Caroli Boucheroni De Thoma Valperga Calusio

발행: 1833년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

mcndis reserto perspicuitas desuerat. Hisce praesidiis instructus, rudimento in duas partos tributo, primo egit de singularum

literarum appellatione earum que Cum arabicis comparatione, totius deinde sermonis elementa articulatim exposuit. Duas

ibi dialectos, Mompiliticam et Saldicam , allatis utriusque exemplis distinguit; nam Basmuricam, vix dum Europaeis notam , omnino praetermisit. Menapiiiticam porro Saidica vel Thebaica superioris Aegypti antiquiorem sacit; qua tamen in re Stephani Qua tremerii v. cl. , reprehensionem non effugit, qui do lingua et litoris Aegyptiorum opellam sane perelegantem Parisiis colgavit anno huius secuti VIII. Sed duorum scriptorum dissensus a iudicio proficiscitur , quod quis luc ferret de emptico Sermone. Cum enim Calusius exadvcntitio Graecorum et nativo regionis

62쪽

M II

permixtum et coagmentatum putet, quod eruditissimus Gallus negat, illum necessc est vetustatem sermonis iis in locis os ii Scere, quae Gracci primum insederint; hunc vero non item. Ceterum pcrbrevis haec lucubratio istiusmodi rerum aestimatoribus adeo fuit accepta , ut Ming rellius Bononiensis ex ca se maxime Scripserit prosccisse, quod suo testimonio ipso Akerbladus e Canopo in Galliam rediens, me audiente, confirmavit, quum Calusio dicerct, eo se magistro et comite cunctam Aegyptum Peragrasse. Vere proptorea ab auctore in fine operis subiungitur, si quis Oxarata a Se rudimenta sedulo legerit, nihil ci dela turum , quo Coptorum libros cum fructu possit QVolvere. Pulchrum erat Calusio in tanta linguarum Varietate vorsari; pulchrius Vero tam reconditas doctrinas cum omni politiorum

63쪽

artium cultu coniungere. Platonem accepimus adhuc iuvenem haud illepidis versibus lusisse , eiusque creditur esse pulcherrima dormientis Cupidinis apud Α-thcnacum descriptio, quam cum legeret Guillelmus Ionos, Socrati se aiebat subirasci, qui discipulum a Musis reVocasset. Sed Atheniensis philosophus Veritus , ne,

si poeseos et eloquentiae laudom coniunctim appeteret, minor in alterutra videretur , priorem Valere iussit, quam contra Calusius sic adamavit, ut nulla ex alia re suaviorem hauriret Voluptatem. Et iam lyrica bono multa in lucem emiserat, quum Masinum composuit, poemati nomino indito ab avito castello in Salassis vetustissimo. Haud longo ab Eporedia urbe, montilenitor edito id castellum insidet, tanta

locorum opportunitate, ut ex terrae labe divina quasi virgula enatum Vetus aetaS

64쪽

crediderit. Erat etiam quaedam perVagata opinio, Arduinum , liaud ignobilem prac-stigiatorem , ibi olim conSenuisSe, multaque sortia facinora in illis terris edita sc- rebantur , quum Carolus MagnuS, TOP diata Longobardorum regis silia, socerum

Cum exercitu oppugnatum venit. Inde illud Carmen condere potuit, Cuius poeticam

italice tradidit Giraldius Cintl1ius Ferrariensis. Prorsus varium et sestivum id genus scriptionis est , nec unam tantummodo sabulam, sed plures admittit, tunc vero laudatur, quum a Plautina Davorum et Mysidum sermocinatione , ad Iliadis altitudinem assurgit. Sunt ibi floridae locorum descriptiones , et mirifici heroum caSus et amores et Pugnae; nec desunt immutatae corporum sermae et Thessalicae artes et lemures et sabulae , quales habent Turpinus aut Lucianus in vera lib

65쪽

storia. Sed quo magis Itali illi antiquiores,

Pulcius et Bernius , a vero di Scedunt, eo altius spectare videntur , cum homines periti et urbani, aliud scriberent, aliud innuerent, quasque populares opiniones aperte aggrcili haud impune suisset, subridentis specie niterentur Convellere. Ηuiusmodi ludicrum poema, ut fratri grati- sicaretur, in Masino contexuit Calusius ,

quod plurimis sictionibus ornavit, atque in XIII libros divisit, quo facilius omnem

poeticam vim POSSet eXPromere. Sed hoc scripturae genus, quod levissimum , et tu Sibus redundanS, Summum stili leporem requirit. In eo autem SUmmopere laborant poetae , ut nativos linguae sales aC Venustatem reserant, eamque in primis dictionum copiam , qua in O lando suo excelluit Ariosius. Et magnam tum in eo , tum in aliis antiquioribus

