장음표시 사용
101쪽
Quae docto tunc a Calusio disputata ,
concitatior ipse Verborum Cursus gratiora circumstantibus effecit. Aberat praetcrea vultus , et disertorum quorumdam in scinculcando solertia; hominem dixisses, qui non tam doceret, quam sua cogitata libenter cum aliis communicaret. Id autem vix
dici potest quantam in Calusio vim ad podi suadendum haberet. Quid si domi quic-SCentem nactus, scriptiunculam abs te nuper elucubratam eidem legisses Tunc enim scitus laudator et modi Us reprehenSor, eum se alieni operis iudicem praebebat, quo non alium aequiorem aut candidi rem optares. Quod si quaedam essent ad incudem revocanda , non iam recitantem interpellabat, sed ubi patientes aures dederat, u Bene, licrcle, aiebat, sed totum id Strenue Oxscribo , et plura quam Volim, Parum exculta vol obscura, tute ipse dam-
102쪽
nabis. Mihi crede, nihil tam arduum dictuost, quod stilus non emolliat .. Si quis Vero prae nimia copia iuveniliter lasciviret, non lacnum statim iniiciebat, sed leniter arridens, quasi praetereundo, delectum in ubertate laudabat. Ingeniosissimus porro erat, quum aliquem a vitiosa imitationo vellet deducere. Et mihi quidem Tacitum Sectanti, α Cur, inquit, tantam adhibes contentionem p Abditum et senile Taciti acumen nemo Sine Periculo imitabitur. Quin te potius ad Tullium convertis, qui ubique purus et dulcis, tam pulchre Grae-
Corum Varietatem expressit paSed unumquemque maxime hortabatur, ut in scribendo suae Se naturae permitteret. Nec enim artis praecepta ad id valere, ut omnes idem spectent, sed ut vitia suo generi finitima tutius quisque devitet. Quo in sermone Alsorium suum laudare solebat,
103쪽
qui indignabundam Μusam secutus, locum, quem in scena sortiter arripuerat, adhuc teneret. Eius autem obiurgatores acriter percontabatur , an meminissent, qualis ante Alserium natum tragoodia It lorum esset: rursus an aliquid humanum omni ex parte eniteat; annon Potius Optimus ille sit, qui minimis vitiis urgeatur pQuod si poescos dignitatem prae oculis
habuit, si asper, at magniloquus , terrore animos permiscuit, et altitudine sententi rum a Veterno excitaVit, cur, inquiebat, hiulcos versus reprehendimus , Virtutes omittimus p Hoc enim vero iniquum nec Prorsus serendum, quae praeclara in scriptoribus sunt, Velle praeterire, in mendis esse copiosiores. Non huiusmodi sane imgeniorum arbitros Al serio obtigisse, quum tragoedias Romae doceret. Nam , quum primum in odescalchiis aedibus actae
104쪽
sunt, qui concursus hominum fuit, quae admiratiot Nec solum romana iuVentus Patrios sensus in Virginia et in duobus Brutis avide hauriebat, aut illustriores seminae scenae defixae, Antigones et Myrrhae casibus penitus commovebantur, Sed grandes natu et doctissimus quisque, atque inter alios homericus ille Cunichius, summum poetam ore et scriptis serebant. Illi talem virum nobis inviderunt, nos COnViciis prinSequemur pAcrior erat in tuenda amici fama Calusius, ut in arguenda stiadiorum ratione , quae tunc maxime invaluit. Iam enim
proavorum literae in calumniam inciderant : poetae , posthabita divite Graec
Tum Vena, ad Ossianei carminis moestitiam Se COHVerterant; prosa vero Oratio decolorct ieiuna, argutias et brevitatem non Suam Sequebatur. Nemo sermo tunc crat, qui
105쪽
Mighterium aut Petrarcam legeret; ut quisque horridior et sine palaestra ad scribendum a Cesserat, Praesertim laudabatur. Quotusquisque tunc suit, qui graece aut latine sciret, cum vel Simulatus antiquorum contemtus pars ingenii haberetur Dicam ne tantam opinionum peri Dsitatem suisse , ut vir in doctissimis habitus nec planc inelegans, Demosthenem et Homerum ad placitam sibi formam refingere non dubitaret 3 Quae levitas temporum suit, sed multo maior ocimmutatio ex Germanorum imitatione profluxit. Inde cnim tactum est, ut nihil vernaculum in Italia superesset. Tunc igitur comoediae prisca sestivitas conticuit, ct tragoedia , plebeio sermone assumto , Cong Stis Caindibus caveam horrore perfudit. Quin et Milosiae narrationes matronalibus otiis destinatae , quae humanitatem Olim prin
106쪽
pagaVerant, luctibus et Venenatis poculis resertae , atrocia saeta et aniles supcratiationes docuerunt. Neque his finibus ea se labes continuit, sed longe lateque dissusa, musicam, Picturam, ipsas denique elegam tioris vitae ineptias suo quodam halitu imsecit. Tunc etiam medium inter sabulam et historiam scriptionis genus inVectum eSt, ubi nescires quid verum esset aut fictum; Itali autem , repetita superioris aevi memoria , alii barbariam laudabant, alii sepultas tyrannorum libidines in lucem proserebant, ut cordatiores Vererentur quom Sum ΠΟStrorum Studia essent evasura. Si
enim id habent litorae, ut mores perficiant, quid de hisce dicendum, quae foeda Visu, dictu , oculis passim subiiciendo , esser
tiores homines redderent Θ Eo ne specta-Visse quingentorum annorum ConatuS, ut
nihil nisi hyperboreum probaremus t Quod
107쪽
si, inquiebant, domestica omnino fastidimus , externis delectamur, cur saltem melioribus non insistimus, aut cur maiorum
hac in rc sapientiam obliviscimur λ ΙΙi U- mirum , decedentibus tunc primum Italiaetcnebris, Narbonenses et Siculos hospitio exceperunt, a quibus poesin et aulicam urbanitalcm docerentur. Iidem postea singitivos Graecos honoribus et civitate donarunt, qui patrii ingenii monumenta serroslammisque erepta, in has terras intulerant. Illi tamen, cum operam Narbonensibus d rent, et graecis exemplaribus studerent, sui, non alieni esSc voluerunt. Id testatur di. vina ipsorum in singulis artibus inveniendi felicitas; id non minus adolescentioris poe-scos initia , quam Ariosti carmen et Vrbinatis tabulae ostendunt. Itaque non tam aliorum praecones et interpreteS , quam excultarum gentium magistri exstiterunt.
108쪽
Tunc hospites e longinquis regionibus hanc tellurem ingeniorum procreatricem Osculatum veniebant; at ii nunc quid aliud
praeter Veteres memorias quaerunt, pos quam alios sequi maluimus p In has etiam querimonias aliquando erumpebat Cal sius, atque ad amicos converius,a Eo neminPe, aiebat, nos perduxit praesens desidia, et interioris philosophiae oblivio, quae ubi negligitur, disrupto veri pulchrique laedere , bonas artes interire necesse est. Italos sortasse horum dedecorum pudebit, et S lubritatem in eloquentia, salubritatem in historia a suis requirent. Nos interea quidquid 11oc literarum est, pro virili parte illibatum praestemus. Sed absit a pacificis studiis iracunda contentio; absit ab ipsa doctrina illud nescio quid nimium, quod Graeci nolebant. Nam si rudis liccntia omnia corrumpit, docta, at servilis id
109쪽
stria vel in optimis posita, nihil unquam
Sic ille in vegeta et florenti senectute,
sermonibus non minus quam Scriptis communes literas iuvabat. Tantum Vero aberat , ut ingraVesccns aetas aliquid languoris asserret, ut nemo Calusium Calusio tardiorem invenerit, sed ipse mortalitatis metus promptiorem efficeret. Saepius prinpterea ad stilum rediens, vel inchoata a, solvcbat, Vel alia pro opportunitate scribebat. In his suorunt tres libri de poetica, quos Gravinam ct Zanottium legens, Cum in alias atque alias cogitationes incideret, intermisso saepe labore Composuit, et, hortante vehemcnter Alserio , evulgavit; in his latini versus, seu epistola ad Augustum in morte Μaecenatis, eo insignior, quod in Horatii persona se totum eXPre sit. Sed in primis memorabilia sunt eius-
110쪽
dem principia philosophica, eo ipso anno,
qui ultimus vitae fuit, secundis curis in mendata. Suave erat senescenti Viam P legere , quam iuVcnis consecerat, neque
iniucundum suis civibus fore putabat, si quae Veriora sibi in philosophia visa sui sent , literis consignaret; qua in cogitatione defixus, ne se satum inter commemtandum opprimeret, meditatum diu opus ad finem perducere maturavit. obfuit scriptioni gallica lingua , qua nullo adhibito orationis lenocinio usus est, sed multo magis sestinata ipsius lectio, unde salsae
quorumdam opiniones exortae sunt. Quis non miretur horum philosophicorum amctorem eclecticis adnumerari potuisse pNam si ecloetici, latino miscelliones, uti habet Festus, nullius certae sententiae Sunt, sed multorum et mixtorum iudiciorum , Si eius sectae parens Pergamaeus