Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1I sYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. O. M. EXERCITATIO LXXV.

D. fructas medιi applicatione ex ipso munere . sext. 9. I. 3. c. 8. Communi Doctorum , & ipsius etiam Ecclesiae sententia triplex ex Missa Sacrificio fructus percipitur; Generalis tu nempe , cu)ωFideles omnes sunt participes; Specialissimus, quo fruitur Sacerdos; &Medius. quem Sacerdos iis applicat, pro quibus Sacrificium offert.

Cumque de prioribus nulla controversia occurat, medius vero vel ratio

ne ossicii, vel oneris Beneficio adjecti, vel praecepto Superioris, vel ob Eleemosynam applicetur, de sngulis his quaedam delibabimus, in

omnibus mentem Sac. Congregationi a Concilii Tridentini interpretis sequentes: Parochus itaque sive saecularis . sive regularis curam animarum habens tenetur juxta decretum Trideat. SInod. Sess. a 3. c. I. Omnibus diebus Dominicis, di festis de praecepto non solum Sacrifieium pro Parochianis suis sere, verum etiam declarante id SM. Congrega tione Concilii applicare . Ubi tamen eadem Sac. Congregatio Parocho pauperi concedit, ut si sorte festo quopiam die percipiendae eleemosynae occasio ei sese offerat, medium fruetum Benefactori applicare queat. dummodo Missam in Ecclesia sua eelebret. M alio seriadi die omissam pro Parochianis oblationem suppleat . In Cathedralibui . & Collegiatis Ecclesiis Mita conventualis quotidie celebranda non particulari alicui Benefactori, sed omnibus gene ratim beneiactoribus applicanda est; & si cura animarum adjuncta sit. xltera Missa omnibus Dominicis . sestisque diebus pro populo offerri debet. Atque hae sunt regulae, quibus utitur Sac. Congregatio, quarum executionem Episcopis etiam . atque etiam, in omnibus suis de hac re responsis commendat, quaique quam plurimis sententiis confirmatas, optimeque in litteris Apostolicis a Benedicto XIV. anno I 44. I9. Augusti editis. expositas invenimus. observandum tamen , eo cinere minime gravari Ecesesias eas , quae quidem Collegiatarum formam, praese- serunt, revera tamen Collegiatae non sunt. Pauperes quoque Collegiatae. licet spectata natura rei ad quotidie applicandum teneantur . si tamen ad Sac. Congregationem Concilii recurrant, obligatio haee illis remitis

122쪽

DE sACROIANCTO MISSAE SACRIFICIO. II sΕXERCITATIO LXXVI.

NUllum profecto dubium est, eum , qui beneficium quoddam possidet cum onere applicandi, fructum quoque Benefactori applic re debere. Quod etiam ita sentiendum, quamquam nulla applicationis, sed solum celebrationis in institutione fiat mentio . Generalis enim RSac. Congregatione Concilii stabilita est regula . praesumi eum . qui Beneficium , seu Cappellaniam instituerit, dc onus celebrandi Missam adjecerit, nulla mentione facta applicationis, voluisse Missam applicari animae suae. Nam etsi juxta regulam juris s7. in 6.: Contra eum, qui legem dicere potuit apertius, fit interpretatio facienda ; tamen juxta regulam 4ς. eodem . Inspicimus in obscuris , quod es verisimilivs . Idem censuit Sacra Congregatio in causa venti mil. 27. Aprilis 17 o. , ubi quaerebatur , an Sacerdos ex verbis Testatoris . quae Orationis solum , non applicationis mentionem, faciunt. teneatur Missam Pplicare F eum aliud sit orare , aliud vero applicare. Ubi velim obser es, Praesumptionem hanc loeum non hibere , si a validiori praesumptione vincatur. Idcirco si Pu-Mor jusserit, certum sibi Missarum numerum applicari . de aliis vero nihil amplisis clixerit , quam ut eae celebrentur , aut si Fundator Cappellanias aliquas instituerit eum onere si-hi applicandae Mista , aliquas vero cum onere pro se orandi. ex hoc diverso loquendi modo diversa oritur ratio . Quamobrem Sac. Congregatio respondit, nullam obligationem esse eas Missas applicandi, sed

in primo casu celebrandi solum, in secundo vero ad Memento Comme morationem faciendi. Vid. ejus respon. in causa Ferar. die M. Iunii IT .

