Caroli Boucheroni De Thoma Valperga Calusio

발행: 1833년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

vel Sardianus ille Potamon dicitur fuisse, qui ex Variis compositam et quasi vermiculatam philosophiam Alexandriae docuit, quid minus convenit huic libro , ubi non Cartesium, non Lockium, non Leibnitium, sed Calusium ubique invenias 3 Adeo vero in suis est, ut uihil sit ipsius philosophia simplicius, et arreptum semel principium non amplius deserat, sed eo perpetuo utatur. Quod quidem mihi omnium videtur

secundissimum. Nam ad ea reVerSus, quae in mathesi posvcrat, duplex constituit ce titudinis genus, et earum Terum quae Sunt, et earum quae exsistunt. Esse porro Veritates, exsistere phaenomena alia aliis Succedentia ; esse ea quae in ortum cieri POSSunt, eXSistere quae ortum habuerunt. Vt enim hoc verbo significamus quae SV-hito erumpunt, seque oculis Sistunt, Si Cetiam rerum essentias , quae a Deo na- Duili sed by Cooste

112쪽

CIII

turae opifice, ex orbe, ita dixerim , veritatum eductae, in Currum fuerint univem sitatis impositae. ΙamVero, Si maximum in his discrimen apparet, cum alia sint immutabilia , alia vicibus obnoxia : illa ratione percipiantur, ista sub senSus cadant ; quis non videt diversam omnino certitudinem ad unaquaeque pertinere ΘQuibus extra omnem dubitationem positis, iam cetcra proclivia sunt Calusio, ut ostendat quam Varii errores ex promiScuo demonstrationum genere in philosophia

plerumque Oriantur. Pyrrhonios autem , Sive Scepticos, quaesitores et consideratores a Gellio dictos, qui omnia ambigendo traCtant, Praecipue exagitat, quod ab iis quae exsistunt, utpote sortuitis et parum

cognitis, se assensum aiunt cohibere, atque id unum scire, cuius necessarias ration Steneant. Atqui, inquit, a sortuitis rebus

113쪽

omnis pendet humana cognitio, quae inde ad necessaria progreditur. Quid tam praeposterum quam quae prima sunt sacere posteriora Z An placet pro salso reiicere quidquid a mathematica, ut aiunt, demonstratione non elicitur At quam pauca in

his numerantur , cum intima rerum nos lateant, natura Vero ea omnia, quae ad animorum et vitae pertinent institutionem, conSeientia et senSuum ope noS edinceati Quid magis fortuitum quam hominem esse Z Quis tamen, nisi insanus se dubiici exsistere, aut quae mater blandientem sibi filiolum complexa, inanem SP Ciem se ulnis constringere putavit 8 Impellimur nimirum ad credendum insita PerSuaSione, quae doctrinae vim longe cx- Superat : impellimur rebus undique ei

cumstantibus; impellimur assectibus, qui in nobis gignuntur. Nec alius sanc discipli-

114쪽

uae egebat hominum genus, ut sinem sibi a

conditore propositum impleret. Frustra Vero Sceptici sensuum sallacias plurima oratione persccpiuntur. Quid enim si non tam ipsi in culpa Versantur quam mens, quae rectissima eorum iudicia sccus interpretando, falsa luseri ex Vcris λ Suus quippe

Sensibus propemodum Sermo eSt ; tunc autem dccipimur, quum Voces a Vocibus Parum Scienter et accurate distinguimus. Quod in pueris Videmus accidere, qui cinminus , eminus posita perinde gestiunt a ripere , Sed accedente usu, melius atque uti par est, intervalla corporum metium tur. Qui usus nos etiam edocet, ut pluribus sensibus admotis , unius testimonium altero comprobemus, unde experiendi ars orta est, quae si rite adhibeatur, quiS neget certitudinis apicem in physicis nos Posse attingere Αn somniorum ludibria

115쪽

nobis obiicient, quod per quietem volitantibus rerum simulacris non minus quam ipsis rebus assicimur Z At nemo Sanus consopi- tam vinctamque mentem cum experrecta

et libera comparaverit. Nec lacit quod vigilando interdum sallimur. Certitudo

enim ex rebus, non Vero ex Peme o quin

rumdam iudicio aestimanda est. Fieri autem poteSt, ut quae Verissima sunt, aliter aliis videantur. Quod, cum aliorum illustrium virorum, tum in primis Thomae Hobbesii exemplum declarat, qui in geometricis theorematis omnium evidentissumis, adeo a Vero deerravit, Ut mentis vitio id prorsus contigisse appareat. Ex his veluti philosophiae carceribus egressus Calusius , contentis viribus ad metam decurrit. Sed principiorum memor, ad ca identidem redit; disserentias autem verborum solertissime Persequitur,

