장음표시 사용
31쪽
sumtio itur cor est omnium principium. Galenus hoc eXperimentum re prehendit : nam nisi ligentur nerui soporariis arteriis adiacentes,animal manet cum sensu ac motu:quare error est in experimento. Ad id quod dicit cor esse caloris naturalis sontem & calidissimum,non negat hoc Galerius: cum sinistrum uentriculum feruere etiam dicat fano animali. ut uero eX hoc possit supra omnes functiones, minime est necessarium,cum temperamentu requirant haec proprium , non autem caloris immoderatiam. At non uidetur par ratio de membris ac uirtutibus:ciim mebra dis ferat necessiario,uirtutes plures in una possint anima consistere. Adducit S Philosophus alias rationes uelut,quod cor sit in medio,ut regis locum obtinet. hoc autem ut secundo de Dogmate Platonis Galenus scribit: nec uerum omnino est: nec si esset quicquam concluderet. Simile illud uidetur, Nullii animal corde caret,nam & omnia habent duo instrum
pul. in prin.et 1. de Dogm. Pla. post medium
ta per quae cibum recipitant,eXCrementaq; eiiciuntur:nec tame os S anus
membra sunt principalia,sed necessaria. Quod uero superius dixerimus primo cor generari,incertum hoc Galenus affirma ubi de foetus forma tione loquitur: quinimo tria apparere ab initio in abortibus simul prin
cipia docet. Sed A uerroes pro Philosopho & ipse in sua paraphrasi noti
pauca adducit, eorum autem primum est, Ubi est primum animae instrumentum & uirtutis, ibi & membri principis natura: at in corde anima spiritum uitae procreat illius proprium instrumentum c igitur cor est principium. Rursus ibi est principium, quo retrahente cessant haec: sed retracto ad cor calore,ut in somno,cessat sensus S motus: igitur cor est principium. Neque enim Galenus uult,quod in somno calor ad cerebrum, sed quod ad cor retrahatur.Vbi igitur principiumὸ unde etiam impedimen- tuns eiusdem enim est dare ac auferre. Tertio, Frigidum non ingreditur, nisi per accidens, generationem: IIII. Meteororum: sed cerebrum co-mag. est frigidum etiam eX Galerii sententia,quare non poterit nisi temperare spiritum uitalem,non nouam formam inducere: quare destituitur 1nstrumento sibi proprio. Quarto, Si cor non habet uirtutem nutriend1, neque habet uitalem: cum sint una S eadem. aliter oporteret ponere quatuor uirtutes,Nutritiuam,Vatalem,Sensibilem,& Intellect1uam: S totidem etiam animas. Ideo philosophus in libris de Anima nusquam uitalis meminit uirtutis,cum eam sub naturali comprehendat. Cor etiam est principium uenarum: nam substantia eius est similis illarum substantiae dura S subnigra:& etiam quia de ratione principii est quod non persore ut nerui qui non transeunt per cerebrum: sed uenae non transeunt per cor & transeunt per iecur: ut patet de caua quae substantiam suam retμnet in transitu , non autem in corde,sed finitur in substantia dextri uen
32쪽
aquisi sed in corde est fons sanguinis non in iecore: igitur origo etiam. t de Dogma. Ad haec Galenus dicebat, argumenta esse quatuor generum quod & pri- 'l' mo colligitur Elenchorum ferme,Demonstrativa, Probabilia, Rhetorica, S Sophistica. Rhetorica autem sunt quae eX autoritate plurium probant:Probabilia autem non eX euidentibus rationibus, sed demonstratiuis dicit solum fidem adhibere conuenit. Aristotelis igitur ar menta probabilia Galenus eXistimat. Cum igitur cor esse fontem sanguinis di- .dst Vsup