Christiani Falsteri Amoenitates philologicæ, sive Discursus varii 3

발행: 1732년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tuissem. Apud memoriam pleraque fideliter

quidem depono, essicere tamen, quin partim praeterfluant. partim incerta retineantur, non poteram. Decreveram proinde cum Viro

Amplissimo , Amico & Fautore fidelissimo

anηe Grammis nam is in eadem domo. quam longa consuetudine devinctam tenebat, Coenae interfuerat) maturὸ agere, ut de rebus hujus Sueci, antequam ex urbe decederem , me quam plenissime erudiret: Sed consilii mei eventum multiplex occupatio inter- Cepit. Domum reversus, cum inanitatis meae me poeniteret, ad carissimum , quem modo nominavi, Amicum scribo , Mecum in m moriam redigo, notitiam ejus expeto : neque frustra. Hic pro ingenua & ossiciosa sua in me voluntate ex Libro, qui inscribitur m mia Literata sedito . uti memorat Grammius meus, Holmiae 17oI, 4'. pag. 82.) hoc mihi elogium transcriptum mittit:

- Vulgo ob simplex vitae genus Lars pa Por- ,, den dictus. Homo plane singularis licet, , monstrose obscurus , dignus tamen Ca- ,, talogo, in quo admirandae operationis si humanae exemplum deprehendes, cum neC,. legere nec scribere, nec quod humana so-- lema dc naturali memoria angultius est,

si ullo modo legere dc scribere potest disce

62쪽

ille

'obias niis

re. Licet Sueciae & Daniae Serenissimi Reges largos sumtus porrexerunt, ut iningenium excolendi occasionem arriperet. Memoriter tamen infinitas easque dissicillimas discrepantium numerorum disserentias& connumerationes arithmeticas ipso remis poris articulo explicare novit. e. g. Si tenistatur in operosia dc gravissima numerorum pronuntiatione , quot nempe grana salis aut piperis navis quaedam oneraria vehat, si exigua pars modii expleat centenas alia quas myriadas granorum , quippe a cujus susceptae rei pluralitate cum longo distandintervallo peritissimi Magistri ut magnitudini respondeant pluribus forsan diebus. uno excepto & quidem exiguo temporis momento tanto apparatu animo ad quem ipsum natura finxit simplici Meoque non vulgari pronuntiat. Sic cum diem & h ram tuae nativitatis quacunque arithmetica nota designas, ex unico oculorum jactu quaqua brevitate & manifeste scies, quot dies, horas ta minutas hucus- ue supervixeris. revem hanc historiam Tabula unius solii grandioris formae comitabatur. jussu glor. mem. CHRISTIANI V. per beatum nostrum ouum Romer in vulgus edita, qu tuor Exempla Laurentio proposita comprehendens , quorum unum a Rege nostro proinpositum, speciminis loco apponere lubet, Latine ex sermone Suetico conversum. EX Em

63쪽

is Singuli Catuli CaudasSingulae Caudae Pil sSinguli Pili constant - - - - Carolinis. , Iam vero discere cupio , quot Centenarum is mille myriadum pretio hi ursi emantur: item quot mille tonnarum auri summam hiis Carolini conficiant pc Resp.

es sunt 62. Catuli 2ω. I 3. mille, . . Caudae 98. millim mille, 6 II. mil- iis te, I 28. Pili 4s. mille, millies mille, 138. se millies mille, 3 7. mille , Iss. Caroliniis tr. mille, mille , millies mille , 47. milia is te, millies mille, 9F3. millies mille, 6 .is mille, 832. is Quot auri tonnas hi Carolini essiciunt pResp. . o. millies mille, ID. mille, S s. tonino nas auri, 3 . mille, 9 4. Imperiales.

64쪽

is Quot oras ' dimidias haec summa Resp.

se Bis mille . mille , millies millies mille, is . mille, millies millies mille , 7s . si mille , millies mille , 432. millies mille, ,, I 89. mille, 84o.

Iucundissima hac novitate , quae omnem sere admirationis modum egredi mihi videbatur. dum fruor . vir maxime reverendus M. C. optato ad me quodam die visit. Hic quum eodem tempore in domo sperillustris,) Romeri vixerat, ut Laurentium facile pernosceret. hanc vitae ipsius summam mihi exponit, nihil illo suisse spurcius, turpissimae Corporis parti immane quantum deditum fuisse, dentaque usque adeo indocilem, ut in disciplinam elementariam jussu serenissimi nostri CHRIASTIANI traditus , pertust dolii instar nihil qnod ingerebatur, retineret, nulla auctoritaate in hoc officio se contineri passus. Finitam narratiunculam disputatio placida de prodigioso Laurentii Ingenio sequitur.

ora, Suetice ora, est octava pars Maria, Latin8 sestertius. puri puti argenti unciam olim pondere aequarisa Vid. Loecenti Antiquit. Sueo-Goth. Lib. II, Cap. XVII p. m. 84.

