Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LIBRI II. TRAc T. I. 4 sDicendum igitur, solum inodoras , uel male olentes quae amarae sint, aerem uitiare. Corrumpunt & illum uenenosiae herbae,ut ToXicum : At graues odore sed non male olentes,quandoque in humidioribus locis iuuant, in calidis ac siccis, nocent: ut, alea, porri,cepe, drancontium. Sic &animalia quaedam emendant corruptum aerem, ut equi: quaedam bonum corrumpunt, ut serpentes. sed hi parum in Italia nocent: ac etiam in Europa. Bombyces tamen qui sericum efficiunt, non leuiter aerem anficiunt. tum cadauera multa , ut in magnis cladibus quae urbibus uicinae

propter praelium eueniunt. his omnibus si acr uitiosus sit, S a quibus,&quomodo uitietur,dignosci potest. In euitanda autem iactura primum illud scire expedit: an omnibus malus sit aer, an tibi ferme soli: nam ut dicebat Hippocrates, Quaedam

aetates ad tempora,& loca, ac uictus genera, uel bene, uel male se habent: nam,ut declarauimus,locus calidus frigidis conuenit temperamentis,humidus siccis. Quaedam etiam peculiari ratione nocent, ut tabescentibus

falsus, debilibus, ac his qui raram habent cutem, subtilis, aut perflatus nimis. Vnde nobis Papiae aer noXius est, salubrior Μediolanensis: nec obstat patriae ratio, quae mihi forsan obiici posset: natus enim sum Papiae, ac ibi ad quintum usq; educatus annum,cum pater ac mater pestem,quae tunc in urbe nostra grassabatur, effugissent. Igitur si possumus in cunctis

locorum uitiis causam auertere,optimum est:si non,his modis cauendum

est: Primo quidem uictus ratio loci uitio opposita sit: frigidis cibis in calida,siccioriobus in humida, crassis in subtili, subtilibus in crasso aere: incorrupto autem semper his tribus conditionibus odoratis, nempe acidis,& temperatis, non subtilibus: facilius enim corrumpuntur: nec crassiis, quoniam obstruunt. Eligenda uero est habitatio in loco mavime a causa aduersa remoto, perflato, ac sublimiori urbis parte: haec enim tria si in unum conspirent,multum iuuabunt: sin minus,ordo eu uerbis in eligendo erit seruandus. Princeps autem docuit,quonam pacto aer emendetur, sole admisso intra aedes,ut quam diutissime eas collustret: secundo, si Boreae uento pateant: cum enim eXceperint frequenter repurgantur Orovimus est a Borea Eurus. Si igitur locus aerem habeat bonum , aedes Oriente & Occidente pateant: concludantur uero a Meridie, ac Septentrione,aliter erunt incommode.Si autem aer sit uitiosus,pateant Orienti,& Septentrioni,ab aliis partibus occludantur: si tamen,ut a Meridie amplis fenestris soli e onantur, cum lucidissimo die, ac sereno, Sol terras illustrat: aliis temporibus minime aperiantur. NoctiS praeterea, ac utriusque crepusculi, dieiq; initium, medium, ac finem de uitent, ne per ciuitatem ambulent, nec sante uentor ut uero sic malum, ita optimum ab eorum flatu , &ab imbrium casu urbem perlustrare. Quod autem opti-

3. Aphoris. . Secunda primi doct.

52쪽

cap. 9.

med. cap. iuxta fia

prima tertii

mum est, ut ab aequinoctio autumnali leui serico, ac inferius cottinusque ad uernum perpetuo caput integatur uniuersum : hoc enim aeris iniurias maXime arcet. Exerceri conuenit diutissime hominem,sed leuiter,ac

citra non solum lassitudinem, sed etiam taedium, ut exercitium illud iucundum etiam sit. Coitu frequenti abstinendum, eXpurgandum etiam lenientibus corpus ab initio: ac sensim ut loco assueueris, relinquenda: immoderantiae omnes fugiendae sunt, eXercitationis, cibi, potusq;: sOmno tamen copiosius indulgendum : habitare in hypocausto hyemis tempore conuenit: sic tamen ut flabellis, si aliter fieri nequit, aer eXpum getur, ac moueatur singulis diebus, fenestras aperiendo qua parte est sol, aut uentus auXiliaris spirat: ibi etiam,& ubi dormitur, ac etiam summa

aestate ignis accendendus: acrem enim emendat tum maXime odoratis inspersis: hyeme eX thure & lasare, ut etiam perpetuis noctibus ardeant: aestate uero eX rosis ac santalis,lasare modico eXceptis. cum uero quis domum eXit, aurei mali corticem,aut medici, aut cyrenaicum succum cum aceto semper in ore contineat: multum enim conseri, ac etiam graueΟ-

lentiam oris corrigit. Habeat & uiridarium eX odoratis herbis, myrto maXime, rosis,uiolis, liliis, limuniis, libanotide, gariossiis,medicis malis, cotoneis, amaraco, sed super omnia acidum spirantibus, qualem refert Theophrastus esse malum punicam: talis est S labrusca Absint damnatae arbores iam, & Haeter has omnino etiam BuXus, Sambucus, &Hedera, quae frequenter in nostris uiridariis ob pulchritudinem haberi solent. In locis praeterea, quos uenti inficiunt, terrena casa inhabitanda est: in sponte uero malis,domus fastigium. cONTRADIcTIO X. Pili nigri abundant in temperato cerebra. Ilarorum autem & frequentium pilorum generatio,cerebri te rati nota est: secundo de Temperamentas. & rursus Ibadem inquit:

Florentibus aetate pili robusti, magna, ac nigrI. dirierat uero ante infant1-bus ipsis nullos adesse: quo fit, ut de temperata natura loquatur. Au1cenna etiam temperato cerebro in nruentute decernit capillos rubeos adnioeredinem tendentes: sed Galenti in seeundo Artis medicae dicit,quod adultis capilli int flam , de cerebro loquenS tempera to. silc Paulus , Aetiusci quamuis Aetia interpres denuo, ut diXImus, labatur Excitauit

hanc cum sequente dissicultatem Christophorus Nouatus Ianuensis: atq; utinam facile tam esset dissoluere dubitationem.Possitimus primo dicere, in libro de Temperamentis,Galenum loqui de aetate consistente, in libro Art1s medicae, de adulta, florenteq;: sed ut recte animaduertat qui proposuit dissicultatem, est enim ingeniosus, ac eruditus noster hac audu ,

53쪽

indisserentem ad aetates in prima autoritate Galenus sermonem protulit. Adde quod in secunda de forenti expresse loquitur: tum uero quod raris, aut nullis, post florentem aetatem capilli nisi ad canitiem in colore permutantur. Possiimus secundo dicere,quod in Arte medica loquitur

de temperato cerebro in temperata regione existente:at in de Tempera-

metis,de illo,quod secundu propria regione Galeni habebatur. Et si quis

dicat,quod regio Galent,ut uisum es rigidior erat Hippocratis regione, temperataq;: respondet Brastvolus, regionem Hippocratis non fuisse temperatam sela ratione elongationis a circulo aequinoctii,cum Rhodus ac Mauritania maXimo premantur aestu,quq in directo sunt Coi.Quamobrem stat Pergamum fuisse calidiorem Coo, ac Cnido,quamuis sit Borealior.Vertim, ut Brafauot 1 sentetia uera est,ad aliud instituta propositum,sic eri ea non licet soluere contradictionem: quoniam constat in his locis suam regionem Galenum frigidiorem iusto aestimasse. Quod uero Rhodiis Italis ac Gallis calidistima uideatur, indicio non est, illam non esse temperatam: quandoquidem cum Germani in Italia prae aestu moriantursaon tamen dicendum sit,Italiam aestuosam esse regionesed temperatam. Aecidit uero hoc eX noctiu potius breuitate,quam terram situ.

Forsan dicere pollet aliquis, quod Galenus per Nigrii intelligit, ut Aui-cenna,ad nigredinem declinantem.Sed hoc non,quia inter flauum & nigrum adhuc eX capillorum coloribus fulvus est medius. Respondeo igitur, quod per nigros pilos, seu capillos nam alii non proprie an capite ab his pili generatuo intelligit omnes coloratos, seu flati eu fulvi seu nigri sint,quia nigru hic caluitiei opponit. Cum igitur tales capilli frequentes

fuerint,temperamentum cerebri in humido duntaxat S sicco ostendunt: nam sicut calvitie dixerat fieri ex sicco,capillos uero cadidos eκ humido, sic frequens pilorum ortus in capite, non candidorum, temperamentum arguit in sicco & humido:ut uero etiam temperatum sit in calido ac frigido,non solum ut non albi sint, seu nigri, uerum ut flaui requiritur. A uicennae uero sententia pro regionis calidioris uarietate uera redditur.fuit enim Μauritanus.cONTRADIcTI Ο π I. Galenus Fcrip sit de medicamentis a proprietate agentibus in libra de Simplicibus medicamentis. QVae experientia tantum deprehendit medica menta,ea in iis operi-yus scripsimus,in quibus de Μedicamentis agitur:uno quod de Facultate eorum instribitur, altero quod de Compositione, & tertio quod de Facile parabilibus. in quibus operibus ostendimus,quaena ex sola eXPerientia,quinam eta sola ratione,quenam eta ambabus inuenta sint medicam

54쪽

cap. s. in fine. dicat ueta tertiodecimo artis Curativae libro Galenus. Dubitabat meritoide Christophorus, quomodo hec ille in libris de Simplicibus medicame-

cap dς Aby0 tis explicauit, cum dicat in sexto de Simplicibus, At de facultatibus quae q'' sola habentur experientia postmodum dicam: ubi prius sermonem eOxii quae calido frigidoq;,humido ac sicco,tum de his,que ad has consequuturabsoluero.Et rursiis,dum de Paronia agit,loquens de his,que collo appes a contrad 2. ivllant, ut superius diximus, Forsan, inquit,de his aliquando conscribam ςyp seorsiim. Sed clarius libro os auo: Quantum itaq; reliquum est facultatis secundum naturam, id hoc libro dicetur:nec id quidem omne,sed tantum efficientium qualitatu actiones: nam totius substantiae plantarum opera, postea priuatim exponam. Hoc uerb non facit hoc in libro, ut manifeste liquet,dubitabat ille,nec prorsiis alio: neq; en1m uerum esset quod in arte diXerat Curativa. Accedit quod nos adiicimus, non unum esse librum componendorum medicamentorum i nanq; S liber est de Antidotis, de Theriaca,de Medicamentis per genera,& secundum locos.De quo igitur

intelligitξ Prima dubitatio facile disset uitutinam non in libris de Simplicibus medicamentis hec scripsisse refert:sed in libris de Medicamentis, quibus illa tria genera complectitur. peculiari autem tractatione intelligit, in libris de Medicamentis simplicibus ea descripta, quae ratione sola inuenixi positant: in libro de Facile parabilibus,qus sola eXperientia:in libris autem de Medicamentorii compositione,quae eX utroq; costant. EX

quo pate toties promissum libellum de Medicamentis a substantia tota agentibus, eum esse, qui de Facile parabilibus inscribitur, eumq, debere tum primum sequi librum de Simplicibus medicamentis. Verum illud iam mirum uidetur,qubd in eo qui geminus existimatur,nihil tale tride-tUr contineri: Vix enim duo aut tria talia sunt in eo medicamenta,quae a

cap Rd C03ς tota agant substantia: uelut hederae succus ad atrae bilis uomitum, Cum ol e, Vero ad Glauconem,ut ibi testatu scriptus sit, uel salso id, sicq; hic Gale- iuxta finem . ni liber minime est,uel duo erant: nam 'uatuor mentionem facit in libro

'P ' Propriis libris: quare uerisimile est duos fecisse libros ad Glauconem de Facile parabilibus , nam ibi illos non disiungit, ut nec eos qui eXtant artis ad illum curatiuae. Verisimile est autem eii isdem eX hoc fuisse ambob argumenti: quorum primus qui eNtat, cum de Facile parabilibus ratione sola inuentis esset: secundus medicamenta complesteretur a tota substantia iuuantia: quae experimento solo cognita sunt. Verum aliorum , qui spurii creduntur, neuter Galeno dignus est: quinimo omnia praetermittit, quae ille probabat iam, ut Paeoniam, Alysson, cinerem cancri, silcctim Cyrenaicum, uiperae purpureum filum, iaspidem, Hieracitem , Viperarum carnem, uerbenacam, Testudinis sanguinem, stercu S humanum, caninum, lupinum , cochleam Aphricanam uarii colo-

55쪽

ris,cornu ceruinum mollissimum nuper nati cerui eXactissime ustum, la pides in spongiis repertos,omnia praeterea deleteria, ale pharmacaque,

quae citra apparentem nocent qualitatem, tum omnia eXpurgantia me- 'dicamenta. Quemnam uero librorum ibi intelligat eX his quae ibi dicuntur , cum de uenenatis ictibus sermo habeatur , uerisimile est illum uniuersam eorum materiam quasi sub uno genere amplecti, aut igitur multa ut interciderint, quod magis eXistimo, necesse est. Vel si nunc iuXta nostram παλιγγεννεκπν etiam uiuat,recordetur uero scripsisse quae scripserit ipse sibi negotium non leue sit facessurus.cONTRADICTIO XII. Aer an putrestat.

A Exi constitutio pestilens quae in summa illius erat putredo, qualis

ab Hippocrate in tertio Epidemiorum libro describitur, primo de Febrium differentiis: Et Zoar dixit: Scias quod aer calidus & humidus, cap. 4.. iuxta est omni alio paratior ad suscipiendam putredinem, omni alia aeris tem- ης 'peratura. Idem Averroes Sc clarius : ponit enim duo genera Corruptior 3.theisi .trae. nis aeris: alterum eX uaporibus, aliud in substantia propria, quod dicit 3 cap. . iuxta accidere eX multitudine imbrium. Sed Philosophus in Problematibus: inixkum eXistima nullo modo aerem posse putrescere: docetq; huius causam: inquit enim: Quod putrescere debet,refrigerari prius conuenit: aer autem non potest refrigerari,cum ignis plurimum secum habeat: quare nec putrescere potest. Μanifestum est autem, Galenum loqui ibi, ut in initio s. . collee.e. Capituli manifestum est,de putredine uaporum non autem aeris: quam iuXxa mod.eXcitari uel a paludibus, uel a cadaueribus , aut talibus eXistimat. relatum enim inuenio in historiis , saepius eX multarum locustarum morte pestem in Italia grauem successisse. Sed Princeps mistimat, subst/Πxiδ' hi ti, is pii, aeris non posse putrescere, uerum tamen qualitatem putridam posse a blem.ro. uaporibus putridis recipere.Verior tamen est Philosophi opinio: nam si aer secundum substantiam putresceret, omnino omnia animalia nedum 'μ' omnes homines necessario morerentur: at hoc nunquam accidisse com ' '' pertum est:igitur nunquam acris substantia putrescit.opinio autem Avicennae alias eXaminanda erit,quia iuxta Galenum & Αuexxoem: quantum inducitur de substatia, tantum etiam de qualitate. dictum Averrois intelligi debet,quod uapor in aere corrumpitur, id est,quicquid ei de uapore permistetur. Quandoque autem ei aduenit tantum , S hoc est minus malum. Sed ueritas ipsa est & mens Averrois,& AuenZoar , quddaer ut Omnia reliqua praeter ignem putrescere potest, iusta Philosophi Α' Μς ' uerba leuissima tamen putredine: quoniam quiescere eX toto nullo modo potest. Quod autem putrescit, aliquantisper necessarium est ut quies scat:

56쪽

so HIER. c ARDANI cONTRADI c. ME DI c. scat & ob tam remissam putredinem, aliqui semper homines etiam in grauissima evadunt pe fle,tum belluarum genera multa, maxime ualida. Sic Averroes, sic Philosophus, Galenus, & Zoar conciliandi sunt. nam Philosophi dictum est, quod acr ad sensum non putrescit, neque enim

male olet ut aqua, S terra clim putrent. R Uicennam Uero pro nunc di

mittamus : qui nec vult aquam putrescere cum syncera est. At quis adeo eXcors est,qui nesciat eam quae putrescit non esse simplicem3 illud solum stimcit, si qua est syncera, eam posse corrumpi, ut etiam calescere, ac in halitus uerti. Vtilius fuerit igitur meminisse, ubi aer corruptus est, altissimis locis habitandum, uel ubi eX terrae halitu processerit pestis: at si aliunde eam uenti detulerint, humilibus casis, tum etiam melius subterraneis. Corruptio autem aeris,de qua Philosophus loquitur, non est putredo proprie,sed praeparatio,ut in ignem transire possit. cONTRADICTIO XIII.

De signis calidi cerebri.

Alentis in Arte medica , enumerando signa cerebri calidi, ponit ea

sex: Caliditatem & rubedinem faciei: uenas in oculis apparentes: tum quae a capillis sumuntur: ac etiam ab eXcrementis: deinde a nocen- Lad Alm.c.s tibiis,ultimo a sono. Sed Rasis addit signum sumptum a mobilitate opinionum,& praetermittit signum a somno, ut sint etiam sex. Haec tamen

signa ad unguem Paulus descripsit in libro primo. Sed & Princeps cum

Rasi consentit, in apponendo signum sumptum eX uoluntate:& cum Paulo ac Galeno, in addendo signum a somno. A etiUS autem , non addendo nec hoc nec illud, quinque tantum facit signorum genera. Deoperationibus principalibus, quae omittuntur a Galeno, ratio est manifesta, clim in capitulo suo docuerit, ubi de obtinentibus principatum agit. Aetius & Paulus omiserunt , quia ad artem curativam minus

faciebant. Vel dic, quod in Aetio deficit id signum, quia in Paulo non

erat eXplicatum. Paulus tamen intelleXerat illud in genere, cum in principio capituli diκisset: Cerebrum temperatum moderatas habet animi functiones. Per has uoluit intemperati signa docere. His de causis Rass& Avicenna addiderunt. Sed cur Rasis & Aetius omittunt signum a somno sumptum Z Dico, quod, ut declarauimus, cum hic Galenus ad operationes naturales ipsum trahat, Philosophis uero uideatur potius sensititiae partis functio, ut suo loco uidebitur,omissum est. Tum etiam, quia parum uidebatur clare emplicatum id signum: cum dicat,quod bre uibus somnis hae temperaturae contentae sunt, non quod absolute parum dormiant: tum id magis, quod calidum cerebrum, si humidum sit,iongos habet somnos,qualibus nos fruimur.

Prima terti

57쪽

cONTRADICTIO π III I. n. signa sita a Galeno de cerebro an fecundo otis medicae ni intestigenda uumoribin aequalitas existentibM. I Alenus in Arte medica inqi ait:Quae autem dictitur, ac posterius di- Icenda indicia sunt, in habetibus bona temperie habitationibus sunt

intelligeda.Quae aute ad capillos attinet no locoria tantum,sed etiam humoru temperie praesupponunt cerebri naturae consimile. A t infra inquit, Frigidae uero de siccae cerebri intemperaturae, frigidum , S minime coloratum sui ratione reddunt caput. Semper enim meminisse oportet quae a nobis ab initio distinctio posita est: scilicet ut praeterea aduertamus quatum eN humorum temperatura immutentur quae circa ipsum consistuta

