De imperio virtutis siue Imperia pendere a veris virtutibus non a simulatis libri duo. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1593년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Odysseae quarto. Retulimus alibi e Diodoro fuisse in AEgypto

Vrbium decem octo millia clam quis excelsissimas, vastissima sq. Pyramides ad iactantiam, stuporemq. intuentium constructas satis aut narrando pro dignitate valeat explicare, ut si velimus insanas moles magni facere, admirari sis obeliscos, laberynthos, de quibus Herodotus agit, quis templa diuersa,&admirabilia Quis aeris salubritatem, si Scriptori huic,qui fuit iiij locis, fidem volumus habere, camporum fertilitatem poterit enarrares Hinc Reges ex illa potentissimi ac latissime dominates exorti Zetus, Rhampses,Sesostris,de quibus egimus in genealogiis AEgyptiacorum Regum. Nunc videamus quo loco sit ista Egyptus, S quam bene illi cum veritate, ac genuina virtute fuerit.

Pro decem octo millibus Vrbium nunc vix decem octo Vrbes numerantur,pro salubri aere successit pestilens, antiquae foecunditatis non omnino quidem facta est iactura, sed aliqua tamen, quidem magna, e vetustissimo tempore semper exteros Reges est perpessa. Nam post filium Cyri Cambysem Persicis Regibus,ac prs sectis paruit, Inde Graecis Ptolomaeis, postea Romanis Imperatoribus, mox Arabibus . His Saladini natio ne Curdi posteritas successit, eius imperium Mama luchi genere Circassi excepere; nunc Turcae, ac Turcarum Regis mancipia nobilissimam prouinciam tenent,opprimunt,euertiit. Haec nos e Ioanne Leones, qui Egyptum describit, atque aliis alibi fusius aperuimus. Sed quis quaeso tot,ac tantorum casuum,tot, ac tantaru calamitatum sons,& origoὶ huiusmodi prius erat,vt principatum teneret inter omnes regiones, veluti inter animalia Leo, sic

enim Deus apud Erechielem cap. 3i fili hominis dic Pharaoni Regi AEgypti, populo eius,cui similis tactus est in magnitu dine tua & cap. sequenti, Leoni gentium as,imilatus es, iraconi, qui est in mari. Nunc autem contigit illi,quod idem praedixit euenturia cap.

29. inter caetera regna erit humillima, in non eleuabitur ultra inter nationes,&imminuam eos, ne imperent gentibiis. Haec Eaechiel ante annos bis mille, centum, di ampluis, quid igitur fuit in causa tantae eversionis,ut quae regio cunctis olim prssta bat,nunc ab omnibuS superetur, quibus fuerit aliquid decoris, ac dignitatis; ac nulla omnino sit, quae fuerit antea tantaeam plitudinis,potentiae,ac maiestatis, nunc autem iaceat in tanta

122쪽

ro Imperia pendere a veris virtutib.

sellitudine,vastitate,ac squallore. Atqui nulla videtur fuisse,quet Ainastis caluerit mendaciis, lanaetis amplexata sit falsitatem, qWam Egyptus. Ipsa est, quae multitudinem Deorum tradidit orbi terrarum, teste Herodoto in Euterpta ipsa tot fabulas c6-

finxit, aut eis confinetriadis initium dedit. Non immerito itaq; malore S p una tulit, ut sciamus insistendum solidae virtuti non secatae dialso iactarum quod ait Earchiel cap. 9. quomodo dicitis Plaaraoni, filius sapientum eiro, filius Regum antiquorum. ac temere a Dionysio scriptum,dum loquitur de Nilo. Nunc habitant iuxtaspientum cor a dirorum, Disposuere vias qui , timente potent . Post assis:yptum secundas habet Assvria siue Mesopotamia, in qua mere olim Ninive & Babylon in quibus imperiu, quod omnium maxinaum suerit ab Abralia morus' te ad Alexandri aetatem coii sedit quanis autem magnificentiae, nobilitatis, ac magnitudinis fuerint Urbes hae, qui volet cognoscere legat Herodotum lib. r. Diodorum 1 Scimus e diuinis libris,Niniue,quam Ninum prophani vocant,tantam fuistin ut in longitudinem pateret iter trium dierum.quod est apud Ionam Babylon autein magnitudine erat ex omni parte centum viginti stadiorum, circuitu quadringentorum octuaginta, ornatu, ut nihil aliud ci simile reperiretur, inquit Herodotus,erant illi in ambitu por

tae centu in .