sacerdotem superiori subjectiim ex voto obedientiae ad illius imis perium Missam applicare debere, extra omne dubium est. Quaeritur tantum, an si, non obstante hoe mandato . Missam alteri applicet. ad quemnam fructus Sacrificii perveniat. Pasqualigus diversas auctorum

in hanc rem collegit sententias; veram tamen eam tenemus , quae se

elum ei, cui Sacerdos intendit applicare , adjudicat. Sacerdos enim Sacrificii non solum Minister, sed , & Dispensator est , ae sicut in conficiendo Sacramento , ita in applicando nequaquam a Superioris auctoritate pendet .

123쪽

II 6 sYNops Is D TR. BENEDICTI XIV. P. . . EXERCITATIO LXXVII.

De obligatione applicandi ex Eleemosyna . sex x. 9. I.3. c.9., s e.aa. FRequentior est obligatio applicandi, quae oritur ex accepta Eleem syna. De qua licet complura dici possentaliquas tamen solum regulas maximam eorum, quae circa haec occurrere possent, Partem

complectentes statuere lubet: Ae primo quidem non excusatur ab appli catione Missae, qui Eleemosynam accepit, licet taxa Dioecesana mino rem , ut definiere Urbanus VIII. , 8e Innocentius XII. PP. M. M. Secundo qui a pluribus plures exiguas accepit Eleemosynas pro Missarum applicatione , tot Missas applicare tenetur , quot Eleemosynas cumulu ille pecuniarum effecerit, ita declaravit Synodus Dioecesina a Card. Iacob. Boncompagnio hibita, At supra allatis PP. decretis innixa . Tertio qui Eleemosynam accepit laxa Dioecesana majorem,ac Missam dein alteri celebrandam committit, eidem etiam totam hane Eleemosynam tradere debet nihil prorsus lieet altero eonsentiente sibi retinendo; sic Sacra Congregatio Concilii l. a Deer. p. 246. , Ac SS. D. N. in Litto ris quae e tant in Bull. t. r. p. στι quarto I ieet mustus sacrificii sit tam

satisfactorius, quam impetratoriua , nefas tamen duplicem acCi Pere Eleemosynam , ut videlicet unu , fructuum applicetur V. G. alicui Defuncto, alter cuipiam Infirmo ; hoc suit definitum a S. C. Conc. 13. Decemb. an. I 669. auinto non potest Sacerdos Eleemosynam accipere,

ut fructum Missae Specialissimum alicui applicet; ut patet ex propositionibus ab Alexandro VII. I 66ς. damnatis. Sexto demum , prohibitum est Sacerdoti Eleemosynam capere pro applicandis Missis iis diebus, quia hus speciali obligatione tenetur ad eas pro determinatis aut Fundatoribus . aut aliis personis applicandas. Ceterum sciendum , Mitam a Sacerdote eo tempore applicari deinbere , quo Osserens id expetit; si Saeerdos secus secerit, ad restitutionem tenetur. Sic si quispiam Eleemosynam osserat, ut in proxima decidenda lite merito hujus Sacrificii Iudicis mens illuminetur . Missa vero demum post Sententiam litam dicta suerit, Sacerdoti Eleemosynae restitutio incumbit.

124쪽

De aliis quibusllam ad applieationem spectantibus. t ex x. 9. I. 3. e. 9. , ct c. 16. Expendit sylvius hie ducit alios casus : an videlicet Sacerdos

Missam indeterminate pro primo, qui Eleemosynam oblaturus est, applicare possit. aut an Missae applicationem tamdiu suspensam tenere valeat, donec aliquis Eleemosynam pro applicatione alicujus Missae exhibeat Ad utrumque ob detestandam , quae hic apparet, avaritiam,& indignam tanto mysterio irreverentiam . negative respondet. Pol Iunt tamen fundatae quaedam Missae antieipari tempore , nisi ex Beneficii institutione eonstet, voluisse Fundatorem certis diebus illas dici. vel ut quaedam Altaria Missa non carerent, vel ne alicui Loco determinatis diebus Saerificium desit.

Porro ille . qui ad quotidianae Missae applicationem vi Benefieii adstrictus est . in die Nativitatis ad unius solum applicationem oblig

tur, nisi expresse contrarium in institutione jubeatur . In Comemoratione vero omnium Desumstorum non quidem a eelebrandi, sed tamen stis applicandi onere liberatur,ita, ut Missam suam vel alicui Desu

eho . vel Delanetis omnibus appli-re possit; de quo vide Pasqualigura

quaest. II 34.

An vero Parochus, de Ecclesiae Collegiatae omnes tres Missas, aut unam tantum Natali Domini seu pro Parochianis, seu pro Benefactori-hus applicare debeant, nullo judicio definitum reperimus;Parochum tamen ad celebrandas tres Missas ad devotionem , aedificationemque gregis sui teneri existimamus. Non abs re futurum arbitramur,si hoc loco quaedam universaliter de Sacrificii applicatione adnotaverimus . Cum igitur quaeritur, an applicatio Sacrificii, Dei arbitrio relinqui possit, in quo diversae Theologorum sunt opiniones, tutissimum existimamus , ut Sacerdos, ant quam ad Altare accedat, eas personas determinet, pro quibus intendit Sacrificium offere . imo, uti docet Cardinalis Bona in trae . de Missac. I. eas Specialiter , ct nominatim exprimat, non generaliter, er in

confuse , quia singulis ininus prodesset ; addit ulterius primo debere Sacerdotem sacrificium iis applicare , quibus aut ratione Beneficii. aut Eleemosynae , aut Promissionis obstrictus est; deinde vero , & alios, seu in charitate sibi conjunctos, seu quovis nomine sibi commendatos includere posse. Quo vero tempore applicationem fieri oporteat, disceptatur. Itenim, qui essentiam sacrificii ia Consecratione collocant, monent S

125쪽

cerdotes, ut ante Consecrationem Missam applicent; illi vero , qui eius essentiam in Consecratione limul , di Sumptione ponunt, intermedio

etiam inter has duas Missae partes tempore , fructum Sacrificii applieari posIe docent. Optime omnium se ab his dissicultatibus expediet Sacerdos , qui in praeparatione ad Missam istud praestiterit.

Dι Validitate Sacrificii, quo ad Miniserimi. ex t. 9. L.3. e. Io.ὶCUm Sacrificium , & Sacerdotium tam archo inter se copulata sint

nexu, ut unum ab altero nunquam segregari queat; Necesse profecto est ad Sacrificii validitatem , ut Minister ejus rite, legitime, &Valide in Sacerdotem sit ordinatus. Non subjiciemus nos hic trutinae omnia ea . quae ad Ordinationis validitatem expetuntur. In disquirenda solum intentione ordinantis ,& Ordinati subsistemus. Utramque enim ad valorem ordinationis necessariam esse, nullus est Theologorum . qui dubitet. Et quidem , ut ab Ordinantis intentione inchoemus ; introducto

in Pontificali Romano more ante ordinationem ordinandi monentur, ut sub excommunicationis poena,si aliquo canonico defectu irretiti sint. a suscipiendis Ordinibus abstineant. Non tamen ex eo censetur Episco. pus intentionem non habuisse ordinandi eos, qui non obstantibus im, pedimentis canonicis se ordinari passi sunt; cum intentio ejus contraria non fuerit determinate . & Clare expressa . Quare ad Sacerdotalem

dignitatem evecti , quamquam illicite, valide tamen ordinati fuere. Ast quaeritur si Episcopus vel per Edictum publicum , vel quovis alio expresso, & indubitato modo declaret, se canonico desectu implicitos nullatenus ordinare velle , an sic ordinati valide ordines susceperint Aliqui respondent, Ordinationem validam esse , vel quod Edictum

hoc ad terrorem solum irryutiendum editum sit, ut Sene arbitratur, vel quod Episcopus intentionem suam mutasse praesumatur: Cum Fix credendum si eum in applicatione sermae , & materiae Sacramenti nihil voluisse agere . ut Caballat. putat.

Verum contrarium deciὸit Sac. Concilii congregatio anno I ς86. die a 3. Ianuarii, & decrevit manuum impositionem super eos qui in tali Episcopi declaratione excepti suere, vacuam, nulliusque effectus fuisse . Quod secunda judiciali Sententia i 68 a. die II. Februarii in causa Episcopi Charachiensis in America, confirmatum fuit, qui ab Indis ad quartam usque generationem progenitos a Sacris Ordinibus exclusit,atque Edicto δeclaravit, tales a se inscienter ordinandos contra suam inis

126쪽

tentionem , & consequenter invalide ordinatos fore . Quod quidem Edictum licet Sacra Congregatio improbaverit, Ordinatos tamen ipsos invalide ordines suscepisse declaravit. Quapropter si quodpiam de intentione Ordinantis dubium occuriareret . S. Poenitentiariae praxis observanda est, quam Cardinalis de Lugo ita comprehendit: Non debet res adeo gravis dubiis exponi; unde si rasus

accideret, ego Sacerriti re modo ordinato eum tali impedimento eon erem , ut ,s commode potes, adeat eundem Episcopum , ejusdem intentionem exploret,

qualis fuerit. Ouia si Me fieri non m git, recipiat iterum sub conditione ordianem , ne maneat in illo dubio eum periculi invaliditatis aliorum Sacramento. rum , qua ex Sacerdotio dependent.

Quae omnia ut penitius intelligantur, sciendum : Vulgo triplicem apud Theologos esse intentionem. Habitualem videlicet, quae voluntas quaedam est non operans, neque in actum influens ex actibus praec dentibus relicta; Actuatim,quaepraesens quaedam animi est intentio;& Vidilualem , quae perseverat vi proxime praecedentis actualis intentionis . Haec ab antiquis, & a S. Thoma habitualis dicta est . licet in eorum mente nihil cum illa a nobis adducta habituali intentione commune habuerit . Ex his omnium optima in conficiendis sacramentis. & in ordin tione est actualis; virtualis sumit solum ; habituatis vero inutilis est .

Generatim vero obsemandum . intentionem conficientis Saeramentum ita esse debere comparatam , ut inten--- .eellIud, quod facit E

elesia, juxta Concit. Trident. sess. 7. can. II. unde, & ille, qui ex. trinsecus se jocari ostendit, nec internam habet intentionem, & is. qui serio externum ritum exequitur, sed intrinsecus nullam habet intentionem faciendi , quod facit Ecclesia . invalide Sacramentorum so

mam . & materiam abhibet, ut demonstrar Card. Gottus t. 13. theol. quaest. T. dub. Φ.

Ex quibus omnibus deducitur . ad hoc, ut Sacerdos valide sacrifieium offerat, in eo ab Ecclesia requisitam intentionem exigi; ult rius quoque patet tam in ordinante . quam in Suscipiente intentionem actui consormem adesse debere .

Ubi quaeritur , an qui grauis mali metu adducitur ad suscipiendum ordinem, valide illum suseipiat Et judieandum est afirmativernam licet voluntas illa vim passa videatur . est tamen voluntas condiationata , dcelectiva, quae revera voluit potius ordines suscipere, quam grave aliquod malum sugerre . si tamen quis, non obstante metu , b. firmato animo neget, se velle suseipere ordinem , neque unquam intentionem suam mutet, nihil praeter applicationem vanam materiae, de

127쪽

Ieto sΥNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. . M. EXERCITATIO LXXX.

D. Haliditate Sacrificii, quo ad materiam , o formam Sacramenti.

I Uxta decretum Eugenii IV. praeter validitatem suscepti ordinis, &intentionem celebrantis , requiritur etiam ad Satri scii validitatem materia, & forma . De hac infra loquemur . Illa autem est panis triticeus, & vinum de vite . Ubi quaestio se offert, an panis triticeus alio semine commixtus sit materia apta ad consecrationem Ad quod respondet D. Thomas 3. par. q. 74. a. 3. Si sit modica permixtio alterius fru- meetti ad inul o majorem quantitatem tritici, poterit exinde confici panis , quia es materia hujus Sacramenti. Si vero sit magna permixtis sputa ex aquο , Tel trasii talis permixtio speciem mutat: Unde panis exinde confectus non erit deinbita materia hujus Sacramenti. UIA

i De vino inulta jam supra ex SS. D. N. Benedicti XIV. Edicto Io. attulimus. Id tantum ex Angelici Doctoris articulo 8. citatae quaestiOnis admonebimus : Semper tutius esse parum de aqua apponere, ct pracipuos vinum sit debili : quia si tanta feret appositis aqua , ut Diseretur species vini , non posset perfici Sacramentum . An vero post Consecrationem aqua vino consecrato misceri possit, in Concilio Florentino dispia ea eum tuit; ubi Eugenius IV. Graecorum rationibus acquievit, ac Ecclesiae Orientali hunc morem ulterius etiam eoneessit ; in Occidentali tamen Ecclesia id usurpare nefas arbitramur . Diseeptatur ulterius a Scholasticis, an si ejusdem speciei vinum magna quantitate in Sanguinem immitatur, Sanguis Christi etiam tum remaneat 3 Circa quod illi in varias discedunt opiniones : Nos vero nullam amplectimur hoc solum innuentes veteri disciplina vinum non consecratum pro Communicantium numero Sanguini Iesu Christi additum,sequeFidelibus dispertitum fuisse . nec ullum tamen unquam veritum suisse, ne Fideles , Christi Sanguinem non susciperent. Nunc nobis ad sormam Eucharistiae consecrandae accedendum , de qua cum superius jam necessaria tractaverimus , nihil aliud , quam quae ad praxim pertinent, afferremus. Quaeritur igitur, an ad essentiam Sacrificii necessaria sit consecratio panis, & vini Atque id ipsa Divini Numinis institutione. & Lege necessarium statuimus . Praeter universalem enim . &consonam omnium Theologorum sententiam , favet huic etiam Sententiae Concit. Trid. sess. II. c. quod docet, Christum Corpus suum , & Sanguinem , AE terno Patri obtulisse sub speciebus Panis, Ac vini, & sub jisdem Symbolis utrumque exhibuisse A postolis,

128쪽

t DE sACROSANCTO MIMR SACRIFICIO. IEI

eessioribus imperasse, ut utrumque Osserrent: Hoc facite m meam estmme

morationem. Ex quo perspicuum est, minime permitti posIe. etiamsi aut panis aut vini desectus adsit, ut sub una solum specie eelebretur Missa . Ae saeile constat sabulosa . & conficta esse illa Innocentii ΙT,& Innocentii VIII. indulta. quibus certis regionibus vini penuria i horantibus Misne celebrationem subsola panis specie concessse narra tur . Quamquam ex hoc minime inferre liceat. Sacerdotem solum p nem consecrantem non conficere Sacramentum; forma enim Con . crationis panis neque quoad significationem, neque quoad effcaciam pendet a forma Consecrationis vini. Illud tantum consequitur, Sace dotem sic consecrantem graviter peccare . m msterium hoc absolute non esse verum Sacrificium, prout es a Christo insitutum . Ut ait Suarer . in 3. p. t. a. q. 83. a. I. d. 7 s. secti 6.

EXERCITATIO LXXX L

De iis, qua requiruntur ad Ilaitam Missa eelibrationem, is prima de innocentia Sacerdotis. It t. 9. L 3. c. II.

REtulimus ea, quM .Hide eelebrandum expetuntur: Videndum nunc . quae ad licite secrifieindum requirantur . Inter haec Priamum locum obtinet, ut Sacerdos in ais omni lethali peccato mundus existat. Si enim mortali crimine pollutus ad altare accedat .valide quidem . sed illicite Eucharistiam offert, atque nefando Sacrilegio duplicique scelere, Consecrationis videlicet, & Communionis indigne peracta, se coinquinat. Validitas Sacrificii ex Concit. Constantienti elueet, quod hanc Uiclessi propoli tionem damnavit: Sacerdos.ses in peccato mortali, non emserrat. Duplicitas criminis ex eo deductis tur . quod duo praecepta admodum inter se distincta violet, alterum suscipiendi digne Sacramentum , alterum innocenter , pure, & im culate offerendi, ut Suareet disp. 67., & Biel. Lech. 7. contra oppositum sentientes Doctores solide demonstrat. Si igitur Saeerdos se lethalis criminis labe maculatum sentiat, tenetur se ante Missae celebrationem Sacramentali consessione mundare. neque sumit contritionem praemittere a cum Sacra Tridentina Syn idus sess. 13. c. II. de Euch. statuat . atque decuret, illis . quos eonficie tia peccatu mortalis gravit, quantumeunque etiam se tantritos misiment, Mecessario premittendam esse eonfessionem Sacramentalem . Quod si tamen Consessarii copia dest, necessitasque Missam celebrandi urgeat, sincit contritio, non tamen attritio, cum proposito proxima occasione conis tendi, ut eadem Synodus cap. 7. edicit: Casus vero, quibus urgens

absque consessione praevia celebrandi Missam necessitas definiri debeat.

129쪽

Biel. Oct. 7. Aper canone Misse tres confiderat. Primum si sacerdos eo die non celebrans offensioni esset, & standalo . Alterum si aliquis vel instituto , vel consuetudine omnium sibi aequalium ad comunicandum adigatur. Tertium , si curam animarum habens celebrare debeat, ut moribundo defferre possit Eucharistiam. Ast quaestio hic se offert, quid ei faciendum sit, qui inter Sacrificandum meminerit, se aut excomu nicatione , aut mortali peccato irretitum es. In quo duo , advertenda r aut enim crimen illud se menti suae objicit ante consecrationem , aut postea . Si ante; ab Altari recedere ei necesse est, nisi grave seandalum, aut nominis sui infamia inde metuenda sit. Tum enim, iacui, di in casu consecrationis jam peractie, sufficit, si contritionem eum proposito quamprimum confitendi eliciat. Quod si vero illa culpa adeo ejus cordi inhaereat, ut poenitere nequeat, respondet SOIO. in . Senten. dist. I 3. q. a. a. 6. illum potius debere etiam eum summo praesentium scandalo ab Altari recedere , quam Drnere Sacramelltum in peccato ἰ uia sic illud es intrinsece malam , ut nulla de causa excusari possit.

