장음표시 사용
101쪽
IN XII METAPH. LIBRUM. 3An vero una generis huius ponenda sit substantatia, an plures, quόtque, ignorare non debemus,scd aliorum etiam sententias meminisse, quandoqui
dem perspicui nihil de multitudine tiadiderunt. Nam quae de deis est opinio , propriam nullam
considerationem habet. Qu9tquot enim Ideas ponunt, numeros illas esse aiunt. De numeris au tem, ut de infinitis interdum disserunt, aliquando, ut denario conclusis Cur vero ea sit numero rum multitudo diligenti demostratione non traditur. Hactenus constitutum estsubstantiam aliquam aeternam& immobilem existere, cuius natura actus sit purus ab omnipotentia δc mutabilitate vacans, indiuidua S partium magnitudinisque expers aqua caelum pendeta natura, quae reuera aliud nihil esst,quam Deus nunc disputare serpendere aggreditur, utrum eiusmodi substantia una sit, an plures: ut plures, quo numero contineantur. Nec immerito quidem nanc quaesitionem expendit, quippe cum plures ante ipsum, tametsi fabulose S subqnigmatibus quibusdam, vi paulo post tradetur de diis de eorum numero fuissent locu ti. allide substantiis immobilibus, aeternis, atque corpore vacantibus nonnulla uident docuissent, sed tamen certum ac definitum earum numerii aperte non explanassent,quem admodum ipse in iis verbis monet Platonem autem & Socratem intelligit, quos Pythagoricorum de numeris dogma secutos, Ideas, quas inuexerant, numeros esse voluisse existimat Q suemadmodu in primora duobus huius scientiae postremis libris, in quibus sententia haec refellitur, licet videre. Clim ergo Ideas substantias quasdam aeternas S immobiles esse posuissent,ic iuxta Pytnagoricorum principia num ros esse aut numeris constare voluissent, numerorumque
102쪽
ipsorum nullam certam multitudinem esse tradidissent, sed interdum innumerabiles esse, dc nullo termino concluses, in terdum denario comprehensos pronuntiassent nihil ceti de substantiarum immobilium multitudine ab iliis traditusti esse Aristoteles enuntiat. Sed difficile fortasse non esset, horum virorum sententiam dc placitum tueri . quippe qui tot
Ideas esse censerent, quot rerum genera S species in rerum sunt uniuersitate,singulis generibus speciebusq; Ideam suam habentibus. Numeros item infinitos dicerent, quia reuera infinite augeri possunt,nullusque numerus afferri potest,quo alter maior non asteratur denario autem concluses, quod primae implices numerorum species, numerii illum duntaxat attingant, aliis, qui sequuntur, ex eorum compositione omnibus exorientibus. Sed hoc ad substantias immobiles caelorum motrices, de quibus nunc agitur, nihil pertinet. Quas quoniam pertractare Socrates, Plato praetermiserunt, omni eorum in Ideis inuehendi fac constituendis oratione consumpta, Aristoteles fortassis redarguit.
Nobis autem ex his, quae posita sunt constituta,dicendum cst principium quidem enim, entiumque primum,per se,&ὰ accidenti immobile
esse, sed primum sempiternumque inum motum facit. Qu'niam vero id, quod mouetur, ab aliquo moueatur, primusque mouens immobilis per se sit. sempiternus motus a sempiterno unus ab uno proficiscatur necesse est, quinetiam
praeter simplicem latione, quam prima mi immobilem substantiam facere dicimus, alias etiam
stellarum errantium lationes sempiternas videamus, Sempiternum enim est,in nunquam con
quiescit orbiculare corpus, ut in Physicis demonstratum fuit prose 1 oportet, ut harum lationum
103쪽
quaeque ab immobiliri sempiterna substantia per
se efficiatur. Non cum stellarum natura substantia quςdam sit sempiterna,vis etiam mouens sem piterna erit, S eo, quod mouetur prior quod autem substantia prius est, substantia sit necesse est.
