imponuntur , teste Schra dero Pharmaco'. Lib. I. Cap. SI.

s. Famulum rure redeuntem mortuum quendam halitu suo Prophetae instar in viam revocasse ait. Paganus si haec dixisset, Ru- toti ut supplicaret, per jocum impellerem. Ab hoc enim , si quid cx iis quae quis post ederat , amissiim esset, opem poscebant gentiles. Axioma hoc et aprivasione non datur naturaliter ad habitum eundem numero regressu ; adeoq; nec a morte ad vitam;) in Philosophiae fundo collectum bonus Autor

praecipiti cur tu amisit , quem latere non debuit respirationis Mvitalium animaliumque actionum detentionem , non statim vi

922쪽

strangulatorum , suffocatorum, & peste extinctroum quorundam, quos obvii quique ex ea causa mortuos ludicarunt , satis testatum fecerunt , apud Theodorum Z ingerum Volum. 2. Lib. 7.foc sos. Schem tum Lib. 4. Observat. CCLXXXVIII. Paraeum Lib. a 3. Cap. 46. Torsum Lib. i S. Observat. Hic. 21. Prophetae quidem in mortuos resupinos proni. inspiratiant, sed animam ipsam non immiserunt , quia alterius animam Prophetae non habuerunt. Si vero aliam inspirassent, non idem homo in vitam rediisset , nova anima alterius habitaculum derelictum subiisset , anima prior corpore proprio careret , cum quo in παλιγγωέα sit unienda et animam ipsam Propheta vel genera set, vel creasset, quorum neutrum dici potest; ne plura ex a serto illo manantia absurda tangam. Cur autem viri illi Dei mortuos resuscitaturi ritibus & ceremoniis istis fuerint usi,

Theologis exponendum relinquimus. Famulum vero illum Virum D E I fuisse. Prophetico spiritu& munere/in vitam resuscitandi virtute peculiari donatum , Eoriam veridico Spiritu prodat, & erit nobis magnus Apollo. 16. Cor amantis oblatum amasiae, ab eaq; osculis ex ferventissimo amoris & tristitiae affectu exceptum, in Historia Sicula,& apud Beroaldum in Epigrammatibus reperio, Accipe notabile amotis intensi argumentum, charactere dicendi path tico a Marcellino de Pis Encyclopaedia Moralis Tomo I. pag. 292. expressum. Principi Salernitano Tancredo fuit filia, moribus ingenuis&ineam venustatem composta, cujus adspectu ard te possent, ipsi etiam impotes amoris homines. Εjus forma captus nobilis adolescens virginem hanc servide deperibat, non renuit casta quidem obsequia viri virgo ingenua, fetum esse re-Putans , amorem nolle rependere ei, qui amore praeit. Sed ut gliscente amoris aestu magna exsurgunt incendia, eo amoris deventum est, ut ambo igne reciproco conflagrarint. Non

X xx xx crat

923쪽

yo DISSERTATIO XXV.

erant tui Iuris , depascente eos flamma, quae cum sic edax cordium , suos toto corpore sparsit ignes , qui praesertim emicant in oculis , quos Poeta nuncupat in amore duces : demum serpens amor abditus se prodidit verbis anhelis , atq; colloquiis, fortasse plus nimio repetitis. Puellae parens Princeps omnia tuta timens , sensit aestum, quo amantes deperibant sese, iniquo animo tulit , iuvenem hominem fortunae imparis amare Gliam suam, alterius revera sortis , statuiti apud se diffusus has radices amoris nimii, quo ardebat dolescens ille , in perniciem suam gladio resecare. Utq; Principum saepe cocunt velle& posse, quod molitus est, facinus egit, scdi inpium&fcrale, Scilicet conducto sicario, juvenem hominem tulit c medio , pertoq; eius pectore exeruit cor, positum indi coargenteo, ferale munus saevus Princeps misit in filiae suae cubiculum, ut ea

hoc amatorio ferculo pascere iur. Expavit primo puella bi guinis adspectu, ut est imbecille hoc hominum genus i sed ut sui compos estecta est , quis fallere possit amantem Za Cor e tinctum proci agnovit suo sanguine purpureum , & licet inditico sileret cor elingue , non tacebat amor nunquam exanimis-