65쪽

D CHRISTIANI FALSTERI

quippe cujus vim ego immodice admirari veris bisque exaggerare Amico visus fueram. Nimirum ille computatorem nostrum tacito studio crebrisque mentis agitationibus, in Computandi arte unice occupatis, ad tantam ἔξω pervenisse contendebat, ejusque ingenium plus admirationis non habere quam plerorumque clarorum αυ τοδεδακτων, C acti in Juri

prudentia , Budaei in litteris humanioribus, v. Pontani in Mathesi, Guillel. Postelli inperitia Linguarum, aliorumque complurium, qui absque doctore singularem ex doctrina

laudem consecuti fuerunt. Ego contra non

dubitabam , si meditationibus tanta dexteritas acquiri posset, jam plures in Orbe Arithmetico Laurentios exstitisse, quos nulla tamen aetas ad hunc diem Sueco isti pares tulit, imone Arabem quidem illum, ut opinor , -- homeib, Mosis filium, Algebrae inventorem, quem inter XII subtilia orbis ingenia loco nouo ponit Cardantis. sa) Haud equidem n gabam, quotidianis ruminationibus tanquam oleo flammam illam ingenii ali atque augeri potuisse de debuisse: ignem vero ipsum de coelo decidisse. sive, ut Philosophi loquuntur, habirum fuisse infusiam pro certo constantCrbabebam. Scilicet inquiebam) alii aliter su tiliusque Philosophentur: Mea quidem sententia homo quilibet ad vitam hanc naturalem ex utero materno suam secum dotem assert,

a. Lib. XVI. de Subtilitate.

66쪽

ussis

itas

Scriptura Τάλαντον vocat, a) i, e . ingenium praestantiu 9 aut tenuius , alius divinam quamdam sollertiam Mathematicam, sicut M. II radamus , magnum illud Galliae totiusque Orbis miraculum, alius Arithmeticiam, sicuti Laurentius noster, alius aliam , sicuti Lumtite Anno I 4 ς Adolescens quispiam viginti annorum, qui omnia tenuit, unde Anti-Christus a Diabolo genitus putabatur , si vera naris rat Ponsonius & cx eo Hornius in Historia naturata. Atque meam mihi sententiam conia firmat testimonium superius allatum ex relimia Litterata, Laurentium nullo modo legere Nscribere disicere potuisse. Quam facultatem. cum altera abundaret , ei a natura negatam fuisse eo minus miror , quo eX ploratius est, eas plerumque naturae leges csse , ut homo uno sensu praeter modum fortunatus auctus que , altero aliquo vel intra modum valeat vel plane destituatur. Denique de Computa. rore nostro hoc breviter dixerim, Ingeniosum eum absque ingenio fuisse , doctum absque doctrina, litteratum absque litteris.

67쪽

o CHRISTIANI FALSTERI

JUvenis quispiam, remotiorum quaestionum doctrinarumque diligentissimus, ut MN rum AEgypti Praestigias apud Mosen sa) ingenio comprehenderet, multas ingenio suo dissicultates secerat, plerosque rerum rictgyp tiacarum scriptores veteres . yamblichum , Diodorum, Strabonem . Herodotum & Plutarchum, quam studiosissime perlegerat, sed nullum, nullum prorsus Magiae nefariae vestigium deprehendere potuerat. Hic ad recenistiores demum b se applicans, cum diu inter eos errasset, quodam die ad me venit, quasi inventis ad sontem tibiis, ut riunt poetae, e sultabundus. Causam ego tam hilaris animi, tam exporrectae frontis quaero λ respondet ille, pergratam sibi rem contigisse, jam tandem ad hibita viri clarissimi Ioachimi Langit explanatione omnem sibi de AEgyptiis suis dubitationem , omnem dissicultatem esse sublatam. Tum vero Langius profertur , eX ejusque osoria Ecclesiastica se praelegitur illa viri doctissimi sententia: Miracula Magorum fue runt veri Numinis opera , ab ipse Deo per ipsos edita. - Quid super his sentiam Juvenis meus percontatur, sententiae Langianae ad

68쪽

mirator λ Cui ego, salva, inquam, & incontro. versa per me sit Theologi tui auctoritas: non re-Pugno. Uerum enim vero, si quid in me judicii est, nae AEgyptius ille tangit Deus campum , in

quo contentiosa eloquentia longe lateque e Currat, aperire videtur.

