Epistola pastoralis S. Nersetis Clajensis quam ex Armenio Latinitate primum donatam ill. ac. rev. viro Bernardo Antonino Squarcina ad Cenetensem episcopatum evecto suam ecclesiam primum solemniter ingrediente publici juris facit Joseph Cappelletti pr

발행: 1829년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

52 quibus utuntur profani, id enim Episcopalem orditiem dedecet, sed opportuna loquatur, dignaque

laude; et cordi, ne frustra irascatur, sed mansuetum sit: et manibus ne quemquam injuste percutiant, sed illae ad bonum peragendum adhibeantur. necnon in orationibus extollantur; et ori, ne intempestive ad cibum seratur,. sed potius per jejunium exerceatur; et pedibus, ne in vias offensionis animarum, sed potius in vias justitiae ambulent: uno verbo nullam membrum sine continentia relinquatur, ne ferri possit ad mala. Haec itaque, hisque similia sunt continentiae opera. Non argenti cuiadum. Amor argenti, quem Paulus omnium mal rum matrem Vpellat, etsi unicuique et in cunctis hominum operibus sit noxius: imperantibus, et judicibus, et principibus, et ministrantibus, ac universis demum, qui sunt in mundo; attamen multo

magis Superioribus spiritualibus. Nam in Princieibus

mundi corporalia damna subditis inseri sive injuste iudicando, sive exspoliando, aut diripiendo, aut ca-umniando, aut surando , aut intersciendo , aut alia hujusmodi perapendo; in Spiritualibus autem , animae nocet, quia huius vitii est exaltare indignum

ad divinorum administrationem cum detrimento v cantis et vocati, dignos deserendo atque immundum sicuti sanctum, et sanctum sicut immundum existimando. Et ideo in Ecclesia innumerae sunt ordinis

perturbationes Deo odibiles, de quibus inquit David

in Spiritur Excladantur ii, qui probati sunt argento .Quapropter Episcopos jubet Apostolus non esse asegenti cupidos, non litigiosos, non Percussores p uam si

Christi discipulus es, immo vices gerens, accipe illius humilitatis exemplum, qnemadmodum ad suum discipulatum venientibus praecipit: Discite a me, quia mitis sum. et humilis ): de quo et Laias diciti Non contendet, non clamabit ; et ipsemet Dominus

humilibus et paciscis beatitudinem largitur ' Eι

ν quidam legunt: Sanctum gradum. a P al. 67. O . 1 Matth. II. as. 4 Iaai. apud Matth. ia. t 9. 5 Matth. s. s.

52쪽

quoniam Superior non debet esse omnino parcens et placidus, sed cum delinquentibus objurgationem adhibere, hujus quoque praebet exemplum Dominus ipse . quum, acceptis flagellis, ejecit de templo negotiatores. Quod autem de laniculis, non de solidis rebus, contextum erat flagellum , hoc admonet Superiores , in delinquentium objurgatione non esse adhibendam solummodo amaritudinem, sed et su vitatem et indulgentiam. Quamobrem addit stolas dicens: Sed tranquillum. Tranquillitatis autem modum admonitio dominica nos docet. ut scilicet placidum reddat non solum objurgantem, sed et avi versarium. Accepta enim alapa, porrigendam jubet et alteram maxillam inique percutienti L Hoc pacto etiamsi belluis fuerit saevior, agno placidior set iidemque Christus non clamabat, sed quasi agnus ibat ad occisionem, secundum Isaiam '. Eamdem similitudinem debent serre in semetipsis etiam Rectores

Ecclesiae; at non coram omnibus, nec omni tempore. Nam in contemptu sui, quod ab injustis patitur, bonum est uti tranquillitate, resque est praemio digna. At quum despecta videat ab insipientibus db

vina mandata, tunc, ad imitationem laudabilis geli Heliae, exardescendo oportet adhibere non tranquillitatem . sed iram. Quemadmodum et Dominus . quum ipse aspernaretur verbis atque obsessus a di holo diceretur, parce respondebat illis, dicens: Ego daemonium non habeo '; verum quando ad Ρatrem et Spiritum Sanctum res attinehat, irascebatur .

eorumque vindex sebat: idest, quum ii, qui diaboli opera peragebant, Deum sibi vocabant Patrem. ebair Vos ex Patre diabolo estis et quum Beelzebub daemoniorum principi tribuebant opera Spiritus, dicebat: Quicumque dixerit oerbum contra lium hominis . remittetur eis sed qui Θiritum Sanctum blasρhemaoerit, non remittetur et q. Haec hisque simi

a Matth. S. 59. a Isai. 53. T. S Iohan. 8. έ9.

53쪽

lia sunt, iuxta voluntatem Dei. bona exempla alia quando tranquillitatis, aliquando irae; quas Episcopos habere inbet Apostolus. Addit et hoc: Praeesse

debet oerborum doctrinae , discere nimirum, et scire,

et exercere divinae praedicationis leges; et primum quidem hoc agere . deinde materialem curam hahere, quemadmodum Apostoli egerunt ac documrunt. Dicebant euim : Non est aequum nos dereli quere oerbum Dei , et ministrare mensis 'r etsi ea mensa esset pauperum servitus , non sui. Sed qn Diam alere pauperum corpora inserius bonum existimabant, quam animas de virtutibus esurientes

alere gyirituali cibo, qui est doctrinae verbum: ideo ad ministrandos populo materiales cibos Stephanum cum suis sociis posuere, ipsi autem verbum Dei praedicabant. Quapropter jubet esse Episcopos verborum doctrinae magistros, atque mentes sanos Consolari ', eos nempe , qui in fide non stitit aegroti. Qui tenet Apostolicam cathedram . debet etiam Apostolorum opera adipisci; quemadmodum egerunt ipsorum successores, Sancti Patres priores: et qui habent Episcopale onos , et non sunt exercitati in doctrinae verbis, debent habere apud se quosdam in hac gratia divina exercitatos, ut omni tempore Conservis praebeant escas verbi Dei. Et eos qui comtradicunt , inquit, arguere. D no imponit Superioribus, utpote verborum doctrinae magistris r primum alere conservos, juxta Evangeliciam praeceptum; deinde veritatis hostes, qui fidei verbis, ac Dei legibus, Ecclesiaeque traditioni,ns resistunt, divitia sapientia consutare, ne in eorum perditionis foveam cadere faciant suis mendacibus verbis simplices epopulo; inxta domesticarum bestiarum ossicia, quae ad duo ordinantur, ad sugandas nimirum sylvestres belluas, atque ad pastoris gregem, sere ex instituto,

54쪽

vigilanter custodiendum. Ii sane , qui ministerium Episcopale primi a Christo acceperunt coetus Ap

stolorum, ita secerunt et docuerunt suos gueCessores, ni post ejus exemplum incederent. At miserrimis hisce temporibus tantum ab eorum similitudinis bono absumus, ut nullum aliud opus causa Episcopatus apud adipiscere volentes censeatur, nisi cumulare variis industriis bona a subditis, atque gloriam ab adulatoribus obtinere; quod coutemptus appellandus est, et non gloria. Vers enim gloria ea est, ut quis bonis operitins causa essiciatur glorificationis nominis Dei, juxta divinum praeceptume Videant opera

vestra bona, et glori cent Patrem oestrum qui in coelis

est . At hominum gloria erga propriam Personam. non solum contraria est Dei gloriae, juxta illud quod de quibusdam Dominus dixit: Dilexerunt gloriam h minum, magis quam gloriam Dei'; sed etiam ab ipsis laudantibus coram vituperantur, utpote vitiosi . quum eos videant laudem et gloriam, quae ab ipsis est, anxie desiderare. Μissnm faciam opus vel etiam peius hujusce temporis Episcoeorum, qui plures contemptus, et indi-

divinas , quemadmodum primi Sanctii illud enim erat beatitudine dignum: sed propter inanis gloriae

Spemr et quaecum oue a subditis fraude ac tyrannide eripiunt, quae ad Ecclesiae fulgorem, et ad pauperum uecessitates ordinata erant, ea publicanorum more congesta mundi tyrannis largiuntur. Neque ab

1 Mailli. 5. x ε. a Iohan. a. 43.5 Ad reetam hujus lota intelligentiam sciendum est, quod in regionibus Turearum tyrannide laedatis, ut quia Episcopale munus obire possit, pacta tribula Infideli Principi solvere tenetur. Quum autem alius quispiam Episcopalem cathedram invader. cupit, maius prae legitimo Episcopo vectigal promittit solvendam avidissimo Praesidi, et sic spirituale regimen arripiens , ver in Episcopum cogit ad maius adhue olferendum tributum, ne iniquus homo praevaleat. Idem sere aeeidit sub Antiocho, u videre eat in lib. II. Maehab. cap. 4. v. Contra hos igitur sic agentea invehitur S. Pater. Dissiligod by GOoste

55쪽

ipsis coacti id faciunt; hoc siquidem improbitatis opus a quibusdam Insidelibus praegustatum, initium

sumpsit ab hominibus absque pietate, et ambitiosis nostrae Gentis, qui sese iuvicem supplantantes vectigalia multiplicant super Ecclesiam Christi, veluti super domum portorii, vel ossicinam fullonum i de quibus peccatis non datur remissio, utpote in Deum perpetrata. Qui autem hoc malum opus in Ecclesiam Invexerunt, vel qui a Patriarchis ob spiritualem causam a sede projecti, Insdelium vi, atque tributorum augmento Episcopalem cathedram rursus arripere studuerunt, non solum Sacerdotio, sed vel ipsa fide et professione Christiana, atque Canonica Sacerdotali sepultura, et in Sacrificio sancto recordatione indigni sulit. Quid vero dicam de matre horum malorum' de iis nimirum . qui palam sunt veritatis aQ. sanctae Illuminatoris Sedis impugnatores; qui suo vitio ac tyrannorum mundi decreto moti ad hoc munus spirituale sese eriεunt, haudquaquam per electionem Dei, ac Dei virorum totius nostrae Gentis, quemadmodum lex jubet; quo pacto causa multiplicis putredinis corruptiouisque Christi membris essetnntur. Enim vero si in capite Aaron gratiae Spiritus Sancti descendunt, quae sunt Ρatriarchatus ;et ex capite postea in barbam, quae est Episcopatus; atque ex barba in oram oestimenti, quae est Sacerdotium ; ac ex ora vestimenti in oestem ipsam .

quae est populi congregatio '; quodnam habebnut gratiae oleum ii, qui ab Aaronis capite sunt sejuncti, atque operibus consociantur Datan et Abirou contra magnum Μorgen et Aaron disceptantium p aut 'uomodo, qui sua perversitate sunt a gratia semoti, illud dare poterunt, quod ipsi amiseruntῖ Hinc saetum est, quod proe ter hanc ipsam illorum arrogantiam tempore Domini nostri sancti ine fratris Gregorii Caisolici in magnam Synodum congregati sunt plus quingenti supra duo millia, Episcopi, Doci

56쪽

res, et monafiteriorum Patres, atque sancti Μontis

Coenobitae , viri virtutibus praediti et sapientes Haicanae nationis; illosque ab Ecclesia Christi anathemate depulerunt, et gladio verbi Dei abscissos. utpote putrida membra, ab integris Ecclesiae membris projecerunt, congerentes super caput eorum

tristes maledictiones . Qui nequaquam resipiscentes, nec lethalem spiriths dolorem sentientes, neque vitae pharmacum de manibus sapienter propinantia sumentes, ut mortifero mederentur supplicio Contritione ac Poenitentia: sed aspidi similes ac basilisco, obturantes ad divina verba aures suas eadem malitia exaestuant pervicaces, ebrii atque phrenetici superbiae vitio, non cessant, sicuti serocia animalia, disseminare perturbationem in thalamo tranquillitatis coelestis nuptiarum domus divini Sponsi, quem thalamum suo sanguine redemptum a mala diaboli servitute exemit. Illiusmodi vero hominum sanguis

in capita propria erit, et ultio malorum operum suorum in eosdem ipsos congeretur. At vos, qui veritatis defensores ac bonorum s Ctatores estis , oramus, ut solliciti omnino sitis in Pastoralis mnneris , quod a vero Pastoriam Capite accepistis, spiritualibus operibus, cum omni gensu, juxta verba, quae antea scripta sunt, et juxta Cati nicas sanctorum Apostolorum eorumque Successorum admonitiones: ut libere nec rubore osse si stetis

Coram Eo, qui mandatornm talentum vobis tradidit, duplum augmentum in lucri redditione Et os remtes , arine felix verbum beatificum ab eo audiatis rSeroe bone et Melis, quia suer pauca fuisti Melis,

Suer multa te constituam , intra in gaudium Domini

tui . Quae Nobis etiam vestris precibus sortiri concedatur in Christo Jesu Domino nostro.