Nunc autem qualis ista Babylon, qualem certe descripsit Isaias futuram cap. I xerit Babylon illa gloriosa in regnis.

inclyta insuperbia Chaldaeorum, sicut subuertit Dominus S domam di Gomorrham. Non habitabitur usque in finem,& nofundabitur usque ad generationem, tenerationem nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi sed requiescent ibi besti ae, S: replebuntur domus eorum draconibus &ha

bitabunt ibi struthiones, pilosi saltabunt ibi & respondebunt ibi ululae in aedibus eius,& si renes in delubris voluptatis. Eadem, quae Babyloni, futura iniue praedixit alium latiaque ita contigisse scimus e narrationibus Geographorum.Tota porro regio squali et adeo, ut pol Egyptum nulla sit similiter quae floruerit ita , atque ita nunc horreat propter quam quaeso causamo propter multitudinem, inquit Naum, fornicationum meretricis speciosae, grais habentis male licia, qui veladidit gentes in fornicationibus tuis. familias in male

123쪽

duersis Macchiauetam.

cijs suis idcirco, ait ille cap. 3. vae ciuitas san uinum, uniuersa mendaci dilaceratione plena non recedet a te rapina . Haec diuinus vates a putissime testificans plenam fuisseminudi laceratione mendacit, atq; idcirco torram vastatam, ac deserta. Addimus etiam sub imperium semper exterarum gentium tDsam post Dari j, MCvri aetatem ex eo namque in potestate suit

Persiarum Graecorum, Parthorum, Persarum rursus, aliquando Romanorit,deinde Arabum Turcarum, Tartarorum. Nunc autem mancipiis Turcarum paret.

Refugit hic animus & horret orationem couertere ad Asia, Graeciam,Graecos artium magistros,liberaliumq. disciplinarii. Hem quanto in squallore Regina gentium,mater omnium doctrinarum iacet ac sordet ciuitates euersae, aedificia subruta, deformata omitia, nihil est deni iuriquod non lugeat, atque intuentibus dolorem stimul, horroremq. incutiat. Quid ita Dicin ullo modo potest in causa tantarum cladium, calamitatum q. extitisse amorem veritatis, ac genuinae virtutis Artem vero, ac dolos Pelasgos iustius asseri potest causam tot,ac tantis malis attulisse Extant adhuc litterae Nicolai Quinti Papae ad Graecos,in quibus ille praedicit futuram , ut intra triennium supremam ruinam facerent ob eam cauIam, quod toties in causa religionis fraudem fecissent, neque desisterent dolos nectere, ac verba dare Citantur maximo cum dolore ab illorum patriarcha Gennadio. Praeter haec, quae nos hic attulimus, initio librorum de antiquo, nouo Italiae statu palam fecimus, plurimas in Occidente regiones, quod veritatem, solidasq. virtutes sint amplexatae, ad maximum locorum, ciuitatum l. decus, maiestatem peris

ductas,cum prius inculta essent,ac desertae, eademq. fusius adhuc explicauimus signo 3. ib. aa. cap.9.. signo 88 de cultu desertorum Iocorum,& signo 99 de infelicitate haereticarum nationum cap. I. 4. ad quae rei jcimus veritatis c pidum lectorem.

124쪽

roes Imperia pendere a veris virtutib.

enditur impcri ma a deluti Romanum, non alia ita ad tantum culmen eueCD , nisi professione eritatis , acsu genuinae inutis. Cap. I.