Intellectus Galeni talis est: capilli semper sunt signum, quod potest ab

alia causa,quam a cerebri temperamento prouenire. A lia autem signa sic sunt distinguenda: Si ab una tantum causa quae eX cerebro pendeat, oriri possint,sola regio temperata requiritur: si autem a pluribus causis, tunc

oportet eas esse conformes, si eX eo signo debeamus supra illius naturam argumentum sumere.Et haec est sententia Galeni manifesta. CONTRADIcTIO π V. se cerebrum expurget superflua per nares,oculos, ' aures. EX rementa uero quae per palatum,nares,& oculos,& aures,cum fini fuerint,liis qui calidam habent cerebri temperie, pauca ,& concocta eius unt: dicebat in secundo Artis medicae. At in nono de V si partiti dicebat,Crassa per nares & palatum, subtilia per eranei suturas expelluntur:nulla aurium,aut oculoru mentione facta. Sed in capite hoc praecedete medicae artis inquit: και των ρατων, οπα- sirituUtς uωτων, re μυκτοριον ἐκκα Θουσναι. id est, Superflua quaecunq; per palatu, aures,uel nareS eXpurgantlix:oculos autem praetermisit At in octauo de

Usu partium dicebat,de meatibus qui a cerebro ad palatum tendunt lotaquens: Qui duo cerebro sano eXistente,eXpurgandis superfluis sufficiunt: nulla aliorum locor si expurgantium metione facta. Et rursus in secundo de Locis,ponitnares pro loco couenieti cerebrii eXpurgadi Sed in primo Pronosticorii dicebat Galenus,sorde oculoru fieri in oculis illorii ut non concoquete,& sic no eX cerebro.Et quanquam ille patuitam uerterit pro sordibus: tam textus tamen,quam comentum habent M λῆμαι, quod est,

lippitudines.Philosophus etiam dicit in Problematibus, Aurium sordes fieri ex sudore putrido. Hic igitur est multiplex contradictio: Prima,

An eAcremeta cerebri per nares, an per palatu naturaliter eXpurgentur.

Secuda An auriti & oculorusordes sint a cerebro, an fiant in ipsis instru-S a mentis.

c. g.

cap. s. post principium.

58쪽

s2. ΗΙER. CARDANI cONTRADI G MEDI tamentis.Tertia an significet super cerebri naturam. & pendet eX secunda dubitatione. Respondeo igitur,quod sordes sub debita quatitate fiunt in

instrumetis:materia etia in ipsis gignitur, eX illa tamen quae partim a cerebro trasmittitur, & sic mediocritas ostendit quasi ut neget mala qualitatem in cerebro:estq; signum non proprie,sed negas. At ubi superfluant, ab instrumentis quide fiunt:sed tamen materia n5 solum, sed & plerunq, uitiose a cerebro illis subministratur.Sordes igitur natura instrumetis imsunt:& super cerebru significat.De prima autem dubitatione dicendum, quod nares sunt proprie ad eXpurgandum cerebri superflua quae praeter naturam abundant. nam si quis conetur per palatii,in hora somni cadent in os: quare in uentriculii uel pulmone, unde tabis aut hydropis pericu-ε.aphor.c5.2. lum:& tussis freques certa uel mala coctio.Ideo Galenus octauo de Vsu, loquitur de tenui incremeto,quod secundum naturam est,non de muco. Constat etiam in sternutationibus materiam a palato ad nares reuocari

absque transitu per cerebrum:quod euidentius ostenditur, si dum comedit sternutet. Verum omnis materia non per carunculas, sed ad infundi

Ventus an exhalatio frigida humida.

lib. i. sol. . v I Ippocrates in libro de Victus ratione hominum, inquit: Venti Tui omnes frigidi ac humidi natura sunt:quoniam a nivibuS,glacie, gelu, stagnis ac fluminibus, locisq; humidis proueniunt: ideoq; omnes sua

natura refrigerant atq; humectanta ierum pro locorum diuersitate magis eab. minus te. At in secundo Meteororum Aristoteles docet, duas esse eX-halationes a terra:alteram humidam & frigidam,eX qua pluuia: alteram cap χ-ses j- siccam fumosam, eX qua uentus: mum autem calidum &siccum esse decernit.Sed clarius 1bi ab Auerroe: Ventus est exhalatio calida & sicca: docetcshoc duabus rationibus.Siqu1dem quod uelociter fertur, calidum est & siccum:uentus aute talis est.Secundo, quia maNime eXsiccat terras,

dc pellit humore:quare manifestum est,quod calidus est & siccus. Pluuiae. i.. enim liquido frigida est atque humida. At in quarto Collectaneorum, Ventus Borealis eκsiccat iuxta Hippocratis sententiam,& Australis humectat.Et rursus:Pluuia refrigerat aere,& similiter Borealis uentus,qua-

uis si siccus. Porro autoritas illa Hippocratis habetur in libro de Comi- ω' tiali morbo. Notum enim eYpresse calidii & humidii esse docet:no adeo natura qualitatemq; Boreae eXplicas,quam frigidus sit,atq; siccus. Quinimo in secundo de Victus ratione hominum paulo post edocet, A ustrum quidem calidum humidumq; esse: Boream uero stigidum quidem, uertim humidum,non siccum.Sed non adeo subtiliter Auermes hoc uoluit consid

59쪽

LIBRI II. TR Ac T. I. s 3 considerare , cum ei sufficiant autoritates tertiae particulae Aphorismorum, in quibus hoc eXponens Galenus, non Hippocrates, quod ab eo recitatur, ad uerbum eXpressit. At uero in primae philosophiae octauo libro inquit Averroes, quod & uerum est, Venti diuersi pro locorum uarietate. Quam sententiam ipse Hippocrates tum idem Ait erroes approbant locis prius a nobis adductis. Ideo Philotheus inquit, Austrum calidum esse, quia per torridam transit Zonam: humidum uero, quia calore suo ac tenuitate humidum secum trahit. Nec inepte ex hoc dicendum esset, omnem spiritum qui calidus sit, humidum etiam fore. Vnde non parua apud nos dubitatio soluitur,cur omnium uentorum serenissimus sit Boreas, post Zephyrus: nimbosus autem A uster,post Eurus. Constat enim frigidissimum esse Boream post Zephyrum : calidissimum uero Notum, inde Eurum. Causam uero caloris Austri, & frigoris Boreae, ipse in Meteoris declarauit : cum enim uterq; eX polis arctico,& antaretico ueniat, uterq; necessario natura frigidus est: at quia Notus dum eX antaretico ad nos uenit, Australem plagam calidissimam necessario permeat,ob id calidior euadit, Borea suam naturam retinente.

Ob id igitur his, qui ultra torridam zonam habitant Boreas calidus, contra Notus ipse frigidus erit. At uero Euri ac Zephyri disserentia eX regionibus est. Inquit uero Princeps, Manifestum est, quod Orientalis uentus calidus est, atq; subtilis, Occidentalis autem frigidus & crassus. E Onens autem Averroes priorem quidem calidum dicit, ac siccum, postexiorem uero frigidum & humidum. Sed non fatis,ut diXi,apte:naΠ-que calidus uentus humidus est, frigidus uerb siccus. Nam si hoc uoluisset Avicenna, dixisset cum ante Μeridionalem calidum & humidum , Septentrionalem frigidum & humidum dixisset. Cur igitur

oriens Occidente calidius sit, cum Averroes in secundo Meteororum duas rationes satis absurdas adduxisset,landem dixit, neq; si haec non satisfaciunt,quicquam habeo ratiunt consentaneum quod dicam. Verum Avicenna eum declarauit, cum diXit, In regionibus Orientis Occidentales montes calorem reflectunt, in Occidente autem Orientales. quare

quum in Oriente ab initio diei hoc fiat,in Occidente post Meridiem necesse est, mora existente diuturniore calidiorem euadere Orientalem plagam occidentali: sufficit enim ad calorem in prima diei medietate acquisitum conservadum solis super terram consistentia post meridiem: ei uero,qui post meridiem acquiratur, nocte succedente,nullum crementum potest accedere. Alia causa est,quod calor in denso uapore conseruatur: Orientalibus igitur a mari ueniunt uenti, quia mare ad plagam Orientalem Orientalibus, Occidentalem Occidentalabus positum est. Regio igitur 3Occidentis nullis uentis potest calescere, praeterquam

ne s Aphoris.

secunda primi docta.

60쪽

lib.de Victus

1 4 HIER. CARDANI CONTRADI C. MA D Ita Austris: nam Orientalibus non, quoniam longo transitu parum uapo ris ad nos desertur. Occidentales autem in die frigidi sunt,quia nondum Sol locum eXcalefecit unde uenti proueniunt: nec etiam in nocte ob noctis frigus.His de causis Euri calidi,atque ideo etiam nimbosi,Zephyri , A friodi & serent. Illud forsitan uidebitur mirum,quod Hippocrates uennum.2. in pri. t Se mari sicciores tradat, A verroes humidos, ut in HerIphrati de iongitudine & breuitate uitae doceat, Eos qui in marinis habitant insulis, diutius uiuere, ob caloris & humidi abundantiam. Sed non aberrat in hoc iuxta media. Α uer es: nanq; Hippocrates ibi qua tuor genera facit Ventorum. Primum, quod eX paludibus ac niuibus procedit, quod humidistimum esse docet. Secundum, quod e mari, hoc siccius priore esse refert. J ertium, quod adhuc siccius e mediterraneis loc1s. Quartum uero, quod est sicciLCihi dis simum, eN montibus. Quintum nobis liceat addere ex Principe, quod eouia z adeo siccia est,ut etia perniciosum: in hoc ordine salsus non e mari minus malus:post qui a loco sulphureo,ant aluminoso. Ergo Ventorii ratio haec est. Sed tamen existimat A verroes, Boream serenatatem adducere,qubdrecta spiret: A ustrum nimbos, quod oblique cogat nubes. Sed in al1orum interpretatione plerianque fallitur: uelut cum eXistimat Galenum dixisse, habitationem temperatam esse in quinto, & non in quarto cl1-- mate. Sed ratio illa Philosophi esse udetur de uentis secundu ni illius m-c.I. terpretationem. hoc autem nos concedimus, quod sit secunda causa generationis imbrium remissio stit icet impetus : sicu i causa serenitatis est etias uiolentitia Aetius tamen aliter sentit: nam Ventos Australes cal1bAnz2 dos, Boreales Digidos, Orientales siccos, Occidentales uero humidos esse affirmat. Verum in libro de Sacro morbo ab Hippocrate,& a Celso non

parum damnatur Auster. attamen Celsus Fauonium Euro praetulit, damnam: in mari Ventos. Aetius uero pro temporum qualitate permutari credit: fierim quandoque calidum S siccu m, ac tus maXlmenONium,aestate scilicet.Refiigeratur autem quandoque,ut in Thriasis G1a -- pioblbis ciae Aristotele reserente, quoniam e mari uenit. Sic S in Aph cai 3g1P dum refert Austrum esse, quod ex propinquo, & per angustos meat

xyψhi - s ,1ret omnis enim uiolentus uentus necesiamo frigidus est. At uero anoris terrae Aegypti, nec interius per ater unius dieI, minime hic uentus flat, ob humilitatem regionis: sic alii alias In locis non spirant. Excitatur autem maXIme ab ortu caniculae, & qualiscunq, suerit foetidus quasi est,& hominum corpora hebetat, a Miaq; reddinat Aqualo appetentiam eXcitat. In uniuersum autem quae mala ab Austro fiant declarat Hlpocrates tertio Aphorismoriim ctim diXit: Austri auditum hebetantes calii , - Smosi, Capud grauanteS,pigri, dist luentes: Aquὶlones autetuste auces,

SEARCH

MENU NAVIGATION