116쪽

CVII

ut genuinam et doctam significationem a commentitia et populari distinguat. Nec Vero, quod plerique faciunt, in coace vandis ingeniosis magis quam veris definitionibus laudem quaerit, sed in philosophando id unice cavet. ne quis ambiguitati locus supersit. Ita fit, ut multa ad eam diem perobscura, suo nunc in lumine pinsita, lucem haud amplius desiderent. Talia sunt quae disputat de tempore et spatio,

quorum alterius infinitatem, alterius imterminatam in omnes partes magnitudinem, non iam reapse exsistere, sed mentis Conceptus esse ostendit. Eiusmodi etiam est ipsius doctrina de substantia et anima, cuius incorpoream naturam ab omni com retione remotam, ex ipsa intelligentia et Voluntate evincit. Nam si intelligere et

velle omnino individua res est, qui id potest ad dividuum corpus transferri λ Si enim

117쪽

CVIII

demus corpus velle, de singulis ipsius elementis id dici oportet, quod in humanam

Cadere Voluntatem, quae, ut omni Cogitatione celerior , sic etiam unum quiddam ac maxime simplex est, nemo arbitrabitur. Nonne vero et ipse intimus Sensus nos ammonet, duo in nobis esse principia inter se diversissima: alterum quod velit et im-Peret, alterum quod pareat; acrius illud ac divinius, tardius istud atque deterius pTanta porro est praestantioris illius naturae Vis, ut sola physicam mundani cursus necessitatem abrumpat; nam pelli vicissim et pellere , itidem nasci et interire , Seu , uti malebat Parmenides, in alias sormas indesinenter mutari, aeterna lex co Porum est; at animus non modo ultro et

Per Se agit, sed in ipsas res obnititur, easque sibi subiicit, ex quo infinita nec

118쪽

magnum hoc sane, nec tamen illud minoris lacicndum, quod solus humanus animus pulchritudine gaudet, unde hominum

generis causa hunc naturae ornatum exstitisse, quisque lacile conficiat. Nam nisi essent qui tanti operis specie fruerentur, cur Deus tam sol ortor ludere in ordinanda materia voluisset Platonicis assinia haec sunt, ad quae tamen nOVa quadam via et ratione pervenit. Erunt sortasse qui mirentur pernobilem locum do idearum origine ab eo suisse omi sum , quod quidem non sine consilio arbitror secisse, ne videlicet in illam Carybdin philosophorum tot naufragiis insignem , incideret. Nam in ceteris inquisitionibus, ut in quibusdam Graecorum ludis, alii aliis facem pracbent, et humanum ingenium progressu temporis auctum, multa feliciter conatur, quae superioribus su

119쪽

rant negata, ut recte admodum Fonte- Dellius doctorum successiones hominibus comparaVerit, humeriS se mutuo suStem

tantibus, quo longius videant. At ubi animus de se ipso quaerit, nullus experientiae locus relinquitur, et quaestio Saepetentata, saepe deposita, eadem remanet. atque antea fuerat. Vnde enim lux erumperet λ Vt igitur in Graecis ionica et italica Secta, Sua quaeque dogmata et disputandi modum perpetuo retinuerunt, Sic in explicandis idcis recentiorum scholae disserunt inter se, nec minus Carlcsiani Lockio et

Lockianis dissimiles sunt , quam Stoici Epicuro. Quid magis distans quam Malebranchius et Leibnitius ab iis , qui omnes ideas ab humani corporis descriptione repetentes, in Visceribus mobiliter palpitantibus , fugientis, ita dixerim , cogitationis Vestigia quaerebant Z Nonne istos a pueris

120쪽

audivimus, quum dicerent externas rerum imagines in mentem commeanteS, nerV rum ope ex corporeis incorporeas fieri,

quasi, ut in Velleio redarguit Cotta apud Τullium, aliquid corpus et non corpus eSSepossit Z Quo quid obtusiusῖ Nunc si eadem

ferme opinionum portenta utrobique imvenimus , ut investigationis, non investigantium vitium id esse appareat, nonne praestat rem plane omittere , Newtoni exemplo, qui repertis gravitatis legibus, ab eius causis inquirendis abstinuit λ Quem vero sciscitandi modum statuemus, si ex re ad rem perpetuo ascendimus 3 An evidentissima principia demonstrari possunt 3 At quis nescit nullam tam firmam et si bilem doctrinam esse, quae alicui enunci, tioni communiter receptae non innitatur PNec tamen in his controversiis hospes

erat Calusius, utpotc qui Neapoli, uti erant

SEARCH

MENU NAVIGATION