Epistola pastoralis S. Nersetis Clajensis quam ex Armenio Latinitate primum donatam ill. ac. rev. viro Bernardo Antonino Squarcina ad Cenetensem episcopatum evecto suam ecclesiam primum solemniter ingrediente publici juris facit Joseph Cappelletti pr

발행: 1829년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

72 scripsimus fuerit Corona, eam nou imponat Sacer dos alia hora, quam a diluculo usque ad meridiem. nec sinat Ecclesiam ingredi eos, qui manducaverunt et biberunt, neque impudicas mulieres , aut viros,

qui reliquis horis non sunt digni ingredi templum . ne per ipsos domus Dei polluatur, et benedictionis

Corona contaminetur. Quum vero sancta Corona

imponitur sileant saeculares cantus, donec ab Ecclesia sponsi discedant; ne cum divinis canticis diabolici cantus misceantur. Item a Baccanalibus nincipiendo, usque ad exitum hebdomadis abstinentiae, quae post Ρentecosten ' fit, nemo e Sacerdotibus ignoranter Coronam alicui imponat, neque in ulla anni Dominica; quemadmodum in Canonibus statuere Sancti Patres priores. Dies enim Quadragesimalis jejunii, luctus tristitiaeque sunt ob passionis Christi mysterium; non autem helluationis et convivii nuptiarum. Et quinquaginta dies post Pascha, necnon Dominicae omnes exemplum exhibent nuptiarum Christi coelestis sponsi, ejusque Sponsae Ecclesiae; festivitatis videlicet, quae in futuro saeculo habenda est, quando novem Angelorum choris homines justi addentur atque coalescent. Quod vel ipsum illorum dierum nomen Ninuia ' declarati ita ut ipsemet Dominus universos siteles pueros thalaminutiarum appellaverit quibus in mandatis dedit, ne jejunarent quamdiu sponsum secum habuissent 'rquo designantur illius resurrectionis dies usque ad ejus in coelum ascensionem. Quapropter Sancti Patres arbitrati sunt, non decere diebus nuptiarum

spiritualis 'pi , in quibus dictum est a Domino rneque nuberi, neque nubere ', esse perficiendas has

x Sei licet a ser. II. post Dom. Quinquagesimae; eo namque die incipit apud Armenios Quadragesimale jejunium. a In ea namque hebdomada abstinent Armenii a carnibus et laineticiniis, aestiva quodammodo Latinorum Tempora imitantes.1 Seu Puinquaginta, quo nomine appellanti Armenii totum illud tempus, quod a Paschate ad Pentecosten usque continetur. 4 APος. 19. 9. 5 Matili. s. ib. 6 Mati. 5a. So.

72쪽

eorporeas nuptias, quae vitiosae sunt et generatrices.

Istud vero Sacerdotibus. qui ad nuptias pergunt,

mandamus. Ne detineamini cum filiis saeculi in crapula, qua valde peccant ii, qui non animadvertunt, illuc morando aspicientes et audientes et loquentes inhonesta. Verum prope ciborum sinem, ad tria usque pocula φ, statim surgite ab ea mensa, ne quia vestrum sorte cum vinolentis in ebrietate deprehensus derisioni sit saecularibus et neque ipse solus, sed et per unum ceteri omnes Sacerdotes. Μagua tuo poenitentia, si . quodammodo ebrietatis veniam obtinere Poterit hic Sacerdos , rursus Sacerdotali ministerio dignus sat. Nemo e Sacerdotibus diaboli peccatum, ob quod

hic resistens Deo praeceps ruit, praeseserat, verbo aut opere adversus Episcopum suum reluctans, sicuti Core et Datan adversus Moysen et Aaron; ne illorum ruinam a Deo consequatur. Tanto pejus autem si super Ecclesiam suscitare an deant indictiones ', vel ab initio impositas augere; qua de causa per Insidelium manus Episcopos a sede removent,

et ii populo praesunt, proque illis solvunt pensiones. Isti a semetipsis irremissibili Dei supplicio, damnationisque maledictioni sese subjicintili isti non sunt digni Sacriscium osserre, neque in morte Communionem suscipere . nec Saceraotali more sepeliri. - Ιtem nemo e Sacerdotibus aut e populo coram

saecularibus Principibus sive Infidelibus, sive Christianis, Ecclesiae judicium serat judicandum, ne ab