. Quando nimirum ann. Domini a x is. David qnidam Antipatriarcha sedit in Aghtamar insula ad.orsua legitimum S. Gregorii Illuminatoria successorem, fratrem huius S. Nersetis.

57쪽

Ad coetum Sacerdotum. Convertamur exinde verborum nostrorum ordinem ad vos, o Sacerdotes, qui alterum tenetis post Episcopos gradum , quique per Sacerdotale minusterium ordinamini, ut osseratis Deo omnes filios per sancti Fontis ablutionem, unumquemque generando coelestis Patris adoptioni, atque Christi Dei haereditati, nec non ipsorum animos immortalitati alendo per Dominici corporis et sanguinis expiatorii distri-Dutionem. Oro igitur vos omnes per charitatem Christi, ut mentis oculos aperiatis, utque exsurgatis a mortali hujusce saeculi sopore, ut demum virtutemnguoseatis muneris vestri coelestis, ad quod vocatione vocati estis. Equidem supermundanas anget eas virtutes gradus hic excedit penes eos, qui puritate ac sanctitate eum observant. Et quoniam dignis acti estis ad coeleste munus es serri, nullo modo ansam detis , ut oliveretur ministerium oestrum , iuxta

Apostoli monitum i sed viriliter et prompto animo attendite sine pigritia ad implendum integre, juxta quamlibet horam, orationis ordinem a sanctis Patribus statutum . Atque divinum mysterium implete

mundo animo, ne saucio corde, et spiritu immaculato, magnaque spe, et sincera mente, nique amore Persecto cum timore et tremore '; neque veluti aqua

per tubum, mystica orationis verba, quae ossertis Inconsiderate percurrite sive psalmos cantetis, sive sacra scripta legatis, sive ossicium recitetis, sive sacerdotales sancti Sacrificii preces persolvatis, alias-3 De publica oratione, seu de divino ossicio hie loquitur S. Pater, ad quod Persolvendum omnes Armenii Sacerdotes tenentur non privatim, ut apud nos, sed palam et solemniter is Ecclesia; ideoque dicit juxta quamlibet horam ἱ ea enim transacta, nequit Privata recitatione satisfieri. Bine addit quoque, ut integre ad hujusmodi impletionem attendant; ne quia scilicet iam ossicio inchoato

ad ehorum a Cedat.

58쪽

. . 5sque statas precationes t sed maxima semper attentione, et, si scri potest. lacrymis, magnoque timore,

non secus RC Si ex Corde et mente vestra eas noviter

produceretis ς haec enim omnia sunt variorum diversorumque donorum a Deo postulationes. Atque

ipsemet Deus bonorum largitor, quum devotam viderit postulantis petitionem, abundantius postola a concedet, iuxta illud: Qui petit, accipit, et cetera . Scitote, qnod ab initio, Apostolorum temporibus , quum novum fidei ver emoruit, omnes repletierant Spiritu Sancto, atque Spiritus gratia suopte conceptu in oratione loquebantur , juxta temporis

necessitatem , quemadmodum suut verba mrstagogiae Sacrificii, atque totius ministerii. At novissimis diebus, quoniam peccati hyems frigefactura erat per gelidam vim ignem amoris. quem Deo cuncti d sent . impenetrabilemque hominem redditura . ne Sancti Spiritus gratia in ipsum ingrederetur; mentis oculo perspicientibus sanctis ac spiritualibus Eccleatae Doctoribus, posteris universa tradiderunt scripto , ut per illud nos ducti absque errore, et perieulo labendi cunctas Ecclesiae constitutiones impleremus. Quapropter magna sde ac spe oportet

eam ' attenta mente Osserre. .

t i Scitote et istud i appellatio nominis Sacerdotii

vestri non est ab hominibus neque per homines δὲ sed ab eo, qui vocatus est Sacerdos secundum ordinem

Melchisedech , quique ipsemet est verus Sacerdos et Pontifex et Sacriscium Deo Patri. Ipse autem vobis dedit sui nominis appellationem, unaque eum nomine suum quoque tradidit munus, pascendi nimirum ejus populum, et docendi gemper bona opera, praebendique vos ipsos universis bonitatis exemplare secundum qnod et Paulus Timotheo scribebat: Noli negligere gratiam, quae data est tui Per impositionem

a Matth. I. 8.a Orationem scit. 3 Galat. 3ν r.

