장음표시 사용
101쪽
Drat pro populo, non iacit fructus beneficii suos, non tam virtute legis rimnalis, qua ex natura & onere beneficii. Nil mirum ergo si teneatur ad restitutionem in sero conscientit,cum fructus
non secerit suos. s L r. cum seq. de conditi causa dat. l. a. de condit. & d monstri Jaoy Decimo, argumentatur ex diuisone uadam poenarii posita a Bonifacio viii. icente, aliquos esse priuatos bonis sitis per sententiam, alios autem ipso iure rergo sicut priores obligantur in foro coscientiae, sic de posteriores. Cui responderi potest primo, quod neque illi qui
per sententiam condemnati sunt ad poenam, tenentur in foro conscientiae eam
in seipsos exequi, nisi sorte in sententia hoc illisse erit praeceptum: quod tamen
rarissimum est. Deinde argumentum soluitur concessi aequalitate rationis ac diuisionis quantum ad multos effectus fori iudicialis, non tamen quantum adserum conscientiae, in quo nemo tenetur ad poenam in seipsum exequenda. Postremo respondetur iuxta commune sententiam, necessariam esse iudicis declarationem in talibus poenis ipso iure impositis, de ante quam illa promulge tur, & reus defendatur, non esse illum obligatum in sero costientio quemadmodu alibi plenius ostendimus. Quod autem Alsensus addit, ad compros tionem eiusdem argumenti, alio quoq; Ioco a nobis consulatum est. I c. a. de
praescriptio. lib. 6. Jaio Postremo argumentatur dicens, e
Hesam posse condere legem per quam praecipiat, facere aliquid sub poena Pe
cati mortiferi: ergo potest condere legem , quae sub poena peccati mortiferi praecipiat reo reddere poenam aliquam. Cui argumento respondetur, negando
consequentiam et quia longe dissimilis est easus iste ab eo, quem assumit In propositione . Potest enim ecclesia praecipere aliquid usque adeo iustum de graue, ut obligat ad illud subditos sub poena
peccati mortiferi: at vero facinorosum aliquem obligare ad meram poenam in se ipsum exequendam in sero conscien tiae, prius qua accusetur de condemnetur, id quidem videtur iniustum, tam ex parte statuentis, propter desectum iurisdictionis ad condendas leges In δε-ro conscientiae, quam ex parte deli quentis , qui non debet cogi, ut sita cusator simul & reus, testis, iudex, de
executor. Tyrannicum esse ait Dionysius lib. 7. antiquitatum Romanarum,
ut sit quispiam accusator & iudex idemque poenς arbiter. f c. r. q. q. 4. JEx quibus omnibus perspicuum esse poterit, non esse ullo pacto legislatori licitum , talem condere legeni, qualem
in principio huius quaestionis proposuismus: scilicet, qua reum obliget in soto conscientiae, ad magnam aliquam poenam instipsum exequendam. Nam etsi ad poenam aliquam subeunda lex obligare possit, ad cuius executionem nulla 1it actio necessaria, vel ad mediocrem
aliquam poenam pro satisfactione damni dati, vel pro aliqua offensa, vel pro
peccati expiatione, aut pro causa qu-piam simili: non tamen ad poenam magnam obligare poterit reum in sero coscientiae: multoque minus obligare poterit haereticum, ad maximam totius
patrimoni j poenam offerendam fisco in
sero conscientiae.1ia Sed quia ut vulgo dici selet, possibilitas est res ampla, de ut ait Apost lus, Multa licent, quae non expediunt: fingamus legem fieri posse, qua haer ticus obligetur in sero conscientiae, bona sua omnia non accusatus offerre
fisco et tum quaero , virum legislatori expediat ,
102쪽
expediat, legem eiusmodi conderαCui quaestioni respondeo, nullo modo i lem legem fieri debere. f i. ad Corin. cap. cap. Io. Ja i 3 Quod quidem multis argumentis facile probari potest. Primo, quia non
sunt imponenda subditis onera grauia& importabilia,ut est apud Matthaeum: nec iugum durum imponi debet super ceruices, quod portari nequeat: quemadmodum diuus Petrus docet in actis apostolorum , & ut Cassidorus libro quarto variarum inquit,Non potest imperari multis, quod nequeant custodire paucissimi. Adde quod lex humana,vt
iusta sit, respondere debet legi diuinae, ut post Augustinu libro primo delibero arbitrio reliqui omnes fatentur. Iuguautem Domini suave est,&onus eius leue, vopsa veritas per Matthaeum inquit e ergo non debet fieri tam dura Zerauis lex , quam in quaestione propota diximus:quis enim talem legem serret Mat. 2 3. act. ι I. Mat. II. J2 I4 Deinde, non sunt condendae leges nisi de his tantum rebus, quae necessario constituere oportet, ut pacatus &tranquillus sit status reipublicae. Vnde Plato libro nono de legibus inquit: L
gissator necessitate coactus leges imp nit: ipse namque nullum vellet usum , necessitatemque legum unquam fore. Et Isocrates In areopagitico ait, Multitudinem & nimis exquisitim legum constitutionem , signum esse mali status respublicae: nam dum delicta, quasi aDgeribus obiectis coercere nitantur, ne cellario cumulari leges: decere autem prudentes magistratus non Porticus implere legibus, sed efficere, ut ciues aniam is insitum iustitiae studium habeant. Nam homines male instituti, leges etiaexquisitissimas negligere audenti Quid
quod multitudo legu insidiari videtur
hominibus t quia dissicile est tanta Innocentia vivere, ut de tot legibus nutulam usquam offendamus. Diuus quoq; Augustinus libro primo de libero arbitrio haec verba scripta reliqui t: Ea vindicanda sibi lex populi assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imp ritu, & quanta possunt per hominem regi: at vero nulla impellit necessitas, ut lex ista feratur, neque necessaria est, ut pacatus sit status rei public ,nec quicquam confert ad pacem conciliandam. Denique no potest per iudicem quan uis oculatissimu servari. f Augusti. lib.
I. de libero arbitrio cap. s. Fran. Comnanus libr. i. commentario. iuris cruuilis cap. 9.
xi s Huc accedit, quod haeresis illa, quae
nullum habet accusatorem,qualem proposita lex punire vult in foro eo scientis: illa inquam haeresis occulta fere semis per erit, ac proinde potius Deo relin quenda punitio eius est, quam ab humana lege usurpanda: occulta enim homo iudicare non debet, qui tantum videt , ac punire potest quae apparente Dominus autem occultissima etiam intuetur & punit. lib. t. reg. I s. cap. sicinnia. 6. q. I.cap. qualiteri de accusa. J11 6 Adde his, quod nemo cogendus est, ut seipsum prodat in publicum, iuxta doctrinam Chrysostomi super epistola Pauli ad Hebraeos. Lex vero supra tacta cogeret haereticum ad sui proditionem: quandoquidem vix bona sua omnia offerre potest fisco, quin seipsum simul in timet, prodat,& perdat: quod quam sit iniustum, nemo est, qui non plane intelligar. c. quis aliquando. de pinnL distin. I. J1 17 Accedit Cicero libro a. de legibus
dicens : vere dici potest, magistratum legem esse loquentem , legem autem . mutum magistratu. Nam lex occulta I x crimina
103쪽
crimina punire non debet sine accusatore, nec potest obligare quenquam, ut pro crimine occulto omnia sua bonano accusatus Oiserat fisco: quemadmodu nec magistratus crimen occultu punire potest, si legitimus non fuerit cusator: aequalitas enim iustitiae non in nisi inter duos, ut Aristoteles, Thomas, dc caeteri omnes tradunt. Dc. I. de accusat. l. rescripto. f. si quis . de mune. dehono. actorum. 2I. Arist. lib. I. ethi. Tho. 2. a. q. 63. art. . Jaiῖ Hoc quoque Redeptor noster, apud Ioannem cap. 8. docuille videtur: Mulier ubi sunt, qui te accusabanti Nemo
te condemnauit nec ego te condemnabo. Vnde Ambrosius super caput quintum prioris epistolae ad Corinthios inquit : Iudicis non est sine accusatore damnare quoquam: quia dc Dominus Iudam,cum fur esset, sciebat: sed quia noest accusa tus, minime abiecit. Et Scipio minor C. Licinium cum praetereuntem vidisset: Istum, inquit, liominem ego peierasse scio: sed cum illum n mo accuset, non pollum ipse & accusator esse de iudex: author Plu tarchus in apophlegmatibus. Satis quidem consultum est tranquillitati reipublieae, si pt-blica de notoria peccata non dissimuletur, & ius suum petentibus tribuatur, de accusatoribus dana resarcianturi nec enim debent legislatores, aut magistratus, tanquam hostes, occulta peccata praeter ius de aequum prodere, sed ut patres charitate corripere, vel dissim lare. Quod & recte noster Soto docuit. lib. de tegendo secreto, membro. 26. si dubio. I. cap. si quis potestatem. 11 9 Quinimo nec Omnia crimina etiam
si publica sint, legibus punire oportet: sed multa interdis iuste dissimulantur: qualia sunt lupanaria, simplex fornic
tio, & si qua sunt alia generis eiusdem:
quia ut inquit sapiens, Qui multii emugit, elicit languinem. Et Plato lib. 7. de legibus docet, non expedire, ut singula quaeque per leges statuantur, ne du cunctis prouidere uolunt, In omnibus contemnantur. Diuus quoque Aug. lib. I. de libero arbitrio, cap. s. inquit: videtur tibi lex ista, quae regendis ciuitatibus fertur, multa concedere, atque impunita relinquere, quae per diuinam thmen prouident Iam vindicantur, & r Oe sprouerb. 3 o. c. inter opera. despo- sali. Alexan. Ales. 3. parte. q. 46. Tho.