Quaestionem in verbis superioribus propositam dissetvere, sententiamque suam de substatiarum immobilium multitudine exponere aggreditur quiquidem sententia est, nota unam solum esse substantia immobile magnitudinis expertem sed multas, totque numero, quot caelestes orbes perpetua agitatione conuertuntur hanc sententiam non simpliciter pronuntiat, sed ratione efficaci confirmat, multis mor mathematicorum hypolite sibus praemissis, quae alibi fuerue demostratae,atque in summa decem sunt. Prima, principium primiimque entetum omnium per se ex accidenti esse immobile Altera, hoc primum principiti primam perpetuam que unam motionem emcere Tertia id , quod mouetur, ab alio moueri. Quarta, quod primum mouens est, esse immobile. Quinta, perpetuum motum a perpetuo fieri mouente. SeXta, mouentem Unum, nam motionem efficere . Septima, alias lationes, praeter primam esse, videlicet lationes errantium stellarum. Octaua,lationes eiusmodi esse sempiternas. Nona, id quod mouci, prius esse eo quod mouetur. De
cima, substantiam eo, quod non est substantia, esse priorem. his omnibus hypothelibus sumptis coclusionem propositam hunc in modii colligit. Si quicquid mouetur, ab aliquo mouetur, nusque motus ab uno, serpetuus a perpetuo mO- uente proficiscitur, primusque rei cuiusque mouens immo bilis est , rem, quam mouet prior, substantia item id, quod non est substantia, antecedit,ac lationes aliae praeter primam cernuntur,eaeque sempiternae, tot profectd mouentes sempiterni sint, quot sunt ea quae moueatur, necesse est,&illi quidem immobiles atque substantiae QSs autem sumit hypotheses,omnes fere in octauo naturalis aliscultationis fuerit:
104쪽
monstratae. Primum quidem prima, quod primus sit moves, qui sempiternum continentemque motum efficit, quem facere non posset, si ullo modo aut per se, aut ex accidenti moueretur quomodo nec animalium animae, quae ex accidenti mouentur, illa mouere semper possunt. Demonstratum vero
etiam antea hoc ipsum est, cum diceretur, siquid est, quod mouetur mouet, aliquid item, quod mouetur solum, necessario aliquid esse, quod mouet,&non mouetur Altera
hypothesis eo demonstratur, tib d primum principium primus sit mouens, idemque unus, a quo caelum Sc natura pendet, ut necesse sit primam, namque latione ab eo fieri tempiternamque sempiterno. Nec plures lationes ab uno de eodem, quod maxime unum sit 5 4mplex, naturaliterque
moueat, esse possunt, quemadmodum nec lationibus pluribus naturaliter cieri aliquid potest. Naturaliter aute id mouet, ut in secundo de naturali auscultatione est proditu Mouentes non naturaliter varios motus possunt efiicere, quomodo anima, quae in superum locum desin inferum, de ad latus corpus mouet Tertia hypothesis eo fuit ostrata, quod ea, quae maxime se mouere conceduntur,veluti animalia, ab alio moueri quodam modo dicantur quippe quae parte, quam in se habent, immobili mouentur. Quod ne accideret quidem, nisi partem aliam continerent, quae ira Ouetur, Maron mouet. Ita ut pateat, id, quod mouet, quod mouetur, in his quoque diuersa esse . ,ed mouere ipsa se dicimus,
quod anima mouens corpore, ut instrumento,Vratur,eademque corporis motu moveatur, ita ut totum na Oueat totum.
Qiuartae hypothesis veritate eo docuit Aristoteles, qui, d nisi
immobilis sit mouens primus, sed ab aliquo moueatur, primus mouens non erit, quippe qui alium antes mouentem habebit. Quamobrem, ut prinatis sit, immobilena esse oportere primum autem necessario aliquem esse, ne in mouentibus progressio sit infinita . At vero perpetuum a perpetuo mouente motu fieri ex eo ostensium est, qud 'perpetuus naotus unus sitac continuus, qui nisi ab uno eodemque mouente potest Aci,quippe cum mouetibus variatis motu quoque
105쪽
alium de alium esse quiete aliqua interceptum esse oporteat.