Emortuum cor urgebat illam , ut simili hostia, ea ipsa victi a effecta, mortuo parentaret. Minime obsurduit virgo, sanguinis quippe loquacis excepit sonos , quibus petebatur illius cor, ut cordis exerti inique , ctiam ipsa adaequaret sortem : non invita dedit manus, sed ultro se aptavit ad liberam mortem, cor di adhuc aestuanti, corde suo ctiam exanimo litatura: Mortis sua: voluit esse praeludia hos luctus in Patrem : Incaute Parens, pessime a te consultum est, & pudori meo, &vitae meae, credidisti fore cor meum liberum enecato corde dilecti: erit si ne, sed alia libertate , quae animo tuo non insedit, existim sti 'credulus supra modum facturam me finem amandi ; rescito fine nobilis amantissimi; equidem faciam , sed profecto eum, quem tu postea detesteris. Haec in supremo agone cffata est. Demum amore ejus incalente eo incremento , quod abdebat

intuitus impii ferculi, ruens in amplexus cordis deposcentis de ferculo

924쪽

MIICELLA DE. SCVLIS. yos ferculo cor illius , multis infixis Osculis , ait : Eodem fato dispereo , quo & tu, dilecte mi , eodem amotis occido spuculo , par pati refero , corque meum rependo tibi meo corculo , quo extincto taedet me Vivere, ad omnia nauseantem.

In his extincti cordis amplexibus delinquens animo , imponitur lecto , ubi amore saucia animam egit , referens argumen-rum amoris indubii. Pater sera poenitentia suum facinus diluit ea ratione ; scilicet sancivit, ut in utriusque corporis sol tium , eodem tumulo duo illa corpora conderentur.

1 . Etsi suaviis nihil suavius , nihil dulcius , inter mortalium delicias reperitur, quandoquidem & Attica mella , imbipsam Iovis Ambrosiam nectarque dulcedine vincunt, fuere tamen qui atro quasi supercilio eadem contemptim repudiarunt. Sempronia Tib. 5 C. Gracchorum soror, uxor Scipionis .ssimuliani, a Tribuno plebis producta ad populum , in maxima confusione nihil a suorum amplitudine degeneravit; cum enim totum forum acerrimo studio niteretur, ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum jus quaerebatur, tanquam filio Tiberii fratris

di osculum daret , illum ut poriciatum execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tondentem repulit. In Ierius Maximus Lib. S. CV. 8. Romari. 6. D. Ambroso a Va. lentiniano Imperatore ad Maximum Tyrannum Treucrina mis se , ad fratris Gratiani ab eo occisi corpus repetendum, cum Maiaximus assurrexisset ut osculo eum exciperet, ipse se, ne cum vocaretur quidem movit, quin potius eum propter proditionem increpavit. I losius Lib. 6. Cap. 2.e8. Quia osculum in veteri Christianorum Ecclesia oratio nis sigillum erat, ex mente Tertulliani Lib. de Orat. Cap. 1 .ideb ad osculum convenire, pro,simulorare, antiquitus dicebatur.

Quod pacis osculum non tollim in Ecclesiis publicis , sed & inurivatis domibus post orationem dabatur. Potes domi didr re pacem, Tertullianus dixerat. Haec tamen pia ac religiosa comuetudo ἀ D. Philino Nerio , pacis & concordiae amatore

925쪽

'io DISSERTATIO XXV. 'renovata fuit , in ejus enim Constitutionibus statuit, ut peractamentali oratione vespertina, quam Patres simul agunt, pace sigilletur; dum Sacrista pacis tabellam ad osculum circumfert ;in qua sodalitate hujus coelestis pignoris effectus mirabiliter ac jugiter emicat. Macer in Hierolearico ,pag. ψso. 19. Osculum amantes voti sui compotes reddit, cui gau- . dio proximus est Caprarius ille apud Theocritum, Amaryllidem alloquens Idystio,