66쪽

LVII

opcram posuerat Calusius, ut praeter Masinum, alia ipsius italica Poemata ad Iosephinam Lotharingiam, Ludovici principis

Cariniata uxorem, Regis CAROLI ALBERTI aviam, abunde Ostendunt. Erat regii ge- Deris semina sciti adeo cultus et eloquii, ut cum multa haberet egregia , dubium saceret, utrum ingenio magis, an forma praestaret. Ad eam Propterea concurSus fiebat hominum elegantiorum, quoS magnifice Taurini excipiebat, vel ruri in amplissimis Raconisianis hortis, ubi, posito omni fastu , nihil ex urbe vellet nisi iocos et festivitatem. Vt primum de Calusio audivit, quod literarum erat cupidissima ,

in aulam iussit arcessiri, cognitum vero Sic probavit, ut neminem honoratiore apud eam loco sui Sse, onmes intelligerent. Iucundissimum id Calusio fuit, eique causam praebuit complura Scribendi, atquc .

67쪽

LVIII

inter alia poematium de beatitate sapientis. Vere Socraticum id carmen est, si hoc nomine est appellanda aequabilis nec vultuosa illa sapientia, quam in Horatio iam dabat Daniel Ucinsius, quaeque medium tonci inter Epicuri mollitiem, et Epicteti

indolentiam, graecum commentum, aut

stupori finitimum aut superbiae. Cum liuiusmodi ratione plane consentit stili genus , qui modice elatus nec nimis tenuis , a Theognissis aliorumque gnomicorum ieiunitato discedit. Commodum id absolverat Calusius, quum Iosephinae in Galliam Narbonensem prosectio novam scriptionis materiam eidem suppeditavit. Nobilis inprimis ea regio est, ubi ad meridiem amtiquae Romanorum magnitudinis vestigia

et rcccntioris pocscos incunabula demo strant ; ad boream vero , ultra Druentiam inter Carpentoractum, Avenionem et

68쪽

Aptam Iuliam , Clusa Vallis protenditur. Limpidissimus ibi sons in lacum primo de-PrcSSUS, mox e nigricante Specu magnavi exsiliens , per subterraneos meatus in Sorgam flumen erumpit. Et vallem et somtem, non minus quam Heliconem in Boeotiis, aut Pieriam Macedonum, hospites ex omnibus terris invisunt ob samam Franci,sci Petrarcae, cui nunc AVenioneDSes, Ceu indigeti alicui Deo, columnam aureis literis inscriptam posuerunt. Locum tantae Dinbilitatis delicatissima semina, per aSPTeta rupesque vix se pedibus SuStentans, una cum fratre et sorore adire non dubitaverat; cuius peregrinationem eo metro cclebravit Calusius, quod a Boccaccio in Theseide primum usurpatum, VenuStiorem poStea formam a Politiani ingenio accopit. Quae tanquam voluptaria erant in limmino interioribus literis dedito. Duo enim

69쪽

in Calusio reciprocabantur, amor pulcluiet ucri; hoc autem in mathesi potissimum

quaerebat, quam Per omnem vitam Summopcro excoluisse iam Supra innuimus.

Nam calculo Melitae imbutus, sublimiori postea geometriae Neapoli et olisipono incubuerat, conscriptis in Newtoni libros

commentariis, quos e Lusitania per GaIliam reversias, Dalamberto, summo Viro , probavcrat. Et mirifico erat ad haec studia Comparatus , tum Propter excellens iudicium, tum Propter Summam contentionem, qua doctam aliquam investigationem semct ingressus, quaesitis instabat. Acc debat memoria et firma et multiplex et colorata quodammodo, quae theorematum seriem ac divorsas inter se rationes meditanti subiiceret. Hac naturae Vi Pra

ditus, in ca disciplina sacile pracstitit, quac optima quaeque ingenia ad sui cognitio-

70쪽

nem allexit. Laetabatur Hemsterhusius se eo patre natum, a quo mathesin suisset edoctus. Et recto; nam si, uti Platoni olim placuit, in plerisque sic Versamur, ut qui in carcero inclusi, non res , sed Iudentes sugicntesque rerum umbras anto se vident; quid demum de ea scientia existimabimus, quae certissimis usa demonstrationibus,

obrussam in se habet veritatis Ιd automin mathesi praeclarum, quod a purissimis notionibus prosecta , hanc deinde corpora tam mundi universitatem sic pervadit, ut nihil tam incrs aut velox, nihil tam densum aut spirabile sit, quod ipsius Subtilitatem effugiat. Inde ea tanta amplitudo , quae terra S, quae mare, quae Coelum Complectitur, nec minus mobilem ignis et acris naturam, quam ratos praesinito

que a Strorum cursus numeris constringit. An vcro mirabimur, si pulcherrima

SEARCH

MENU NAVIGATION