Apostolico et Canonico praecepto condemnetur, sicut et Paulus ad Corinthios scribit: Audet aliquis Oratrum habens negotium a ereus alterum, judicari a d iniquos et non apud sanetos 'ῖ Et Sancti Ρatres

g Sisto tempore vinum etinctia eommentalibus distribuere solent Orientales in eo vivit a. Quum igitur tertia vice distribu uni fuerit, S.Pater discedere iubet Sacerdotes, ne ulterius bibendo inebrientur. a Videantur, quae superius dixit S. Pater ad Episcopos acribens. 3 I. Cor. 6. 1. Diuiti Ooste

73쪽

in suis Canonum codicibus, qui id agit. a Sacerdotio deponendum praecipiunt. . Praeterea nemo e Sacerdotibus villicationem administret sive in urbe sive ruri, neque saecularium Principum sit procurator. vel tributorum ac vectigalium exactor, neque alio quovis ministerio in civitate perfungatur. Haud enim seri potest, juxta D minicum praeceptum, ut quis duobus oppositis dominis inserviat, placeatque in domo Dei. quae est Ecclesia Dei vivi, et in Gomo saecularium. Idcircontrumlibet iste seligatr aut a saecularibus curis dia jungatur , aut ab opere Sacerdotali. Sin vero cum opere saeculari Sacerdotale quoque mutius ac populi regimen exercere ausus fuerit; violentia id egerit, non vero jussu Dei vel Nostri, seque judicio sua duplici arrogantia subjiciendum noscat. De quibusdam Sacerdotibus audimus, ipsos equutationi studere , armaque gestare , Ceu milites , et equorum Indis dediti, una cum illis equo insidentea currunt, belluas venando, jaculando, et alia id genus

Bgendo, 'une opus militare decent, nou autem Ecclesiae ministros. Arma enim militiae nostrae nota sunt corporalia, sed, quemadmodum Apostolus praecipit , spiritualia et divina , quibus colluctamus non

adoEraus carnem et sanguinem, sed adoersus princi- Patus et Potestates . contra viritus nequitiae sub

coelo Quapropter oramus vos, ut hanc malam consuetndinem deinceps projiciatis, et nonnisi itin rantes sive pedibus sive equo arma ob metum seratis , eaque noneste , non autem militum ritu cum

haretra aut gladio optime ornato. Alias Sacerdotes edecet armari, vel pueriliter eqnitare; id namque videntibus causa fit detractionis. Quos enim Paulus

monet, ut induantur arma lucis; idest rectam fidem ac bona opera i iisque naturae nostrae adversario

bellum inserant, non licet iisdem tenebrosa arma comparare, iisque bellum gerere adversus ejusdem

74쪽

naturae homines, aut belluarnm gregem se ire. aut an perbis equis nisi ob insrmitatem vehit ab hisce enim iisque similibus operibus divina mandata nos

arcent.

Si quem e suo populo excommunicaret Sacerdos ob ejus in praeceptis transgressionem, ipseque pedivicax in suo peccato manserit, nec resipueriti nemo

ex aliis Sacerdotibus in propria Ecclesia audeat excipere, quemadmodum insipientium Sacerdotum quidam agunt, istos ad se pertrahentes. Qui autem id operatur, ipsemet causa fit illius pervicaciae in peccato, seque socium reddit supplicii ejus delicti.

verum quoad haec, constans inter vos lex ista se vetuer AD uno Sacerdote depulsus a ceteris Sace dotibus aeque depellatur, donec transgressor e via sua ad rectam revertatur. atque sese humilians ve-Niam petat, Deoque voveat poenitentiam agere et non amplius in eamdem mali consuetudinem reverti. Quum antem hoc pacto a suo Sacerdote veniam o,

tinuerit ; tunc alii quoque Sacerdotes in charitate Dei illum recipiant. Et sane haec ipsa aequitatis r gula inter Episcopos quoque confirmatur; illum enim, qui ab uno Episcopo excommunicatus egi, sive Sacercios fuerit sive laicos, nullus alius Episcopus facultatem habet absolvendi, praeter eum, o quosuerat excommuni atus.