Sexta hypothesis eo modo, quo secunda demonstratur Septima sensu est euidens, cum syderum errantiu varios motus variis temporibus confectos conspiciamus. Oct auam in hisce vero is eo corroborat, qubd caelii stellarumque ipsarum sempiterna sit natura,eademque nullo unquam tepore conquiescat quae duo in libris de Caelo exqui lite demonstrauit. Nona, ex his vim habet, quae ante de actu potentia sunt tradita, nempe actum aliquem potentiae anteire, qui illam moueat, in actum ducat. Necesse aut non est, quod mouet, eo,quod mouetur,teporis ordine prius sit, ut in his mouentibus, de quibus est sermo euenit, quos tempore ea, quae mouent, non antecedere,perspectiun est Natura igitur prius esse id, quod mouet, satis est, dcria quidem quatenus mouer, aliud autem mouetur. Nam simpliciter, ansblute non necessario sese antecedunt. Postremam hypothesim in septia,
mo huius operis pertractauit, eiusdemque ut vidimus hi ius disputationis initio meminit in mobrem intelligi potest,rationem, quae de substantiarum immobilium multitudia, ne conclusa est, ex his conclusam esse, quae firma sunt, dide monstrata alibi fuerunt.
Perspicuum igitur est,& totidem substantias, 5
natura sua sempiternas ac per se immobiles, ma-.
gnitudinisque expertes,ob eam quae dicta est, causam, necessario esse. Ac substatias quidem esse, S: illarum unam quanque, iuxta eum, qui in stella
rum lationibus inuenitur,ordinem antecedere, aut consequi, manifestum est.
Superioris demonstrationis conclusio est, in qua illud est obseruandum, nullum discrimen inter hasce substatias, quarum multitudo concluditur,4 primam illam hactenus pertractatam poni. Siquidem, sempiternae, per se immobiles dc magnitudine vacantes, quemadmodum, illa, statuuntur,sempiternas autem esse sicluditur, quoniam motus
106쪽
sempiternos efficiant, per se immobiles quoniam mouentes sint primi, quippe cum lationes eiusmodi ab eis, ut mouentibus primis proficiscantur. Nam omnium quidem mouens
prumus ponitur, quatenus primum caelum mouet, primum que motum efficit. Sed primus non est, quia alios moueat, eiusque efficientia suos orbes caeteri cieant,quanquam motu, quem facit, omnes simul sphaeras conuertit ita igitur su stantiae illae immobiles ponuntur Magnitudine autem Vacantes, ob eam, quae antea de prima substantia allata est, causam qubd videlicet sempiternum motum esticiant, proinde vicibus infinitis sint pr diis, quς in magnitudine esse non possunt. Ex quo loco intelligere illud licet, quod fortasse a surdum videri possit, in F hasce substantias viribus in Bnitis pr ditas statui. Siqi iidem in prima vis infinita ponitur, nullamque aliam ob causam, quam qubd perpetuo moueat,
quod a vi finita fieri non potetri Primam autem hoc modo infinitam esse antea monstrauimus. Nullum vero maius incommodum accidit, si hae infinitis viribus constates ponantur, quam si prima Cum vero hae substatia a prima no nomine non differant, eo differre putauerit aliquis, quod im, mobiles duntaxat per se in his verbis dicuntur,ctim primum
principium persede ex accidet immobile esse traditu sit. Ad cuius rei confirmationem illud sortasse assumet, quod in
octauo de naturali auscultatione est traditum , moucri ex a cidenti, duplex esse: Vnu ex se, seu a se,quomodo animalium anim. e motu animalis, quem faciunt, mouentur alterum ab alio, Sc hoc nonnullis etiam eorum in caelo principiis, quae pluribus lationibus cientur couenire quo in loco cum antea dictu esset, mouens, quod ex accidenti mobile est,motu continuum non facere, possetque aliquis obiicere, mouetes aliquos caelestes, qui perpetu movent, ex accidenti moueri, siquidem animae stellarum errantium hoc modo mouentur, videtur Aristoteles occurrere, atque concedere ex accidenti quidem moueri, sed ab alio, quandoquidem motu, quo sphaera propriae a prima mouentur, ex accidenti cieantur.
