Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I3 sΤNops Is DOCTR. BENEDICITI XIV. P. O. M. EXERCITATIO XCI.

De Sacerdote , qui in Missa Ad antes eommunicat.

SLeerdos, si quisdam Hostias Populo distribuendas consecrare cupit,

eas aut super corporale ponit, aut in pyxide aperta . quam deinde claudit, prae oculis, & proxime post Cilicem collocat, & sie Di vino Numini offert. Quod si vel per negligentiam , vel per ignoran

tiam omiserit pyxidem ante oblationem . & Consecrationem aperire νofferendi tamen eas particulas, & consecrandi intentionem habuerit, illicite quidem , non tamen invalide consecravit. Materia enim conse cranda moraliter praesens , ut in hoc casu , valide consecratur . Mora

li ter inquam praesens, idest humano more; quo videlicet id praesen dicitur. quod velut in usu humano assumendum demonstrari possit, di

cendo : hic est. Ex quibus proterva Haereticorum calumnia , Sacerdo tem ex mente Catholicorum consectare simul posse omnes panes . qu sunt in foro, manifeste refellitur; non enim . ut inquit Phil p: Gama chaeua in p. 3. q 7 . c. 4. . Iremo in foro α- res Dadier moraliter omnia illa sbi propinqua . ct nastu ia, quaeumquη in foro sunt; alioqui nec epus ei esset ire de lora ad locum . ut v i. a quaerit, in Ueniret. Misor occurrit di scultas, an Sacerdoti particulas consecrandas . Praesitione Missae jam incoepta, sibi allatas liceat consecrare & an cum Sacerdos AEdituo declaravit in Sacristia se particulas Populo distribuendas consecraturum, & Edituus Sacerdote non advertente puxidem ad eornu epistolae attulerit, particulx e consecratae censendae sint. Ad primum communior Doctorum est sententia , non licere paristiculas consecrare . cum Canon incoeperit, etiamsi ageretur de particula consecranda pro viatico e tunc enim parva quaedam detrahi posset particula . quae infirmo effet asIervanda. Si vero particulae apportentur inchoata Praefatione , cum earum sit iacienda oblatio , & se Missae ordo interturbaretur . Sacerdos pariter ab iis consecrandis abstinere debet, nisi legitima causa contrarium suadeat; cujusmodi ea enset,si magna multitudo, parata ad recipiendam Eucharis liam, Sacramento careret. Ita Tamburin : in method: celeb. ,& Clerus Patau: in resolute I. casi mens Feb. II 8. Quod ad secundum casum attinet, licet aliqui opinentur ob intentionem Sacerdotis antea elicitam , Hostias illas inadvertente etiam Sacerdote . & extra petram Sacram in Altari collocatas , valide consecratas suin; cuin tamen haec sententia , ut plurimum sit speculatiυe probabilis, & statuente Innocentio XI. in Sacramentis tutiorem opinionem

142쪽

sequi teneamur : concludendum est, particulas non esse Populo distribuendas . sed asservandas . ut in alia Missa consecrentur . At, quid si quis habeat eoram se undecim Hostias. & intendat consecrare solum decem non determinans quas decem intendat 3 ad quod Rubrica advertit deesse intentionem , nullamque ex illis Hostiis censendam esse consecratam : seeus . fi putans quidem esse decem, tamen emnes voluit eonsterare . quas eoram se habebat; nam tune omnes erunt consecrara. Atque ita ille Sacerdos talem intentionem semper deberet habere , scit cet conser di eas omnes . quas ante st ad conster dum postas babet, ita Rubrica . Unde opinio P. Serry eontendentis etiam non determinatis deincem illis Hostiis, omnes undecim eonsecratas esse, reiicienda eli, non solum ob Rubricis, quas ille perperam definitiones Ecclesiae esse negat. Verumeti Zm ex eo, quod ad validitatem Sacramenti nequaquam intentio externa, ut ille asserit , sufficiat, verum interna etiam requiratur, ut supra exposuimus . Communio autem Populi, ut ait Rituite Romanum . intra Minsam statim post Communionem Sacerdotis celebrantis fieri debet, nisi sorte justa causa aliud suadeat: ut si plurimi adessent Missae . & suspi--ri possemus, ne aliqui eorum taedio caperentur longioris Missae . Se ς Vero arguendos censet Sacerdotes Card. Braneat. ici opusc. de Sac. Viae. qui contra Ritualis praefripti in tit. de Communione, praebent absquς necessitate P puli Eucharisiam MUR: petoaut enim Fidales ijέ pr ci bus , quas ps Communionem Ecclesia rectra re Imrer . quaque non stam ad celebrantem , sed etiam ad ceteros cimmanicantes aperte specIgre noscuntur .

Puibus didus Euebarisiam in Missa mini are vetitum.

ext. 9. I. 3. c. I S.

DUbitatum fuerat in saerorum Rituum Congregatione, an liceat is Missis Desunctorum Fidelibus Saeram Communionem ministrare:

di fuerat anno I o I. decisum negative. Verum eum res die a I. Martii I II. iterum trutinae subjiceretur, constitutum suit. ne Decretum anni 17o I. vulgaretur ; quare concludendum est, Sacram Communionem in Missis Defunctorum licite ministrari . Et sane cum Trident. Synod. Sess .aa. c.6. nullo inter Mortuorum . & Vivorum Missam discrimine frequentem Fidelium communionem cupiat . & in ipsis Missis Defunctorum recitetur : ut quotquot ex hae Altaris participatione S e sanctum Filii tui Corpus, ct Sanguinem ipserimus cte. Hac commixtio .s Osseratio sat accipientibus nobis in vitam aeternam ctc. Cumque

in Missis Desumstorum recitetur posteommunio. & in Rubricis Missalis

143쪽

Defunctorum Urbanus VII l. addiderit: si qui sunt e municandi, rei communicet. antequam se puriscet; quis negaverit, polle. dc debere Milse Desunctorum Aditantibus Eucharistiam administrari 3 Egregie hanc quaestionem pertraetarunt, P. Abbas Ben venuti in tractatu suo :Sacerdos ad AI are celebrans in Missa privata. Ac Meratus in opere ad Ga-vantum, P. I. n. I. p. 6 a. Hic tamen a P. Abbatis Benvenuti opinione quod in Missa Desunctorum ea solum Eucharistia distribui possit. quae in eadem Missa, non tamen . quae ab alio Sacerdote consecrata , & in Tabernaculo , sive in Pyxide recondita sit, discedit. Cui di nos facile an sentimur : cum inter utrumque casum nullam disparitatem , novam. que hanc disti mitionem nullo fundamento suffultam videamus. Ceterum excepti quipiam dies sunt, quibus Eucharistiam in Missa ministrare . aut lege. aut antiqua Ecclesiae consuetudine prohibitum est. Et quidem in nocte Nativitatis Domini id Sacra Rituum Congregatio vetuit die 7. Decemb. an. I 6 I. In Feria 6. Parasceves id pariter aliis. quam Infirmis, distribui prohibuit S. Cong. Rit, I9. Feb. I 62a. Et quamquam Decretum hoc in Registris non reperiri testetur Meratus , Decret. tamen Congr. Concit. anni I 679. Ia. Febr. mandat ordinariis rut ei rea Communionem in Feria 6. in Parasceve, Missalis , Rubriea , ct Eein elisia Romana ustus servetur . Quod abunde probat, prohibitam eo die Communionum, tum quia Rubrica Mimiis sudet in Feria quinta Mervari quasdam Particulas pro infirmi . es sic sanos excludit; tum quia iuxta Romanam consuetudinem veria 6. non tribuitur Eucharistia. Desibbatho sineto quidam disceptant, nos Macrum sequimur . qui in vo-eibulat io Ecclesialtico ait: In Missa Sabbathi Sancti non dicitur ea Antiph na , qua appellatur Communio, quia non Ilibat Populi Communio, qua ne nune quidem facienda esset; quapropter abusum puto earum Ecclesiarum , tibi Sabbatha Sancto mini pratur Eucharisia ; pluris enim facienda es Aelim, quam privata Frdelium deuotio . Qua ratione Sacerdos in privato alicujus domus Oratorio Eueharistiam ministrare possit, Ss. D. N. Edicto I . s. D. tom. 7. juxta communem Doctorum sententiam demonstravit: opus videlicet esse

144쪽

EXERCITATIO XCIII.

o Lim quidem Eucharistia non nisi saerifieii tempore administrabatur; at S. Cyrilli tempore ea Hierosolymis etiam extra Missam distribui coepit: confluente enim magna advenarum multitudine Sacram deposcentium Coenam, in Ecclesia Orientali fieri minime poterat, ut quoties distribuendum esset Sacramentum. Missa celebraretur: aho Tientali deinde Ecclesia haec consuetudo in Occidentem migravit ; ubi a Rituali Romano praecipitur, ut communionem administrans Sacer dos , superpelliceo . & stola ejus diei ossicio eongruenti indutus sit . Apud Ambrosianos vero stola rubri coloris adhibetur . Quaestio hic movetur, an Eucharistiam in peccato mortali admi nistrans lethaliter peccet Et licet aliqui in negativam abierint sente

tiam a nos tamen certum tenemus, Sacerdotem in erimine lethali E charistiam ministrantem se novo, gravissimoque scelere contaminare Mali, enim. ut cum can. ult. I s. q. 8. loquamur, bona adminisrβηD se Iadunt, ct unde aliis commodum exbibent, inde Ni dispandium praebent. Atque Pocc t m hoc iuxta D. Thomam 3. p. q. 64. a. 6. pertinet ad ir reυerentiam Dei , ct contaminaturium Saeramentoμum , quantum ex part/ ip sus Miniseratoris, licet Sacramenta 'a -- --intantaminabilia snt. Ex quibus deducimus cetera quoque Sacramenta non nisi in statu gratiae administrari licite posse, si Baptismum necessitate urgente impertitum exeipias; ubi administrans a peccato mortali excusatur, cum no peretur ut Minister ex ossicio, sed necessitati tantum occurrat. An v xo reus Sacerdos pluribus Eucharistiam eodem tempore distribuens tot peccata contrahat, quot personae ab eo communicatae fuerint . contrω vertitur: Sunt, qui unicum crimen , ob actus eontinuationem , com mitti arbitrantur; alii vero contendunt, precata pro communicaa tium numero multiplicari; cujus rationem afferunt. quod actus hi,

licet continuati, ejus tamen sint naturae, ut singuli in uno definito termino perficiantur. Praeter allatum extra Miliam Eucharistiam suscipiendi morem . aegrotis quoque mortique proximis in lectulo communio exhibetur quae Viaticum communiter appellatur. Circa quod observamus, quod licet olim in usu fuerit . ut infirmo, qui Eucharistiam sumere non posset, Hostia consecrata ad adorationem proponeretur, id tamen hodie minime liceat, cum S. Pius V. prohibuerit, ne ad moribundos, qui non

145쪽

possunt Euchiristiam deglutire, sacra particula deferatur; ut videre est apud Card. Eo Lugo resp. mor. I. I. dub. II. i. a Quaesitum hic , an moribundo , qui Eucharistiam sub specie panis deglutire non possit, liceret eam dari sub specie vini 'assirmativae sententiae favere videntur multa in rem hane a Martene, Card. Bona, dc Mabillonio adducta exempla; & Concilium Toletanum XI. . quod can. II. . expresse statuit, aegro, qui sacram particulam deglutire nequest Eucharis iam sub specie vini administrandam esse . Vera tamen opinio est . id fieri non posse: praeceptum enim suscipiendi viaticum non obligat, eum illud gravibus de eaulis ab Ecclesia negatur. Cum ergo Calicis usum Ecclesia justis de causis Lateis negaverit, sequitur nullo iacasu, licere huic Ecclesiae praecepto contravenire . Monent tamen ali qui Theologi . in ejusmodi easu posse moribundo Sacram exhiberi paraticulam , aquae, vel vino non consecrato intinctam . Quod confirmant exemplo Senis Serapionis apud Euseb. II. El. 6. c. H. eui puer in aquam intinctam Eucharsiam in os insillaυit; di ex s. Uldarico . qui lib.

I. antiq. Con. Clun. c. 28. t. Φ. Spic. testatur . consuevisse Monachis infirmis praeberi EuchariIliam sub specie panis , vino non consecrato in

De aliis quibusdam ad Euchari a adminiserationem spectantibus . i

Complura alia scitu digna occurrunt, quae ad S. Eucharistiam asministrandam pertinent: Primum est non licere ad salsam conso vendam devotionem , ulli vel plures , vel consueto majores tradere particulas : ut enim can. ubi pars dist. a. De Consecrat. ait : Mi pars escirporis. s ct totum. Eadem ratio es in Corpore Domini, qua in Manna .... qui plus collegerat, non habuit amplius , neque , qui minus paraverat, invenit minus . Non est omnino quantitas visibilis inhoe Uimanda inseris , sed virtus Sacramenti spiritualis . Alterum est, olim juxta veterem disciplinam lieuisse, ad xliquod delictum detegendum . ei, qui suspicione ejusmodi premeretur , ante .purgationem aut aqua , axi ignis , in Missa , quae Iudicii appellabatur ἔEucharistiam sumere . verum hoc cum ceteris purgationibus a SS. Canonibus sublatum est. Praeterquam enim , quod hoc Sacramentum . non in hunc usum institutum sit . fieri non potest , quin per hoc tentetur Deus . At occasio Eucharistiam sacrilege suseipiendi reis offeratur .. Ac licet, risquea quaestionem hanc egregie pertractans, arbitretur

146쪽

nihil eriminis in se continere, purgationem eum Eucharisia sumptione ,

offere; cum jusjurandum, cum hac purgatione penitus convenire, a que rationum momenta utrobique eadem esse videat: non tamen, licere hoc tempore, ait, revocare, quod jam exolevit, usuque abrogatum luit. Tertium est, non licere Hostiam non consecratam pro consecrata peccatori offere . qui paratus sit Sacramentum in peccato suscipere . ut constat ex Decret. Innoc. I II. in cap. de remine de celeb. Miss. &ex hac ab Innocentio XI. damnata propositione : urgens metus gravis es causa jusa Sacramentorum adminis tionem uiandi. Ceterum circa peccatores , qui Eucharistiam impoenitentes expetant, has observamus regulas : vel enim peccator manifestus eam postulat; & huic tam publice , quam privatim Eucharistia deneganda est; vel peccator occultus eam flagitat: & huic publice petenti, exhibenda est Eucharistia , ne infamia conspergatur ; secus vero privatim . Ubi observa occultum peccatorem nequaquam intelligi, qui talis sit ex Sacramentali confessione; huic enim Confessarius etiam privatim petenti Communionem praebere tenetur , sed eum . quem Sacerdos talem privata scientia noverit . In Gallia ultimo supplicio assiciendis Eucharistia denegatur; quod tamen in aliis Europae Provinciis non obtinet, sed reis tempestive. ut Com

munionem inter . & mortem spatium consumendarum specierum inter- Cedat . Eucharistia praebetur . dummodo poenitentiam suorum peccatorum praeseserant . α sic ob veram cordis contritionem ea non indigni

judicentur .

Denique. non abs re suturum arbitramur, si Sanctionis' memoriam secerimus. quae contra suscipientes , vel asportantes, aut apud se retinentes Sacras Hostias a SS. D. N. BENEDICTO XIV. edita fuit. Confirmat Videlicet ille Constitutiones Innocentii XI. . & Alexandri VIII., quibus enormis hujus facinoris rei, non considerato delinquentium statu. ordine, aut privilegio, pro prima etiam vice brachio saeeulari plectendi traduntur. Cui adjungit , nequaquam Fisco seu Consecrationem particularum , seu surripientium pravam intentionem probandam iniscumbere ; sed praesumptionem utriusque Contra accusatos pugnare . Qui, ut se a statutis poenis liberent, juridicis , di concludentibus aris gumentis probare debent, aut particulas a se asportatas non suisse consecratas. aut se illas non prava intentione retinuisse .

147쪽

r o sYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P.Ο. M. EXERCITATIO XCV.