Huiusmodi etiam praeceptum coetibibns Praesinisteris saecularibus tradimus. Ille, cui in juvenili

aetate decessit nxor, si voluerit animam suam ab occasione peccati, et a detractione liberare, digneque inservire ministerio sancto ; mundum relinquens. juXta canonicum praeceptum, religiosum ordinem ingrediatur. In mundo enim, consueta iamiliaritate cum mulieribus versando , aspiciens, ac loquens, maxime autem illarum excipiens consessiones, baud

a Seu potius uiduis. Armenii namque Sacerdotes, quemadmodum et Graeci , suas retinent uxores si ante sacri ordinia ause Plionem suerant Matrimonio conjuncti. Disitired by

75쪽

U76seri potest, ni iuxta Sacerdotii Iegem Deo sancte

deserviat. Verum , nisi velit per viam arctam luce dere, latam potius et spatiosam diligens , abstinendum est ei a sancti Sacrificii administratione, etiamsi Per manifestum aliquod crimen minime dissametur. in viridi namqne aetate dissicilius est pure Sanctitati inservire: praesertim qui non sibi prorsus cavet cum timore et puritate et jejunio et oratione, sed absque timore ad cibos, et potus, atque ad omne perditae vitae genus sertur. Ille autem, cui Prope seni nxor interiit, quique confidit, se in sanctitate ac puritate vitae atque sine famae suae laesione Deo inserviturum , ut laudem , non improperia ab aspicientibus accipiat; hic tu sua Ecclesia, quoadusque velit, mo

retur.

Satis superque a Nobis breviter ad Sacerdotes scripta admonendo, nequaquam auctoritate praecepta imponendo; sed quasi conservi rogando. Quae vero hic desunt, scire debetis ex canonicis priorum Patrum libris, quibus Ecclesiae pueros ad Dei gloriam in ordinem redegerunt.

a Dicit pueroi potiusquam remos familiari utens Sacrarum Scripturarum vocabulo, ut passim videre eat.

76쪽

Ad Principes nostros Armenios . Convertamus et ad vos, qui saeculi consuetndinentimini, divinorum praeceptorum admonitionem; atque in primis et ante omnia ad vos, o Ρrincipes,

qui labentibus hisce temporibus huc et illuc imperatis pluribus vel paucis militibus , aut provinciis.

Obsecro itaque vos, haud inobedientes esse Dei I sibus; sed quemadmodum vultis, ut obedienter et integre adimpleant subditi vestri vestra praecepta qui, si praeceptorum quidpiam haud absolutum relinquunt, poenam a vobis serunt : ita et vos, utpote natura Dei servi. servite Domino in timore atque obedientia, ne puniamini veluti Deo rebelles; quiupotius, quemadmodum sideles servi in coelestibus

regnant, honorem accipiatis. Erimum itaque praeceptum, quod vobis tradiamus, hoc est: ne agatis injuste subditis, onera eis imponendo, quae ferre non valent; sed unumquem

que rite et pro viribus judicate. Animadvertite, vos

quoque habere Dominum in coelis, neque esse Coram eo personarum accePtionem; quemadmodum vel

ipse Apostolus dicit . Neminem fraudetis, neque

pauperes et egenos amigatis; ne contra vos Deum appellent, eosque Deus exaudiat, juxta sapientem Salomonem , qui dicite Non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere; exaudiet autem eum, qui fecisitum, et retribuet tibi mala δ. Ne ponatis malos injustosque ministros et praesectos super provincias vestras, ne vos quoque oba Seu potius ad Proeerea omnes ac divites in Armenia tunc temporia commorantes; non enim Reges alloqui poterat S. Pater, quod sub Turcarum ditione inebant Armenii, ut colligere est ex pluribus hujusce Ene velleae loeta. Nerseus igitur sermo ad Nobiles ac Magnates, sub quorum potestate plurimi erant milites, ac servi et mancipia, instituitur, qui ab istia asperrima quaeque jubebant, exigebantque. a Rom. a. ra. 5 Mele. 4. 5 et seq. Diuiti sed by Corale