r- cit, qlioniam ibi lacus ejus sit, non inficiatur hoc Galenus. At respondet, ς in pQst PD' M uenas paruas ob id necessario habuit omni ex parte ut chilum pQs-lib s.cap. q.in set amplecti. Verum Galenus ibi adducit fundamentum quo demon- fine strari potest sanguinem in iecore generari.nam capillares uens cauae non committantur in gibbo iecoris cap illaribus portae: igitur uena portae faltem cum eius ramis eX iecore Oritur. Respondet Ves alius qui argumentum uidit,quod committuntur,quamuis arctissimis & uix perviis ramulis. Quaestio est de facto ut iurisconsidii dicunt. Ad id de transitu Galenus diceret,quod fuit causa finis, dc quod uenae etiam portae terminantur in iecore,ut diximus :& in corde fuit necessarium cauam uenam finiri, quia non poterat committi arteriae magnae, propter substantiae uarietatem, nec non ob spi rituum generationem, in quibus conficiendis necessi rium erat fanguinem per cordis substantiam penetrare: nec poterat rursus penetrare, quia dimcile erat tantum sanguinis ad superiora dirigi: dc etiam quia non potuisset tunc tam facile in uentriculum sinistrum pro-oredi. Adducit uero rationem de substantiae similitudine in contrarium. nam ortus debent esse molliores quam processiis,ut in neruis a cerebro &a medulla dorsi orientibus patet: sed uenae iuXta iecur sunt molliores quam in corde, adeo ut sint similes teneritati carnis iecoris: igitur uenareX iecore oriuntur. Ad id quod quarto loco adducitur, dicit Galenus
aliam esse uim uitatem,quae cum motu iungitur locali, ab ea quae est naturalis,ac immobilis spiritum autem uitalem motUS non nutritionis causam est . In tertio fundamento ille prorsuS aberrat, qui credidit, quod cor ex mente Galeni esset principalius reliquis,cerebrumq; solum esse in motus uirtute princeps: nam Galenus Cerebrum corde uult esse principalius. Dico igitur, quod si fateamur cerebrum esse principale membrum,debemus multo magis fateri etiam primum esse: S ratio est, quia est eius functio nobilior, mouere,sentire,cognoscere.Et si dicas,Hoc non potest fieri nisi cum spiritu cordis ac uita Mae in eo consistit. Respondeo, Hoc potius probat oppositum: nam apparet finem esse nobiliorem his quae ad finem.uita igitur & cor cerebro ancillatur, ut uentriculus iecori:&sicut iecur est nobilius uentriculo,ita cerebrum corde. Cum hoc stat
tamen, quod cor sit magis necessarium: ad id etiam quod dicitur de
33쪽
deXtro cordis uentriculo,quoniam in eo uenae finiuntur. Respondet aliubi etiam Galenus multa animalia uel Philosopho teste carere deXtro uentriculo cordis,cita tamen in his sit iecur. Rei igitur communis principium commune esse debet: sed uenae sunt communes omnibus animalibus sanguinem habentibus: igitur uenarum principium est iecur, non cordis dexter sinus. Auenzoar in primo meisir adducit rationes quod . sint plura membra,& quod medico melius sit sic credere. De frigido fa- teor ut frigidum est ad generationem non ingredi: sed tamen calor a frigido temperatus hoc agit: aliter nec pisces, nec lactucae semen generarentisiunt enim frigidae. De calare quis negat ad cor ipsum contrahi P sed causam cur contrahatur, dc quomodo, in libro de Animi immortalitate docuimus,repetere superfluum est.Galenus etiam haud fatetur spiritum uitalem solum esse animae instrumentum : nam Sc qui in cerebro gignitur sensitiuae instrumentum est, quare probabilissimum omnium est, membra quo ad uirtutum sedem plura esse: quoniam illis aegrotantibus aegrotant uirtutes, bene ualentibus recte ualent: medicaminaq, illis non semper cordi sunt apponenda. Verum autem principium cor est:sed ΠΟ- prima primi
