Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

reliquis, qua observari oportet, ut Missa licite cetiisetur. sext. 9. I. 3. c. 13. P Raeter ea, quae supra ad licite celebrandum attulimus , requiritur etiam , ut sacerdos . si Latinus sit, in aetymo , si Graecus , in sermentato secundum cujusvis Ecclesiiae disciplinam consecret. Unde Honorius III. Presbyterum quendam Brixi ensem in sermentato, & poculo ligneo Sacra mysteria peragentem officio, & beneficio perpetuo privari jussit. Praeterea Sacerdos Sacrificans habeat oportet Sacras vestes, amictum , albam , Cingulum . manipulum , stolam , planetam, & calicem insuper cum patena, & Missati . Locum quoque huic sacrificio destinatum. Altare consecratum, aut petram sacram, lintea, Crucem, candelas. ac tempus legibus praestitutum observet , necesse est . Preces autem ipsas non admodum sellinanter, nec nimis morose, neque m nimis elata , neque nimis submissa . si Secretas excipias , sed distinete , apposite, o graviter. rocitet: ut adstantium mentes ad devotionem

elevet. tremendorumque horum mysteriorum venerationem animis eorum incutiat. Accedat huc opportet. ut ab omni censura , di ire

gularitate seu ex defectu. iaci κ delicto promanante liber sit, & si exter, ab ordinario ejus Dioecesis Celebrandi facultatem impetret. Quod si horum quaepiam voluntarie, & deliberato animo omittat, valide quidem . sed illicite . ac quasi semper labem mortalem contrahens S erificium offert. Disserte enim S. Pius V. in Bulla Missali praeposita ait: Mandantes . er districte omnibus,'singulis pracipientes in virtute sancta obedientia , ut Missam juxta ritum , modum , ct normam, qua per Misesue Me a nobis nune traditur , decantent, ac tigant. Ex quo comunis The logorum Sententia deducit, Rubricas esse leges praeceptivas, qu sub Mortali ex genere μο obligant; ut non nisi invincibilis imprudentia, &aliquando etiam parvitas materiae excuset.

Ex ERCITATIO LXXXIV.

An Matutinum , ct Lavdes necessaris , ct sub purato ante Milyaeelibrationem dici debeant ex t. 9. I. 3. c. I 3.

CUm nonnulli salsum istud adoptaverine principium Rubricas Missalis

meras esse instructiones , dc consilia, necessario etiam in hanc dein sciverunt Sententiam, ut praetergredientem hoc Rubricae praeceptum :Ne Sacerdos prius, quam Matutina cum Laudibus absoluto celebret, nulla lius,

Diuitiaco by Corale

132쪽

lius, aut plurimum venialis peccati reum arguant. Sanctus vero Antoninus 3. P. t. I 3. C. 6. mentem suam clare in contrariam partem deelaiarat Mens : Missa non debet diei ab eo, qui non dixit Matutinum , here possit audiri, alias dicendo esset peccatum mortale , quia tantra consuetudinem gen ralem Belisia. Cui clericatus decisso. de Sacrificio Misse . quinquaginta duorum auctorum phalange stipatus accedit. Nos cum Sancti Dsimo D. N. Benedicto XIV. inter utrosque media via procedentes existimamus: Si sermo sit de Missa conventuali, videri peccatum et se mor tale eam ante Matutinum, & Laudes celebrare; id enim est contra generalem Ecesesiae consuetudinem. In Missis vero privatis, si quae sit legitima causa , puta si Princeps. aut Praelatus Missam expeteret , aut Sacerdos gravibus . & necessariis charitatis Oficiis praepediretur , ubderi posse etiam a peccato veniali immunem, qui eam celebraret non recitato Matutino, & Laudibus. Quod si quis id absque causa faciat . eum nequaquam a peccato veniali , imo si id perpetuo. ac obfirmato. Perversoque animo usurpet, ne a mortali quidem excusamus . Graia colas ad hanc rem in veteri Sacramentario Eccles pari. I. p. 639. Cori Cilia aliquot provincialia profert . quae sub excomunicationis pCena vetant, ne quis sacerdos ante Matutini. & Laudum reeitationem insis an Celebret. Quod tameri ad illos tantum spectat. qui Synodorum illarum Legibus subiacent.

