Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Iam vero admonitio haec Populo facienda certe evincit Parochum obligari ad Missam iis diebus celebrandam. quibus juxta Tridentinam Synodum Populus tenetur Parochia sua interesse. Quapropter etiam inqui blaam Dioecesibus Parochi Synod libus Decretis obligantur ad tres Missas in singulis Hebdomadis dicendas, ut videre est in r. Provinciali Concilio Mediolanensi s. Caroli Borromaei . Generatim igitur Parochi diebus Festis Missam celebrare tenentur, vel si legitime impediti sint, munus hoe alteri Sacerdoti committere. ut docet Sylvius. Idque juxta solum ex Parochianorum oritur obligaistione audiendi Missam . & ex jure, quod habent illius audiendae in Tem: plo Parochiali. Potest etiam contingere, ut aliis diebus, qui Festi non sint, Parochi ad Sacrifieii oblationem constringantur; ut . si Infirmo Viaticum sit ministrandum , nec Hostia consecrata habeatur.

GDbus di bus in Cathedralibus, ct Collegialis Ecclesiis Missa

cantanda Id. t. 9. I. 3. c. 3. APertissimae sunt de hae re Canonum Sanctiones . Honorius quippe III. in cap. cum erratura de celebr. Μissi jussit. in omnibus Cathedralibus, & Collegiatis quotidie cantari Missam Conventualem . Plura de hae re disserunt Clericatus, & Meratus, ostendentes , Cano nicos Cathedralium . & Collegiatarum obligari ad eantandam Missam Conventualem. vel etiam duas, quando id Rubrica Missalis pneseribit. Et in Synodo Provinciali Mediolanensi sub S. Carolo Borromaeo , quam Sedes Apostolica approbavit, statuitur; ut si Capitulum duas Missas Conventuales cautare neglexerit, illius ..., & alterius diei disributio

nibus mulititur.

Clemens quoque v. in sua Clement. I. de celebr. Mis . statuit . ut quotidie in Cathedralibus, Regularibus, & Collegiatis Ecclesiis Horae Canonicae recitentur . Et quamquam Missa sab Horarum Canonicarum appellatione juxta cap. Presbter de celebr. Miss non contineatur ζ tamen ex Can. De iis, dist. I a. sub Divini officii nomine eomprehenditur ;quapropter sicuti Divinum ossietum, ita Mista quotidie in Cathedralibut , di Collegiatis celebranda est . Vid. Merat. EXEM

112쪽

DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO :AXERCITATIO LX VIL

auando eelibrare Missam tenaestur, qui Beneficium . vel Cappellaniam habent eum mere Missia quotidiana p exr. I. 3, c. 3-ὶ π X quadam Decretali super hae re ab Alexandro III. edita vulgo ε Auctores distinguunt inter Sacerdotes , qui ob Beneficium, vel Cappellaniam tenentur quotidie per se ipses , & eos, qui non per stipsos, celebrare tenentur. Ac de his, qui non tenentur per se ipsos celebrare , communis opinio est, si ipsi non possint, eos debere per alium

satis sacere.

Eos vero, qui per se ipsos celebrare tenentur, quidquid alii senserint, dicimus, posse interdum ex legitima causa celebrationem Misine omittere; non tamen eo die, quo omittunt Sacrificium facere pro Inlii tutore Beneficii, vel Cappellaniae. Missam pro se, vel pro alio

celebrare , multoque minus eleemosinam pro celebratione reci Pere . Ac licet non desint, qui arbitrentur , eos die illa , qua Sacrificium in termittunt . per alium satisfacere debere ; cum tamen id nulla aut hemtica , & legem faciente decisione statutum reperiamus, ne nos qui dem hac de re quidquam decernimus . ad litem in medio positam relinquimus . Ita plane Sacra Congregatio Concilii respondit I8. Septembr. I 633. super aliquot dubiis ab Episcopo Collensi propolitis ad hanc materiam spectantibus .

EXERCITATIO LXVIII.

auibus diebus celebrare non liceat λ ex L 9. I. 3. e. 3. λ , NEque Feria ς. in Coena Domini. neque sequentibus . Feria 6. . de Sabbatho possunt Sacerdotes privatas Missas celebrare. Nam licet in Can. , Visum , de Consecr. dist. I, , dc in Can. Iterum, de Consecr. dist. s. llatuatur, ut Missa quotidie celebretur ; Generalis tamen hae eregula restringitur in Can. Salbatbα. de Consecr. dist. 3. . ut ibi advertit Glossa . In hoc quippe Canone dicitur : Ut traditio Ecclesia habeat. iso biduo Sacramenta penitus non celibrari. Non desunt quidem graves auctores qui putant etiam Feria f., dc Sabatho Sancto posse Missas privatas celebrari. sed secreto, Ac sine Populi concursu. Ita scilicet arbitrantur Bellotte,suareet. , & Card. de Lugo post

Sotum . Ac alios. Verum non est, cur a Decretis Sacrae Congregati

113쪽

tissime vetant. ne quis tribus illis diebus privatas Missas celebret. Alia Summorum Pontificum decreta, quae hoc ipsum prohibent, videri possitnt apud Meratum; eademque jubent, ordinario. si Festum Annuntiationis B. M. U. . vel s. Josephi incidat in Feriam Parasceves. curare, ut eo die aliquot Missae privatae ante Conventu alem celebrentur , sicque praecepto audiendi Misam Fideles satisfacere valeant. Quod non item permissum est, si Festum illud in Sabathum Sanctum devol

vatur .

Ceterum de disciplina hae non celebrandi Missis privatas Feria ς ι.ε. , & Sabbatho Majoris Hebdomadae videatur Thiers. & Rupertus Abbas, qui docet, in maeroris signum Ecclesiam statuisse, ne Feria 6. In Parasceve Missa celebretur.

An juxta, disciplinam qua nunc viget, possit pIures eodem die Sacerdos

celebrare ex t. 9. l. 3. c. 4.

IN Festo Nitivitatis Christi qui sique Sacerdos ternas potest Missas celebrare, ita tamen . ut in primis duabus Missis purificationem non sumat, ne non jejunus Eucharistiam suspiciat. Ubi quaestio exoritur .an id in privatis etiam Oratoriis usurpari possit. Solet quippe Summus Pontifex, cum permittit, ut in privatis Oratoriis unica MilIa celebreis tur, Festum illud. & quaedam alia excipere. Interdum vero in graistiam eorum, quos morbus domo egredi non sinit . concedit, ut etiam in Nativitate Christi, aliisque diebus Solemni oribus Sacrum in privatis fiat Sacellis; lis tantum in eo vertitur, utrum privilegium de unica tantum Missa sit intelligendum , an vero ad ternas etiam illas extendendum Ea de re actum est in Sacra Congregatione Concilii, eum BENEDICTUs XIV. ei a seeretis esset. Et ipse quidem, ut suo tunc muneri satisfaceret, Discursum edidit, quo rationes tam pro parte negativa, quam pro parte assirmativa pugnantes exposuit. Quibus rite discussis. Sacra eadem Congregatio a . Ianuar. I Tas. licere respondit. Praeterea in Aragoniae Regno, quo Aragonia , valentia, Cata. Iunia, nec non tamquam appendix , Regnum Majoricae continentur . die Commemorationis omnium Deianatorum . teste Frances, quilibet Sieerdos Saecularis bina. Regularis terna Sacra iacit. Eadem quoque eonsuetudo Pampelonae aput Dominicanos Coenobii S. Iacobi, utpote olim Provinciae valentiae subjecti, viget. Qui usus apud saeculares vetustissima consuetudine, apud Regulares Iulii III. vivae vocis oraculo.

ut Angelus fispinus, di Antonius a Spiritu Sancto existimant, obtinuit. Idem

114쪽

Idem privilegium a variis vario tempore a Sacra Sede e flagitatum suerat, sed irrito semper conatu . Sic facultatem hanc Dux de Aleata pro omnibus Hispaniarum Regnis ab Urbano VIII. petiit, nec factus voti compor fuit a se pro omnibus Regularibus Lusitaniae illam a Clemente IX. postulavit Dux Alencastri, sed eo Pontifice defuncto . nihil ea de re aetum est; se Archiepiscopus Bracharensis a S. Congregatione . Cui Clemens XI. negotium remiserat , repulsam tulit; sic denique plura similia pota lata, aut silentio contecta, aut ignorata, aut prorsu

rejecta remanserunt.

Tandem M. D. N. BENEDICTO XIV. . Ferdinandus VI. Hispaniarum Rex Catholicus. & Ioannes V. Portugalliae. & Algarbiorum

Rex Fidelissimus preces suas novis rationum monumentis suffultas iter runt . Quibus permotus Ponti sex peculiarem Congregationem super hoc deputavit, ac consertis a gratiae Postu latore in librum unum , quem De Ecelsa Catholica pietate erga animas in Purgatorio detentas, compotuit. argumentorum ponderibus iisque matura prudentia, solertique ὸiligentia perpensis, optatam diu gratiam concessit; ut scilicet omnes Sa Cerdotes tam Saeculares, quam Regulares in utriusque Regis Dominiis existentes die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum tres Missas , etiam duabus Post meridiem horis , celebrare possent, ita tamen , ut Missae ex vi novi privilegii dicendae pro omnibus Fidelibus Defunctis, ac nulla accepta eleemosina. quamvis sponte oblata, appli

Carentur .

Nee vetera desunt exempla Sacerdotum . qui plures eodem die Missas celebrarunt. S. Albertus Monachus apud Rupertum Archidi eonum duas in die celebravit Missas. alfridus Strabo testatur Leonem III. . qui labente saeculo v I II. vixit, septem eodem die , interdum novem Missas celebrasse. Hi tamen speetales, nec in exemplum trahendi. sunt easus; cum ipse jam Alexander II. in Can. seu it de Consecr. dist. I. assirmet. quods ciae Sacerdoti unam Missam in Le una eelibrare. In eumdem mo)um loquitur Honorius III. in Cap. Te referente ἔ di Innocentius III. in Cap. consuluisi. de celebr. Misi. . qui ait . quia excepto die riuivitatis Domi-ulea , nisi Caasa necessiviis suadeat. sussciat Sacerdoti semel in die unam Missam celebrare.

Inquirendum quid verba illa, nisi Causa Messiatis suadeat, significent. Glossa quidem. S. Mymundus. & alii veteres Theologi hos necessitatis Casus ponunt: Si vi)elicet Defunctus sepeliendus esset; Si iter

facienter, aut hospites aliter Missa carerent . si infirmus Viaticum peteret , ac Sacramentum deesset . aut si aliquis Princeps. aut proprius Episcopus Missam non audissent . cum auὸire tenerentur; itidemque

si nuptiae in alium diem rejici non possent. Verum si isti Casus rite perino a pen-

115쪽

pendantur, facile intelligitur, eos sub uere a u voce nullo modo conia

tineri . Quod enim inconveniens es, ait Suarea , fi Episcopus , υel al a ster insona nobilis Missam non audiat, quia nullus ades Sacerdos . qui jure poesit illam diere. Similia de Casu Nuptiarum docet Cata. de Lugo;idemque de xliii Casibus sentiendum ; di sane in Concilio Mediolanenti I. lacultates omnes sublatae sunt, quas Episcopi dederant, plures Musas uno, eodemque die celebrandi, & in Concilio Mediolanensi V. allatae caullis

nullius roboris esse declarantur; quod etiam observavit Grancolas. Neque tamen per hoc quidquam praejudicatum volumus ali is calibus. qui in Missionibus accidunt .& in quibus ficultas Missonariis datur ptu res celebrandi Missas eodem die . ut videre est apud verri cellum . N que aliis, in quibus vel ob locorum distantiam . vel ob paucitatem Sacerdotum , aut mereticorum. aut Infidelium persecutionem . ne Fid les Misi a careant , opus est a Sacerdotibus duas Missas celebrari, uti habetur in Concilio Nemausensi au. I a 34. habito. Qua in re quis ordo. quae norma observanda sit, in quadam Sac. Congregationis Episcoporum, & Regularium resolutione apud Fagnanum in Cap. in ordi ando de Simonia, & in Concilio Burdigalensi habito an . Is 83. praescribitar .

EXERCITATIO LXX.

An Paroebus duas Missas celebrare aliquando possi

ex ι. 9. I. 3. c. s.

Concedit Sotus. Par hum, qui duas habeat Parochias, duas poste

Missas eodem die celebrare: si nempe in alterutram Parochiam non possit Populus convenire , nec alius Sacerdos sit . qui Missam celebrare queat; atque hanc fuisse caussam putat Fleury , cur S. Leo lI1. toties eodem die sacrificaverit, ut superius ex Ualfrido dixi reus. Quidquid de hoc sit . cum Soto consentiunt Gonetalea in cap. ConDLLsti de celebr. Misi. n. a. . Pirhing , Pasqualigus. aliique communi Ier. Quaestio tamen est inter Auctores . an Parochus facultatem debeat ab Episcopo obtinere duas Missas celebrandi Quae quidem Controversia componi posse videtur , si animadvertamus, quot licet sorte ficultatem celebrandi duas Missas,utpote jure sibi concelsam . ab Episcopo postulare non obstringeretur. ille tamen debeat Antistitis sui submittere judicio examen, an talis sit necessitas , quae illi ius binas Missas dicendi

tribuat.

Prudenter autem monet Silvius, Parocho, qui duas Missas . alteram in una, in alia Parochia alteram potest celebrare , non licere Feriae sextae Omium Majoris hebdomadae mane sacere in una Ecclesia , illudque iterare in altera. Cum enim eo die particulam Hostiae cum vino non

116쪽

non consecrato sumere debeat. post primum ossicium non est amplius jejunus . adeoque ei non licet alteram Missam celebrare. Quod si in prima Parochia, cum ossicium celebrat, vinum sumere praetermittat. ac speciem panis tantummodo sumat, ut jejunus idem ossicium in alia Parochia peragat, id prosecto ent novum, & Eeclesiastico Ritui. quem Uniuersalis adhibet Ecclesia. adversaretur. Neque ulla praeterea urget contraria necessitas, cum populus eo die ossicio interesse minime teneatur . Quod si per incogitantiam Parochus in utraque Parochiali Ecclesia Sacramentum in sepulcro condidisset, in hoc casu quamquam Suarea putet . posse Parochum in priori Missa a vino abstinere, ut se

eundum ossicium in altera Ecclesia celebraret; consultius tamen vid tur . si in altera Ecclesia ossicium omitteret, & Sacramentum recon deret in Tabernaculo. In orientali Ecclesia neque ab uno Sacerdote , neque in eodem

Altari plures eodem die Missae celebrari possunt,nisi aliter gravis necemias fieri postulet,uti Maronita Ecchellensis ad Morinum scripsit an . I 6ς4. Et ita singularis Congregatio jussu Summi Pontificis de rebus Melchit Tum an. I 29. habita. qtiaestionem super hoc movente Cyrillo quodam

Patriarcha, censuit , Quae etiam Episcopis curandum imposuit . ut vel in Templis plura essent Altaria , vel saCerdotes concelebrarent, simulque admonuit , ut interim superstitiosam illam a Populi animis Esellerent Opinionem IIdeo videlicet secundam Missam in eoaem Altari esse illicitam; quia jejunium per iteratum planetae , calicis , & ceterorum Sacrorum orna iamentorum usum frangeretur.

EXERCITATIO LXXI.

De oratoris privato , ct an extra Ecclesias Missa quandoque talibrari

EXtra omnem controversiam est, communi ordine non licere , nisi iaTemplis Deo solemniter consecratis, Divina mysteria celebrare . olim tamen per can: Sicut de consecratione dist. I. Episcopis saeuitas competebat alia etiam loca. & privata oratoria designand i , in quibus Sacrificium perageretur. Id vero iis per s. Tridentinam synodum ademptum . & omne jus privata Sacella concedendi ad Sedem Apostolicam retractum fuit. Ac licet Gilbertus consult.eanon. s. de Sacrificio Missa. Sanineti Coneilii verba in favorem Episcoporum explicare conetur, incassum tamen Iaborat,cum Sac. Congregatio Sacrosancti illius Concilii interpres anno I 6 I expresse declaret : Faeultatem, hujusmodi licentias dandi φ- tu concilii decreto unicuique ademptam esse , suique Beatissimo Romano Pon

tifici Diuitir Corale

117쪽

tifici esse reseruatam . Neque solis Episcopis per Concilium hoc derogatum fuit; verum , di Fratrum Praedicatorum , & Minorum revocatum privilegium . quo illis permittebatur usus Altaris mobilis . in quo ubique atque etiam extra Templa , & Oratoria aprobata Missam celebrare possent; ut clarissimε decernitur in Decreto Clementis XI. dieas. Dea

Decretum hoc ob multos, qui quorundam oscit χntia, & errore irepserant,abusus, ulterius extensum fuit, ac inviolatam hactenus Episc porum. & Cardinalium facultatem Altare mobile portandi restrinxit,& statui t: Dise is, ct bis majoribus Prontis , etiam Cardinatatus dignitate fulgentibus . neque sib praetextu privilegii clausi in corpore juris , neque Hio quoque titulo , vlis modo licere extra domum propria habitationis in domibus Iaicis , etiam in propria Diaeces, quod fortius intelligitur in aliena, etiam- A. Diseresani consensus adhiberetur , erigi Altare ; ibique Sacrosanctum Missa Sacrificium ceIebrare e eelibrare facere . Circa quod tamen Innocentius XIII. in Bulla . solici Mini rii. hanc moderationem adhibuit, ut declaret decreto Clementino locum non esse, si Episcopus aut C rdinalis tamquam hospes in alicujus Laici Domo seu Dioecesim visitando, seu iter faciendo commoretur , aut ex licentia Sedit Apostolicae in Domo aliena extra Dioecesim habitet . Et hoc quid tim de Altiri solum mobili,non vero de Oratoriis privatis Episcoporum . 8c Cardinalium, quibus fixus eth locus, intelligenda sunt. Haec quippe Oratoria speciali indulto , quo ad Missarum celebrationem iisdem sere gaudent privilegiis , quibus Ecclesiae consecratae. ut videre est apud Brancacium indissertat. de Privilegiis Capel. Card. . &Clericatum de Sae. Euch. decis. 8. n. So. Quamquam autem viderimus, nequaquam concessum esse Missarum Solemnia alibi, quam in Templo, aut Oratorio Sedis Apostolicae auctoritate constituto celebrare; urgeate tamen necessitate, etiam in itinere, sub dio . in castris, Ac alio quovis decenti, di honesto loco Sacrificium offeri potest, dummodo tabula Altaris consecrata. cet raque sacra ornamenta adsint. Cujus exempla habemus in iis , qui per Infidelium regiones itinerantur, in Missionariis, in Capellanis Ca.

strensibus; licet. & hia in casibus Speciale sedis Romanae indultum

desideremus .

118쪽

Da Missa Nautica. ex ram. 9. I. 3. c. 6. Um generali lege eonstitutum fuerit, ut in Sacerdotali Romano c. 47. habetur: μ' in hea fluctuanti, ut in mari. SeI suminibus ce- Iebretur ; Introducta suerat certa sacri scandi species, quo . & Fidelium devotioni subveniretur, di sanguinis effusio, legisque contem tus evitaretur: Missa videlicet Nautica seu Stera , in qua Sacerdos Sacris indutus indumentis orationes illas . quae neque ad consecrationem , neque ad comunionem spectant, recitat, atque sic Fidelium animis aliquam Divini Sacrificii figuram exhibet. Legimus apud Gauseidum S. Ludovicum Galliarum Regem in captivitate sua quotidie similem sibi Missam celebrari curasse , & Macrus in voeabulario suo Liturgi conos edocet, id olim in triremibus Melitensium pariter obtinuisse . Non desunt authores, qui existiment idem coram infirmis, aut itinerantibus pie fieri posse . Imo Moleon in itinere suo Liturgico narat

etiam nunc in Dioecesi Claromontana, si quis meridie extremum diem obierit, nec ejus Sepultura ob corruptionis metum in posteram diem di fieri valeat. post prandium Mim- Sieeam in animis ejus refrigerium celebrari. Quam tamen consuetudinem Cum compluribus sumae notae Theologis improbamus; meram enim, & quasi tanto mysterici indignam simulationem continet, cum in ea nec sacrificetur . nec celeri

Quaerendum nunc an liceat Missam veram in mari celebrare qua de re licet uniuersa Doctorum cohors plurima scripserit, in diversas tamen abiit Sententias; tota autem dissicultas sita es in periculo effusionis Sacri sanguinis . Quamobrem aliqui obfirmate negant celebrari posse Missim in mari, alii autem id admittunt tranquillo caelo , pacatis undis, tuto navigia. Cui Sententiae favet S. Antoninus 3. par. tit. 13. e. 6. F. 4. . qui ait, nulla necessitate in mari, aut flumine celebrari ponse , si probabiliter timeatur effusio Sanguinis: ergo si probabiliter haee metuenda non sit. Misi e Sacrificium offeri potest. Nec deest eximium hae in re miraeulum S. Vulse ni Archiepiscopi

Sennonensis, de quo Surius tom. a. ad diem ao. Martii. Cum enim is in navi in altum Oceani devectus Miliam celebraret, elapsa est patena emanu Ministri in mare : at haec ad Sancti Viri preces e lando maris in Ministri manus rediit; unde Baronius concludit,non destitisse Sanctos Vi

ros in mari etiam , cum tranquillitas esset, religata anchoris navi, celebrare Sacrosanctum Sacrificium Missae, Deo maxime gratum , quod ipse tanti editione miraculi patefecit. Nunc

119쪽

x Iz SYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P.Ο. M.

Nunc omnis lis sublata eli, cum indulto Sacrae Sedis id fieri liceat. dumodo hae conditiones adlint: Tutum videlicet navigium . longi a litore distantia, tranquillum mχre, & Sacerdotis, aut D aconi alicujus praesentia . qui si quis concitetur motus. calicem ab effusionis periculo eripere valeat. De quo videatur indultum, quod Melitensi ordini coacessit Clemens XL i

EXERCITATIO LXXIII.

An celibrare liceat fine seris iudumentis, ct sine laminibus ps ex x. 9. I. 3. c. 7 in EX ean. Ecclesiastica dist. 23. item ex can. vesimenta, de consecrR. dist. I. vulgo deducunt Auctores, praeceptum esse Ecclesiasticum Musam cum omnibus Sacris vestibus celebranti; ita ut grauiter peccet Sacerdos, qui sciens, volensque aut nulla. aut saltem non omnia ad Sacrifieium designata adhibet ornamenta. χ3l ita in universa obtinuit Ecclesia, ut sacrilegum . & depolitione dignum crimen apud Ocientales cujuscumque sectia Chri itianos hibeatur absque debitis S erificiorum vellibus ad altare accedere . Unde Pontas Cum majori Doctorum parte exiitimat, Parochum etiam necessitate administrandi via tici constrictum, Euchari itiae conlecrationem potius intermittere debeis re , quam scandalo . & irreverentiae, quae ex omissione debiti ornatus eonsurgere possent, occasionem praebere. Immo nonnulli cum Ccletano. quamquam sorte durius , arbitrantur. Sicerdotem etiam metu mortis urgente non posse absque mortali peccato sine Sacris Vestibus Sacra in ystei ia peragere. Eadem quoque ratione gravissimi Theologi ex Responso Hono. xii III. in cap. Litteras de celebr. Missar. deducunt. nefas ei se sine luminibus celebrare, etiam urgente periculo Populum die sestivo Milia. aut moribundum viatico privandi. Cumque communi consuetudine duo

lumina , eaque aut e Cera aut oleo consecta requirantur, observandu ntamen ex Auctore Col. Lucion. t. s. p. s φ., dc ex Gavanto ad rub. aci. de praepar. Altar. exigentibus temporum circumstantiis sevum etiam

120쪽

An sine Ministro, an in pollutis Ecclesiis , ct quo tempore Missa

inod ad Ministri praesentiam attinet, jam supra , dum de Min so-

- litaria egimus, quaedam attulimus. Nunc dicere sussiciat juxta decretalem Alex. III. in cap. Praeposuit , de Filiis Presbyterorum .generalem esse regulam , Presbyterum sine Ministri suffragio Missarum Solemnia celebrare non posse; quam tamen Sylvius 3. P. q. 83. a. ς. , ita restringit, ut auctoritate gravium Doctorum sultus arbitretur : In casu gratas necessitatis Sacerdotem non male facturum , si suus ces bret , ut si alioquin aut ipse Sacerdos . aut alius sit sine marita moriturus . De casu vero, quo Sacerdos festo die nullam aliam Missam audire possit, nisi ipse sibi ministret, ita decidit . ut consultius opinetur eam omitti, quamquam celebrantem propterea non damnet. In Templo autem,autper homicidium voluntarium,& magnam sanguinis humani effusionem, aut per spontaneam seminis emissionem , aut per Excommunicati, Ethnici, vel Infidelis inhumationem polluto

Celebrare minime licet. Et quαmquam in eo celebrans neque SulpensiOnem , neque E et mmunicatiociem .neque Irregularitatem incurrat, non

tamen ingentis peccati expers est : utpote otiioontra justam Ecclesiae prohibitionem in re gravi agit. Quaerendum jim qua diei hora Missa dicenda sit. In quare disertum Rubricae Missalis habemus respontum , videlicet: quacunque hora ab aurεra υμ 'e ad meridiem . Ubi tamen animadvertendum more a Sede Apostolica tolerato introductum esse. ut Missa horae triente ante Aur ram , dc poli Meridiem . quinimo speciali Romanae Sed is privilegio a Privilegiatis etiam citius aut serius celebrari queat, de quo vide duo sapientillima Benedicti XIV. Edicta I 3. ,&68.

In pervigilio Nativitatis Iesu Christi post mediam noctem Missa

conventualis ex eo eelebratur, quod Salvator noster noctis tempore in vitales auras prodierit ; cumque olim quidam ante mediam noctem privilegiis certis innixi Sacrificia obtulissent, indecorum id arbitratus LPius V. omnia huc facientia indulta revocavit, di sustulit .

SEARCH

MENU NAVIGATION