Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

luntate,clam,aut palam, a iudicibus sententiae ferrentur, ex ea, qua de proxime meminimus, oratione cognoscitur.eademque lege de corruptis iudiciis quaesitum, eadem declarat oratio. Secuta est costularis Iulia,C.Caesaris, qui ipse dictator fuit nec tamen deinde ex lege Iulia, sed ex Cornelia, quanquam vetustior fuerit, iudicia sunt administrata puto, quia non semper posterior lex priorem comprehendebat, sed interdum aliquid tantum addebat:vt uniuersa pene iudiciiratio a priore lege pederet.propterea

Corneliam potius,quam Iuliam,posteriores iurisconsulti nominarunt. De ambitu quae prima lata est , tribunicia Pretelia fuit, C. Fabio Ambusto,C. Plautio Proculo C o s. deinde ali , consularis Cornelia Baebia a duobus eiusdem anni cosulibus lata: tum alia, Cn. Cornelio Dolabella M.Fulvio Nobiliores o s. lata ut ex epitome Liuiana colligitur: quae virum tribunicia fuerit,an consularis,coniicere non licet. Multis deinde post annis costularis Calpurnia: quam C. Calpurnius Piso consul, anno ab urbe con

lit: in qua praeter alias poenas, pecuniaria quoque erat adiecta.huic legi ob nimiam eius seueritatem puto aliquid postea derogatum. nam in oratione pro C. Cornelio, de quatuor generi, bus,in quibus per senatum more maiorum statueretur aliquid de legib', tertium Cicero memorat his verbis:Tertium est de legum derog

232쪽

tionibus. quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia,quae derogaretur. nunquam nim Calpurnia lex est abrogata: quam seruari Cicerone c5sule exoratione pro Murena cognou aus sed ei derogatu aliquid, quod ita senatus censuisset,ea,quq recitaui, Verba significant. Hac lege accusatoribus praemisi videtvrfuisse,ut ii ipsi ambitus damnati essent, aliorumque eodem in genere culpam demonstrassent,in integrum restituerentur id apparet ut alia omittamus exempla ex oratione pro

Cluentio quam post Calpurniam legem habitam esse,ex eo constat, quia praetor Cicero eam caussam egit . quod si accusator magistratu de .signatum in iudicium vocasset, eiusque culpam iudicibus probasset: reus magistratum amittebat, accusator eius locum assequebatur: si modo ei per aetatem, per leges magistratum illum capere liceret suspicari licet hoc e Syllae Autroniique notissimo exemploci quibus de ambitu, cum designati consules essent, damnatis,ac cusatorcs corum Torquatus & Cotta consules facti sunt. nisi si,quod ego verius existimo, consules non legis praemio factos intelligas Torquatum Cottam, sed quia, comitiis post Syladae Autroniique damnationem iterum habitis, populus eos creaverit. Tertium praemium lege datum accusatori, hoc quidem in crimine, tribus permutationem inuenio: si modo ea tribus, in qua reus censeretur, nobilior es et , quam

233쪽

tribus accusatoris hoc in oratione pro L. Balbo Ciceronis 1lla verba declarat obiectum est etiam, quod in tribuni Crustuminam peruenerit quod hic assiecutus est legis de ambitu praemio. Qu9d sit nullum ex eo praemium accusator consequi posset, hoc est, neque suam ipsius absolutionem, quia damnatus non esse C. neque lum, deiecto reo, magistratum meque tribum, quia rei tribus non esset accusatoris tribu nobilior pecuniam illi de publico esse datam licet Opinari .id autem ex eo suspicor,qubd Asconius in orationis pro Milone commentario, Milo, inquit, postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum, absens damnatus est ii lla quoque lege accusator eius fuit Ap.Claudius:&itim ei praemium lege daretur, negaUit non