D. Missarum Eliemstona. sex. t. 9. I. 3. c. a I. Mos olim, plurium saeculorum intervallo retentus, in Ecclesia suerat , ut Fideles Sacrificio intervenientes panem , & vinum ad Altare offerrent, tum ut ea a sacerdote consecrata sumerent, tum, ut

eorum reliquiis, Ecclesiae Ministrorum necessitatibus subvenirent. Quod egregie ostendit Christian. Lupus diss. a. pro . ad Decret. , ct can. Con-ci I. l. 3. Praeter panem, & vinum aliud offerre, prohibuit Can. 3. Aps. Quod tamen de Oblatione Sacerdotis Mystica intelligendum opinamur. Nam canone sequenti permittitur, ut, nova spica. uva . otium ad luminaria, ct tbmiama s: cuncta videlicet, quae Ecelesiae, & Divino cultui in servirent:) erantur . Alios autem fructus in domum Episcopi, Ministris Ecclesiae, distribuendos mitti jubet. Simile quidpiam Concilium Carthagin. LII. statuit. Quod , eum omnium praeter panis, & vini oblationem interdicit, sententiam suam ita restrinxit, ait in die Pasichalis festivitatis mel, & lac offerri permittat. quod egressis e Sacro

sonte recepta consuetudine diltribueretur . Ubi tamen probe ad novat ea , licet in Altari offerantur, propriam tamen habere Benedictionem Posteriori deinde aetate usus obtinuit, ut nihil quidem praeter Panem , di vinum offertorii tempore exhiberetur, liceret tamen Fidelibus, seu aute Missam , seu ante , aut immediate post Evangelium. ea, quae vellene, in Sacerdotum comodum ad Altate offerre, ut videre est apud Μarte ne de antiq. Eccles ritibus. t. I. l. I C. 4. Et haec quidem eduliorum . di se uetuum oblationem concernunt. Sed an inter cetera offerri etiam pecunia ad Altare consueverit. profecto ignoramus . De Arca . quidem . in quam modica Stips a Fidelibus de neretur , qxa collector subveniret pupillis, ct tiatiis, ct iis, qui ob morbum , vel aliam ob causam egerent, tum etiam iis , qui in vinculis essent, θώυenientibus peregre hospitibus. θ omnibus denique indigentibus ; & Te tui. UOI. c. 39. . dc Iulimus apol. I. ad Anton. Pium num. 67. testantur ;sed quandonam , non in Gazophi laetum . seu Aream immitti, sed ad Altare, pecunia offerri coeperit, ex his atque obscurum manet. Neque lucem affert S. Augustini ad Aurelium Primatem epistola , in qua ait: tempore oblationis , seu Missiae pro Defunctis suin simul denarios oblatos ; nam , cum istos ab ipsis mei offerentibus in pauperes erogari praecipiat, non videtur approbare, ut in Diaconorum manibus ad Altare deponerentur . Demum quamquam Honorius Augustodunensis , Scriptor xII. saeculi, in gemma anima I. I. e. s8., tunc in Ecclesiam morem

148쪽

invectum asserat, pecuniam loco panis ad Altare offerendi, cum d sierunt Fideles Sacrificio assistentes Sacra Mysteria participare ; tempuε tamen , quo id acciderit , silentio praeterit. De quo, quidquid demum sit . illud cum Thomassino devet. , σηπ. EGI. discipi. p. 3. l. I. e. T. num. 8. indubitatum tenemus, juxta primigeniam Ecclesiae disciplinam . sive panem , sive fructus, sive pecuniam Fideles obtulerint, ea oblata suisse Ecclesiae, & Clericis in commune , non vero datum cuipiam peculiari Sacerdoti, ut Missam privatim faceret . quae uni eleemosynam iacienti prodesset. Quem morem , non ante saeculum vDI. inductum, nec passim ubique ante XI I. recein tum asserit Mabillonius innas ad p. I. seculi III. Benedict. num. 62. Licet illum longe antiquiorem asserat P. Franc. Beriendi in Dissertatione sua de Oblationibus . Contra specialem hane Saerificii pro Eleemosyna applicati nem Ix jam saeculo malafridus Strabo insurrexit, & hodierno tem Pore Novatores debachantur . Ille in lib. de ebus Eccles. c. 2 a. ad SD cerdotes specialem oblationem facientes ait: suod si eui placet, prosim

Iulias uiatim erre ; pro setius deootionis ampli dira, ct orationum a gendarum declaratione id faciat, non autem pro sulta opinatione , qua piit et Πνum Dei Sacramentum, non esse generati medicamentum . Haeretici dicti twt pecuniam Sacerdoti celebraturo in Misse pretium dari, eamque veluti aperte simoniacam damnant. At non animadvertit malafridus, quod etsi Sacrificium ex parte r Maiae . & perueipalis offerentis , sebi ieet Christi. sit infinitae virtutis , non tamen . ita ejus Institutore Christo volente. infinitos producit effectus. Quare aut consideratur tanquam propitiatorium. & certo pro illo speciatim satisfacit, in cujus debiti solutionem Deo exhibetur; aut consideratur tanquam impetra Oritim , di ad beneficia illi uberius elargienda Deum movet . pro quo ninminatim Sacerdos Deum exorat. Rem totam explicat D. Thomas. In Φ. d. I. a. 4. q. I. . ct a. Idem ipse Haereticorum etiam calumnias , ant quam exorirentur , diluerat. a. a. q. Ioo. ar. a. ad a. inquiens : Sacem

dos nou accipit pecuniam, quasi pretium consecrationis Eucharilia ; hoe enim esset moniacum , sed quasispendium sua susentationis, cum juxta Apost. I. ad Cor. 9. nihil aequius sit . quam , ut , qui Altari servit, de AItari vivit. Verum licet res ita se habeant, contigit tamen . ut ex perVersa quorundam Sacerdotum avaritia , nefandoque scelere innocens , & sancta haec consuetudo in pessimum detorqueretur abusum . Fuerunt quippe , dum Presbyteris in die plures Mitas celebrare concessium fuerat, sordidi quidam non Christi, ut Biographus s. Thomae Cantuar : ait, sed Mammona Sacerdotes , qui propter oblationum quasum , unam Christ. θ θ- mel oblatam resiam quotidie . non semel, sed libentius iterum non tam consecrarunt, quam dilaniarunt; ac dum Sacrificiorum iterationeae excepta Nati-

149쪽

Nativitatis Solemnitate Alexander II., & Innocentius III. vetuissent ;suere, qui nequiores adhuc artes axeogitarunt. Aliqui enim tot Hostias in eadem Missa consecrabant, quot Eleemosynas acceperunt ; alii pluares Missas in unam congerebant: repetendo videlicet, omnes Mita Partes,excepto Canone, tot vicibus , quot munera illis tributa suerunt ratque haec Sacrificiorum monstra . pro numero iterationum jam Mi Psas bifaciatas jam trifaciatas . &c. nuncuparunt. Infaustis his mercimoniis ab Ecclesia postea eliminatis, non idcirco improba sacerdotum cupiditas fuit radieitus evulsa ; cum enim plures , quam unicam Eleemosynam , accipere prohiberentur, de ea, quasi de mercis cujuspiam pretio paciscebantur . ac ita, ut Cardinalis Robertus Pullus ait : cum Iuda Chrisum vendebant tanto nequius , quanto magis resurgendo es sublimatus. Quamobrem , ut gliscens haec pestis tanden ab Ecclesia prorsus repelleretur, Patres Concilii Toletani an . Is 24. vetuerunt, ne ullus Sacerdos quidquam, vel minimum, pro Missa ex pacto exigeret, sed Eleemosyna contentus esset, quae ei sponte daretur . Ac Cum ne sic quidem sacrilegi illius mercimonii semen penitus extinctum tuisset, Co ilium Tridentinum sese. aa. in decreto de ιbser.ere Diand. in celis. Mis. Episcopis injunxit, ut tollant e uois geηerumercedram conditiones, pacta , quidquid pro Missis nocis celebrandis datur ,

nec nou importunas . a que illiberales Eleemosynarum exactiones potius, mposulationes . aliaque hujusmodi, qua a Simoniaea labe , veI certe a turpiqissu non Iove absunt. Omnino prohibeaux . Quapropter mox aut Consuetudine, aut Episcopali statuto . aut synodas Decreto laxationes Elemmosinarum, locorum, & temporum circumstantiis accomodatae , faeta

suerunt, a quibus Sacerdoti recedere nefas est ; Cui taxationi seu Episcopali, seu Synodali , rescribente Sac. Congregatione Concilii anno I 6ς 9. Is lanuarii, etiam Regulares subjecti sunt. Ut ita nulli prorsua Sacerdoti uberiorem Statuto Eleemosynam , nisi a sponte offerentibus , accipere liceat; quamquam minorem solito accipere non prohibeatur; cum cuilibet juri suo cedere concessum sit. Ubi tamen observandum , similem liberalitatem in aliorum,qui sorse per hoc consueta Eleemosyna privarentur , dispendium. & detrimentum cadere non debere , ut Sac. Cong. Conc. die I 6. Iulii I 68ρ. respondit . Cumque Eleemosyna ab Episcopis taxata, exigua, ut plurimum, esse soleat, Urbanus VIII. decrevit, nihil ex Eleemosynis manualibus nomine indumentorum Sacrorum ab Ecclesiis esse detrahendum; ex stipendiis vero Missarum perpetuarum in summa solum Ecclesiae egestate aliquid esse impendendum . Demum has ab Alexandro VII. anno 166ς. damnatas propositi

nes adjicimus : Duplicatum stipendium potes Sacerdos pro eadem Missa licite acciperariplica do petenti partem etiam specialissimam stactus ipsemet celebram

ii cor

150쪽

ti re respondentem , idque post decretum Urbani VIII. Non es rentra just-tiam pro pluribus Sacrificiis sipendium accipere . ct Sacrifieium unum osseris re, neque etiam es contra Melitatem ἔ etiamsinomittam promit ne etiam juramento Frmata danti sipendium , quod pro nullo alio osseram .

, , EXERCITATIO XCVI.

De aliis quibusdam q sienitas, qua circa Sacrificium Misse tractari solent. sex t. 9. l. 3. e. aa.

3. : . . . .

N Xaminandum superest , an ille, qui ad ipsam celebrationem solum adstringitur, duplex possit stipendium accipere unum nempe Pr celebratione, alterum pro Missiae applicationο Duplex in hac re D ctorum est Sententia . Quidam enim cum Paserino , Card. de Lugo , &Gavanto alicui S. C. Concilii die I 3. Iulii an. I 67o. prolato Decreto innixi assirmativam tenent; alii vero cum Diana diversum ab hoc die ς. Iunii. & 6. Februarii an. I 6 7. ejusdem Congregationis rescriptum ad

ducentes,negativam propugnant. SS. tamen D. N. Benedictus XI v. qui huic Sac. Congregationi tanta cum laude, tantaque gloria a secretis sue Tat . testatur fibi quam diligentissime investiganti nullum horum Decretorum innotuisse . sicque rem componit, ut asserat, Sacerdotem non aliter applicationem pro noux Eleemosyna sacere posse , quam si apertissime docere queat, Testatore Missae celebrationem uni ee requiri, di Sacerdotis arbitrio permirit'; ut Ductum Sacrificii , eui libuerit, atribuat; atque sic conitituisse sae. Con. Concilii die 18. Mart. an. I 658. in caus Tinen. demonstrat. Circa sortem Millae perpetuae . variae olim fuerunt consuetudines. Card. Boncompagnus eam in sua Dioecesi Da. Mutatorum Roman

rum conIlituit. Innocentius XIII. ad 6o. , dc Benedictus XIII. ad yo. redegit, a quo insuper ea conditio adiecta suit, ne Episcopi majorem . aut minorem pecuniae summam pro Missis perpetuis in posterum statui

. Paterentur.

Adjungimus hic perpauca quae S. Carolus Borromaeus admonuit,3c Consessariis praecepit in instruet. ad Conses p. . adh. Med. rion modo non parat, sed nee velis se habere Aurificet pecuniam , altam e rem pro su scepti in confessione laboris munere . immo verbis , veI potius factis ab his omininibus abbarrere demonstret. Cum pro paenitentia Alissas injunxerit . sibi, aut EceIesia sua, aut Monaserio dicendas non addicat. Quare , quamquam liceat Consessiariis Missis aliquas celebrandasLaicis indicere pro criminum expiatione, SS. tamen D. N. Benedictus XIV. cum adlinc Bononiensem

Ecclesiam regeret, Consessariis, sumena suspensionis ab audiendis Confessionibus i ODED, praecepit, ne stipendia, sibi vel Ecesesiis suis tribuenda caperent pro Milsis,quas poenitentibus imposuere . Gu-

SEARCH

MENU NAVIGATION