59쪽

Quare vos exoramus, ut iuxta nominis appellati nem opus quoque impleatis; atque, ut populi vestri patres ac genitores, omni tempore spiritualem eis detis admonitionem, semper omnes docendo in Ecelesia, publice et per domos ', Pro cujusvis aetate, a pravis arcendo, et ad coelestia exhortando. Et quamvis in omni boni ac virtutis genere persecti sitis. nolite tamen uestigere Ecclesiae nitorem una cum sancti Sacrificii vestimentis pretiosis ac mundis. quemadmodum de quibusdam audimus, qui communibus vestimentis ac sordescentibus calceis ad Altare sanctum accedunt, ac terribile mysterium operantur habitu nequaquam mFstico: atque sibi a bitrantur honestum ejicere ab Ecclesia populum, et ianuas claudere depulsis. Neque id agunt solummodo, verum etiam stulte detrahunt de quibusdam Ecclesiis, ac de disciplina optime in nostris servata. Verum nemo inutilem credat ac sine mysterio Sacerdotale vestimentum. Sicut enim per typum anti

vis temporibus praefiguratum fuit Μoysi sancti

acriscit mysterium . et in novo foedere impletum in Christo; ita et veteris legis Sacerdotes exemplum erant novi Sacerdotii, atque Aaronis tunica novorum Sacerdotum praesgurabat vestimenta. Quae vel ipsi sancti Apostoli cooperante Spiritu Sancto ad Ecclesiae complementum perfecere, et ubique locorum Sacerdotes ac Diaconos consecrarunt, eosque juggerunt interna atque externa puritate salutari mysterio inservire. Atque ita per universum mundum solemniter ornatae sunt Ecclesiae totius populi Christiani. ut nitido ornamentorum decore Sanctis mysteriis, adhiberentur; idque magnopere in Ecclesiis Arme-Diacae nationis a beato nostro Illuminatore primitus

60쪽

6 constructis osciue ad extremam provinciae subve

sionem '. Nil alind vero in causa init, quominus otia sisteretur hisce optimis priorum Sanctorum Patrum traditionibus, nisi isnorantia, et proprii arbitrii arrogantissima licentia illorum, qui pristinum fulgorem, quando misericordia Domini Plena erat terra '.

non viderunt; sed Persecutionum temporibus geniti miseram conspexere turpitudinem et quum utiqne Gens nostra paupertate, veluti ferreo compede, colligata fuit sub iugo servitutis variarum gentium . inter quas degunti Hi in necessariorum corporis subinsidiorum indigentia versantes negligunt Ecclesiae magniscentiam, neque animae bonum curant; quiaeharitas, iuxta Dominicum verbum , aruit neque

sunt quemadmodum Christi fideles primis persecutionum temporibus, in quibus ita Dei amor exard bat, ut persecutione vexati magna, sicuti cernitur, Temela magis quam in Ecclesiae pace aedificarent. Ecquis sapientum cernens tenebricosam istam disciplinae aberrationem ab indigentia ac snbversione exortam , immo Dei iram ex traditionum legumque inobservantia reputans audeat praeceptis divinitus consignatis obsistere 2 At Nos praetermittentes sinitas contradicentium disputationes . vobis, qui Dei legi obeditis, praeter ea, quae diximus, etiam ho damus praeceptum quoad Praesentem quaestionem. Non habent Sacerdotes neque a Deo neque a Nobis licentiam offerendi Sacrificium sine eo vestimento, quo ad celebrandum utitur, aut legendi Evangelium . aut accipiendi Crucem in manibus, aut ad cetera Sancta accedendi; haec autem, quae breviter attisimus, aliaque hisce similia sunt externi hominis observantiae iis, qui divinis rebvs inservituri

sunt. Dicamus et de interiori homine, cujus fulgidi

spiritualis ornatos figura est cultus exterior. Nemo

SEARCH

MENU NAVIGATION