hoc igitur aliquis de substitiarum immobilium motu exa
107쪽
eidenti, qui in prima substantia nullo modo inuenitur, possit existimare. Quod quaquam dubium admodum mihi est
Aristotelis tam ei in loco commemorato placitu videtuesse. Dubium autem esse aio, quod mirandum videatur, errantium stellarum mentes motrices,sphaerarum suarum motu eo, qui est a prima ex accidenti moueri, qtiae motu quem ipsae faciunt, ex accidenti non mouentur, cum tamen eadem sit ratio. quippe cum se ex accidenti non moueantur, aut quod asphaeris, quas mouent, omnino abiunctae sunt, nec ab eis, ut mortalium animae dependent, aut qud sphaeras ipsas loco non mouet, cum in eodem loco semper versentur, quorum Vtru nuis ponatur, ne a prima quidem substantia exaccidenti poterunt moueri, cum a sphaeris aeque abstracti Fineodeloco perseuerent. Quam ob causam nonnulli de sphaeris errantium stellarum non de animabus aut mentibus earum locum illum exposuerunt, ipsasque spla aeras a prima substantia ex accidenti moueri ab Aristotele dictum voluerunt. Sed viro modo res habeat conueniunt inter si sit bstanti mnes immobiIes quod motu eo quo suam quaeque sphaeram mouet, ex accidenti non mouentur et si foliasse inter se differant, quod prima nullo modo caetera motu , qui sit a prima ,ex accidenti moueantur. Inquit autem eundem ordinem in eis esse, qui in sphaeris, quas mouent,conspicitur ut quanquam inter seu immobilitate, materiae vacuitate, iem piternitate, infinitate sint pares, alia tamen aliam ordine quodam antecedat,quomodo prima ecteris omnibus anteit.
Porr qui ordo in sphaeris habeatur, quaeue illarum prior sic quaeue posterior, in progressu explicabitur '
Lationum autem multitudo ab Astrologia, qtiqe scientiis mathematicis summa, cum philosophia assinitate coniungitur, sum eda est. Ipsa eniim
substantiam contemplatur, sensilem quidem, sed tamen sempiternam Caeterae autem nullam, ut Geometria, &'ulcst de numeris.
108쪽
Totidem substantias immobiles esse, quot sunt caelestes lationes S sphaerae . radidit,nunc lationum multitudinem ab Astrologia sumendam esse docet,quippe quae caelestia corpora de eorum accidentia contempletur Maxima enim cum
philosophia inter omnes mathematicas scientias familiaritate coniungi, siquidem substantiam,quemadmodum, phialosophia coli derat, caeteris numeros solum ut Arithmetica, aut magnitudines, ut Geometria contemplantibus. Est autem substantiae cosideratio philosophiae maxime propria, ut cum tria substantiarum genera sint, ut antea traditum est,in omniti consideratione philosophia versetur. Naturalis quidem in contemplatione mobilium diuinai prima in contemplatione immobilium tule, huius operis si opus est principia 5 causas substantiae inuestigare. Cum ergo in m thematicis scientiis sola Astrologia substantiam consideret, fit ut ad philosophiam propius, quam caeterae , accedat. Ita vero substantiam caelestem Astrologus contemplatur, ut tamen non inquirat, elementarisne sit, an ab elementis diuersa, mortalis an sempiterna, quae illius substantiae figura motioque propria sit, recta an orbicularis & eius generis alia, quae naturalis philosophus contemplatur. De qua Astrologi δί naturalis dissensione, atque etiam consensione, in secundo de naturali auscultatione quaeda sunt tradita. Quo etiam in loco ostensum est,alias mathematicas substantia non considerare, sed eius tantum accidetia, cilla quidem per se, non vi substantia sunt accidentia. Quandoquidem ea definientes nullam in definitionibus substantiam adhibent.
Plures itaque corum, quae seruntur, esse lationes, iis etiam, qui leuiter attigerunt, perspectum est. Stellarum enim errantium unaquaeque pluri
bus cietur, quam Vna De quarum quidem nume
r', quae mathematici nonnulli aiunt, intelligentiqgratia exponemus, quo definitam aliquam multitudinem mente percipiamus. Reliqua autem
109쪽
IN XII. METAPH. LIBRUM. rorcum ipsi inuestigando, tum ab iis, qui inquirunt sciscitando quidpiam ne eis praeter ea, quq ab illis,
qui res has pertractant, nunc dicta sunt, videatur. Vtrosque quidem amare conuenit, sed exquisitio
Triplex est motio, quibus stellarum errantium unam quanque cieri, ij, qui vel mediocriter in Astrologia versati
sunt, moueri intelligunt. Vna est manifestissima, quam vulgus etiam ipsium apprehendit ea videlicet, qua ab ortu ad occasum Sc rursus ad ortum singulis diebus deferuntur Altera est ab occasu ad ortum a vulgari intelligentia remota,quae sensu quidem , sed instrumentis quibusdam ad eam rem adhibitis, deprehenditur. huius generis aliae breui tempore animaduerti solent, ut solis Sc lunae motiones, quartim prior anno, posterior mense vel circiter conficitur alia longinqua egent obseruatione, ut Saturni motio quς triginta annorum spatiu requirit. Tertia motio est ad latera, qua nunc ad Meridie,modo ad Septentriones stellas declinare,per instrumenta Astrologi deprehendunt. Cum vero mali es.sent motiones, quibus stellae errantes moueri ponebantur, earum numerum, qui a mathematicis sui temporis tradebatur, intelligentiae gratia se expositurum Aristoteles pollicetur, quo definitam aliquam multitudinem mente percipere valeamus. Et quia multa iis desunt, quia b illis sunt tradita, ea, inquit, partim ab unoquoque in uestiganda esse, partim ab his, qui inquirunt, sciscitandu Quo in loco praeclare nos docet, quid in scientia de astris agendum sit. Omnium enim,
qui in ea versati sunt,scripta excutere, S multa proprio marte in uestigare nec in iis,quq maiores tradidere,plane acquiescere nos praecipit. Id vero non immerito, quandoquidem scientia eiusmodi in his versatur, quae a nobis magno interuallo disiuncta percipi, nec cito, nec facile a quoquam posisunt Q iod ple Aristoteles in secundo de C lo docuit cum
110쪽
que ob maximam illorum a nobis distantiam explicatu dif-nciles esse affirmaret. Sunt praeterea motiones quaedam, quibus animaduertendis ullius hominis vita,cum nisi longo tepore conficiantur, haudquaquam est fatis Multarum itaque artatum obseruationem, eamque diligentem requirunt, ob eamque causam non maiorum solum, sed etiam aliorum qui secuti sunt, scripta excutere, mos quoque ipses, ut aliquid inueniamus, diligentiam adhibere, necesIe est. Nec enim aliter in Astrologia euenit, atque in ea scientii quam Geographiam nominant in qua non maiorum sententiae, sed posteriorum semper, utpote magis peritorti standum esse, Ptolemaeus, ali praecipiunt. Nam quae maioribus ob vitae breuitate fuere incognita,posteriores illorui scripti si obseruationibus adiuti in dies ueniunt. Qinad in harum scientiarum utraque videre licet quandoquidemi stellarum inerrantium motum illum tardissimum, quo ad ortum suapte natura feruntur, Aristoteli de sui temporis Astrologis ignotum, Ptolem us, ab posteriores obseruarui, S phirima in Geographia Ptolemaeo ipsi occulta nostra tepestate fuerunt inuenta. Cum verbaristotelesi ea exposituru se inquiat, quae mathematici quidam de numero motionum dicerent,
desquaerendum esse per se,atque ab aliis etiam , qui inquirunt sciscitandum, quidpiamne eis praeter ea, ouae ab illis Mathematicis dicta sunt, videatur, exquisitioribus quidemi is, qui rem ipsam propius attigerint, de magis exquisite disseruerint, credendum esse, sed tamen utrosque amados commonefacit. Qu9d etiam in secundo huius scientiae, cum de veritate dissereret, praecepit. Non modo enim inquit iis gratias agere equum est, qui veritatem ac disciplinas diligenter tradiderunt, Verum etiam illis, qui eas parum attingentes, leuiter ac ieiune eas tractauertit. Nam hi quoque utilitatem non paruam nobis attulerunt, dum quaestionibus intellectum nostrum acuentes ac excitantes, a quas viam nobis aperientes, nos in earum inquisitione induxere. Enimuero si Timotheus non fuisset, non tantium moduloru)aberemus quod si phrinim aetas illa non habuisiet, ne Timo-