easibus, ubi Missa interumpitur morte,aut infirmitate Celebrantis . lex rom. 9. L 3. cap. 14. CBrtum Ecclesiae praeceptum est , nulli licere . incoepta Missa ab Alistari recedere, alterique absolvenda Sacrificia committere; atque legem hanc infringentibus can. Nullus Epissopus de consec. diit. I. suis spensionis, Canone vero Nihil T. quaest. I. excommunicationis poena iris rogatur . Quae an ipsjure delinquentibus instigatur, inter Doctores disceptatur. Nos Sacrae Congregationis Decisionibus innixi respondemus, eas Poenas nequaquam esse ipsejure impositas, nec locum iis esse , si sacerdos ante consecrationem ab Altari sine Iegitima causa recesserit. ut videre est in resolutione S. Congregationis die I 6. Decembris III 9. in causa Placentina , & die 3. Decemb. I 73 s. in causa Iuvenacensi. Contingit tamen quandoque, ut Celebrans aut inopinata morte, aut deliquio animi, ac superveniente infirmitate . inchoata jam Missa, dessiciat. Ubi plures nobis circumstantiae examinandae veniunt. Aut enim id ante consecrationem evenit. & tum auctore D. Thoma a. Part. quaest. 83. a. 6. continuatio Missae penitus omittitur . Aut consecratiis

133쪽

eorporis tantum , vel corporis . & sanguinis peracta eli, & tunc alter Saeerdox Missim supplere debet initio sumpto ab eo . ubi prior Sacerdos desierit: qui si adhuc vivat, & communionis capax lit , nec alia II stia adsit . diuisa ab eo consecratae Holliae particula comunicandus erit. Confirmat id Rubrica, quae can. Nilia ν. quaest. I. innititur , in quo ita habetur: Censuimus . . . convenire, ut s agritudinis acciderit quilibet euentus', quo captum nequeat consecrationis expleri serium . At Iiberum Episeopo , vel Presbtero aberi consecrationem exequi Osscii esti. Ubi notandum est, quod vox illa liberum non significet posse , vel non pos Ie , sed potestatem supplendi, & perficiendi denotet.

Adnotandum ulterius ex Rubriea, visi Sacerdos obierit semiprolata forma sanguinis , alterprosequatur Miss)m , ae super eundem calicιm repeta integram formam ab eo loco : Simili modo pol quam caenatum est, vel supra alium calic/m praeparatum integram formam prostrat, ct resiam primi Sacerdotis , edi sanguinem a se consecratum sumat . Oe deinde calicem relictum

semiconsecratum.

Optima se in his circumstantiis extricandi ratio continetur in discussionibus Clari Patavini editis anno I o8. : Scilicet oportere solum Calicem , non vero aliam etiam Hostiam consecrari. si sorte Celebi mrepentina morte , aut infirmitate post eoris eo tionem panis percellλ-

tur . Si vero dubium sit, Hostiam esse consecratam . non satis esse profferre formam consecratiori . . DA incipiendum ab iis , verbis: aeui pridie quam pataretur imo ab ipso Canonis initio . Si denique constet, utram que speciem fuisse cosecratam , non vero in qua Misse parte Sacerdos morbo correptus suerit, a verbis : Unde . ct memores Domine inchoa dum esse . Sacrificium hoc continuandi onus sacerdoti incumbit. Primo

quidem ei, qui adest , deinde ei, qui abest : Primum et , qui nullo, deinde ei, qui aliquo detinetur impedimento : Inter impeditos autem numerandus, qui non sit jejunus. aut qui in peccato lethali sit. Quod

ille Missam eontinuandi facultatem habeat, nemo dubitat: De hoc notandum est, oum aut confiteri, aut si cossessarius reperiri nequeat, con tritionem elicere debere . Quod si vero ob certorum criminum habitum persectum hunc dolorem elicere nequeat. idem censendum, ac si nullus prorsus Sacerdos adesset, ac Hostiam, dc Calicem in Tabernaculum condenda putamus ἱquae postero die celebrans Sacerdos ante ablutionem sumat . Ultimo animadvertendum , nequaquam derogari unitati Sacramenti , quod bini Sacrificium compleant: Cum enim , ut can. Nihil. h, tu risimus omnes unum in Chris . nihil eontrarium diversias personarum som

134쪽

De aliis casibus , quibus Missa interrumpitur. ex x.9. I. 3. c. IΦ.