77쪽

678 illorum iniustitias a Deo judicemini una cum ipsis: sed integerrimos indices eligite administrationem

saper homines tenentes, ne propter parvam ipsis o latam mercedem aut exonerent a solutione multi tributi operariis impositi regio jussu, aut ipsi furentur:

neve eosdem Bggravent, neve accipiant ultra prae-oeetum haec enim ambo iniusta su ut eoram Deo tquin potius ita sint justi, ut reddant, quae sunt Cae saris, Caesari, et, quae sunt Dei, Deo

Neminem injuste judicetis, sed recte ius dicite.

ni et judicium, quod super Vos iacturus est Deus. dulce sit, non severum. Ne absolvatis injustum iis judicio, neque justi torqueatis iustitiam propter munera, aut propter alterius partis benevolentiam, aut propter odium indignationemque, aut propter dignitatis reverentiam personae alicujus acceptatione;

ne vos ipsi digni esticiamini Divinis maledictioni has hac de causa juxta legem indietis . Ne negligatis

viduae et inopis jura quum ad vos clamaverint contra expoliatores suos et sed judicate pupilio et defendissoiduam, sicuti per Prophetam Deus dicit ', atque audite clamorem eorum et liberate eos ab assii gentibus se, eisque reddite ab iniquis ablata; et tunc exaudiet Deus orationes vestras, et adimplebit petitiones cordis vestri. Ne servire faciatis homines. qui vobis subsunt veluti animalia, quae natura sunt hominum servi, asperrimis et intolerabilibus laboribus , quemadmodum et Pharao filios Israel. ne adrnanducandum quidem porrigentes ; sed misericorditor, et humaniter, et ad breve tempus laborem imponendo , abundeque cibum eis praebendo, ut in

tempore laboris moilerate et non praeter modum Perpessi, saturentur, atque suis laboribus possi ut semetipsos, familiam. suosque filios explere , ne non regium solvere tributum. Ne abscindatis auctoritate mercedem operariorum vestrorum, ceu illi. quos accusant Apostoli et Prophetaer Fraudatus a oobis ela-

78쪽

mat. et clamor operariorum in aures Domini Sabaoth

intratote . Satis sit vobis ipsorum laboribus ditescere, et ultra modum pinguescere, eo magis quod non est alia eorum et alia vestra natura. sed estis ejusdem cretae ejusdemque figmenti. Idem namque est dominis ac servis, divitibus ac pauperibus initium veniendi in mundum et finis egrediendi de mundo iomnes enim generatione pariter veniunt super terram, et morte ex ipsa discedunt. Μagnitudo vero et parvitas, altitudo et humilitas, felicitas et infelicitas, quae veluti somuia sunt vigilantium, homini bos contingunt inter generationem et mortem; quia immo ab experientia sapientibus et insipientibus m nisestum sit, nihil horum habere soliditatem. Ne igitur amittatis propter caducam vitam aeterenam felicitatem; nam etsi Christus exemplo cameli

in acus foramine dissicile dixerit, divites in regnum coelorum ingredi '; si tamen divitiis vestris Juxta Dei voluntatem ntamiui, istnd difficile set vobis sa olle. Etenim vel Abraham dives erat, et non tantum dignus essectus suit, qui in regnum eoelorum imiraret, verum et ipsius sinus regnum Dei iactus est.

omniumque justorum requies appellatus. Similiter et Job, omnesque divites iusti, de quibus dictum est

a Dominoi Videbitis Abraham et Isaac et Iacob. et omnes justos in regno Dei . Ita et vestrum erit, si

juxta illorum exemplum in viis iustitiae ambulaveritis. Illi neminem Laudabant, nemiuem vexabaut, nullius bona usurpabant, nemini injuriam aut fraudem irrogabant; quin immo ex justis suis laboribus esurientes pascebant, nudos operiebant, peregrinos excipiebant, egentium inopiam explebant. afllici adjuvabant, infirmos consolabantur, pauperem vero ac inopem haud affligebant, sed etiam eos ab teso, rum oppressoribus liberabant. Et qnemadmodum illis temporales divitiae impedimento et obstaculo

. . . . . . ' . .