bilissimum apud medicos cerebrum,non tamen magis necessarium. pro- doc. .c.de mepterea bene dixit Princeps, quod opinio medicorum est magis apparens, Η 'philosophorum,cum profunde inspicitur uerior,uerum ipse in v. de A uiana dc x II. de Animalibus declarauit hoc ratione: quia sicut cerebrum e s in sentiendo est principium sensuum,& tamen utitur diuersis instrumen- c. m. tis,fic cor est principium diuersarii m uirtutum, Sc tamen latitur in nutritione ipso iecore, ut instrumento: cerebro autem in sentiendo, testiculis in generando, Si sic concordat cum philosophis in hoc: eoncordat uerbeum medicis,quia uenas a recore eXoriri facit, Sc neruos a cerebro : quan- qua uelit eκ corde ad cerebrum aliquos etiam dirigi, sim; mediam inter philosophos Ec medicos uiam ampleXus est, quae dc meo iudicio etiam uerior evistit. Dat etiam modum , quo fieri potest , ut uirtus transmissa a corde in silum redeat principium : dc dat eXemplum de iecore, dc uentriculo. nam uentriculus transmittit Chilum iecori recipit sanguinem
ab illo. Rursiis sensiis communis singularibus sensibus uirtutem largi tur, indeq; eam rursus ab illis recolligit. Docet etiam exemplo tendonum in musculis. quod aliqua robustiora possit ni esse, dum a principio distant,quam in ipse: nam musculi uehementius ea parte trahunt qua intendonem desinunt, quam illa Ma cum principio connectuntur. Addit ultimo, quod principium aliqua per se operatur, aliqua per instrumentum : dc dat eXemplum de tactu,qui in corde uiget eXquisitissin s. Adducitur etiam fiindamentum pro Galeno ab Aueri Oc: eXtracto corde 7.pbys.
animal mouetur rex duos Passius, igitur cor no est principale membrum:
34쪽
ΗIER .cARDANI CONTRADI c. MEDI c. quia abscisso capite, penitus non mouetur. Sed ad hoc Averroes respondet, quod uidit arietem , qui abscisso capite ambulabat aliquot uicibus.
Hoc euperimentum & si sit uerum ,responderet Galenus,cum caput possit repente eXcindi nihil esse mirum, uel momento posse animal moueri : at cor non prius eXimitur, quin multa patiatur animat: &prehendatur etiam manibus aut alia re: igitur si eXempto corde animal moue- tib , ante me tur,non erit cor animalis principium.Sed hoc ita esse experimentum do-dishζAlexa cet: & in de Dogmate Galenus hoc dixerat.Sed & multi libri ad Auer-dςr in pyy' roem peruenere Galeni, quos non habemus: ut libri de Demonstratione, mi es i. tim de Dubitationibus,de Cura singularium morborum.
Cerebrum an stlidum humidum. Erebrum si digito tangatur calidum apparet, in libris de Usu par
tium&subiicit: Ipsum etiam calidius est aere aestatis calidissimo: quod si contingat diutius ipsum manere deiectum dum os eXcinditur lib.8.e.1. supremum malum animal incurrit.Isaac addidit duas rationes:nam cere-7.ante mediu- brum est motus principium,secundum Galenum libro de Dogmate Platonis: at principium motus calidum est, ut Philosophus ait in Proble-pδy py'hi β' matibiis Igitur cerebrum est calidum.Fst etiam medulla: unde Avicen-ri.de Anima na,Cerebrum est medulla ossis capitis.Et sicut cor dicitur siccum in com-libus cap j. paratione ad reliqua membra principalia: sic medulla dicitur frigida in comparatione cerebri ad reliqua membra principalia. Ipse tamen in pri-Dψ' 'ς' ' mo libro sui canonis in tertio loco collocauit frigidorum a cutis tempe-eah - ramento. Et Philosophus ipse inter frigida collocauit, & Averroes in suis collectaneis. Quinimo & ipse Galenus in libris de temperamentis ait, lib-z.