ΡRaeter mortis, & infirmitatis inopinatos casus. alia quoque accidere possunt , quae Missam inchoatam interturbent. Varios Rubri ea enumerat casus, simulque normam , cui Sacerdos celebrans se con-i formare debeat, indicat: sic si Templum violetur . vel polluatur ante Canonem , Missam intermitti; si vero post Canonem . perfici: Si hostea cum caedis periculo irruant , vel imminens fluctuum inundatio , vel templi ruina mortem minitentur , ante eonsecrationem relinquendam esse Missam , post consecrationem vero Sacerdotem debere , Ceteris omissis , corpus, & sanguinem sumere. Ita Suarea , Sylvius, Quar tus , Pontas , & communis Doctorum Sententia . Quaeri hic possiet, quod si Sacerdoti post Hostiae consecrationem non tantum temporis suppetat, ut etiam calleem consecrare possit caseum evidenti vitae periculo id perficere teneatur Qua in re. licet M. qui nimis duram hanc legem Sacerdoti imponant, nos tamen cum QuRI

in . Card. Toleto , N SMα- sentimus . posse Sacerdotem, etiam non consecrxto calice, discede ι-aron enim levi de causa, aut instabili voluntate , verum graVibus momentis ἶ-u . iii-.-- , itum Sacrificium non complevit; dummodo tamen nullum scandalum oriturum sit, nec religio in contemptum cadat: In his enim circumstantiis deberet Miniam . sive consecraverit, sive non consecraverit, continuare . non'

modo ex praecepto integritatis Sacrificii, sed etiam ex obligatione profitendae fidei . & vitandi scandali. Quod si quis notorie, & per Iudicis Sententiam excomunicatus,

aut apertus Clerici percussor , celebrante Sacerdote . Ecclesiam intret, admonendus excomunicatus, ut ab Ecclesia discedat . fc si reluctetur invitus etiam , jubente Clemente II. de Sententia. Excomuni . expellatur . Et siquidem ejici non possit. vel nondum perventum est ad con secrationem , & tunc intermittenda ; vel ad eam perventum est, & tunc eontinuanda est Missa, uti docet Sotus, in 4. Sentent. dist. a a. quaest. I.

Praeter his inopinatas Missarum interruptiones , aliae sunt , qu Iaudabiliter fiunt, ut cum lecto Evangelio . Concio ad Populum tabe tur , aut Edicta quaedam promulgantur; si Baptismus . aut Sacramentum enitentiar, & extremae unctionis morituris administretur . Quae vitima. si gravis urgeat necessitas. sive ante , sive post consecrationem , Missam interumpere possunt. Curet tamen Sacerdos. ut consecratλ a

se Eucharistia interim diligentissime custodiatur, imo in Taberna D culo

135쪽

culo reponatur. Rediens vero Missam inde, ubi eam intermiserat .

Disputatur hic , an Sacerdos , qui pervenerit ad offertorium , po sit incaeptam Mitam rursus ab initio repetere,si aliter Missa careret vel Princeps, vel Praesul dignitate praestans. Sunt, qui id cum Aetoriciarum antἰ nos tamen , cum Alexandro Natali Theol. Dog. . & Mor, Iib. a. de Sacr. Euch. c. T. a. 4. negativam Majestati horum musteri rum congruentiorem Rrbitramur; tum quia Ordo Sacrificii potior esse debet, quam hominum quavis dignitate conspicuorum commoda a tum quia via infinitis aperiretur abusibus .

EXERCITATIO LXXXVII.

. . t :

De defectibus , qui circa Sacrificii materiam occurrere possent.

ext. 9. l. 3. c. I S.

Ffectus possunt Meurrere vel in pane consecrando, vel in vino , vel ia utroque simul. In pane quidem . si sit corruptus , aut no sit triticeus. Ubi Rubri ea has regulas statuit, ut si Sacerdos id ante con

secrationem. adverterit. remotis illa HUM. --- νυπ- . o. era oblati

ne sestem mente concepta . prosequatur ab eo Leo, ubi de it. Quod si vero, id poli Consecrationem, i inta ahiam post communionem sive Hostiae so hus..sive etiam Sanguinis compererit, aliam Hostiam . di in secundo casu aliud etiam vinum offerat. & consecret, incipiens ab illis ver his uipridie, quam pateretur . Prior autem illa Hostia . si adhue supersit, post sumptum S. Corpus , & Sanguinem sumenda est; si jam absumpta suerit, nihilominus communio peragenda; major enim vis est praecepti de perficiendo Sacrificio , quam de jejunio .

Haec omnia . quamquam Rubrica apertissime praecipiat. sunt i men , qui existiment . cum post sumptionem Sanguinis Sacerdos adverterit . panem vel non esse ex idonea materia , vel corruptum , satis fore, si novam consecret Hostiam . quin novum consecret vinum . Verum nos a Rubrica nequaquam recedimus; nam praeterquam , quod mentem suam clarissime declaret, binas etiam statuti sui rationes affert; quarum aItera est: Ne Sacramentum maneat imperfectum : Altera, ut debitus servetur Ordo; qui . & in ipsa sumptione, & in precum recitatione penitus perverteretur. Altera consecrationis materia Vinum est, pro quo aut acetum , aut alius liquor consecrationis incapax apponi potuit. Quod , si Sacerdos ante consecrationem , aut post eam adverterit, eadem ratione , ut in Hoitia . procedet, di sumpto novo vino ab illis verbis: Simili mori inchoabit . N

136쪽

DE sACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. 129

Quaestio hic oritur, quid Sacerdoti agendum sit, si desectum Uini adverterit post sumptionem corporis , vel poli sumptionem materiae

ineptae Z Scotus . Sent. dist. 8. quaest. 3. docet: novam non esse Hostiam consecrandam, sed satis esse, si novum Uinum consecretur ; nullum enim esse textum, rationem nullam , ob quam nova Hostia consecranda sit, & satis provisum , si suppleatur, quod deest; Vinum autem duntaxat id esse , quod deest; opinioni huic consentiunt SuareΣ , Pasqualigus, & alii; imo ipse S. Bernardus epistola 69. favere videtur. Nos tamen cum D. Thoma 3. p. q. 87. a. 6. ad quartum senti 'mus, post sumptionem corporis aliam Hostiam apponendam, & simul cum vino consecrandam esse . uia si Sacerdos , verba Angelici Docto ris sunt, d ceret fla verba consecrationis Sanguinis, non servaretur debitus

ordo consecrandi ........ .s vero inciperer a consecratione Sanguiqis, edi repeteret omnia merba consequentia , non competeret, nisi adesset resia consecrata ; eum in Serbis ilhs oecurrant quadam dicenda. θ faetenda non solum cir- ea Sanguinem sed etiam circa Corpus. Quam etiam Sententiam amplexa est

Rubrica Missalis tempore S. Pii v. ac deinde sub Clemente VIII. Solum sequendo hanc addidit explicationem : videlicet, Si Idissa relebretur

in lita publico , ubi plures adsint, ad euitandum scandalum , poterit προηere vinum eum aqua , ct facta oblatione, ut supra, consecrare , ct flatim su

mere , ac prosequi ceIera .