Pergere me ille jubet, meamque sentemtiam expromere. neque enim dubitabat, de hujusmodi re minime vulgari me vel alte cogitasse, vel in adversaria quicquam conjecisse, vel ex variis lectionibus auditionibusve nonis nihil didicisse. Pareo, pergo, expromo. Summma haec est: Magiam linquam AEgyptiam. Plerique veterum Christianorum pro fallacia habuerunt. Sic apud Tertullianum sa) me legere memini: e uid ergo dicemus magiam 8 quod

omnes pene, fallaciam. -- Corpora videbantur

Pharaoni S AEuptiis magicarum virgarum dra. cones, sed Mnsis veritas mendacium devoravit. Sic porro apud Lactantium: b Magorum ars

omnis ac potentia daemonum ad*ιrationibus conis

star, a quibus invocat Mus hominum praestigiis ob eriantibus fasi I, ut non videanι ea, quae μην, ω viderese putent illa , quae non sunt. Alii Scriptores, ut sacrae historiae limplicissima sua veritas conis stet. Magiam AEgyciorum veram fuisse opinantur, quibus ego quidem assentior, sed &insuper miror , inter , Sapientes, α, Praestigiatores , quos Mosera ex inter vallo passim , Incantatores, vocat, nul

D 3 Iam

a. De Anicia Cap. LVII. b. II, XIV. 1 )

69쪽

3 CHRISTIANI FALSTERI A

lam observationem discriminis, quod ipse Scriptura memet, ab iis, quotquot vidi, ita beri r quasi vero Sapientes AEgyptii, magiam illicitam profiterentur, uti Salmanticae olim in scholis publicis & γοητεων, pestilentes illas Magiae partes, traditas fuisse per hibet yo. Laurentius Ananias, sa) dc ex ejus fide Georgius Ragubreus Theologus, Medicusia Philosophus Patavinus. ι) Fane apud Danielem Cap. V, facta us. 8 mentione pran , vs. i i ω I LXX Inti επαοιδοὶ, incantatores)i planissime a ceteris. Iapientibus,

bus, distinguuntur. Atque illos quidem AEgyptiorum Sapientes nusquam neque in seriptura sacra nec prosem Magiae criminctaccusari video, quin a Pamblicho de Mysteriis, Arantiorum hoc testimonio eos absolvi video, e) Sacerdotas AE 3 iorum de iis, qua ad purgationem, solutionem, salutem' animae pertinent, divinam in elligentiam interpellant, nequs medi tantur hominibus inutilia , imo res ammae omnium uisusimas sequo subdolo U strictore quodam daemone obfuscati Milucinantur, qui in omnibus fallacem daemonicamque naturam prorsus excedunt, atque ad intelligi siem divisamque conscendunt. -- Uti Marsitus Hilaus Latine

interpretatur. . Quid Z quod, Hi in AEgypto erant, qui apud Indos GFmose istae , apud

' a. III, de Natura Daemonum. b. L. II de Divinatippi, 6. .. CV. eλα. f. N. 178. -

70쪽

AMOENITATES PHILOLOGICAE.

Persas Magi , apud Babylonios & Assyrios Chaldaei,apud Celtas & Galatas Druides, quibus apud Laertium a) & Tortassianum tb aliosque comparantur. Hi optimis quibusvis artibus eruditi , & quidem a magistro Abra-bamo, quod nonnulli volunt, e) honesitissima Masiae suae disciplinam docuere Τοὐ--um , uti auctor est yustinus d) & ex eo Orosus; e) quo factum quidam credunt, ut

a Pharaones nara nasu dictus sit, i, e, Arcanorum Revelator vel Interpres, si vera illa vem horum versio sit, ut arcanorum revelatore vel interprete novo non indigeant. Hi porro

docuere Moseen, fatente S. Scriptura, f) καὶ

Moses omni sapientia AEDptiorum 3 eratque po-rens dictis ta factis. Cujus quidem sapientiae partes Clemens Alexandrinus fg commemo

His placide auditis, Amicus Juvenis famosa illa nomina, quae apud Paulum h annesti Pambres, apud alios aliter leguntur , Ma-

a. Proem. l. I. b. Lib. I. adv. Marcionem Cap. XIII. e. Uti Eupolemus apud Eusebium Praep. Ev. Cons. Postes. de Originibus Cap. XV. d. XXXVI, 2. 6. e. Lib. I, Cap. VIII. f. Λα VII, 21. e. I strOm. P. 343. h. II. Tim. III, 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION