Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIBR I II. TR A c. I. 3satque sic totius hominis cor medium possidet: quod non intelligentes quidam, frustra conantur Philosophum, qui hoc dixit, damnare. neque

enim adeo ille excors erat, quin non uideret Cor ipsum aequaliter a uertice capitis,& imis r dibus non posse distare. Quare quadrupleX est medium ratione Geometricum a proportione , Arithmeticum a distam tia, Μuscum ab emremorum S differentiarum aequali ratione, & Naturale quod eN ordine constat: estq; id medium plerunque in operationibus,atque apud ipsum sensum recte diiudicantem: nam sensus fallacis nulla mihi est cura.ditur Dia Rhodos climatis medium, patriaq; Hippocratis, tum uero& quae meo sunt parallelo regiones, ut Sicilia ferme tota ,& Sardiniae non leuis pars, regio exquisitissime temperata ii tamedicos dici debent. collocantur autem Cous ac Cnidus in prima Asiae tabula: in eius etiam directo est uellesponti& Ciliciae magna pars. Sed sola.ini,si hic non leuis est dubitatio. nam Hippocrates in libro de Aere S aquis tio. inquit, Est uerb Asiae regio hac nostra longe mansuetior. Quibus uerbis primo non se Assiaticum, sed Europetum profitetur: ac regioni suae aliam antefert uelut temperatiorem, atque utinam haberemus Galerii quae in

hunescripsit librum commentaria. Sed cum adeo Cous propinqua sit Doridi Cariae parti ac Phrygiae, Hippocratem minime Europaeum dicere possumus. Verum tribus modis respondere licet: uel quod Chius fuerit, non Cous: nam Chius insula est tutata Graeciam in ultima Europae tabula posita. Sed nemo Chium , sed omnes Coum diXerunta Vel dicendum , quod malim, omnes regiones uicinas cum a Graecis incolerentur,

Graecas dictas, & ob id etiam Italiae oram Neapolim uersus, Graeciam magnam uocari tunc,passim etiam a Romanis. ipsis solitam. Cyclades ueris insulas etiam tunc Coum comprehendisse: quae cum eX parte in

Europa essent, omnes autem commercio Graecarum ciuitatum non barbarorum detinerent, sermonemq; ac instituta seruarent: quinimo accolae

ipsi essent omnes Graeci, ideo Hippocxatem Europaeum potius, quam Asiaticum se appellasse: quod eri Epistola etiam colligitur eius ad Hystanem*raefectum Hellesponti.Vel dic,quia regionem suam Asiae comtinenti comparat non ut diuersam,quia Europaea sit, sed quoniam diuerso situ terrarum & aquarum Asia praecellat. Sed quomodo temperatissima est ξ Respondeo,coeli habita ratione solum,non caeterorum: atque sic eam generaliter Galenus considerat.Ηippocrates uerb eriquisitius, quoniam proprie de locis sermonem habiturus erat: constat edenim Sardiniam, quae maNima eri parte in temperatissima regione continetur, ob

propriam loci qualitatem, pessiimum aerem habere, atque pestiferum. Igitur Galenus de coeli regione loquens temperatissimam protulit pam

42쪽

36 HIER. c ARDANI cONTRADI c. MEDIC. triam Hippocratis: Hippocrates locorum habita propria ratione Asae continentem patriae suae praetulit: nam & Syriae & Mauritaniae populi multi quamuis sub parallelo per Rhodum degant, maXimis tamen caloribus amiguntur: ut etiam pars harum regionum, etsi situs ad aequinoctii circulum habita ratione sit temperatissima, attamen reddatur inhabitabilis seu aquarum penuria, seu coeli inclementia, ut moX subiungetur.Sic ferme 1n eadem sunt regione Carmania deserta,Drangiana,Arachosia,Sinae,Indiaeq; pars,Parthia, Scythia, Aria,quae omnes multis in locis non hab1tantur, plerisque uero haud commode: quare non tantum

clima.

eip ulti. in fia SQd Averroes tamen in secundo Collectaneorum inquit: Quintumne. clima,in quo ipse natus erat,esse temperatius Quarto: est enim Quintum clima,in quo etiam Roma,& Italia magna eX parte, quae uere sic dicitur, continetur.Corduba in Betica Hispaniae regione est: sed cum S ipsa sit in climatis quarti fine,non in quinto, non sic intelligo, cur Quintum clima Quarto praetulerit: ni sit quod ex repione Borealiori foret,quae Cordubae urbi subiiceretur. Vtut res ipsa se habeat, declarat hoc ratione: eo.9.e . . Temperatissima,inquit,regio est ubi breuissimus est autumnus:nam hoc tempus est inaequale maXime,ut II 1.Aphorismorum,& primo de Tem- p xl- x- ςQ- peramentis habetur a Galeno: in quinto uero climate esse breuissimum PQR P -ης' autumnum colligitur ex primo Epidem rum Galeni, ubi declarat, Rutumnum esse duorum mensium: apparet aurem,quod in climate quint non tantum eXtenditur: Septembri enim mense adhuc manet aestas,

ante Nouembris initium hyems irrumpit: quo fit, ut non possit autumni tempus duobus extendi mensibus. Sed hoc recte fecisset Auer-roes si demonstrasset, quod dubium erat, nihilominus diceret etiam hoc supposito Galenus, non per totum clima quintum hoc uerum esse, sed ratione loci proprii Cordubae contingere, & etiam si sic esse non tamen

quintum clima esse temperatius, quia temperamentum regionis apud lib. de aere & Hippocratem intelligitur, cum calor aestatis minime a frigore Elyemis δῆμ/β βψ' Α' distat. nam uarietas autumnalis temporis,non eX climate, sed ob uentorum naturam potius contingit. Emendari uero debet Averrois locus, ,.detuedas, ut sic legatur: Et inter alias temperatior est terra Hippocratis. Sunt

nitate,ubi si enim uerba Galent.

P - Postquam uero sedata est controuersia haec multipleX, eXpedit ut doceamus, quinam sint loci,aeris habita ratione, salubres: tum,qui morbi & mores loca ipsa consequantur: demum, quibus modis in nouare- in princ. gione habitatio salubrior haberi possit. Igitur Hippocrates tres in suo libro de Aere & aquis, considerationes attulit: a mutatione primam,

43쪽

LIBRI I I. TRACTAT Vs I. a uentis secundam,ultimam uero a situ. Simul autem ferme expositis causis horum signa habebuntur . qua ratione Principi uisum est sussicere, ut de his inter caulas tractaret, cum signa sint haec a priori .quo fit ut nobilissima sit hec tractatio non solum ob finem,qui per se est necessarius ac utilis,sed quia demonstrationes quae in his habentur ut naturales perfectissimae sunt: causam rei & rem ostendentes simul. Quod igitur ad mutationem temportim attinet, regulam generalem dabat Hippocrates in eo libro,Vbi tempora magnam suscipiunt permutationem,corpora non sunt sola.in fine. adeo pulchra, sed sunt robustiora, neruis Ualidis,agilia,audacia mente,industria pollent,crudelia, morbi acuti Sc uehementes: in temperatiS uero

locis pulchra, languida, siuXa, timida, mitia, pinguia,non magni ingenii, non solertia,& quae facile decipiantur. Causam ingenii & solertiae dabat Hippocrates, quoniam admiratio est: causa studii,& inquirendi: ubi uero

permutantur tempora, ibi multa, & magna, nouaq; apparent: coguntur etiam se premunire aduersus iniurias temporum. Si uero frequens mutatio sit,ut Romae,necessarium est multos apparere morbos,ut m.particula I

Aphorisinorum.& etiam quia homines maXime aduene,non possunt esse adeo cauti in permutandis uestibus.sed si mutationes ualidς cum hoc sint,

erunt morbi etiam dissiciles,non solum frequentes.ingenia uero uiroriam mobilia,quare etiam infida:ubi uero rarae,leuesq; mutationes,erunt fideles magis,ac constantes,morbi lenti ac diuturniores. Si autem in temporibus eueniant consuetis, erunt falubres regiones: in contrariis autem insalubres,ut eX Hippocrate colligitur.Εκ permutationibus uero generaliter iii. Aphoris. quae ad siccitatem sunt, salubriores sunt: quae ad imbres,morbosae magis. - S Ventotum autem ratio sic se habet: Borealis omnium faluberrimus, ta x V i I.c. .

hoc argumento probabat Plinius, quod arboribus A ustrum spectantibus, celerius diffluant folia, serius Aquilonem. Dicitur regio spectare

Boream, quae montem habet ab Austro, ipsa uero ab Aquilone detecta est,& eleuata,ut inquit Rasis tertio ad Almatis rem. Quia tamen Boreas ς'p' 'nimis acer est,iaudat ciuitates eXpositas orieti potius quam Boree.Et hoc 'p' i 'dicebat Iosephus Indus in sua nauigatione, uolens reddere ratione, Ur in Caranganora ciuitate, quae ab aequinoctii circulo distat ferme partibus quatuordecim,homines uiuant centenis annis,illaesis etiam dentibus.Dicit igitur, quod ibi Euri ferme toto anno regnant. Ob id dico, quod ubi

ciuitas sit in malo loco,& in malo aere,tunc domus S ipsa urbs debet eX- poni Boreae:si autem sit in bono loco & aere,eκponantur domus & urbs

ipsa orienti. Et haec est concordia inter Principem , & Rasini Sed post v et pyx

Boream ponitur Eurus etiam in eXpurgando aere,post Zephyrus,qui db ia. ah.is Occasu spirat. Ultimus ac perniciosus est Auster,ut etiam III. Aphoris- s. morum. Est etiam considerandum,qubd Vitruvius docet in condenda

44쪽

HIER. CARDANI CONTRADI c T. MEDI ciciuitate effugere omnes uentos: at hoc ut est commodum habitatoribus, sic minus falubre: ille igitur recte contait commodo S decori: at Μedicus aliter saluti: uterq; pro dignitate artis. Cum uero urbs consistit cim cundata a tribus partibus montibus, tunc uni uento tantum e Xponitur:& si ille tuentus etiam sit salubris,ut Boreas , Eurus Ue: regio tamen incommoda est, ac insalubris, maxime aduenis, ob uehementiam illius Uenti. Quare domus non debent,nec publicie uia illi uento e oni. Sal ubres igitur urbes sunt, quae uel duobus aut tribus Uentis , inter quos Auster non numereturi eXpositae sunt:item quae omnibus etiam,ut quae in cacumine montium. Boreas facit tusses,& fracturam uaseria pectoris,

anginas, & laterales morbos, & coli dolores, & urinae difficultates: faeit

autem Corpora agilia,bene appetentia,colorata,densa. Auster autem facit grauitates capitis,uertigines,attonitum morbum, articulare flHNa,languida,& male colorata corpora Euri & Zephyri minus mutant, sed ut diXimus ex his salubrior est Eurus. Si autem singularem rati nem in his consideremus, frequentes S ualidi morbos pariunt Austri auditui,A quilo nocet oculis magis: si etiam suis temporibus in ea regione flant,salubriores: fi alienis,morbosi. Videre etiam successionem bonum est: nam Boreas Noto succedens magnos facit morbos, peripte i monias,& phlegmones sub costis. Similiter & a qualitate loci, ut Princeps inquit: nam si ex loco aestuoso, dc desertis uenerint Austri effectum gignunt,etiam si sint Aquilonares: at contra, ex frigida regione Auster etiam parum aut nihil nocet: in Euro tamen & Zephyro hanc rationem secund/ pyi' obseruare iubet nos Princeps, ut si Eurus mane spiret,aut Zephyrus uς-2 2 spexi,salubriores sint:quoniam ex loco,quem iam sol repurgatii pirant:

at contra insalubres,si Eurus uesperi aut Zephyrus mane perflaueritaΞatam ratione fi cui mons nivibus obsitus ab Austro positus sit, Auster illi urbi humidioris cuiusdam Boreat uisem obtinebit.Ciuitates igitur quae

male quo ad uentos positae sunt, trium fimi generum: arit enim omniano a uentis non perflantur, & hoc quia in humillimo loco sunt: & de his dicebat Rasis , quia incurrunt lippitudines , & oculorum alios

morbos :& similiter si habuerint uentos humidos spirantes ac corruptos,ut eX aquarum stantium, S paludum locis. Circa quod scire eXpedit , quod malus aer primo nocet capiti, secundo uitalistis membris, &ultimo naturalibus: aqua uerδ mala nocet primo naturalibus membris, S pὀst capiti, ultimo uitalibus membris: ideo tibi soliis aer malus est,non fit hydrops eX hoc,nec regius morbus. Primo igitur nocentur illorum capita:quod si caput ualidum fuerit, & oculi mediocres,aut debiles, oculi infestantur, cerebro quod illi ninium est ad eos euellente,

iurita regulam generalem: Μembra robusta superflua mittunt ad debu

45쪽

LIBRI II. TRAc T. I. 3 9lia, ex Galeno in libro de Venae sectione. Secundum hoc igitur tres ut

Iegerent profecti fiant ad urbem ubi malus est aer, ratione qua inferius docebimus. Igitur primus erat seneX,& habebat cerebrum & oculos u lidos: secundus erat iuuenis, & habebat caput ualidum,oculos mediocriter robustos: tertius iuuenis cum debili cerebro. Primus igitus capite &oculis illaesis, febre longa correptus mortuus est, quia erat seneX .' se Undus oculis laborauit,& febre a qua liberatus est,erat enim iuuenis:tertius correptus est phlegmone cerebri, uel membranarum eius,& mortuus est: pauci enim clim evadant ex his morbis, quanto minus ille euadet, cui morbus propter aerem accessit ξ cum aer potuerit eX sano euertere ad

morbum, quomodo igitur reluctante aere sanabitur Et sic quasi manifestum est,qubd potuisset quis naturam loci agnoscens, diuinare quod cuique uenturum esset. Igitur modus,situs urbis malus, quo ad uentos,alius est ubi aer malus natura spirat, ut Auster: uel propter naturam, ut Zephyrus si a palude,uel Eurus. Tertius est cum fuerit urbs inter duos montes detecta a Μeridie & Septentrione: uel si fuerit conci usa ab omnibus partibus,praeterquam ab Austri,uel Boreae partemam tunc maXime aduenae non sustinebunt tantam uim uentorum, etiam salubrium, absque magna noria. Qui tamen eXcipiunt Boream,erunt ualidi dum ualent,&bene colorati:qui Austrum,nec fani bene se habebunt. In causis autem accidentibus loco, ab Hippocrate in libro de Aere S h ςhἡ aquis dantur tres generales differentiae locorum, a quibus docet reliquas uenari: per maxime enim distantia apud Hippocratem media docet Galeno teste. Prima igitur est, Μontuosa regio, aspera,& aquosa,ac nuda,

iacit corpora magna, robusta, crudelia, incolumia: excipit enim ualidas aeris mutationes: unde etiam fortia animo sunt. At contra, concaua, aestuosa,& pratis abundans, corpora enervata facit, animos molles,ac mites:quod si flumina stantes aquas deduxerint,& perflata fuerit,incolumis habitatio erit, & colore bono indigenae praediti: si autem aquae stagnantes, morbi, ac uitia lienis, ac uentris: & color malus indigenis. Secunda uerb differentia est: Alta regio, aquosa, perflata, corpora magna habet,

ct animos mansuetiores: depressa uero, arida,& non perflata,aspera,parua,corpora efficit flaua: animos autem rigidos, ac contumaces. Nudam

igitur uocat regionem quae lucis S arboribus non est obsepta. Μontuosa ab Alta differt,qubd inter lapides sit,& longe eleuatior,aliquando etiam depresitor:nam& hic per montuosam intelligit eam,quae in radice mor tis est sita. In prima igitur complicatione tria habet,Μontuosum, A sperum, Nudum: in secunda, Altum,& Perflatum: sed in utrisque A quosum,quod commune est: in contrariis contraria. Quare manifestum est,

etiam Depressam a Concaua differre: nam Μediolanum depressam ha-

46쪽

Secunda primi doct.

AEO HIER. cARDANI CONTRADI G MED Icibet regionem undique a montibus multum distans: Scarperia uero in loco est concavo,& quaecunque urbes inter montes positae sunt. Tertia differentia est quod urbis in pingui solo,& ubi putei aquae sunt sublimes, ac parum profundae, homines sunt pingues, glabri,somnolenti, paruo ingenio,misericordes,pigri, inuidi. Vbi uero arida regio frigorim hyemis, acaestiuo calori subiecta, tum aquae puteorum profundae, homines sunt graciles,hirsuti,uigilantes,subtili ingenio,crudeles,laboriosi,1racundi.Η igitur in genere dicta sint.

Cum uero ad singularem aeris cognitionem deuenire propossitum fuerit,primo quidem in aere tres differentiae hae solent considerari: ut sit bonus,aut malus:subtilis,aut crassus: & quae qualitas eN primis in eo praeua-l u erit. Horum omnium signa eX duobus eNcipiuntur: ab effectu, Sacausis. Causae autem sunt, ut mare,flumina,Ostia fluminum,terrae qual1tas,paludes, imbres, montes, specus, luci,arbores,herbae,animalia. Igitur ab effectu dignoscitur aer bonus ac malus, ut Princeps docebat, & Rasis: quoniam malus aer praesecare nos uidetur, ac quasi os uentriculi, & cor comprimere: bonus autem delectabilis est, ac nos quasi recreare uidetur.3. ad Almδω Aliud signum ab eodem ponitur, cum mala qualitas percapitur In e , Ut '' sit quasi pulverulentus, foetidus iae, aut turbulentus. Dicebat etiamsi ima quarti, Princeps, quod abundantia reptilium declar t aeris corruptio

IMA tius etiam signum sumitur ab euentu: nam ubi homines male colorat inualidi,& breuis uitae,ac morbis abundantes, ib1 aerem malum est ricrodendum est.Sed quia hoc etiam uitio aquae prouenire poterat,ad morborum differentias deuenire oportet, atque ob id hoc certiss1mum stagnum ab autoribus est permissum: inquit enim Hippocrates, Μorbi Epidemuaeris, uel aquarum uitio prouenire possunt. Μorb1 Igitur in aere cerebrum maXime infestant, unde grauedines,anginae, lippitudines res rut1ones neruorum, attoniti morbi, surditates, capitis dolores,& phlegmones EX aqua autem hydrops proprie,& dissicultateS ac leuitates intestinorium regius morbus, urinae stillicidia, ac uesicae reliqu1 morbi , uiscerum

' 'Ocuntum sienum a Principe est positum,frequens aeriS in die permu

tatio ad calorem frigusue,turbulentiam & claritatem eremtatem & bulas sed hoc magis ad causam attinet. Ultimum uero ponatur a V1-truuio, & est antiquorum in castris deligendis, ac urbibus condendis, in-ctimas non paucas mctabant, & iecora inspicaebant: unde postmodum usus in religionem transiit: nam pumue rubrum , cum adipe Candido,salubrem aerem & aquam loci in quo uictima depasta est,nuntiat: lapidosium autem aquas terreas: adipe subcroceo,aut flauo,corruptra zm silentum malum aerem, tum magis si subnigrum fuerit,uel liuidum

47쪽

LIBRI II. T R A c T. Lalbidum rursus iecur, malas aquas. Communes serme aquarum S aeris uitiis sunt febres,ac morbi alii, quicunque eX putredine primo generari solent: aer tamen magis acutis proprius est, aqua diuturnis. Subtilitatis uero acris,ut dicebant Princeps & Rasis, proprium est signum, quod uesperi ab occasii solis celerrime refrigeretur, & mane ab eius ortu incalescat: crassus utrunque serius facit. Aliud est signum, ut eXhalationes te rae a longe uideantur: si quidem in crasso hoc non fieri potest multo minus in turbulento. Eade ratione etia minimae stellae, atq; ideo plures per noctem conspiciuntur in subtili, quam in crasso aere. Calidus ac frigidus aer sensu percipiuntur: siccus & humidus, ut naturales docenteX lapidibus politis deprehenditur: nam in humido aere semper madent , cum in sicco sint sicci. Dignoscitur etiam ex spongia aeri in nocte eXposita sub tecto: nam si humescit, aer humidus est: & quanto magi S etiam maduerit , eo hurnid1orem denuntiat illum esse: si uero sicca permanserit, siccioris etiam coeli est argumentum. Generatio etiam multorum reptilium non aeris tantu1n,sed soli etiam humidioris est indicium:quare haec

de signis dicta sint.

Effectus autem qui ab his prodeunt hi sunt: Malus aer omnibus malus : maXime uero languidis, aduenis, capita habentibus debilia, humoribus malis plenis corporibus , intemperat1s, ociosis, dc studiosis: vitam

deCurtat,morbos pari t, taedium cibi, tristitiamq; affert, languidum compus reddit, & male coloratum, canosq; accelerat. Bonus non omnibus utilis,cum aliqui contrariam requirant suae naturae ultra bonitatem temperiem , Opposita tamen praedicitis generaliter efficit. Subtilis prodest inferioribus membris,iuncturis,ingenio: nocet diuturnitati uitae, sed per

accidens prodest, nam plerianque est omnium malarum qualitatum e perS.Malus in morbis uagant1bus, proprie i, pestiferis, nocet capiti, homineS reddit laborum impatientes,acutosq; parit morbos. Crassu S uero minus attenuat,ob id magis confert Vitae dc capiti: nec acutos morbOS,

hec contagiosos adeo fouet: nocet iunctitris, uitalibus membris, partibusq; inferioribus: hebetiora facit ingenia, sed laboris patientia. Calidus facit enervata,decolorata corpora, agilia, laboris non facile patientia: nocet iecori, & uentriculo: iuuat cerebrum, & pulmonem: cordi est obnoxius, maXime insueto: ingenia facit acuta, mobilia, infida: cum humido si iungatur longitudini uitae confert: cum sicco plus nocet quam frigidus: nempe Garamantes cum in calidissima S sicca sint regione , non ultra quadragesimum annum uiuunt. Frigidus autem ro-bia sta,colorata,laborum patientia, fidelia, pertinacia, non agilla, Obtusoq; ingenio: nocet cerebro, & pulmoni: iuuat cor, 1e Ur, uentriculum:

cum sicco uel humido mediocrem praestat uitam: nam & Lapones fers me ut

48쪽

me ut nos uiuunt: sunt autem Lapones in frigidissimo coelo: & ibi, ubi antiqui ob coeli inclementiam negarunt ullam esse habitationem. Siccus uero aer ut OmneS morbos a putredine natos tollit, sic uitam mavi-

me decurtat: corpora uero facit hispida, parua,aspera, non pulchra, macilentia,laboriosa, moreri; agrestes. At humidus glabra, pinguia , magna, mollia,formosia,eneruata : mores mansuetos, S ab iracundia & crudelitate alienos: longitudini uitae multum confert: sed morbos a putredine plurimos generat,ulceribus maNime noXiuia EXteriorum uero causarum ratio sic constat. Mare quatuor modisiuXta Averroem salubrem reddit habitationem. Primo, quia falsedine corruptioni resistit: secundis,humore confert ad uitae lonhitudinem: tertio,quia spirant semper uenti perpurgantes aerem: quarto, quia temperat aerem ut hyeme, dc in frigida regione sit tepidior: aestate uero S in calida regione sit mansuetior: cuius causam ipse docebat in secundo Me-ς3p- - teororum. Flumina uero uelociter currentia acrem attenuant: f

ciuntq; corpora macilenta,tenuia,mobilia,crudelia, infida. Coenosa uero, dc quae tarde mouentur,ut Padus, corpora minus ualida reddunt, & fana : contentiosos homines mansuetiores, atque fideliores. Ostia uero ubi flumina mare ingrediuntur,aerem corrumpunt et causa est, quia dum mare aestuat,aestuat autem duodecim horis singulo die,fluminis aqua retinetur & in halitus transit, aeremq; non leuiter corrumpit. Fit etiam ut terrae qualitate argumentum de aere sumamus: dicebat enim Rasis. 3.ad Alman, Terra rubra aeris ostendit bonitatem: nigra uero uitium. De Paludi-- ' bus omnes consentiunt Vitruvius, Princeps, Rasis, ac alii Omnς , quo aerem corrumpunt,adeo ut pestifera reddatur habitatio: mare si pioli latillas,minuit earum detrimetitum.Illud obseruandum est, aquas illas elie deterrimas, ubi soli innascuntur iunci, atque agrestes arboreb, Hau Iq, ii mano quo ad cibum inutiles. At ubi in ripis apparet GlaX Dequens holera humano usui apta,tum odoratae plantae, aqua ea parum aut nihil acrem inficit, ac a uiatoribus tuto potest bibi. Cauendum etiam est a ea quae uiridem obduκit in superficie mucum, putrida enim est: tutus1-

maueron minime mala est,in qua squamosi pisces degunt, ac ea semper absique periculo bibitur: nam non omnis etiam flum1 Is unda innoXi ii 'VR 'l' & alii referunt autores.Sic S uenti immodK, ut m i πις in

cundiores. quare uicina psus magiS nocet, ubi nulli aut miteS uentia Ium sunt, aut si eX aduerso eXituS non pateat. hoc enim summum m lum : unde Μontes a septentrione possiti, cum Boream non admIttant,

plurimum nocent, si Paludes, aut aquae it nantes, aut imbrrum copia

49쪽

soleat eam regionem madefacere: indigent enim ualidis uentis regiones, quae aliquo horum uitiorum laborant: optimus autem eA his Boreas, ut qui aerem e urget, & attenuet: post Eurus, ac deinde Zephyrus ratione superius eXprema. Auster uero per se inutilis est: si tamen ualidus sit,quanquam aerem condenset, ubi mala qualitate paludis, aut imbrium, uel aquarum stantium inficiatur, non parum prodest: debet tamen halitus auferre ab urbe, non inferre: unde si ab urbis boreali regione palus adesset, salubrior ei urbi erit Auster, quam Boreas: nam hic infert pestem ciuitati, ille quam longissime auertit eam. Hac igitur ratione Sardinia insula omnium regionum insaluberrima habetur: nam tres aquas habet,Hypsitanas, Lesitanas, ac Neapolitanas, a meridie sta- Ptolemaeuq lignantes omnes: a Boreae autem latere Maenomenos montes,insulam fer- gςOgra

me ab oriente in Occidentem dispescentes: quo fit, ut cum calida sit ξ' ' regio nam & hoc facit ut paludes & aquarum copia noceat maXime, cum in frigida parum obsint eleuati halitus a Borea nullo modo expur gari possunt,ab Austro uero etiam conculcantur ac retinentur: ob id pe stilentissimam eam esse regionem iam necesse est: sed non totam, neque eodem modo,nec omnibus aequaliter, disserentia tamen haec semper ob seruanda in montibus est, quod sublimes etiam a longe coelum immi tantillumiles no nisi cum imminent. Ciuitates uero quae fluminibus magnis diuiduntur,aut in montibus sitae sunt, ac locis inaequalibus, omnes ad seditiones sunt promptissimae, uicem enim duarum aut plurium gerunt urbium, ut Roma, Florentia, Sena: quae uero cum hoc eneruatadisunt dominantium arte , quamuis ad seditionem ob mollitiem animorum non erumpant,simultates tamen inter se gerunt graues, & ob id publicum commodum negligunt. Omnis praeterea ciuitas in radice collis posita, uespertinos uentos no os habet, cum aretis uallibus proxima

fuerit,ut Bononia. Α quae uero Thermarum calidae aerem uitiant: sed non adeo male assiciunt, ut robusta corpora, quae calida non sunt, laedant : quoniam a putredine procul absunt: ipsam tamen ac febres indebilibus accersunt uitiata concoctione: & in calidis ob intemperiem Similiter & imbres copiosi, ut diAimus, in calida regione, uel si aestate decidere soleant ante tempus, aerem corrumpunt: in frigidis autem regionibus temporibusq; , parum nocent hominibus , sed potius segetibus: intempestiua autem omnia quae in regionibus ob situm eueniunt, insalubrem eum reddunt.

Porro qualis sit natura Anni, secundum proprium cursum dispositi, ricula l. docebat Galenus in primo Epidemiorum dicens: Initium Autumni est i PQR p Τμ

emriente arcturo,qui X II. diebus ante Autumnale aequinoctium se-let exoriri: tunci uenti frigidi spirare solent,& imbres cadere: inde usq;

50쪽

ad Vergiliarum occisum sensim augetur frigus, donec tunc sensibile augumentum sumpsisse uideatur post usque ad uernum aequinoctium consistit uincente frigore: ab eo ad Vergiliarum Ortum mutationes plures, sed temperate moderataq; accessio fit. iam ab ortu Vergiliarum ad Canis ortum calor augetur cum siccitate. Sub Canis autem ortu spirant Austri: mox uenti Etesiae cum maXimis imbribus,ad Arcturi denuo exortum usque perdurant. Idem tertia Aphorismorum ferme, sed breuius: inquit enim , Autumni natura pluuiosa est: Hyemis nec eX toto serena, nec immodice frigida: Ver pluuiis leuibus scatens: Aestas uero etiam magnis,sed tempestiuis. Haec est anni naturalis constitutio generalis: uerum apud nos Vere uenti non leues spirare solent, qui morbos late-rales creare in rusticis, ac non se custodientibus solent: in aliis autem loci parere salubritatem,ut si non spirent, locus reddatur infirmior. Cum igitur annus naturalem seruat habitum saluberrimus est: cum plurimum euariat,morbosus. Haec igitur si in regione propter situm singulis contingant annis, regio ipsa redditur insalubris. Sunt& specus ingentes ut Ansancti, S de quibus dicebat Seneca in tertio Naturalium quaestio, UUm,qui morbosam reddunt regionem, imb pestiferam: non omnes, sed hi tantum,quos nemo absque uitae periculo ingredi potest. Sunt & luci,tamen in his duo spectanda sunt,aut enim ab Oriente uel Septentrione positi uentosne urbem purgent impediunt: uel mala qualitate Πο-2.primi doct. cent, ut Princeps dicebat, enumerans in his Nuces, & Ficus S arbores

-p amari corticis, ut etiam TaXus: hae enim arbores aerem corrumpuUt

propria qualitate, & quaecunque atrum habent odorem. similiter S in herbas inter quas Princeps Frucam & Caules, Theophrasius Abrotonum , ac alias enumerat, quae sensu facile deprehenduntur: quaecunque Olent male,aerem uitiant atque corrumpunt. quaedam Uero quia putrescunt, ut copia fimi, & linum aquis immersum: sed haec urbes uatiare non possunt, uillas possunt. Plinius uero in arboribus probabat A lnum, lib.17-ς- u linum, Populum, Platanum: atque generaliter regulam dabat pul-iih kZ ς'p ε' chrana: omnes arbores longo pediculo salubritati aeris conserunt: quae breui,nocent.Rursus etiam , quaecunq; imbrem, dum defluit admittunt, salubres: quae foliorum frequentia impediunt,uenenosis: ut Abies,Pinus, Dicea. Si ig1tur sylvae ex his costent mXta urbes,aer Corrumpitur,maleq; in eis hom1nes degunt. Sed no leuis occurrit dubitatio : dictu enim est,

lib. s. c. 33. de arbores amari corticis aerem corrumpere:at Theophrastus docet, omnes ''' δ' -'μ arbores olentes esse amaras,has autem emendare aerem clarum est:ut I uniperus, Myrtus, Medica, Laurus, Limunium, Thus, Sc inter herbas Lilium,Laser, Asarum, Cyperus, Libanotis,& Amaracus: tum Rosae praecipua dignitate: quo modo igitur obesse simul ac iuuare possunt Dicend

SEARCH

MENU NAVIGATION