Aecidere etiam potest ut et πια in pane , Quam in uino desectus occurrat . Et tunc Sacerdos . si id advertu ante consecraticinem , idoneas

afferri sibi curet materias ; quod si eae non reperiantur, aut post consecrationis verba desectus deprehensus fuerit, omittenda est Mi sta . si autem id adveterit post communionem , cum jam jejunus non sit, neque necessitate urgeatur ad Missam celebrandam , aut continuationem Missae penitus omittat. aut si scandalum ex hoc praesenti Populo metuendum foret, preces ad placitum aliquas recitet, &Benedictionem impertiatur, ut docet Pasiqua ligus de Sacris. Missae. quia . 3CO. Desectus denique in aqua duntaxat esse potest , quae in calicem infusa non sit; si id advertat Sacerdos ante consecrationem , ea statim inia sundenda est ι si post , Missa est continuanda ; cum aqua ad essentiam Sacramenti nequaquam pertineat, uti statuunt Rubricae Missalis. & d cet S. Thomas cum ceteris Theologis. Cum multi circa Sacrificii materiam casus occurrere possint, quos Sacerdos callere debet, id primum adnotamus, ut quemadmodum laudabile est, animo praeparatum habere, quid in emergentibus casibus

saeto opus sit, ita periculosissimum esse curiosas quasdam Hypotheses sibi effingere . Suffciant nobis Rubricae Missalis , quae clare . & diserte dissicultatibus, quae enasci possent, occurrunt, & D. Thomas ; qui ut R Cardi-

137쪽

Cardinalis Gottus adnotat. promptum remedium suppeditat in sina u. lis, quae in Missa possunt accidere.

Te Desectibus . qui oeeurrunt in Forma Consecrationis. text. 9. l. 3. c. I s. CVm . quae nostra circa Consecrationis formam si sententia, jam superius declaraverimus. hic solum observamus vocem Enim, quae in utriusque speciei consecratione profertur, illicite quidem, & ma. gno cum peccato, utpote contra Ecclesiae institutum . omitti; non tamen propterea consecrationem invalidam reddi. Idem dicendum de voce Es , quae subintelligi potest. Si autem loco voeis Hoe dicatur Uud valida quidem , sed illicita erit consecratio e secus. si diceretur Illud ;Prior enim aeque ac Me praesentem rem significat, posterior vero id nequaquam praestat. Sic pariter si quispiam adverbialiter enuntiaret verba : Hic es Corpus metim, nihil prorsus essiceret: Cum adverbium Hietranssibilantiationem exprimere nequat: Si tamen quis ex gramatices errore masculinum pro neutro adhiberet. id valori Sacramenti nihil

ossiceret. Ceterum ut angustiis. & titubationibus, quae tenerioris conscienotiae Sacerdotem quandoque excruciant. medella inveniatur , adeundus D. Thomas 3. p. quaeli. 83. art. 6. ad ς., cujus doctrinam Suareet 3. p. t. 3. q. 83. a 6. disput. . 8ς. sere I. apte in haec verba compegit: Si hi sum s aliquod verbum essentiale, vel talis facta mutatio, qua ne-esssarium forma sensum absulerit,iteranda es consecratio vel in utraque forma, si in ambabus talis desectis acciderit, vel Mum in una, s in ea tantum inis . ventus Derit desectus .

De Concilibratione eum Episcopo ordinante , vel consecrante . ext. 9. l. 3. c. I 6.ὶ

Non solum apud orientales in iis Civitatibus ubi una duntaxat Ee

clesia est. Sacerdotes cum Episcopo Sacra faciente celebrant. Milsaeque , & consecrationis verba proserunt, verum etiam id Olim in Occidente obtinuit, & etiam nunc in consecratione Episcoporum, de ordinatione Presbyterorum observatur. Disceptatur hic t ter Dinstores, an consecratio a multis peracta valida, an licita sit 3 Nos quidem temeritatis reum arbitramur illum , qui dubitet, virum licita,

utrum

138쪽

utrum valida sint ea . quae fiunt in ejusmodi disciplina, quam in consecratione Episcopi. & in ordinatione Presbyteri approbavit Ecclesia , quae olim , teste Lupo in appendice ad synodum Chalcedonensem , in