Nympha , amplectere me caprarium , ut te deosculer. Des cst in

osculis inanibus dulcis voluptas. Facies ut coronam hanc in amnutas partes discerpam , quam tua causa , o chara Amarylli ex hed

ra nexam gero, implexis solliculis , ct odorato opto. Ac si dicatos modo te osculatus fuero , id mihi abunde futurum est; Nam in osculo est proxima spes potiundi. Cusus rei testis futura est haec corona, quam capite gero. Hanc ipse , scilicet, hoc tantum boni adeptus minutatim concidam : qui est mos illorum, qui aut 3am facti sunt compotes amorum suorum , aut inibi sunt, ut iis potiantur. Et hoc illud est, quod prisci dicebant cor na s in Convivio cadere seu dissi uere, nempe coma & corona unguento madidis , & hinc facile fluentibus. Id quod signat Os Hus in his versibus Lib. I. Eleg.

Ergo amor & modicum, circum mea tempora vinum Mecum est, & madidis lapsa corona comis.

Carol. Paschalius Coron. Libra. cap. 6. p. m. 84. go. Comptae mulieris oscula & conversationem caste vivere volenti evitare unanimi consensu prudentes suadent. Iacobus Zinde in Poemate de Lunitate Mundi numero LRI.

Oblata

926쪽

oblata labris basia

Luctantibus recusa, Et si rogaret millies, Tu millies recusa Quae verba fingit sesamo Dulciq; plena melle, Credas Cerame toxico Flavoq; sparsa felle. Mitte igitur thalamum & noli pro Dote pacisci, Suaviam opposita pelle dolosa manu. Quin vultum quoties invitat ad oscula, dorsum Obverte, & pedibus protere vota Lupae. Rhetoricam nosti, quae sit tibi verba datura Aurea, cum o Tropis, byssina cum piavisi Byssina 3 sed ferrum, sed plus quam ferrea verba. Byssinat sed crassus sunt, mihi crede rudens. Qub vesane ruis ' resiste scorto;

Cerussata puella non omittet , . Causas quaerere basiationis.

Palpabit mihi crede complicatis. Prostans oscula porriget labellis: Promissura Rosas thymumque mellis: Manatura nigri palude fellis: O t quae basia, qualibus labellis l

Et statuis tali Dominae servire maritus' Probram suaviolo conjugis empta pati rSi me non spernis , spernas meretricis amatae Oscula, nec pretium, nee patiere preces.

Mella quidem loquitur, blandisq; incesta perorat. Ignibus atl oculis, lana diserta suis. X x xxx 3Tu

927쪽

'ra, IsssR TATIO XXV. Tu tamen haud fidas: ignes sunt frigoraThracum λNoctua simi oculi; meli venena merum.

In unc & osculare publicam Larvam. Reguml sputis basisq; faetentem. Raptos ocellos orba propriis furto Vibrabit, emulgere suavium docta. Sed tu resiste, si sapis: sed infringe Exercitatam lubricis genis palmam; Neu verba credas, quae dat esse mel, fel sunt, Vah Alveari quantus incubat Fucus.ci. De Patria Iudae Proditoris varii varia ; sed si advert mus , quod omnes Christi discipuli ex Galil ea fuerant, recte non extra eam regionem Iudae patria inveniri debet. At cum Carioth si tuaia sit in tribu Iudae, Ioseae Cap. is. & Ilah Hebraico hominem significet, Icharioth recte homo ex Carioth imerpr

tatur. accr Hicroo ictZag. 336. 62. Nullis amor armis gravius vulneratur , quam sitis, id est osculis. Iohannes Baptista Ferrarius Senensis , Soe. IESU, Orat. 8. inscripta Morientis D Et prodigium , p. m. 32. Edis. Coloniens in I 2- Clementer cum Christo agitur : non vulnere, sed osculo excipitur. . O facinus ab ipsa humanitate barbarum lo crudelissimo dignam proditoreClemeiatiami Ut altissime vulneratum facile tradas in manωs hostium , Deum, divinum ad cor perfido penetras osculo. Nimis enim nosti, ex amoris Ca- stris barbare transfuga , nullis amorem armis gravius vulnerari posse quam sim. Exclamare libet: Ubi mors non est, si in osculis est' 63. Idem oratione s. pag. sis. Tam atrox, tam insolens in D LUM yatticidii scelus, non communibus lacrymis, sed

928쪽

IS CELLA DE OSCVOS. praesudato sanguine deplorandum fuit. Osculo filiorum aliquis vulneti prolusit , ut ex facili oris aditu omnium gravissime cotpaternum vulneraret. Vulnerum 3am cgo reliquorum licentiam non admiror, dum tantum licuit osculo in cor. Subi lam vii

cula prodite Pater, decet enim post osculum proditoris amplexus vinculorum, neq; tui te filii alia ratione mitius amplecti norunt , quam vinculis.c . Idem yratione ii. pag. 67. Amor oscuIo trahitur ad supplicium. Supervacaneas catenas j iin captivo injicitis lictores. . Prudentius lictorem agit antesignanus Iudas ; sola Gnim amoris vincula oscula funt. O oscula , funicuIi Adam &vincula charitatis, ad quas praeterea delicias Deum deducitis

Puderet dicere nisi deduci sibi decorum ille existimasset.

6s. Oscula hodie multis , pIus quam merita , ut sunt se culi, quod vivimus, mores perversi, viam ad honores & lautiorem fortunam sternere facetis, verbis innuit,& salse ridet c- legantissimus Orator & Poeta Κiloniensium , D. Georg. Danici Morbos, inranegyrico NuptiisSerenis . Princip. DntChristiani Albent. Postulati Coa utoris Disopatus Lubecensis, ct Celsi s. Dnae Frid ricae Amairae , dicato , Utera α Alibi foetida quaedam & edentula anus nitido alicui & cincinnato Narcillo, non Iunonis Cinxiae, sed monetae auspiciis jungitur , & vel ex graveolentibus Osculis bonus lucri odor capitur. Multis queis Veneris illa Myrtus non nisi Laureis intertexta arridet, per thalamos in Cathedras scanditur ,& tribunalia, solius* amb: tus causa sponsa ambitur, quas vero quemadmodum Comitum Habs- purgens in oscula disertos facere credebantur 1, ita uxoris alicuius basia doctos aut peritos reddant. Scilicet non in Poctarum tantum fabulis , sed nunc quoq; via lactea in coelum itur, nec tam ex lucubrantium lucernis, quam ex nuptialibus Dedis gloriae faces accenduntur.

929쪽

si DISSERT XXV. -ISCELLA DE OSCYLIA 66. Pugio Regius alterius corproi infixus cum osculo re verentiae Regi traditur. Iohamnes Loccentus Historia Surca Lib. 7. 37a. De Regimine Erici XIV. Infelici suo isto Nicolaus Sture Suanthonis filius , Regis Consanguineus, α semper ei fidus, legatione sua & negotio Erici apud Caesarem& Lothringiae Ducem , ex animi lententia, ut sperabat, confectis , hoc ipso tempore ex itinere domum , & Upsaliam ad Regem redit , ac statim in vincula conjicitur. Quin Rex in ipso carceris cubiculo eum pugione transfigit; quem ille vulnere eductum Regi cum osculi veneratione reddit. Mox eum sicarius transfosso per oculum capite, & Regis satellites pei nitus obtruncant.

TANTUM.

930쪽

MANTISSA,

EPIPHYLLIDES

SACRAS,

IUDAE INGENIO.

VITA ET FINE,

CONTINENS.

SEARCH

MENU NAVIGATION