79쪽

8 non fuerunt ad coelorum regnum possidendum: ita nec vobis mali causa erunt divitiae, si, illorum more, recte iisdem nti velitis, immo, iuxta Sapientem. honi cansa erante dicit enim r Redemptio obi disi e suae . Qui autem, potiusquam suum indigentibus tribuat, eorum usurpat, eosdemque expoliat: et potiusquam hospitalis sit, atque ex itinere defatigat rum refocillator, latronibus si socius , et in itinere insidiator incedentibus innocenter per viam . domumque suam injustis possessionibus implet, ac locupletatum sese existimat: taceo scelus veniam non mereus eorum, qui non solum bona rapiunt, sed et innocentium sanguinem essendunt, ne ab iis accusentur Ceu honorum suorum raptores, haud cogi- lautes, alterum esse judicem omnia Cognoscentem,

cui propria occulta crimina nequeunt abscondere rpro nujusmodi divitibus iure meritoque profert Christus dissiciliter intrare posse in regnum coelorum;

quibus non coelum, sed ignis inferorum est habitatio, et vigilantes vermes aeternusque tartarus hospi

tium. Et hoc jure quidem: ii enim, qui ex justis suis

substantiis esurientes non cibant, nudos non operiunt, et hospites non colligunt, audituri sunt a Christo in die judiciti Discedite a me maledicti, in ignem aeternium L Illi igitur, qui potius causa sunt famis egentibus, nuditatis amictis, aliisqne honorum

ac personae amissionis; et potiusquam in carcere inclusos visitent eosque verbo et opere consolentur,

captivitatis et compedum causa fiunt liberis innocentibus; ubinam pro iisdem locus erit, et quaenam

tormentorum mensura , nisi cum diabolo et angelis ejus, quorum voluntatem perfecere pQuapropter oro , ut vos omnes ab hisce noxiis operibus longe sitis; et nemo vestrum adstruat Cnusam peccati, dicens: Nisi auserimus et rapimus. non

Iossumus firmum habere nostrum principatum. Cui oc primum dicimus, quod si seri non poterat, ut

80쪽

Bi sa

potestatem habentes Deo placerent; quomodo ergo multi reges et principes quos commemorant etiam Libri sancti, coram Deo et hominibus laudabiles lacti suntῖ Praeterea etiamsi fieri non posset, quemadmodum dicitis, ut sine fraudibus principatum sustineretis; ergo, qui sapiens est, sugere debet a caduca potestate, ne propter ipsam cum diabolis inlaeterno supplicio crucietur. verum non est dissicile potentia uti absque injustitia; immo amantibus civolentibus facile est nc jucundum. Nos itaque testamur coram Deo, atque Omuibus sumus vades, quod si quis domum suam ab usurpationibus Purgatam servaverit, et in ea congregaverit justum lucrum tantummodo, etiamsi parum ei videatur, fructum asseret, eritque divitiarum causa plusquam multum injuste adeptum. Quod profecto sapiens Salomon ostendit dicens: Maledictio Domini super domos impiorum, tecta oero justorum benedicentur . Nam parum illud injustum, ignis instar, comburit et absumit plurimum justi lucri; quoniam de maledictione e Lamaritudine expoliatorum est collectio injusti, atque una simul cum pauperum maledictione, Domini quoque maledictiones expoliantium domos ingrediui1-tur. At in domo justi, quoniam ab usurpationibus

purgata est, et ipse esurientes nutrit, una Cum Pnuperum benedictione, Dei quoque benedictio se usim et latenter ingressa parum multiplicat, quemadmo-diim viduae in Sarephta ', et Sunamitidi R. atque illis, quos Dominus in eremo cibavit. Nemo autem e stultis et rudibus plurima contuens opprime utibus et iniquis bona, pauca vero injuste adipiscentibus. Nostra verba irrideat: audiant potius isti verba David Ρrophetae, Christi progenitoris, dicentis: Iusto

tinioersus mundus bonis plenus est, i is autem neque unus nummulus M. Et iterum: Melior est buccelia sicca

Prnu. 34. II. a III. Reg. 13. q. 5 IV. Re . c. 4 Desunt haec verba in nostra uulgata, quin immo et in ipsa Graeca lectione LXX. desiderata ur; leguntur tamen Prov. cap. II. vera. 4. tu Alexandrina et Armenia versione.

SEARCH

MENU NAVIGATION