enun est ut intelligi possit, praemium illi lege

datum aut ipsius absolutionem: nec Cratini recusasset aut Milonis magistratum qui designatus non Crat: aut permutationem tribus,cum ipse in tribu rustica nobilissima censeretur. Claudios enim Pulchros in tribu Claudia fuisse, ex Liuio cognoscitur . reliquum igitur fortasse pecunia fuit quam accipere, dignitatis non erat itaque Appius,patricia familia natus, AppiJ, viri consularis, auguris, filius,negauit. Post Oilpurniam Tullia fuit,c5sularis desipsa, lata a M. Tu D lio Cicerone consules quae icenam grauiorem,quam Calpurnia, praeterea a quo ignis per annos X.interdictione, hoc est, x annorum p. h.

234쪽

exilium irrogauit ordini senatorio itaque sine caussa mirantur non nulli parum videlicet at tente in legenda historia versati, cur Cicero in oratione pro Sylla dicat Abfuit ab oculis vetastris:&, cu lege retineretur, ipse se exilio pene multauit.quibus verbis, de ambitu damnatis ciuitatem non esse lege Calpurnia ereptam, significat cum idem in oratione pro Plancio scriptureliquerit: Nunc postulatur a vobis,ut eius exilio, qui creatus sit, iudicium populi Ro reprehendatis quo declarat, Plancio exilium, si de

ambitu damnatus st,poenam futuram .pugnare omnino haec inter se videntur sed conciliantur distinctione temporum nam Sylla damnatus cst ante Ciceronem consulem, Lepidori Tullo C O s. ea lege, quam C. Calpurnius Pis,tulerat: quae cum esset seuerissima, damnatis tamen exilium non inferebat oratio autem pro Plancio post Ciceronis consulatum habita est. quo tempore iudicia de ambitu ex ea lege, quam ipse

consul Cicero tulerat, exercebantur: qua lege exilium senatoribus irrogatum esse, non obscure pro Murena oratio demonstrat exilium autem non per omnem vitam, ut in aliis criminibus capitalibus, sed per decennium fuisse, tradidit Dio lib. x x xj II Polybius tamen in eo libro,quem scripsit de rerump. generib', aperte significat, muli ante legem Tulliam , atque etiam Calpurniam, capitalcm ambitum utile. ait enim lic, Pecuniis palam apud Carthagi

235쪽

nienses magistratus emuntur . quod Romae capitali poena vindicatur illa porro temporibus Africani minoris Polybriis tradidit ut nouam postea lese, vetere abrogata, de ambitu latam, credere ut necesse, quae capitis poenam ademerit Aut, licamus Polybitaetate capitalem fuisse ambitum non lege, sed more cum eo de crimine, deque aliis item capitalibus nondum praetores quaererent sed populus ipse tributis comitiis iudicaret. quod idem Polybius in eodem libro docet his verbis Capite damnadi ius potestatem habet populus. In Tullia illud quoque scriptum est, ne uis biennio, quo magistratum

petiisset,petiturusve esset,gladiatores daret, nisi ex testamento praestituta die ne quis prandia vulgo daret. quam legem cum P. Vatinius contempsisset, obiicit ei Cicero tantam licentiam atque arrogantiam in asperrima illa interrogatione, in oratione pro Sextio In Aufidia tribunicia,quam tulit M. Aufidius Lurco, eadem fuere,quae in superioribus legibus, noui hoc,ut, qui nummos in tribu pronuntiasset, si non dedisset, impune esset sin dedisset,viis,quoad viueret, singulis tribubus HS.CUD CID ID. de beret. Consulares prς terea duas inuenio, Pompeiam auliam,Cn. Pompei Magni: C. Iulij Caesaris, qui postea dictator fuit quae quid aut

diuersum,aut amplius, quam qu antea latifuerant leges, habuerint,exploratu non est. id quidem facile crediderim, cum lege Tullia de am

