Q. Horatius Flaccus selectis fere omnium interpretum, ac praecipue Dacierii, & Sanadonis notis, & argumentis illustratus opera et industria Francisci Dorighello ... Tomus primus tertius

발행: 1780년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Quem Deum, cuius resonet iocosa

. Nomen imago,

aeunt Rei p. optimates iam extincti , suis quisque virtutibus ornati . Demum viventium virorum laudes Carmini finem imponunt. Duo hic maxime nitent , nempe maximus rerum ordo. & plurima rerum varietas . Simplex rerum recensio iis est conspersa condimentis ut nullum adferat 1.

stidium. Fae animadvertas nobiles dieendi formas , castipatos versus. & splendidos , magnificas rerum imagines , lectissimas figuras , demum locupletissima Eloquentiae & P seos deeora tam stite sparsa & consita, ut religiose exquisti in Personis , rebusque recensendis ordinis satietas ornamentorum elegantia & iucunditate vineatur . Sed scribendi ratio, qua omnia ad certum finem direxit , maxima Poetae laus est. Indicat enim in Horatio summam artis intelligentiam , superbissimumque iudicium . Laudaturus juvenem Principem , qui Imperatoris delicium , ac totius imperii spes erat , eas tamen virtutes bellicas ta eo desiderabat , quae ingenita vi sua & splendore mortales perstringunt. Dotes animi, quibus Marcellus praeditus arat, huiuimodi spem asserebant . verum hae futurarum rerum coniectiones suppetere ne satis possunt Heroteo earmini perficiendo ' Quid igitur Horatius ' ab Historia Se Mythologia plurima lumina mutuatur ad rem sibi propositam illustrandam : prinerea eodem tempore Augusto adulari, & adulationis suspieionem evitare debebat; laudare insuper Mareellum , ct nimiarum laudum periculum subter sugere . Poeta obllantia superat strenue. quatuor versus Marcello , duodecim postremo Augusto dicat. Marcelli laudes sunt exquisitissimae, sed veluti emblematibus praepeditae , pulchras spes solummodo praeseserunt , Augusti vero in propatulo politae , & telicissimo adspectu , di factorum luce distinctae . Marcellus serme Iovi

aequiparatur. Sed, inquies , deorum laudes ab re Ionge absunt , nimiumque oecuant spatium . minime gentium . Exemplis his locupletissimis duos Principes instruit , e que ingeniosius , quo occultius . Regnandi scientia, virtus militaris, constantia, temperantia, morum austeritas, abstinentia, pietas in Patriam , deorum , illustri iamque virorum auctoritate firmantur . hoc lautissimum carmen factum fuit post pugnam Actiaeam ante adolescentis Marcelli mortem ,

tequam Augustus ad submittendos sibi Parthos & Indos iter lusciperet , & in gravem morbum, qui mense Λugusto accidit, incideret, nempe post annum 733.

92쪽

A ut in umbrosis Heliconis oris, Aut super Pindo, gelidove in Haemo,

Unde vocalem temere insecutae Orphea rupes, Arte materna rapidos morantem . Fluminum lapsus, celeresque ventos, Blandum & auritas fidibus canoris Ducere quercus

Quid prius dicam solitis parentis

Laudibus, qui res hominum, ac Deorum, Qui mare & terras, varitique mundum I 3Temperat horis Unde nil maius generatur ipsb , . s. Nec viget quicquam simile, aut secundum Proximos illi tamen occupavit Pallas honores. ΣοPraeliis audax neque te silebos . . . .

Liber, & saevis inimica virgo

Belluis: nec te metuende certa Phoebe sagitta. ι

Dicam & Alcidem, puerosque Ledae . 23 Hunc equis, illum superare pugnis Nobilem ; quorum simul alba nautis Stella resulsit,

De- ε/ V. q. Confusim . quod est nimiae euriositatis atrumentum ceradatim iucundas rerum imagines exhibet Poeta , ut magis . magisque attentos nos emciat. U. ix. Biandum, i. ita blande canentem, ut dueeret M. . mirabile Epitheton . V. I6. Anni tempestatibus. V. 17. Unde, i. a quo. Ait Iovi rem eessisse potiorem . quam ejus Patri Saturno , neminem Deorum ei aequiparari, nedum praeserri . postea per correctionem poeticam fatetur Palladem summae potestatis , & iuris partieipem fieri. Duaa Iove tantum nata sine ope materna est sapientia , virtus, ct consilium Iovis . '

V. Diana venatrix . ι

V. as, Iresia pro se , ut basis pro badi alibi.

93쪽

Defluit saxis agitatus humor :Concidunt venti: fugiuntque nubest

Et minax Di sic voluere ponto

Unda recumbit.

Romulum post hos prius , aut quietum Pompili regnum memorem, an superibos Iunii fasces prius, aut Catonis 33 Nobile lethum, Regulum, & Scauros, animaeque maguae Priaigum, Poeno superante, Paulum

Gratus insigui referam Camoena,

Fabriciumque Hunc, & incomtis Curium capillis, Utilem bello tulit, & Camillum

Saeva paupertas, & avitus apto Cum Iare fundus. Crescit occulto velut arbor aevo querima Μarcelli: micat inter omnes Iulium sidus, velut inter ignes . t

Luna minores. I . Get V. 33. Duobus primis regibus opponit duos primos ximosque libertatis propugnatores . V. 1s. Iunius Brutus expulfis Regibis aditum aperuit Iliaberia . Romanae ; Cato autem Uticensis sese interimendo effecit, ne amissis libertati superesset . Augustus non moleste ferebat . si quis de rebus generatim sumtis , S liberta

sem tuentibm sententiam suam exprimeret. V. 43. Sava. i. dura, & aspera . apro . domicilium reuspondebat mediocribus reditibus.. V. H. Bie. , Sc gres sequentes versus arte valent plurimum, de sententia. .

V. s. Aliqui interpretaniux de 'Iulio Caesare .. Plinius enim & Suetonius scribunt. Cometen apparuisis in Septem trione dies septem , quam Augustus ludos publieos Iulio Caesari octiaeetabat . Alii pluant Poetam Ioeutum de solo Iuniore Marcello, Daeterius negat; quia ille iuvenis adhue vivebat, di quia Poeta viros magnos canit . Masso asserit , secundam quaternionis hujus partem non pertinere ad j niorem Marcellum, qui non poterat esseIulium sidus. Gl-

94쪽

Gentis humanae pater atque custis, orte Saturno, tibi cura magni Caesaris satis data e tu secundo

Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentes Egerit iusto domitos triumpho , Sive subjectos Orientis orae ues Seras & Indos.

Te minor latum reget aequus orbem: .

Tu gravi curru quaties Olympum; Tu parum castis inimica mittes Fulmina lucis o

rentius eum Massone prImam partem quatrinionis tribuit juniori Marcello, alteram Iulio Caesiai , assiimatque primis versibus non significari seniorem Marcellum . Dacterius ti Benileius contendunt, toto quaternione seniorem Marcellum diei. Alii clim Sanatane agi de utroque Μareello arbitrantur, iunioremque vocari Julium Sidus , quia Iuliam duxit uxorem, ut sensus sit e Gloria Senioris Marcelli , quae decrescere . coeperat in hominum memoria ob aetatem novam, veluti vitam recipit , ct crescit quotidie magis in uno nepotum suorum , ut hoc tam ill ultris stirpis germen Iuliorum domo insitum suarum virtutum splendore ceteras Romanas familias obruar . inter ignes , i. stellas . Marcellus obiit aliquot mensibus postquam Poeta hoc carmen confecit. V. Hymnus ad Iovem . V. so. Commendat Iovi talutem Augusti non sine eam si, ut infra dicemus . . v. s . Comparat scite , ct callide Iovem eum Angusto eui maxime adulatur . apparet ex hoc versu Augustiam nuper destitisse a suscepto consilio abdicandi se imperio, quod Meldit anno 727. v. s8. Imperium coeli penes Iovem esse debere, terrarum . autem penes Augustum . e- V. sq. Taxat quodammodo Iovem . de mittendorum fulminum ratione, rogatque ut ea conjiciat in lucos sceIere contaminatos, non in loca casta. hinc apparet hoc Carinerusinum anno et et q. , quo in Hispania Augustus Cantabros debellabat . Nam, ut seribli Suet. in Aug. c. 29. D TO ,, nanti Iovi aedem conseeravit liberatus periculo , cumi

95쪽

M CARMINUM

fulgur perstrinxisset , - servumque praelucentem exanimas- ,, set . si quatuor annis ante fulmine icta filii Palatina domus , ut ibidem Suetonius inquit. '

CARMEN XIV.

Dolet sibi Telephum anteponi.

OUhm tu Lydia Telephi

Cervicem roseam, cerea Telephiraudas brachia, vae , meum Fervens dissicili bile tumet iecur. 'Tune nec mens mihi, nec color 3 Certa sede manent, humor & in genas Furtim Iabitur, arguens, Quam lentis penitus macerer ignibus. Uror, seu tibi candidos Turparunt humeros immodicae mero IoRi-

Rixa Horatium inter & Lydiam oborta est . Ipsa ulciscendae contumeliae causa saepius Telephum praedicadat , &testabatur amorem, quo eum prosequebatur . Horatius rei typia captus studet eam a concepto rivalis sui amore avocare . Sed frustra . Donec ille Chloen in oeulis ferens vicissim Lydiae zelotypiam iniecit . Hoc modo vetus amor mutuus redintegratus est . Vide Carmen ς. lib. 3. Donec gratur Sc.

V. T. Aliqui putant, hunc Telephum fuisse nomenelatorem Liviae Augusti uxoris . Sed ille erat mancipium , Quin inde in Augustum coniuravit . Eie vero est pulcher ades stens, doctus, ct virtute praeditus . v. a. Roseam , i. pulchram , fulgidam. rares . Servius explicat candida, tanquam cerea, aut braclia eandida . Sed videtur haec vox signincare bene tornata . M Telepsi iter

tum concinne.

v. 4. bile non serenda, non concoquenda. V. s. Tria praecipua amoris signa & doloris et animi perinturbatio, coloris mutatio, & Iacrymae . imitatus est loeum egregium Sapphonis poetriae, quem Catullus vertit. V. 7. FUrtim, i. clam , quem non possim retinere , ar-

96쪽

Rixae; sive puer furens Impressit memorem dente labris notam. Non, si me satis audias, Speres perpetuum, dulcia barbare Laedentem oscula, quae Venus Quanta parte sui nectaris imbuits Felices ter & amplius, Quos irrupta tenet copula, nec malis Divulius querimoniis Suprema citius solvet amor die.

U. Ia. Memorem ,

diu permanet. V. x s. osmia, i. labra, ora. U. ao. Subauditur se : ordo est diiussus malis querimmiis dic. passive . fgnum memorabile , quod

quorum amor nunquam

97쪽

3 CARMINUM CARMEN XU. AD REM PUBLICAM.

Per comtinuam translaticinem a mσri ductam imm

nentes Romanorum colamitates denunciat ,

s Octavianum patiantur ab M p. gubernaculis discedere.

O Navis, reserent in mare te Vi

' Chabotius putat cum aliis Poetam dissuaderet Bruts bellum renovandum adversus Augustum , victo i m cietcitu , cui praefuerat Cassius , qui sibi vitam eripuer i , &hane Odem cecinisse is cum iam captus iis castris kugi istitio batur . Sed haec absurda fiant , ct historiae ret pugnant. Bentleius . Tanaquillus, Dacterius Muretum secuti hanc odem historico . & naturali sensu aeeipiunt , aluotque monstro simile esse Carmen , quod totum allegori eum sit. Sanado , cum Rosello , S Matano ait hos illustres interpretes eum Quintiliano rugnare , qui hane Odem proseritanquam perfectae allegoriae exemplar . Et sane , antequam pugna Actiaca iniretur , in ancipiti versabantur Romanorum animi , utri parti fortuna favere statuerit . Ex praecedentibus bellis civilibus magna Rei p. vulnera inflicta , multa praelia patrata , quibus Antonii elaiasis non leve damnum perpessa est Metus utrinque ingens . Dehortatur igitur classem vel Antonii , vel octavii a suscipiendo eertamine . Ex versibus extremis , ut solet, Horatius mentem hane suam expromit . Si Ita se res habet , Carmen confectum est anno Σ3. Deinde eum haec tantaque mala animo pervolveret Horatius facile finxit Remp. utrique illi Classi , atque adeo navi esse perianilem ; quae omnibus incommodis obnoxia erat probe autem videbat male babitam hane navem , & Rem p. vexatam intestinis bellis apte una convenire . Sanado ingeniose ut saepe probare vult perpetua hac allegoria usum Horatium palam Romanis facere voluisse , maxime interesse , octavianum ad Rei p. clavum perpetuo sedere ς & hoe Carmen lucubrasse eo temporis spatio , quod inter duos illos eventus nempe inter capiendum , captumque consilium intercessit, nempe post annum 7as. c v. Ind. Octaυius. v. a. ' Undae maris perpetuo moventur. mirabiliter ex- . plis

98쪽

, pluctus. o quid agis P sortiter occupa

Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus, Et malus celeri saucius Africo, 3 Antennaeque semunt, ac sine funibus Uix desare carinae Possint imperiosius aequor non tibi sunt integr1 lintea: Non Di , quos iterum pressa voces malo: IO

plieantur motus bellorum eivilium . Composta Tarenti pax Dreve tempus duravit . Exortae novae discordiae octavium inter & Antonium et en novi fuditis , i. nova mala , nova bella . Sanado ait inrelligi nova bella post pugnam Actiacam , si Augustus a Rei p. clavo recedat. V. a. Sanado sic ancipites Patrum animos significat quorum alii Rei p. statum , alii unius viri regimen votis poscebant . Sed tranquillitas rerum unius viri potestatem postulabat. V. 3. vides non refertur ad gemunt . gemunt concoris dat cum Ducius. V. 6. Tuus malus iam fractus est , antennae tuae cedunt ventis , & furori undarum rudentibus orba resistere non

potes.

U. q. Rosellus putat vi carinae esse dandi casum , qui pendeat a τρ imperiositis. V. S. Indicat fassum , ct ambitionem Magnatum propter studia partium . Sanado vero putat indicari ambitio

nem eorum , qui Rem p. evertissent mutata πολιτιας ratione. -

V. 1o. Bentleius intelligit Castorem S Pollueem , sed eut hi dii non amplius favere velint huic misctae navi Deorum statuae collacabantur in puppi navis . Intelligitur Octavius , aut dii tutelares Romae , qui illi Principi obseeuti fuis Ut, & iniquo minio tulissent ab eo imperium deponi . Dacietius quoque inopinato haec accipit allegorice . hactenus Sanado . Sed nihil obstat , cur deos acet pias Pol lucem , Castorem , ct Neptunum , & Iovem, aut omnes irati sunt Reip. propter ambitiosorum virorum favum de

scelera. Duili od by Corale

99쪽

,s CARMINUM

Quamvis Pontica pinus

Sylvae filia nobilis, aftes & genus, & nomen inutile. Nil pictis timidus Navita puppibus

Fidit. tu, nisi ventis 3 sDebes ludibrium, caVe. Nuper solicitum quae mihi taedium, Nunc desiderium, curaque non levis ,

Interfusa nitentes Vites aequora Cycladas, IOV. ix. Quasi dicat: quid tibi prodest , navis, te ex lignis Ponti eis constructam esset sortas. respicit elassem An- . tonii , cujus p*rtes multi Reges amplexi sunt . allegoriee' vero se, jicet adeo fortis videaris Resp., ut numquam petitura s s. Sanado vero' quamvis Res p. invicta videatur iis, qui populare regimen propugnant , tamen immineqtia mal

evitare non poterit.

V. ra. Dime filio. poetice dictum . U. I . Pu: pes navium picturis decorab ntur , aliisque 'ornamentis, quae latini vocant aplustris . luxus de magnifi-eentia in Rep. perinde sunt , ac in navi picturae , ct statuae. Illa vana decora nec navem , nec Rem p. incolumem servare possunt.

V. i . Taedium soIisitum , i. taedium se sol ieitudo . Ω-lieitudine & taedio assiciebatur Horatius propter diuturnax Antonii & Octavii dissensiones . Bis pax eomposita fuit Brundusii , sed frustra. Uter victor futurus fuerit, in anci pili erat postum . nune desiderium , & euro . i. desiderium solicitum, quo assiciebatur Horatius , postquam audivit multas copias mari periisse in praeliis , quae pugnae Actiacae praeeesserunt . Sanado vero sic : angebatur Horatius solicitudine, quaseumque partes sequeretur . Sub Hruto taedio capiebatur, labores bellici, ducum discordia, Tribunorum inscitia , copiarum imbecillitas ei animum despondebant . Octavium certiorem faeere vult huiuste soliciti sui taedii, dum sub Bruto merebat , Octaviani vero partes amplexus , dulcique eius imperio delectatus ea commoda desiderabat, quorum iacturam Resp. factura erat , utpote quae belli civilis perieulis se se ultro obiectaret . sed monitum te volo, Sanado , desiderari quidem bona amissa , non autem praesentia, quorum iactura metuenda sit.

100쪽

LIBER L 3

flat, Antonii, & Octavit. Incertum erat, quo mari cer fandum fuerit . Horatius hortatur navem , ut vitet Cyclais das in mari figam satis procellos. . Non alio tempore in mari vel Ionio , vel figaeo maius periculum Reip. imminuit . Sanado vero ait : ex his versibus colligi futurum fuisse, ut Res p. metu angeretur civilis belli, n Octavius a summo rerum principatu abiret , di ex nitentes significari spes illas magnas, quarum fulgore perstringebantur aliquoarum Patrum animi. nimis subtiliter, ut arbitror.

Proposito Paridis exemplo Ammium a Cleopatrae amoribus a bello civili deterret.

Hoe Carmen omni ex parte perfectum est . Rerum inventio, & dispositio mirinca, stilus sublimis , Poeticus iuror prope divinus. c v. Ind. M. Antonitis. Poeta nobili, poetica , & ingeniosa allegoria Antonio impios conatus exdprobrat; proponit Paridis exemplum , qui maxime M. Antonio congruit. Multis de eausis hoc Carmen putatur scri-ζtum anno 72a. In. antiquo codice manu scripto ieeituraec Carminis inscriptior ad Alexandriam Paridem . sub cuius persona exponit imminentia bella . Helena perinde est atque Cleopatra . Antonius es Paris mollitie fluentes , ct ais more externae principis feminae iii sanientes, hic a Graeeialis

Phrygiam, ille ab Egypro iii Italiam abduxit suam . Uterque causa fuit belli in Patriam . Diomedes quaerit Paridem ad conssiuendum , Octavius Antonii Classiem , ut eam funderet . Paris impetum hostis sustinere non potest, & fugit ἡAntonius similiter . Poeta Nerei personam gerens videtur voluisse Antonium a tanto scelere deterrere . c v. Ind. Octavius. ) Allegorico tensu usus est, ne tot illustres viros An. tonii Amicos irritaret , Octaviux in odium ei vium incurrit, quod ingentem pecuniam vectigalem in alendos exercitus insumebat . Ergo periculosum erat aperte Hqui . Scienduin

insuper et , allegorias noli omni ex parte cum naturali sensu concinere. Aliqua adiuncta tota sunt allegoriae. In Carismine uir Liburnis Horatius liquido vota 1 ira expromit, aOsententiam aperit Maecenati contra Antonium arma laturo ,

quia illud in publicum edere minime statuerat, sed illud ira

lucem emittere volebat .

V. a. Paris inter Pastores in monte Ida educatus ηο .

SEARCH

MENU NAVIGATION