22o Addendu eodem est, quod non sunt condendae leges optimae ac persectissimae, sed illae duntaxat, quae imperitae multitudini quadrare queant: nam persectissimae leges, de quae tolerari no possent, pessimae censeremur: quemadmodum sapieter docet Al nius Tostadus libro de optima politia.Vnde Plato lib. I. de leg. inquit: Illud etiam legislat ribus multi praecipiunt, ut leges hu usi modi ferant, quales multitudo de populus libenter suscipiant. Arist. quoque libro 4. polit. scriptum reliquit, leges
Omnes ad rem publicam accommodita das esse, non autem rem publicam ad leges elle trahendam fAbulen . nume. IO2. polit. q. cap. I. Dona. Soto lib. I. de iusti. de iure. q. c. arr. 2. Jχχr Praeterea leges iuxta Isidori sente tiam, debent esse possibiles, de secun dum consuetudinem patriae, ac subdi torum moribus congruentes: quia fi
mantur , cum approbantur moribus utentium, dc abrogantur per contra riam consuetudinem. Vnde Demosthenes oratione contra Timocratem: VGrum illud, inquit, mihi videtur, quod quenda dixisse ferunt, omnes cordatos in ea esse sententia, ut leges nihil aliud
104쪽
esse putent, quam mores ciuitatis. Et Arist. lib. 3. polit. Leges quae moribus, quam quae literas continentur, mai Iem authoritatem habent. Ouid leges sine moribus uanae proficiunt ut canit Horatius. At uero quisque secum reputare poterit, an lex obligans iii s m conscientiae ad poenam omnium bonorum in seipsum exequendana, pos-s bilis sit, & imperitae multitudini congruat, & an moribus utentium se erit usquam recepta, uel sit unquam recipienda . Quid quod sine causa necessa ria onerare subiectos multis legibus,& eorum conscientias illaqueare, durum est de inhumanum , & species quaedam tyrannidis: non secus atque id ipsum illicitum esse in prcceptis voluntariis recte docuit Adrianus potis . flib.
quaest. c. erit autem. cum seq.: . distin. Bdrian. quolibe. 6. Aristote. 3. poli . e. vlti. Flascus lib. 3.carminuΟda. 2 . Ja in His ad ijce, quod si quispiam dixerit, legem illam obligare velle ad impossibile, meo quidem Iudicio non aberrabit : quia in materia morali nimia dis. ficultas impossibi li aeqv i paratu r. Durissima vero lex esset, quae reum cogeret in foro conscientiae ad osterenda fisco bona sua omnia: foretq; difficillimum Vnicuique , uniuersum patrimonium fisco tradere, se ipsum, domum atque familiam in paupertate sordidam deij-eere: denique sui proditorem esse. l. idem Iulianus. g. vlti. de legat. I. l. co-tinuus. f. illud. de verbo. Obliga. l.cum sane. de his qui deiece. & estu. Ja13 Accedit eodem , quod iactura omnium bonorum solet morti aequipar ri: nam ut inquit Arist. Patrimonijdisi sipatio interitus quidam cile videtur idisus dissipantis, propterea quod patrimonio ac facultatibus vivitur. t 4. et hi. cap. I. glo. in. l. aduocati. C. de aduoc.
diuer. iudicio. & in I. illicitas. F. ne tenuis. de ossi . praesi. Jχχ Iure itaque idem Alsonsus fatetur, non esse legem condendam de re nimisum dissicili, sicuti nec de impol sibili. Cui accedit Plutarchus, in vita Solon is dicens: Decet in ferendis legibus possibilitatis & facultatis rationem habere, si quis velit utiliter in paucos, quam sine utilitate in multos animaduertere. Demosthenes quoque oratione contra
Timocratem inquit , Arbitror i3itur confitendum esse omnibus , probam legem , de multitudini pro suturam, primum simpliciter, & omnibus aeque aperte scriptam elle oportere, ne eam alius aliter interpretetur. Deinde fieri posse oportere ea quae iubeat. Nam si
praeclare constituta sit, sed aliquid tamen quod fieri nequeat, proponat: id voti potius, quam legis fuerit officium. l Alsonius lib. t. de potestate legis pc
rs Durities autem praedictae legis ex eo
s: nius intelligitur, quod si quispiam
aereticus intellectitatis, siue pure mentalis, occulte vel submurmuras proserret haeresim , quamuis nullus id audi rit , de ille sit emendatus, nihilominus tamen teneretur statim in loro consci tiae bona sua omnia tradere fisco: quia communi sententia talis hcreticus, ipso iure incidit in excommunicationem,&in alias poenas aduersus haereticos statutas. Q d quam sit graue atque in t lerabile, cuiuis facile perspicuum esse poterit: Alisensus vero putat, ad eam restitutionem haereticum illum occultum oblisatum esse. f l. a. de potesta. legis poenalis. cap. 1 F.J16 Concludimus ergo ex omnibus an
te dictis, quod vel talis lex fieri non potest, vel certe nullo modo fieri debet .: Nam ad serendam eam legem nulla necessitas
105쪽
cessitas cogit, nec tolerari posset, nec populus illam susciperet, nec est accommodata reipublicae , quia vehementer emungit. Quid quod tali lege m-gis illaquearetur animae, quam haereticI ab haeresibus deterreretur: nam qui I fu Dei de hominum non formidat, ut resim fugiat, is quidem supra dictam legem in foro conscientiae non timebit: essetque lex superuacua, quod esse non debet. Quid quod haereticus, qui ad ecclesiam sponte redire voluerit, si nouerit , se teneri ad bonorum omnium restitutionem, is proculdubIo in desperationem Incidet. Nec enim fuit ullus, aut erit unquam, qui ultro bona sua omnia non condemnatus offerat fiscorde iuxta Ciceronis sententiam: Ea quae sunt in usu, vitaque communi, non ea
ua finguntur, aut optantur, spectanda unt. Γ l. postliminij. ff. de captiuis. J117 Ex supra scriptis quoque illud, quod
tertio loco tractandum proposui, facile resolui potest: nempe, in dubio non esse interpretandum , aut praesumendum, quod legislator voluerit obligare quem piam ad poenam omnium bonorum in se ipsum exequendam . Quia nunqualegislator existimandus est velle, nisi quod possibile, iustu,bonum,&Tuum suerit. Γ c. i. cum seq. 4. distin. l. ex facto. de vulga. S pupilla. J218 Superest, ut iam tandem ad primum illud Alson si argumentum redeamus: quo suam opinionem ita confirmat. Hetreticus ipso iure priuatus est dominio bonorii: ergo non potest salua conscientia retinere bona aliena inuito dominor quia omni Iure prohibitum est, ut qui Dpiam ea bona retineat, quae ad allia pertinent mec enim multum interest, quantum attinet ad periculum animae, an in- Iuste quis detineat, vel alienum inuadat. ἱ c. saepe. de resti. spolia. c. cum s eundum. de haereti. lib. 6. J22' Huic argumento multi rIam respoderi potest: primo,quod haereticus non est priuatus ante sententIam vero dominio bonorum suorum:quia nec propter haeresim, nec propter alia, quantumuis horrenda crimina, priuatur aliquis ipso facto dominio bonorum suorum iure naturali, diuino, aut gentIum.
Nec enim ius aliquod eorum ostedi potest, quo talis priuatio probari queat et
nec dominium bonorum temporalia pendet a charitate vel gratia, ut per peccatum amittatur : sed sicut acquiritur apprehensione, ac iustis causis& titulis: sic etia econtrario certis ex causis ami titur , quarum nulla est peccatum eius, ut dominium habet:quod verum qu em est, & omnium consensu receptu Tho. 2.2. q. t 2.arti.vlta valden. tomo. I. lib. 2. cap. 8 I. cuse'. Scotus, Gabriel. Almainus et cperi inli. .sent.distin. ID
Conradus de contractibus quaest. 7. I 23o Relinquitur ergo quod si dominiaum bonorum haeretici per solam haeresim transfertur in fiscum , id iure tantum potificio aut ciuili statutum foret:
sed non potest fieri lex, per quam hae
reticus obligetur in soro conscientiae, ut ante sententiam teneatur omnia b
nasua tradere fisco,ut supra planissimusicimus: Igitur quibuscunq; verbis leges loquantur, non sunt interpretandae, ut id itatuere velint, quod &iniustum est.& praecipere nequeunt.1 3 1 Age tamen perpendamus attenti duriora verba legis pontificiae, quibus
contraria opinio potissime nititur. ve ba legis haec sunt: Bona haereticorum Ipso iure decernimus confiscata. Nuu quid tanta vis est horum verborum, Ut
obligent haereticu in foro scientiae ad restitueda fisco bona sua omnia, prius' couincatur & iudicetur equide nil tale
106쪽
misi persuaderi poterit. Nam et silex
nominatim diceret: Iubeo, ut haeretiacus teneatur statim in sero conscientiae bona omnia tradere fisco, non posset illum obligare, ut in seipsum tam dura
poenam exequi teneretur: ergo multo
minus verba illa, ipse iure decernimus confiscata , idipiam essicere poterunt. f c. cum secundum. de haereti. lib. 6. Ja a Proinde quamuῖs lex dicat, ut Vlpi
nus dixit, statim dominium bonorum desinat eius esse, qui crimen commisit, de fisco acquiratur: nihilominus tamen idciuili modo intelligendum effet, ut fiscus eam rem petere possit, non autevtreus teneatur in sero conscientiae iulam fisco restituere antequam sententia super crimine promulgetur: 3c eo magis, quod no praesumitur legissatore voluisse, nisi quod iustum & aequum est ,
ut de alibi dixi. l. comissa. de publica.dc vectiga. J 33 unde illud quoque manifeste relinuitur, quod si per verba illa, ipso iure
ecernimus confiscatat dominium aliquod in fiscum statim transsertur , id accipiendum est, ut sit domini v quoddam ciuile de improprium, &quod nofit aliud, quam ius persequendi in iudiacio bona illa : quae quidem non antea proprie fisci esse poterunt, quam de crimine sit Pronunciatum:& tartasse ne tu quidem hscus eorum dominus erit, nisi de apprehensio subsecuta sit: traditi nibus enim dc possessionibus dominia rerum acquiri tolent, non autem verbis legum. Adde quod Iulius Paulus i quit: Quἰ maiestatis crimine reus s etias est, ante damnationem dominus
est. Γ L traditionibus. Q de pact. l. quet situm est. E. qui de a quibus. J234 Conuestiri potest ea sententia hoc arsumeto. Ad effectum harum pCenarum Dominis executio necessaria cst, ea v
to In facto consistit: facta autem perseia verba legum perfici nequeut: unde illud Demosthenis, oratione aduersas Midiam, Legum vis in quo est virum in eo, si quis affectus iniuria exclamarit, ut ipsae accurrant, de praesentia sua opitulentur Non: literet enim sunt,& scrἰptura constat, neque hoc facere possunt. In quo igitur earu vis est Si vos, inquit, eas confirmabitis, & semper ratas exhibebitis omnibus earum opem implorantibus:ita de leges per uos firmς sunt,
de vos per leges. Adde quod etsi piaceps
millies dicat: volo ut dominium bonorum Titii sine facto cuiusquam transferatur in Petrum, nunquam per ea sola verba dominium verum erit in illum transtatum: de tamen princeps non minorem habet potestatem , quam lex equippe qui lex viva est,& legu conditor, ut alio loco diximus. l .deniq;.ex quib. cau. malo. l. in bello. g. siste. de capti. de postlimi. reuer. J23s Huc accedit,quod no sussicit, aliquid per legem statutum esse, ut illud statim
fiat nemine petente, aut exequente: sed leges magistrati bus egenti qui iura reddant , aliisque ministris, ut iudicum iussa exequantur. Solius quippe Dei est,
velle simul & posse,& facere. Ipse enim dixit,& facta sunt: ipse mandauit, dccreata sunt. Quod nec ethnicos quodem latuit. Nam de Mercurius Tris megistus in Asclepio inquii: Voluntas Dei, ipsa summa est persectio, utpote cum voluisse de perfecisse uno eodemque temporis puncto competat. Et post pauca: Placitum Dei necessitas sequλtur , voluntatem comitatur effectus.fl. 2. 3. post originem. de origi. tutis Plato libro. 6. de leg. in principio. ea. I. S. vlti. de statu regula. lib. 6. Gen.
cap. I. ludith. vltimo. nouella. con
107쪽
136 Adde quod iudex ipse nil facere debet ad priuatam utilitatem, nisi is, cuius interest, id prius postulauerit: nec lex impartire solet beneficia & remedia sua parti non petenti. Qua propter veri limite non est, quod legissator v lii reuin obligare in foro coicientiae ad
executionem tam grauis poenae, ant quam condemnetur : sed iuxta ordine
iuris fiscus debet illum accusare, &iudex pronunciare sententiam rac tunc demum reus tenebitur poenam subire. f l. 4. g. hoc aute. dedam. insecto. l. peto. S. fratre.delegat. 2.l.ulti .g. I.quoru lega. J137 Praeterea verba illa, ipso iure, non habent vim tantam , ut executio statima lege fiat parte non petente: sed necesse est, ut ab eo postuletur, in cuius fauorem lex ea verba posuit. Quod innumeris sere exemplis comprobari potest, quorum pauca verbi gratia sub laciam. Supplementum legi tunae portionis si ij debitae, fit ipso iure: quod tunc demum locum habet, cum fuerita filio petitum. Sic de compensatio fit ipso iure, sed opus est, v t petatur . Similia quoque dici possitiit de resecati ne illa, quae si ipso iure per legem Falcidiam, ac de alijs multis : igitur ad eudem modum accipIenda est illa confiscatio bonorum haeretici, quς ipso iure fieri dicitur: ut tunc scilicet verum effectum habeat, cum fiscus postulauerit, de iudex reum condemnauerit. t l. sata cinius. C. dein M. testa. l. vlti. C. de compensat. l. linea. adleg. Falci. Tira-quel. iiii. si unquana.C. de reuo. donat.
1 3 8. Item haec verba, ipso iure, perinde valent, ac si quispiam dicat : per ipsum
ius. Veteres autem iure consulti, ipsum ius, per antonomasiam, appellare soletius illud antiquissimum duodecim tabularum. Sic Vlpianus inquit: Seruitutes quo'ue praetorio iure constituu tur, de ipsae ad exemplum earum, 'ux ipso iure constitutae sunt. Et alibi:Siue ipso iure quis usu in fructum habeat, siue etiam per tuitioncm praetoris. Et iterum . Satis ipso iure munitus est. Et
paulo post: Non enim ipso iure, sed
per condictionem munita est. Et rur'
ius: Valebit per tuitionem praetoris, no ipso iure. Sic etia in Caius: Inter fideiussores non ipso iure diuiditur obligxtio, sed ex epistola diui Adriani. Sic de Iulius Paulus : Petere haereditatem ipso
iure poterunt. Demum Iustinianus ait: Omnes actiones aut ipso iure competunt, aut a praetore dantur. Ex quibus
omnibus aliisq; similibus locis perspicuum fit, horti verborum significati nem no semper illam vim habere, qua Vulgo putant. f l. i .g. vlti. de sueerfici
admo. caueat. l.in causae. 2. de mino. l. I.
quod sal. tuto. auto. l. inter. de fideius. l. post legatum .de his qui b. ut indag. f. I. instit. de pei pe. & temp. act. J139 Sed ut concedamus altu quoquesti sum horum verborum interdum inu niri: ut ex eisdem intel ligatur vis alicu ius constitutionis, mox & sine hominis ministerio operantis: nihilominus t men in praedicta lege pontificia, non alia est eorundem verborum significatio, quam quod bona haereticorum per legem illam decernuntur confiscata . . Sed non eam vim habent, nec habere quidem possunt, ut propterea teneatur haereticus in sero conscientiae, omni sua bona ante sententia in offerre fisco. l. 3. g.s ciendum. l.cu in hic status. de donat. inter vir. & vXO. L. I. de curato. ii
rio. l.greice. 9. I .de fideius Io. l. in suis. de suis& legi. haeredi. l. qui dece. de solui. Jχ o Deinde om nia illa verba, haeretic rum bona ipso iure decernimus confiscat
108쪽
scata, nil aliud signiscant, quam quod ea bona iure ipso delata sunt fisco, &obnoxia costscationi, & ad fiscum pertinent : sed tamen opus est, ut fiscus ea petat, & haereticus accusetur, & ordine iuris seruato condemnetur,vel declaro tur haereticus, & bona eius occupentura fisco. Quod ex his, quae supra dixi, manifestissimu esse potest: & satis probari videtur quodam Callistrati iurecosulti responso:ubi semel & iteria inquit, bona quaedam fisco delata, ipso iure ad fistu pertinere. f in. l. i. T de iure fisci. Ja i igitur propter actionem compete rem ad petenda haereticorum bona, i telligi quodammodo potest, fiscum esse dominum illorum bonorum ipso iure, non tamen propterea statim verus d minus est : saepe enim dominus aliculus rei dici solet is,qui ius habet ad rem illa consequendam: quod iuxta regulam Iuris, Qui actionem habet ad rem recuperandam, ipsam rem habere videtur. - . Vnde saepissime quoque in iure, meum
dicitur id, quod mihi lege debetur. s l.
qui actionem. de regu. iur. l. qui autem. s. apud Labeonem. de his quae in frau. credi. l. I .in fine.de eo quod certo loco. l. vi mihi donares. de donat. l. si & me&Titium. si certi pet. l. I .quod cum eo. l. si pecunia.C.de nego.gestis. l. si fratres. g. idem respondit. a. pro socio. Ja 2 Adde quod, cum eiusdem rei duplex dominium inueniri possit, aliud naturale, aliud ciuile: posset concedi, ut alterum apud fiscum sit, alterum vero apud haereticum. Nam In seruo dotali m ritus habet ciuile dominium, uxor autedominium naturale: filius quoque vivo patre dicitur quasi dominus bonorum eius: quorum tamen verum dominium
apud patrem est. D l. 3. C. de iure dot. l.
quamuis. E. eod..tit. l. doce ancillam.
de rei vendi. iuncta. l. in rebus. C. de
iure doti M L i. s. si vir. ad Sillania. l. in suis. de libe. 3c posthu. J1 3 Quod si quispia pertinacius urgeat
dicens, non esse illa verba interpretanda sic, ut accipiantur improprie: huic ego respondeo, necessariam esse supra tactam interpretationem , ut tot absu da vitentur, quot ex diuersa opinione sequerentur. Tolerabilius enim, imo etiam rectius &iustius est, ut verba imis proprie accipiantur, quin etiam ut i terdum nil operentur, quam quod operentur absurdum . Quemadmodum saepissime viri docti aiunt, quibus ego vehemeter assentior. fglO. in c. paratus. 23. q. r. in. l. vlti. g. in computatione. C. de iure delibe. & illic Alex. nu. Io.
Corne. nu. 9. Decius cons. 37 . Gozadi. consi. 88. nu. 9. Ruinus consi. 6o.
nius in l. galius. g. & quid si tantam. delibe. & posthu. nu. I. Ja 4 Ex ante dictis quoque aliud Alsonsi argumentum facile distatui potest. Ait
enim haereticum retinere non posse bona , quae ipso Iure fisco delata sunt:quia iure diuino prohibitum est retinere alienum : nec esse aliquam legem, quae concedat expresse illorum bonorum retentionem . quod autem generaliter prohibitum est, & expresse non conceditur, intelligitur denegatum. Hoc inquam argumentum soluitur: quia ut ante dixi, fiscus non est verus dominus illoru binorum , sed haereticus. Nec lex aliqua est, quae prohibeat haeretico, ne bona sua retineat quinina o lege canonica prohibetur fiscus, ne bona hqretici occu-Per,antequam sententia sit super crimine promulgata. Quod cum ita sit, nec lex ulla praecipiat haeretico, ut bona sua offerat fisco, aut OF derelicto habeat: relinquitur plane, ut haereticus nonda X con- Di
109쪽
condemnatus, bona sin omnia iuste retinere queat. m. cum secundum.de haeretic. lib. 6. l. aufertur. g. in reatu. de
iure fisci. I. reo de solui. Ja s Ne quid tamen dissimulem .alia quoque argumenta in fauorem illius opinionis breuiter hoc loco subi jciam. Priamum, quod Augustinus epistola quadade haereticis loquens, inquit: Quamuis
res quaeque terrena recte a quoquam possideri non possit, nisi vel iure diuiano, quo cuncta iustorum sunt: vel iure humano, quod in potestate regum est terrae et ideoque res vestras salso appetulatis , quas nec iusti possidetis, & secundum leges regum terrenorum amittere iussi estis . Quibus verbis significare videtur, haereticos obligatos este ad rerum suarum restitutionem. Sed hoc aecipiendum est , esse dictum de illis m nisectis haereticis,qui per sententiam vel iusto bello indicto, iussi erant amittere res suas. Et nihilominus, non dixit beatus Augustinus, eos teneri ad poena in se ipsos exequendam in sero conscietiae:sed quod iuste ab eis auferri possunt bona propter haereticam prauitatem. Augusti. ad Vincentium epistola. s.c. quicunque. 23. q. 7. Jaη γ Alterum argumentum sumi potest ex constitutione illa Bonifacii vi tr. qua haeredibus haereticorum dimittuntur bona titulo praescriptionis, si ea possederint bona. nde spatio quadraginta annorum. Vnde colligi polle videtur, quod eorundem bonorum dominium vere fisci erat: alioqui non opus suisset praescriptione tam longi temporis. Cui respondetur, quod non usu capitur ilia lic vcrum dominium, sed actio & ius competens. s sco excluditur praescriptione. Quod satis in eadem constituti ne signi licatur, ubi bona illa, bona lKrcticorum vocantur. c. i. de praescrip. li. s. l. r. ν. r. le religio. dc sumpti. sun eda 7 Vltimum argumentum est, uod lex
iusta obligat in toto coscientip lex ergo quae decernit bona haereticorum ipso iure confiscata, obligat in sero conscientiae, quia lex iusta est. Cui respondeo verissimum esse, quod lex iusta obligat in foro conscientiae, sed non sequi lucinde, obligatum esse haereticum ad tra dendas scobona sua omnia: quia lex id non dicit, & si hoc diceret, iusta noesset. Etenim lex humana suos limites habet obligandi, & sua remedia ex quendi. Obligat quidem, ne conte natur, & ne iudici iuste exequentire stat reus r obligat in sero conscientiς, ut illic seipsum peccator accuset , ac sis
Iutarem poenitentia subeat: non tamen
ita lex obligat, ut omni iuris ordine prettermisso hqreticus, nemine perseque te, in substantiam propriam, in liberos, atque familiam acerbissimum iudiciuexequi teneatur . Demum lex iusta obligat quidem in sero conscientiet, sed tamen iuxta metas potestatis, equitat a & rationis, seu caust finalis: quema modum recte docet Adrianus potis .
lib. qu st. quod lib. 6. J2 8 Accedit eodem, quod iudicium iulud occultissimum inter Deum & h
minem , quod iorum conscienti et v cant , tantum distata sero ciuili, quantum c tum a terra: ideoque nil minus legumlatorcs cogitare debent, aut polia sunt, quam ut in forum illud falcem immittant. In eo siquidem soro solus Deus, de eius vice sacerdos, testis de iudex est, homo vero accusator oc reus. Neque aliud illic exigitur, quam spi
ritus contribulatus,cor contritum &hu
miliatum , ac damni dati satisfactio . Legales autem poenς ab accusatoribus petendς sunt a iudicibus declarand p&ab executoribus exigendet. Nec ordo
110쪽
ludicij exterioris praetermittendus, aut peruertendus est. fl. prolatam. C. de
sent. dc interlocu. c. forum. de verborum significatio. c. I. cum sequen.
q. . Alibrasus Tostadus a. parte dei e toriJ cap. 67. J2 9 Praeterea multi viti doctissimi vid
runt , dc considerarunt leges illas, quae poenam ipso iure imponunt,& tamen omnes illi saepissime docuerunt, neminem obligatu esse ad poena in seipsum exequendam: quod & nonnulli eorum
de naereticis nominatim asserunt: c
teri autem,qui sere sunt innumerabiles, id ipsum generaliter tradu t. f Coradus de contractibus quaest. 7. conclu. r. Sa- uester in summa, verbo, haeresis. I. q. 8. Dan . Victoria in relectione de Indis.
Couata in lib. . decreta. parte. 2. cap. 6. g. 8. . io. Domin . Soto lib. I. de iusti. & iure, quaest. c. arti. I. gloss. in C. staternitas. 12. q. a. Felin. Decius &caeteri in c. i. de constit. Thom. &C ieta. 2.2.q. 62. ar. 3. Gabriel in. senti distin. i J. q. Driedo. lib. I .de liberta. christia. cap. 2.art. 3.Corne. consi. I I9. lib. L. Siluester verbo. poena. quaest.2I. Fortu. de viti. fine, illatione. r 8. Felin. in c.audiuimus.de si raro. Adrianus qu
libe. 6. art. I. & alit relati ab Also olib. 1. de potesta. legis poena. cap. 9. Ja Io.Postremo nobis obiici poterut duae leges regiae, quae obligatu expressim ad poenam in foro conscientiae praestanda. Quibus respondeo, eas constitutiones duplici ratione tolerari posse, tum quia de quibusdam hominibus loquuntur, quibus ossicia publica commissa suntaea lege, ne quid ultra salarium accipiat, alioqui ad poenas illic statutas teneantur: tum etiam quia suo iuramento se illi astringunt ad eas poenas soluendas Quibus casibus dubium non est, quin poenas illas soluere aeneantur: quod M
fe distat a quaestione proposita. I l. ea
ege. C. de condi. ob causam. c. debiatores. de iure iurando. l. vlti. ci. 3.&l.
fin. tit. 9. lib. 2. ordinat. Jassi Concludimus tande, quod legista tot non obligat nominatim haereticum in foro conscientiae ad offerendum sponte bona sua omnia fisco: nec id facere potest, nec vult, nec velle praesumitur. Vnde sententia nostra non solum o brior & aequior, sed verior quoque atq; iustior est: opinio autem contraria durissima est, ac pene impossibilis. Ea etenim poena haereticis poenitentibus & redire volentibus grandem difficultatem imponit. Nam etsi Pont. Max. eos acrimine absolueret, nihilominus tamen obligati sorent ad sonorii relli tutione. Pertinacibus autem parum eadem opi nio prodest, quia in sua perfidia vivere ac mori parati sunt, ac proinde nil munus , quam de tali restitutione cogitare solent . Sententia itaque nostra tenenda est, etiam si argumentorum vi, aut stricto iure nimium disputando fortasse subuerti posset: hanc enim aequitas suggerit,quae stricto iuri pr serenda est: hanc denique mos publicus comprobauit: &vt eleganter Iulianus ait, Multa in iure ciuili contra strictam rationem disputandi, pro utilitate communi r cepta sunt. I c. peccatum. de regu. iuris. c. saepe. de resti. spolia. Aison. lib. 2. de potesta. legis pinna. c. . l. i. 3. si quis a principe, nequid in loco publi. c. pervenerabilem. qui fili j sint legi. l. i. g. ite Varus. de aqua. pluui. arcen. l. ita vulneratus. f. pen. ad legem Aqui. Jasa Extrema illa quaestio magni mom ii est, an bona primogenitota, quae vulSO maioratu vocant, propter haeresim possidetis confiseentur. Cui ouaestioni priusquam respondeamus, illud animaduertendum est: quod haec primoge Κ 1 nIta