236쪽

bi tu danatis aquae S ignis interdictio, hoc est, exillurn,per X. anno irrogaretur,lege Pompeiadiuturnius exilium,aut fortasse perpetuum,esse irrogatu . nam in Pompeia poenam grauiorem, quam antea,& formam iudiciorum breuiorem Pedianus nominat hoc etiam hac lege sancitucsse video, ne rei laudaretur. quod idem Pom peius cum in Planci ii dicio non seruasset, M. Cato iudex Pompei laudationem legi vetuit. quo autem tempore legem hanc Pompeius tulit,iudicii numerii videtur constituisse C in L . quod& Velleius lib. 14.S Plutarchus in Pompeio declarat itidemque pro C C in legendum puto C C Ca, . in epistola Coelij fana lib. V III. nisi si aut Velleium Plutarchum malis esse mendosum, quam epistolam Coelij v v bique legatur, C C C. aut,mendum aeque apud omnes csse,aliquis existimet,nec in C. aut in C L .sed

c es L. iudices fuisses ut eorum numerus cum numero tribuum,quae X X X V.Crant,congruat;

quod ex singulis tribubus deni crearetur. Lege item Iulia capitale ambitum fuisse, apud Iustinianum scriptum est. Crimen de corruptis iudiciis ipsum quoque capitale crediderim. id ex eo coniicio,quod C.Gracchus tribunus pl. cam leuem in ordine senatoriu tulit, caeteros ordines excepit ut in oratione pro Cluentio legimus . Cum igitur&crimen ipsum per se grauissimusterit: quid enim grauius, quam innocentem, accepta pecunia,co ii denareξ LGracchus eam

237쪽

legem,Vt in eade oratione ait Cicero, pro plebe tulerat, adlicentiam senatori ordinis rethidendam: leuiore poenaeum contentum utile,Veri

simile non est . quod o magis existimo, quia postea crimen hoc L. Sylla coprehendit ea lege, quam de veneno tulit ut capitale crimen cum capitali, venenum scilicet cum iudiciis corruptis, coniunxisse videatur . hoc orationis pro Cluentio ne pliu ibus utar exeplis partes multe declarant.& Syllaequestri ordini admodu fuit infensus senatori vero studiosissimus Gracchi tamen legem in hoc secutus,ec uestre ordinem, plebem periculo liberauit. Quod aute conmiectura adductus cxistimabam,id legis XII. tab. testimonio Gellius confirmat in qua scriptum csse ait, ut, qui ob rem iudicandam pecuniam

accepisse conuictus esset capite puniretur. Vt Gracchus non hoc ipse nouum finxecit, sed a X LI. tab petitum in suam legem transtulerit. Vnum addam ad ingenia excitada quod, quaestionibus positis, maxime fit mirari me vehementer, cur in ea,quam pro Xime nominaui, oratione pecunias ob iudicandum captas Cicero repetudas vocet quas diuersas fuisse nemo nescit: de quibus etiam propria lege quaerebaturricum de iis, quae ob rem iudicandam essent ac ceptae,lege Cornelia de veneno cognosceretur. nisi si pecuniae cpetundae dicebantur non ea sollim, quas prouinciarum rectores cotra leges

238쪽

23 DE LEGI BV s

iudicadum eas cepissent, in iudicium vocarentatur.quodam enim modo,cum aduersus eos ageretur,iudicio repeti pecunia videbatur.id eo facilius crediderim,quia lege Iulia de repetundis non rectores modo prouinciarii, sed eos etiam,

qui pecunia corrupti aliquid in iudicio vel 51nississent,vel omisissent, esse comprehensos, iurisconsultorum libri demonstrat nec sane,si ad rationem animus referatur,video quid intersit, utrum a sociis, publico fungens munere, pecu nias contra leges, an a ciuibus aliquis accipiat. Adulterium lege Romilia capitale fuisse, literis proditum esses, sic inquam capitale, Ut poena mors esset tulit enim Romulus legem his verbis Adulteri conuictam virid cognati, Uti vOlent,necanto. quod item lege Iulia cofirmatum