ς-3- Cerebrum & medulla dorsi frigidiora sunt cute: alteriusq; generis haeduae medullae ab aliis. Omne enim exangue frigidius est eo quod sangu1kih ' - Τ' ne praeditum est. Conciliator in disserentia. XXII 11. dum hanc disputat materiam, adducit argumentum quod concludat oppositum . inquit enim, Gaudet calidis odoribus, igitur frigidum est. Hoc autem est L. Artis med. falsum: inquit enim Galenus,Gaudet calidus uentriculus calidis cibis ac potibus: quod & alias declarauimus. Quod uero siccum sit, declaranthfimi primi uerba Philosophi II. de Partibus animalium, cum inquit: Cerebrum
3 ς ἔ- constat aquea terreaq; substantia: dum enim coquitur aquea eXoluta,fer-ς- i δ ῆRς ae relinquitur concrescit.Eκ quo patet,quod iuXta eius sententiam hic, cerebrum est frigidius quam humidum . quod & sensisse uidetur Princeps cum diXit,Frigidorum, uelut cerebrum: humidorum, uelut ie
cur. Et haec fuit etiam sententia Philosophi, in libro de Somno & uigi
35쪽
LIBRI II. T R A c T. 1. 29lia, quod cerebrum sit Bigidissima pars nostri corporis. At iuxta finem primi de Temperamentis sentire uidetur Galenus quanquam non eX- presse id dicat cerebrum humidius esse,quam frigidius.
Ad primam apparentem contradictionem quidam diXerunt,quod autoritas libri de Usu partium est, quod sit calidius aere aestatis:non tamen sequitur,igitur temperamento aequali.Istud est abstirdum cum aer aestas adeo nos calefaciat,ut prouocetur sudor,sicut ab igne. Item quia nititur probare eX hoc quod non potest refrigerare cor: quae demonstratio nulla esset, si posset esse cerebrum aliquo modo frigidum. Aliqui dicebant, quod cerebrum erat calidum cum arteriarum auuilio. At in de Temperamentis loquitur de eius natura singulari. Hoc quidam reprobant: nam Galenus ibi docet uenari temperaturam eX tactu, in tactu Comprehenditur calor compositus eX innato influenteq;. igitur etiam hoc modo declinat ad frigidum. Alia responsio est,Quod cerebrum cum detegitur, evadit calidum propter morbum. Haec est omnibus deterior responsio: nam neq; probat quod intendit Galenus in libro de Vsu: quoniam cum fanum erit refrigerare potest cor: nec possumus colligere eXperimento quod sit frigidum. Datur ultima responsio: Quod cutis etiam ab aere aestatis restigeratur,etsi calidior sit aer cute.Sed haec opinio declarat, quomodo possit laedere cerebrum ob nouitatem: sicut & corpora nuda assueta uestibus ingreditur enim poros,& motu offendit. sed no satisfacit diectis Galent:nam si cum hoc calidior est aer teperamento,ac rursuS cerebruin: uerum non est quod dicitur in libro de Temperamentis. Si autem aer calidior erebrum frigidius est,nihil habet contra Philosophum.Preter id non satisfacimus eXperimento tactus,quod a Galeno ibi adducitur, ad demonstrandum,qubd calidum sit. Respondeo igitur,qubd cum innato calore, dc influente non parum declinat ad calidum eXtima sui parte, sic enim tactui apparet:sic laeditur ab aere aestiuo,etiam calidissimo,Ut ille inquit:sic est principium motus. At in intima,uel per se sumptum frigidum est,atq; constanS aquea terreaq; substantia,ut Aristoteles dicebat. Nec in libro de Temperamentis docet nos omnia tactu dignoscere, sed
membra eXteriora tantum,in quo aberrauit ille plurimum: Ossa enim,&cartilagines uiuentis animalis si tactum eYplorentur,calida erunt.De cute autem,cum non integatur aliis membris,iudicium ferre possumus.' Ad id, quod quaeritur, an humidius sit quam frigidius, eadem serme conuenit responsio. Nam per se sumptum seigidius est, cum utroq; elemento stigido participet iuxta Aristotelis sententiam. GalenUS uero,arbitratur humidius esse: quanquam si quis uelit, illium cum Aristotele
possit concordare.quonia Galeni sententia non adeo e ressa est, ut eam eZtorquere non queamus. uertim Principis autoritas membra principa-
36쪽
3 o HIER. CARDANI CONTRADI c. Μ E DI c. lia tantum comparat: interquae ut cerebrum est frigidissimum, sic iecur humidissimum: est enim humidum iecoris maius quam & cerebri frigiditas:eX quo conuinci non potest, cerebrum frigidius esse quam humidum. Si tamen ut influentem habet secum calorem consideretur, humidius erit proculdubio quam frigidummeq; enim,ut diXimus,sic ullo in do frigidum est. Verum cerebrum non esse naturae a dominante parte terrae ostendit senes Philosephus in ii. de Partibus. Cerebrum cum ad contemperandum caliditatem ac siccitatem cordis creatum sit,igitur frugi dum esse debet & humidum. coNΤRADIcTIO SEXTA. inalis medulla an cerebro frigidior 'Frebrum calidius est & humidius spinali medulla, est enim illa
mollius, eoq; partes anteriores humidiores quo molliores, II. de Temperamentis: at 1i I. de Alimentis spinalis medulla eiusdem naturae est: cum cerebro,nis quod durior est tamen magis cum multum a capite recesserit quare uel siccior ex regula Galeni, uel etia squalis cum cerebro temperamenti, si ad uerba solum respicimus. Additq;,non propria appellatione dici medullam, quod est: verissimum: nam medulla ossis gratia est,at caput & spina cerebri & medullae uersa uice causa sunt.Μedullae etiam ad nutriendum ossa factae sunt: cerebrum, Et medulla spinali; nullum os nutriunt.Μedulla etiam hoc pingue habet,quo cerebrum carere uidetur,ac spinalis medulla.Sententiaueib Galeni obseruauit Prin Doch.3 c.i. ceps in primo Canonis: quam ille in libro de Temperamentis dixerat. .
Sed idem Princeps in libris de Animalibus inquit: Existimauerunt quidam quod medulla spinalis,quia cerebro continua est,frigida sit: sed non
est nam calidam habet temperiem, quam a corde nancisciturinec CNiccatur, cerebri humore perpetuo adiuta. Hanc sententiam adeo expressit Philosephus in 1 1.de Partibus animalium, ut demirer eos qui conantur illius uerba frustra extorquere. Inquit enim : Medulla spinalis adiacens cerebro ob hoe calida creata esst, ut eius immoderata frig1ditatem conte-peraret: unde Albertus in hoc cum Optime senserit Immerito reprehenditur. Nec mirum esst A verroem diXisse,medullam spinalem este similis temperamenti cum cerebro,cium hic loquatur ut medicus: nam & rationem A ristotelis intepretatur,non recita ubi ille conatur ostendere cerebrum terrea constare substantia,quod coctum concrescat:nam si non uin centem qualitatem ostendere haut cum in omni mixto perfecto elementa omnia adsint, proculdubio omnia mixta dum eliXantur concrescent.
Illud tamen mirum est,& Galeno aduersum,quo Aristoteles di Xerit ce- VPx εβ rebrum tactu,dum uiuit animal, hoc enim intelligitur frigidum sentiri
37쪽
3ILIBRI II. T R A c. T. I. Conciliator tenuit cerebrum esse minus frigidum medulla spinali, recteq; sensit in hoc, sed in duobus deficit:Primo,quod rationes quas adducit leues sunt,ac quasi oppositum eius quod intendit, concludunt. Debuit etiam distinguere: nam spinalis medulla calidior est in uiuente animali, cerebro ipso:quia cordi propinquior, superstari; ab inseriore, superioreq;
parte Uenae caUae dc arteriae magnaerin sui autem medio, cordi: nec ullibi
frigidior quam in collo matura autem propria frigidior est, ac siccior cerebro : uertim non tanto discrimine, ut differentiam in cibis grandem exhibeat. Cerebrum autem apud Aristotelem Sc A vicennam non solum frigidum natura est, sed suam frigiditatem aduersus cordis calorem etiam in uiuente tuetur, quam medulla spinalis seruare nequit, tribus de cata sis: tum quia cordi proximior cerebro, Sc longe illo minor: tum, ut diXimus, propter uasa ei magna substrata: cum in cerebrum , ut inquit Aristoteles, igua, quanquam numerosa, immigrent. At Galenus,in libro de Motu musculorum, medullam alterius esse rationis censet ian princia cerebro,dc uocata spinali medulla: nam quae in aliis continetur ossibus, pinguior est Sc humidior, nec eX illa neruus ullus exoritur. At vero .9- de usu ipsam frigidiorem ac magis terream cerebro putat quae in spina contine 'p' tu quoniam durior ac siccior,& nullas sociata arteriis.nec enim pulsat ut cerebrum: ideo iuxta hoc nec cerebrum,nec spinae medullam, medullam iure merito appellaueris. Quamobrem lentum ac crassum humorem gi- Ub.de cib.bognere medullam scripsit quς in spina continetur,uelut Sc cerebrum alio ni & in li sucrum ossium non ita sed bene nutrire ait, si probe concoquatur, III. de thd uti 'Α limentis. Sed dc in X 1. de Μedicamentis simplicibus cum de medulla tractaret quae in spina continetur,non esse medullam aperte diXit.
CONTRADIcTIO VII. Ventriculo cerebri uulnerato mors necessario siuccedit. Erebro discisso letale est, dicebat Hippocrates: atq; ibi Galenus in '
σ wmmento: Cerebrum uulneratum Lepe sanatum uidimus: se Aphor meiq; in Smyrna Ioniae uiuente adhuc praeceptore Pelope, e uulnere eL fatu digno. Hoc itaq; rarissimum est. Verum autem est, quod magna uulnera, quae Hippocrates Discissiones consueuit appellare, afferunt mortem: fatenturq; omnes, quod uulnera cerebri quae usq; ad aliquem
eius uentriculum penetrant,afferunt mortem. At in libro v II I.de Par- c.Io.
tium uia, scripsit in himc modum: Nam admirabile illud spectaculum, atq; incredibile,quod Smyrnae in Ionia accidit, aliquando sumus conspicati adolescentem, uulnere in alterum uentriculorum anteriorum accepto superstitem euasisse: Dei, ut plerisq; uidebatur,uoluntate: sed ne temporis quidem momento uiuere potuisset, si utrunq; uentriculum
38쪽
uulnus uiolasset. Enarrat circa haec obiter duos Brasiavoltis in huius aphorisimi eXpositione casus,in quibus cerebro uulnerato ontigit sanari. Al ter enim e seria lentibus erat patritiis Valereis, qui cum eMusta esset cerebri portio ad otii parui gallinae instar,stupidus serme ac ineptus triennio superuiXltiloquendi facultate etia siles a. Alius e Coruca insita oriudus cum ferme dimidium capitis cum portione eI Verebri Correspondente sublatum esset.senatus est tamen,mansitq; nihil intelligens,nullius habens memoriam, cibum non nisi illatum ori sumebat, constercorabat se libri c.α6. ac etiam lectulo immingebat. Celsus uerb de uulneribus basis cerebri meminit. Si per basim' os intelligat haud hoc uertim est, quod sem-Per mors sequatur,ut ille ait,quare incertum est quod uelit.Ceteri enim Galeni placita sequuntur. Ad hanc contradictionem possumus dicere quod in Aphor. Galenus intellexerit per uulnus effatu dignum, penetrans ad cerebri uentriculum: sed obstant uerba succedentia, cum d1X1t, Fatentur omnes uulnera cerebri ad uentriculos peruenientia, mortem
inferre. Alii legunt literam hoc modo, κοα απαἶ η - .sse την κώνιο NOMAνν. id est, Et semel,& bis in Smyrna Ion .Sed succedentia uerba
non Conueniunt: Eτι γε τῆ-πεMπος υντος, ἡ π Qιολογωenim dignis:nonaetiam digno,legi debuit.Nec est uerisimile,alium esse hunc,qui hic enarratur,adolescentem a eo,quon Ρ'Orismis. Sed commodum uisum fuit ad tractandam mater1amnoc eXemplum etiam ad uulnus uentriculi transferre. Nam si non oportuitu1cere
in senio confecisse libros de Usu partium: contigisse autem tempore Intermedio casum hunc adolescentis secundum in eaoem myrna Ur 'e, In qua & alius acciderat uius meminit in A phorismis: uerum denuo exus non meminisse,quod non pertineret ad tractationem Osunt eXcogitanda et , qui uelit Galenum pertinaciter a Gra a se e tueri. Sed quam uerisimilia sint haec omnia,& non potius h ,qu-bus d1uersa referentibus crediderat,alus duudicandum relinqllo. M. Sigitur credendum est priori sententiae , Perculso altero uentricillorum, ἴiam anteriorum mortem necessarib stubsequi: nam qui in adolescente hoc Galeno factum narrauit hirurgus fuit,ac etIam Graecus.c O TRADICTIO VIII.
Membra principalia an quatuor. V tuor sunt membra principalia: Cor, Cerebrum Testiculi, Iecur Galenus in Arte medica. Verum in v I.de Usu partium di-
Princinalia alia quae ad bonam uitam, ac commodam factur dquae ad hor in utilitate ac custodia. are Testiculi non erunt Arembra
39쪽
LIBRI II. TRACT. I. 33 principalia,non enim uitae sunt necessaria: erunt autem Ventriculus &Pulmo.Franciscus Cassius,in cuius scriptis hanc contradictionem inue Di,quem iuuenem amicitiae nostrae mors detraXit, sic concordabat: quod Ventriculus & Pulmo non uitae illico inseruiunt, sed his in quibus uita primo consistit membris: Testiculi uerb ad salutem sunt speciei.Vel etiadicere possumus,in libro de Vm,membra quo ad necessitatem uitae considerari hic uerb in Arte medica,quo ad uirtutem.Nec refugiam sis; VςΠ iri cis h. Etriculum & Pulmonem inter principalia collocare: Oculos, aures, telles, iuxta me inter ea quae faciunt ad commod iam uitae usumningues, & palpebras,& dran cartilaginem aurium,inter ea quae ad custodiam sunt. CONTRADICTIO IX.
Hippocratis regio an temperata sit : Autumnin an pluuio esse debeat.
lenus secundo de Temperamentis docet, regionem propriam,in c. s. qua natus esse temperatam esse: natus est autem Galenus Pergami ut in libro de eius uita conscripto docuimus: in quo conati sumus docere,quantum ingenio quis ualeat: cum ex privati hominis gestis tam iucundam ac uariam historiam conteXuerimus. Est autem Pergamus ab aequinoctii circulo distans partibus triginta nouem cum quartis tribus unius. At III. Aphorismorum dicebat quod regio temperata est, quae
est iuxta Coum & Cnidum. Cous uerb insula est ab aequinoctii circulo distans partibus trigintaquinq; cum dimidio, fuitq; Hippocratis prima
quondam, & nunc ferunt adhuc domum illius extare, cum gymnasio quod celebratur. Crudus uerb borealior Coo est, distans ab aequinoctii circulo partibus triginta sem integris: est autem in Caria regione minoris Asiae, in maris littore super promontorio tantundem quantum Cousa Fortunatis insulis distans: quo fit,ut in directo ad unguem sit Coi insulae parum ab illa distans, id est millibus passuum ferme X L . Quare non uidetur Galeni regio quae borealior est Coo partibus quatuor esse temperata,cum non sit iuXta illam. Sed hanc difficultatem diluebat ipse set,pag. . in secundo de Sanitate tuenda,dicens,quod medium regionis eius,in quo
erat patria Hippocratis, erat temperatum: non igitur tota regio Galeni temperata erat,sed eius regio temperata erat, quia medium illius tale est.Sed quomodo hoc sit intelligendum paucis accipe.Sunt apud Geographos, ut in libro stiper Ptolemaei placita diximus paralleli x x 1 I. &climata septem. Quod uerb illis est commune est, quoniam tam paralleli quam climata ab oriente ad occidetem eXtenduntur, dimidium te rae amplectentia,id est, partes centum & octoginta, uniuerso orbe iuXta ea
40쪽
3 HIER. cARDANI cONTRADI c. MEDI c. Astrologorum placita in partes CCCLX. diui merum Paralleli xxv
sunt citra aequinoctii circulum, unus duntaXat ultra, ut primo Geographiae Ptolemaei scribitur, distans partibus octo & dimidia: sed & ultimus post illum intelligitur oppositus ei, qui per Meroen Nili fluminis insulam , ac nunc usque ad antarticum polum processisse Lusitani uidentur, ut sic parallelos extendere ad australem circulum oporteat. Sed cum sermo sit de his quae Galeni tempestate erant cognita, tum quae ad nostram pertinent habitationem,illis omissis,declarandum est,non de parallelis intellexisse Galenum, sed de climatibus: nam si ad nostrum referatur habitatio temperata,erit undecimus parallelus talis iam hic eXXXI. medius est ad unguem. Verum clim Dia Rhodos,id est,qui per Rhodum transit,Parallelus sit Hippocratis patriae,hic uero non undecimus,sed decimus: constat non eX numero parallelorum mediam debere dici habitabilis terrae Hippocratis regionem, sed nec eX situ. nam quarta pars initium est primi paralleli, seXagesimatertia uero ab aequinoctii circulo ultimi : quo fit ut medium habitabilis aequali sumpta ab extremis distantia sit pars trigesimaquarta non trigesimaseXta. Adde quod Cous ac Cnidus in decimo, Pergamus in undecimo sunt parallelo: non igitur regio Galeni & Hippocratis esse una potest: quare nec in medio regionis Galeni Hippocratis patria esse potuit:finis enim decimi paralleli, ad trigesimam octauam ab aequinoctii circulo partem extenditur. At uero si ad climata referatur hoc, recte quidem procedet: nam cum septem sint climata, quartum ad unguem in medio est, at clima quartum continet Pergamum S Coum ac Cnidum, nempe initium eius climatis est in trigesimaquarta parte ab aequinoctii circulo, sinis in quadragesima: apparet igitur Pergamum Galeni patriam esse in eXtremo habitabilis temperatissimae,id est climatis quarti, Coum uero ac Cnidum in medio. Nec refert quod Rhodiis S Cous non sint in medio habitabilis iuxta climatum terminos. nam primum iumta duodecimam partem initium accipit , septimum finitur ad quinquagesimam secundam: quo fit, ut medium hac ratione esset pars ferme trigesima secunda ab aequinoctii circulo, nam in his quae non aequaliter procedunt unum medium statui non debet, sed plura, atque ipsa inuicem includi ac diuidi:sic enim fiet,ut medium secundum numerum, medium etiam sit secundum temperantiam : uelut in homine, si cor medium docere uelis esse, non protinus ab extremis distantiam sumes: nam non sic in medio erit, sed longe capiti, quam pedibus propinquius : igitur hominem primo in uentres Sextrema diuides.constat uero uentres in medio eAtremorum habita comparatione collocari.Inde uentres clim sint naturalis, uitalis, ac animalis,
horum denuo medius est uitalis, rursus in uitali medium est cor ipsum: atque