Ceterum communis est proborum virorum Sementia,indecorum,&tam tremend0 Sacrificio indignum esse , ut sacerdos eo die , quo crimen , praesertim impuritatis , comisit, licet etiam conlessione emundetur , Missam absque urgente necessitate c--- . Quamquam Erin& reatus culpae . di macula peccati deleta suerint; linundities tu etiquaedam corporra restare videtur . Cumque. ipsi Graecorum Sacerdoteia licito Uxorum suarum concubitu hebdomada integra . aut saltem per triduum ex constitutione Clementis VIII. ante Missae celebrationem a stinere debeant, & idem consilium ei a Dcrioribus detur, cui praeter voluntatem . di citra peccatum pollutio contigit; quanto magis 1llum, Saetis his mysteriis retineri decet qui paulo ante aut turpi libidine, aut alio neiarici crimine di animum , & corpus de indavit,

m jejunio naturali ad licite celebrandum . eχ t. 9. I. 3. c. II. r

LIcet Apostoli in prima Eucharistiae institutione corpus. & sanguinem Domini non jejuni sumpserint ; placuit tamen Spiritui Sancti ,

verba sunt D. Augullini , ut in honorem tanti Sacramenti in os Chribliari prius Dominicum corpus iuraret, quam ceteri cibi . Unde Sacerdos post mediam noctem , si celebrare cupiat, neque cibum , neque potum , neque medicinam in quantacumque parva quantitate sumere poteit . Quinimo tam.rigorose omnis materiae parvitas a jejunio hoc naturali eraetula est, ut si in nocte Nativitatis Domini, aut aliis in circumstantiis,

ubi plures Milias ei dicere concessiim est . in prima Missa ablutionem

130쪽

imprudens sumserit nullam amplius celebrare valeat quacumque demum urgente etiam viatici moribundo administrandi necessitate . Reliquia tamen cibi s ut docet S. rimas . p. 3. q. 8o. a. 8. , & Rubricae Missatis remanentes in ore, si castualiter transgIutiantur, non impiabunt sumptionem hujus Sacramenti, quia non trajiciuntur per modum cibi, sed per modum sa- Ima . Et eadem de reliquiis aqua , vel vini, quibus os abluitur , dummodo non trajiciantur in magna quantitate . sed permixta salivae , quod evitari non potes. Idem judicium serendum , teste Srivio in eundem locum S. Thomae , de vino teI de condimento, quod ad percipiendum saporem gu- satur , oestatim expuitar : anam:is enim contingat aliquid ejus perminum, saliva cum ea deglutiri, non fisit jejunium: Solvitur tamen si ex propos sumeretur, etiamsi is, qui sumpsisset, mox e vomeret. Quaerunt hic Theologi, an is, qui edentibus aliquid extraheret reliquiarum , nec expueret , sed voluntarie absorberet, jejunium rum pat Z Quod complures negant, cum id non novam comestionem , sed anterioris Coenae complementum arbitrentur: Assirmativa tamen Card: de Lugo Sententia melius eum reverentia Sacramenti congruere videritur. Illud vero indubium existimamus, Sacerdotem, qui antequ Msesbmno dederet aliquid sachari in os injiceret, quod paulatim lique-stens demum Post mediam dicietem in stomachum delaberetur . nota amplius jejunum haberi poss- Disceptant ulterius Casuistae , an matris Maharis iam sumere . qui dubii sunt, an post mediam noctem , comederint Et qui de eo solum anxii titubant , an cibum sumpserint praescindendo a tempore 3 Qui. dam in primo casu negativam , in secundo assirmativam amplectuntur Sententiam , alii in utroque , alii in nullo casu id licere contendunt In qua controversia, ut nostram promamus Sententiam, asserimus, si dubium id post celebrationem Mita emerserit, ad pacandos conscienistiae scrupulos. examini harum opinionum locum esse, si vero ante inchoationem Missae titubatio enata fuerit. Mita celebrationem penitus imiermittendam esse. Tahaci folia sive per sumum . sive per nares attrahantur , jejunium naturale nequaquam frangunt , idque communi Doctorum consensu hodierno die confirmatur . De eorum masticatione quidquid in utramque partem disputent Theologi, nos eam si non illicitam , maxime tamen indecoram ante tam tremendi Sacramenti adminis rationem arbi

tramur .

SEARCH

MENU NAVIGATION