Occidente viguit, quaeque etiam nunc apud Graecos Sedi Romanae con-jum hos usu recepta est. Unde merito Durandus hanc improbans consuetudinem a Card. Bona rerum Liturgi carum lib. I. c. I 8. ita argui tur : Improbat audacter , ae temere hane consuetudinem Durandus, quam

multi e ScMusicis sequuti sunt rem clarissmam intricatissimis di cutitatibus implicantes tuos nimirum in varia absurda praecipites egit antiqui Ritus desuetudo . ct ex desuetudine ignorantia . Hic enim a quolibet Sacerdote concelebrante offerri verum Sacrificium , veram fi ri consecrationem. ex Pontificali elucet; ubi praescribitur, ut Episcopus lente, & paulum elata voce Canonis verba recitet, ac praesertim verba consecrationis, ut recens ordinati possint una cum eo eadem verba proferre; id vero satis indicat, consecrationis verba, utpote non recitative. sed significative enuntiata, effectum sortiri debere . Difficultates autem hic emergentes Innocentius III. lib. 4. de Mysteriis Milia c. as. ita explanat: Cum interdum uni Ponti ci multi Sacerdotes concelebrent, si forte non omnes sin ιl eonsecratoria Nerba pronun iant, quαritur . an ille sitis eo iat, qui primus pronuntiat . . Pudergo eeteri faciunt ' Am iteraut Sacramentum Z poterit igitur contingere, quod ille non conficit, qui celebrat primisaliter , ilia es ctat. εω secuniario eHebraυit, ct sc pia celebraviis intentio frustabitur . Sane diei, θr sponderi probabiliter potes , quod sive prius , sue pserius prferant Saeem

dotes , referri debet eorum intentio ad instans prolationis Episcopi, eui eoneel brant. Neque etiam interest, unus ne, a a plures Sacerdotes Sacramentum consecrent; nam juxta D. Thomam , 3. P. q. 82. a. a. Sacer

dos non consecrat,nisi ex Persona Chrisi: Multi autem sunt unum in Chriseo . Ex his tamquam consectarium deducitur , quod . cum plures Sacerdotes simul unam Hostiam consecrantes, plures etiam oblationes faciant. singuli possint applicare Missam pro diversis. Dissicultas in eo tantum consistit, an Eleemosynam iis liceat accipere Verum, cum Sacerdotes in Ecclesia Occidentali, quando cum Episcopo celebrahant, oblationum fuerint participes; oblationibus autem successerit Eleemosyna, iacile intelligi potest, ubi etiam nunc viget ritus Concelebrationis , non posse concelebrantem privari jure accipiendi Eleem synam . Quod si aliter sentiamus, Orieatalis Ecclesiae Presbyteri Eleemosyna plerumque carebunt .

139쪽

I32 SYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P.o. M. EXERCITATIO XC.

De quibusdam casibus , qui Sacerdoti possunt occurrere vel in Missa. vel extra Missam Eucharisiam suscipienti .

CUna ante sumptionem Hostia in duas partes frangi, & inde particu

la in Sanguinem Sacrum immittenda abrumpi debeat , contingit , non raro , ut S anguine hausto particula remaneat iundo Calicis adhaerens : Quo in casu Rubrica praeseribit, ut Sacerdos , vel digito particulam trahat usque ad oram Calicis, eamque ante purificationem sumat , vel novum vinum infundat, quod cum particula deglutiat; quem posteriorem modum , utpote decentiorem, , lubenter amplectimur . Accidit etiam nonnumquam . ut Sacerdos , sumpta purificatione, advertat esse aliqua fragmenta in corporali, vel in patena , & hoc in

casu regulis Rubricae standum . quae docent: auod si depreb 'dat ps

sumptionem Corporis , ct Sanguinis aut etiam pos ablu:ionem reliquias alias relictai consecratas, eas sumat , sis parva sint, sive magna , quia ad idem Sacrificium spe. Ia t. Quod si non fragmenta x manserint, fisci integra ΗΟ ita, sue parva ea . sive magna sit , observandum , an Sacerdos id ante sumptionem Corpoeta. At sanguinis adverterit, an post, vel inter ablutionem. Si prius : Utramque Hostiam debet sumere, si posterius: docet Rubrica , quod debeat relictam Hostiam in Tabernaculo reservare , aut in patena , vel corporali Sacerdoti postea celebraturo relinquere ; & si neutrum horum, seu ob Tabernaculi, seu ob Sacerdotis alterius desectum obtineri queat, possit eam sumere . quamvis peracta jam ablutione . Nam licet in omnibus casibus naturale jejunium aut frangi possit. aut revera frangatur ; tamen Sacerdos jejunus ad Altare accessit, nec nisi coactus reverentia erga Sacramentum , & illud permciendi obligatione reliquias consecratas sumpsit. Praesertim cum sumptio haec complementum sit ipsius actionis , & Sacrificii, quod moraliter censetur durare , donec ex inadvertentia relictae particulae Consumptae fuerint.

At quid . si advertat se fragmenta quaepiam reliquisse , cum jam recessit ab Altari, & ad Sacristiam venit, vestibusque sacris se spoliavit λ Idem profecto, quod prioribus in casibus adnotavimus , obse vandum est . Cui resolutioni vetus Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudo favet, quae teste Evagito l. 4. c. 36. serebat, ut absoluta POpuli communione , relictae panis consecrati reliquiae innocentibus pueris comedendae distribuerentur ; Quem morem etiam in Gallias traductum fullse cati. 6. Concit. II. Matisconensis nos edocet. Quare dubitandum

140쪽

non est. Sacerdotem Sacrificii reliquias. etiam depositis sacris Vetti-hus , sumere posse; cum antiquitus ad arcendum omne irreverentiae perieulum superstes Eucharistia in innocentes dispertita suerit pueros . De guttis vini , quae in cuppa calicis haerere possunt, Censendum est , eas , quae extrinsecus adhaerent, nequaquam Consecratas esse, sicque purificatorio abstergendas ; de illis vero . quae intrinsecus conis spieiuntur, licet quipiam idem sentiant, tutius arbitramur, eas considerare tamquam consecratas, atque absumere per secundam purificationem . ut sentit Pontas in Diction: & Boucat. tom. ς. Theol. p. . Quaestio ulterius se offert, an Sacerdos celebrans, ac post Missam processionem eum Sanctissimo habiturus antiquam in Tabernaculo conservatam hostiam sumere, ac recens consecratam ejus in locum substituere possit 3 Cui cum Sylvio. 3. p. q. 83. art. Φ. respondemus : pecca turum graviter Sacerdotem , qui restium , seu formulam unicam in sua Psses conseratam sertaret pro Processione . ct ejus Ioco sumeret veterem

debere igitur consecrare duas, quarum unam reservet, aliam sumat ; quia e 1ebrans semper tenetur simaera utramque speciem tunc consecratam, eo quod sum pira maxime ad interritatem Sacrificii pertineat. Alter hic casus emergere potest, ut videlicet celebrans non habeat Hostiam jultae magnitudicii, i io quibus circumstantiis aliqui arbitrantur posse sacerdotem , ne n v a Populum suspensum teneat, Hostiam veterem , quae gellanda in processione α--r, una Cum parva elevate . Sed consultius esse videtur, ut Presbyter ante celebrationem

Populum de desectu majoris Hostiae edoceat, & sic tam Populi scandalum, quam novitatem in Sacrificium introducendam evitet. Nunc de Sacerdotibus extra Missam Eucharistiam suscipientibua haec duo alnotabimus: lictis ' Sacerdoti . qui celebrare non mist . si nullus alius Sacerdos sit, qui Eucharistiam illi exhibeat, suis manibus se communicare; dumodo id cum ratione fiat, & scandalum absit . uti docent Sylvius, Gonet, Card. de Lugo. & communiter. Obligatos deinde esse Presisteros, suseipientes Eucharistiam ab alio S cerdote stolam e collo pendentem gestare, ut Rituale Roman: tit: de

demonstrant.

SEARCH

MENU NAVIGATION