V in igitur boni potest accidere simulatoribus,cum neque ipsis dum vivunt aliquid est liquidae voluptatis, surae, nihil est post obitii gloriae syncerae, posteritas ipsorum breuis, nihil habens, quod perduret ad felicitatem per B tinens, populi ipsis subiecti, atque ipsorum vitia sequentes illud adipiscuntur duntaxat, ut ad internecionem deleantur,regiones denique,quae j parue-jrunt ad solitudinena, vastitatemq. maximam, si spectemus antiqua,redigatur,cum longe secus euenerit terris illis,quas germanae veritatis studiosi incoluerunt λ Iam vero nos alibi ostendimus latiora populis illis imperia fuiste,qui minus abfuerunt a vero iustitiae cultu Non eli opus huc illa transferre,qui volet poterit illa cognoscere a nobis explicata,& verissimis testimoniis comprobata. Qiiocirca recte concluditur,nullo modo ab C tendum paludamento virtutis ad amplificandas ditiones, atq;

ob id veritatem non repellendam. quin, ut virtutis tramitem non relinquamus, ac veritatem ne reiiciamus,potius omnium iacturam iaciendam mortem libenter oppetendam futurum namque est, si id fecerimus,ut maiores aut nos,aut nostri faciat quaestus, ac progressus Atque ita sciemus, simulationi denique omne dananum,ueritati omne lucrum deberi. a genuinae binitatis amatoribus tum maxime aliquid acquiri, cum seruandi officiscausa videtur amitti contra autem maxima euenire detrimenta , cum quid praetextu virtutis contra ipsam virtute i nobis ipsi comparamus. 'vado cunctis obuersatur ante oculos Res p. imperium Romanorum,videamus quanti fecerint illi fidem,quanti virtutem,ut eam praetulerint omni lucro,atq; ut eius seruandae causa nihili fecerint omnia meque tamen insciamur, a Romanis aliquando bellorum quaesitos praetextus

ad imperisfines amplificandos,verum non qui iustitiae prorsus aduersarentur, sed qui omitti possent, Malias omissi est ent,nisi acquirendi occasio commoda sevir obtulisset non facile tamen in multa saeculorum s erie depraehendas publico Senatus consi-

125쪽

Aduersus Macchiauestum Ior

lio decretum in exteros bellum,quod omnino scederibus, ac iustitiae repugnet. Contra autem fidei, iurisq. communi seruati exempla inter Romanos tot ac tanta elucescunt, ut quamuis euoluas hillorias omnes omni ui gentium, nihil tamen simile reperia S.

An non hoc verum Quis ignorat quod euenit Faliscis, Gamilloὶ Moserat, inquit Liuius lib. s.Faliscis eodem magistro liberorum,& comite uti: simulque plures pueri unius curae comis mittebantur, principumque liberos,sicuti tere fit, qui scientia videbatur praecellere,erudiebat. is cum in pace instituisset pue ros ante Vrbem hi sis, S exercitationis causa producere, morem per belli tempus haud intermittens, dum modo breuioribus, modo longioribus spatiis abducit eos a porta, nihil tale metuentes, aut suspicantes intra stationes & castra Romanorum Camillo, qui Faliscos obsederat, sistit, se Falerios iam prodidisse Romanis laetabundus asserens. Verum non ad similem tui, lixit ei Camillus, vel populum vel Imperatorem scelestes cum scelesto munere venisti .nobiscum Faliscis nullo nouo pactionum iure est inita societas; sed naturali quod est omnibus commune,est ingenita coniunctio. pacique, S: bello sunt sua iu- C a. ac sancte didicimus utraque tueri,& praestare. armis in bel-alo non aduersus imbelles, atque inermes pueros utimur aetati isti parcitur a nobis victo populo,atque urbe capta. expedImus illa, ac stringimus in armatos, eos,qui nec laesi a nobis, nec lacessiti castra Romana ad Veios oppugnarunt. Tu scelere vinces. Ego Romanis artibus ac fortitudine, ac virtute Ita locutus vir admirabilis, nudatum ludi magistrum, manibus post tergum vinctis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis,quibus proditorem verberarent, dedit. Ad quod spectacuo lum populus confluens, recognita,senatuque coacto deditione fecit,imperata se omnia facturum professus.

Quid illud Pyrrhi Epirotarum RegisλCum Fabricius Romae

consulatum iniisset, grauissimaque inter Romanos ac Pyrrhubella exardescerent,veniens quidam in Castra Romana epistolam detulit a Medico Regis perscripta, in qua osterebat se Pyrrhum veneno necaturum, si praemium traderetur sibi absque

ullo discrimine bellum pro Romanis gerenti. Fabricius hominis flagitium detestatus, adducto in eamdem sententiam collega Pyrrhum statim per litteras monuit, ut insidias medici caueret, an haec verba scribens. .Fabricius &. Q. Emilius

Coss.

126쪽

ro Imperia pendere a meris virtutib.

Coss.Pyrrho Regi salutem. Neque amicorum, neque hostium Asortunatus aestimator esse videris cognosces enim cum hanc epistolam ad nos transinissam perleFeris, te bonis' ti idem, ac iustis viris bellum interre;malis vero, atque iniustis confidere. Haec autem non tui gratia nota facimus tibi, Ed ne mors tua nobis calumnia afferat,quasi virtute nequiverimus te superar ac dolo contenditia. Acceptis itaque Pyrrhus Fabricij litteris,medicoque conuicto,ac merita plena affecto, ad retributionem bene iaci captiuos omnes gratis Fabricio, Romanisque restituit,ac legatum Cyneam misit pro pace firmanda. At Romani neque gratias ab hoste, neque mercedem volente acci BPere parem Tarentinorum, atque captiuorum numerum Pyrrho remiserunt. Dea inicitia vero, S. pace nihil agitari permiserunt, priusquam Rex ipse cunia armis,atque exercitu, cu-que his, quas secum c Graeciam dux ei a naues,abiisset. Sed haec omnia, quae diximus nullius esse momenti, apparebunt cum protulerimus in medium, quaecunaque egit Attilius ille Regulus. Nam cum captus esset a Carthaginensibus in bello,&ab eisdem missus ad Senatum fuisset, ut cum Ode pace ageret; quod si eam non posset impetrare, de captiuis commutandis, ac iureiurado astringeretur Carthaginem redire,sico C mutari captiuos non placuisset, utrumque negandi auctor Senatui fuit,quauis acerbissima, ct atrocissima lupplicia ab hostibus dirissimis timenda forent,reuerti tamen Oluit.quoci ca indignantibus ad eius constantiam Carthaginensibus, dolio serreis undique clauis circumsepto inclusus, in mare proiectus miserabiliter toto corpore perforatus,& dilaniatus exeplum fidei persoluendae illustrissimum posteri relinquens est exstinctus. Hinc ille: Hoc cauerat mensprouida Reguli DDissentientis conditionibus Foedis, cy' exemplo trahentis

Progeniem Peniensun auum.

Hic inde iram sumeret inscius Pacem due o miscuit. Ο pudoro magna Carthaζο probrosis

Fertur pudic coniugis osculum

127쪽

-duersus Macchia uestum os

Parvosque natos, i capitis minor se remoui irilem Torvus humi potuisse uirum. Donec labantes consitio patres Firmaret auctor numquam alias dato,

Interq. maerentes amIcos

Egregius properaret exul Atquisciebat, quae sibi barbarus

Tortor pararet non aliter tamen

Dimouit obstantes propinquos, Et populum reditus morantem . nam si clientum longa negotia Dirudicara lite retin queret Tendens Venafranos in agros, ut Lacedaemonium Tarentum. Post ioc est aliud memorabile exemplum. Nam cum victor Anniabat insigni pugna ad Cannas Romanorum millia mul- ta occidisset, multa etiam coepisset, ac pecuniis eseret, nonuulos ex eis Romam misit, qui de caeteris redimendis paciscerentur,iureiurando dato in castra ipsos redituros, nisi obtinerent, quod petiretur. His actis eorum quidam,simulatq. egressus est; paulopost simulans ob nescioquid opus esse,ut ad castra reuem teretur, eo rediit, ac mox iter incoeptu repetens cum sitis Romam venit. Verum cum nihil a Senatu multis precibus extorqueri posset,omnes urbe relicta ad Annibalem contenderunt, illo excepto, qui fallaci reditu se religione exsolutum credebat quod ubi innotuit,relatumq est ad Senatu censuerunt omis ne compraehendendum,& custodibus publice datis ad Annibalem subito deducendum . Atque haec quiden Romani,qui si pax pari voluissent referre,poterant illi captiuos omnino retinere, quando Annibal ad Thrasymenum lacum Romanorum sex millia pollicitus, si tradidis ent arma, abire se eos liberos permissurum,contra pactione captos in vincula coniecisset ac retinuis.set. Sed in Romanis plus valuit commune ius,quam priuata iniuria Tanta erat in ipsis fides; tanta constantia in obseruandis promissis.

Ac ne putes infideliter eos egisse, ubi occasio se obtulisset imperis

128쪽

Io. Imperia pendere a veris virtutib.

imper ij dilatandi. Audi quod paulo ante M llum,quod Annibale Duce Carthaginenses aduersus Romanos gesserunt, accidisse narrat Polybriis lib. . Tenebant illi imperio Lesbiam,magnaque Africae partem,Sardiniam, Maliqi tot Hispaniae, Siciliaeque loca Sicinines abiis defecerunt, ut ab Afri obsessa undique fuerit Carthago. Quid hic Romani aduersus inimicissimam ciuitatem semper, inquit Polybius,Carthaginensibus subsidiupetentibus dedere mercatoribus,qui sub eorum imperio erat, ut frumcntu Carthaginem exportarent, permisere. contra vero serre in castra hostium commeatum omnibus prohibuerui.

Numquid amplius Rc mani Erat ut diximus, in potestate Carthaginensium Sardinia, MVtica, cui secunda post Carthagine dabantur in Africa . Veterani qui Carthaginensiu note in sillam tenebat, misere legatus ad Romanos, qui se, insulaq. ipsis traderent. Eadem secere Uticenses. Poterant Romani accipere oblata; vel illo salti m praetextu, ut neque licenses, neque Sardi quidquam detrimenti afferrent Carthaginensibus, neq; coirent, Viresq. iungerent aduersus Carthagnienses sed paci, ac tranquillitati studerent. Haec erat honesta species amplificandi imperi . At huiusmodi consuetudo Romanis haud fuit, rei cere legatos Augendae potentiae occasionem praeclaram sibi e manibus elabi haud curarunt.

Mille eiusmodi possent a nobis afferri exempla,e quibus clarissimum fieret cordi potissimum fuisse Romanis, ut a iustitiae linea ne recederent atque idcirco Deum promouisse illos ad imper ij tantam magnitudinem,quod S. Augustinus adnotauit. Nam proserantur quaeso tot ac tanta fidei seruata exempla equouis alio populo, Re p. aut Rege Non aὸ erunt. Recte igitur Polybius lib. s. Dionysius Halicarnasseus i. Graeci scriptores Romanos Virtute,ac iustitia tot,ac tantas sibi ditiones acquisiuisse narrant. Hinc illud apud eos institutum,nequod inferre tur bellum, nisi prius seecialibus missis ad eos,in quos mouer tur,ut iniurissatisfacerent,examinatis, Mapprobatis ex vir que parte iuribus, nequid scilicet in leges gentium, naturaeque, di iustitiae consentaneas peccaretur, quod Plutarchus invita Numae refert. Α potest quiuis sumere in manus Liuium, Di nysium, Polybium, Appianum, Dionem, atque alios,qui fusius res a Romanis gellas describunt, ac videbit, ciua fidei constantia Romani, qua caeteri publicas res administrarent. Quamobrem recte Sillius Italicus libro decimo tertio.

129쪽

Aduersius Macchiauetam Io

Foedera mortales nesaeuo rumpiteferro, Sed cassumseruate fidem fulgentibus o tro Haec potitur regnis, dubius qui frangere rerum Gaudebirpacta ac tenuesspes linquet amici

Non issi domus,aut coniux ,aa yrta manebit

Vmquam expers ludius,tichr maeque , aget aequore semper

c eltare premens .

Et Claudianus.

In prolem ditita ruunt periuria patris ,

Has eadem nati uno ua refundit opes .

Notum illud oraculum Glauco redditiam cuius meminit Herodotus lib.vj.ut sciamus,& ab imp ijs Daemonibus haud p tuisse negari, quaenam poenae periuros manerent Milesius quia dam magnam pecuniae summam deposuerat apud Glaucu Spartanum maxima iustitiae opinione florentem iuramento inter polito,ut ei redderet,qui notam quandam attulisset de iuncto Milesio,fili se ius Spartam veniunt, Glaucumq adeunt, atq; e X-hibita nota pecuniam reposcunt. Ille repellere coepit hommes, ac vicissim respondere, neque istius rei quidquam reminiscor, neque ad me quidqua pertinet eorum,quae dicitis Volo tamen reminiscens quidquid iustum fuerit,exsolvere, ac siqvri accepi bona fide redderes sin a principio non accepi, Graecorum legibus in vos uti.Ad quod confirmandum pratili tuo vobis tempus mensium quatuor. Hoc audito Milesii tacta a Iura,pecunia in fraudati,dilhesi ere . Glaucus Delphos se contulit ad oracului consulendum. Cui percolanti an 'ρκω, id est iureiurando praedaretur pecuniam,Pythia respondit his verbis. Deteri Euorcum quoniam manet exitus idem. II Orci natus,qui nomine,qui manibus cluso a Cum

130쪽

I, Imperia pendere a veris virtuti

Cum sobou Eu Orci melius nam posse agetur.

His auditis Glaucus veniam sibi eorum, quae dixisset, ut daret,obsecrabat. Cui Pythia respondit idem valer De Una tentare ac perpetrare Tunc Glaucus accitis Milesi j pecuniam reddidit. Glauci vero progenies,ac domus ita deleta ac radicitus exstirpata est, ut nihil omnino superfuerit. Haec Herodotus lib. vj. ut videas quibus afliciantur poenis diuinitus simulatores,ac periuros ipsis ni alis Daemonibus csse flagitiosiores. Quin hoc erat in more positum apud gentes, ut siquis noxa fecisset, alicui quicum a illum recepisset quasi criminis socius existimaretur, quando illi tutum perfugium dedissset uamobrem populi solebant reos huiusmodi criminum , praesertim vero grauium dedere, ne supplici diuinitus infligendi fierent ullo modo consortes, quod tu me multis Herodoti locis, tum vero e Thucydidis libro primo constat. Iam vero siquis diligentius perscrutetur originem causasoue ob quas euersae sunt celeberrima Vrbes,vastatae regiones Urentissimae,comperiet accidisse id plerumq; ob violatam fidem, ius commune, aut neglectam religionem; quae colligi possunt e superioribus, atque ijs,quae libris designis Ecclesiae Dei persecuti late sumus. Rursus quis ignorat Achitophelem,quod Dauidi fidem data

violasset,suismet ceruicibus iniecisse laqueu mortemq. consciuisse An non Andronicus Antiochi Regis militum dux cumdata securitate Oniam necasset, iussu Regis eiusdem purpura exutus, per totam ciuitatem circumductus, eodem loco,quo sacerdotem occiderat, Deo sui sacerdotis ultionem expetente vita est orba tui multa sunt in diuinis libris exempla harum rerum, quae omittimus, quod in promptu sint. Cleomenes Lacedaemonum Res, ut ageret Tyrannum, Rei p.

custodes ephoros occidit datas Argivis septem dierum indu Dcias tertia nocite violauit, neque opinantes oppressit,quod se dierum non autem noctium fecisse inducias diceret.victus a cipi, i iis forum mulieribus, atq; inde in furorem versus, ridens accepto νhelet cultro a plantis pedum ad parte usq; corporis vitales seipsum dissecuit.

Memorabile illud Agesila Regis in Asia contra Tisaphern εPersam billa gerentis. Nam cum factas trium mensi u inducias Tisaphernes violaret, Min Graecos imparatos irrueret,caeteris

stupentibus, laetitia prae se ferens Agesilaus, gratias, inquit, habeo

SEARCH

MENU NAVIGATION