est : qua lege supplicio afficiebantur eodem, qui

cum maribus nefandam libidinem exercuissent si upratoribus autem,si essent honesti,poenam irrogabat, publicationem partis dimidiae bonorum:&capitale tuc stuprum non erat sinhumiles,corporis coertionem cum relegatione

quinquennali, nisi per vim stuprum commis sum esset si per vim, tempore non praefinito. Et inter liberas tantii in personas, ut scripsit Papinianus, adulterium stupriimve passas, lex Iulia locum habuit quod autem, inquit, ad seruas pertinet,& legis Aquilliae actio facile tenebit, Miniuriarum quoque competit. Hac legem ab Augusto, non a C. Caesare,pi eum adoptauit,

239쪽

esse latam Vlpianus tradit. Fuit etiam Scanti nia , quam C. Scantinius Aricinus tribunus pl. tulit in eos, qui alienam pudicitia solicitassent, aut suam ipsi prostituissent quibus poenam irrogauit, .millia nummu. est autem liqc lex multis ante Iuliam annis lata,fatis leui poena,quam Iulia capitalem fecit, non tamen, ut opinor, in eos,qui aliena pudicitiam tentassent , sed in eos qui praeposteram vel aduersi,vel auersi venerem exercuissent. De falsis , quod in Polybio, Cicerone,Gellio scriptum inuenerim , lex fuit, II. tab. ut qui falsum testimonium dixissent, e saxo Tarpeio deiicerentur. Postea,huius legis exemplum secutus, L. Sylla dictator legem tulit, quae seruis ultimum supplicium liberis aquae: ignis interdictionem irrogabat,si quis in testamento, aliove scripto, aut nummo fraudem alio modo fecisset . qua de lege meminit Cicero in Verrem. Partus etiam suppositicios, asseverationem falsi nominis,vel cognominis, signa adulteri na,isi quis se pro alio gereret, vel illicitis insignibus uteretur, ad legem Cornelia L. Syllae,quam pro xime nominauimus,pertinuisse constat: praeter ea , qui duobus diuersia testimonia praeberent, quique duobus eadem rem diuersis ut hoc utar verbo cotractibus insolidum venderent: item qui,ad litem falsam instituedam, pecuniam acciperent, eamve in rem coirent, consentirent,

coelarent,non obsisterent. De iis, quos plagia .rios vocarunt,tegem Flauia inuenio: quet capitis

240쪽

poenam interdum grauiorem , interdum leuiorem personarum, S rerum habita ratione,irro

oabat. nam, si quis liberum homine sciens emisse set, aduersus eum, ait Vlpianus, capitale crimen ex lege Flauia de plagio nascebatur. Tutelaru quam diligenter apud veteres habita ratio sit, inde constat, quod suspeecti tutoris iudicium,ut

ex Cicerone cognoscitur, lege, I .labaeapitale fuit. Et, ad arcendam infamiam,alia sancitum cst lege I I. tab ut, siquis actitauisset, carmen

vescondidisset , quod infamiam flagiti timve alteri inferret, capite puniretur atque hoc postea L. Sylla, lege lata, maiestatis crimen fecit,ut Cicero in epistola ad Appium significat his verbis:

Est maiestas, ut Sylla voluit me in quem uiscina pune declamare liceret Furta quoque veteres Romani capitali poena vindicarui video enim, in XII tab. ita scriptum esse: Si quis nocte fur tu faxit, S im aliquis occisit,iure caesus est, δί, Fur manifesto furto prehensus interdiu, si se telo defenderit,in m aliquis occisit, iure caesus esto &,Frugem, aratro quaesitam,furtim noctu si pauerit secueritve pubes suspesus Cereri necator impubes verberator, noxiamque duplionem praestato. Et clandestina coitiones capitale crimen fuit nam, ut Porci Latronis declamatio demonstrat , lege XII ta, cautum est, ne quis coetus nocturnos in urbe agitaret idque si quis fecisset, capite multarentur postea

lex Gabinia idem sanxit. H qc de legibus,quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION