Respublica Moscoviae et urbes. Accedunt quaedam latine nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

201쪽

bominis , juxta navem fluitantis. Apud Salnogitas est mons adsuetium Nau vallam situs, in cuius vertice olina perpetuus ignis a Sacerdote conservabatur, inhonorem ipsius Pargni, qui tonitruum& tempestatum potens a superstitiosa gente adhuc creditur. Hactenus de sacrificiis. Nunc de ritibus Nuptiarum, funerum, & parentalium, narrabo non minus ridicula quam superstitiosa. Apud Sydinos, Curonenses, Samogitas, & Lithuanos, nΟ-bilos puellet multis in locis gestant

tintinnabulum, quod funiculo alligatum E cingulo dependet usque ad genua ; nec ducuntur, sed

rapiuntur in matrimonium, Veteri Laced emoniorum more a Lycurgo instituto. Rapiuntur aurem non ab ipso sponλ , sed a duobus sponsi cognatis. Ac postquam raptae sulat , tunc primum xequisito parentum consensu matrimonium contrahitur. Cum

202쪽

Cum nuptiae jam celebrantur, sponsa ducitur ter circa focum. Deinde in sellam ibi collocatur. Sedenti super sellam, pedes lavantur. Ea vero aqua, qua sponsae lavantur pedes, conspergitur lectus nuptialis ac tota suppellex domestica, consperguntur item hospites , qui ad nuptias invitati sunt Postea sponsae os oblinitur melle,& oculi teguntur velamine, velatis oculis ipsa ducitur ad omnes aedium fores , quas jubetur contingere ac pulsare dextro pede.Ad singulas fores circum spergitur tritico, siligine, avena, hordeo, pi-

sis, fabis & papavere. Qui enim sequitur sponsam gestat saccum plenum omni genere frugum: cumque illam circumspergit, ait;

nihil horum defuturum stonis, si

religionem pie coluerit , remque domesticam curaverit ea digentia , qua debet. His actis, aufertur sponsae velamen ab oculis , de convivium celebratur.

203쪽

18 REsPvBLICA Vesperi cum sponsa ad lectum deducenda est , inter saltandum ei abscinduntur crines , quibus abscissis , mulieres imponunt ei sertum , niveo linteolo adornatum, quod uxoribus gestare licet , donec silium pepererint. Tam diu enim uxores pro virginibus se ge

runt.

Ad extremum introducitur in cubiculum, ubi pulsata & verberata conjicitur in lectum sponsoque traditur. Tum pro bellariis asseruntur testiculi caprini,vel ursini , quibus ipso nuptiarum die

manducatis, conjuges creduntur fieri fiscundi. Hac de causa, nullum quoque animal castratum illic ad nuptias machatur. In Funeribus hic servatur ritus. Arusticanis, defunctorum cadavera vestibus & calceis induuntur& erecta locantur super sellam, cui assidentes illorum propinqui, perpotant achelluantur, epota ce- revisia , sit lamentatio funebris,

204쪽

quar lingua Ruthenica sic sonat: Ha Ie re e leo procῆυ mene umari'

rii nie miel sese ite mlataice Z ii procet, iii umarI ' id est, Hei,hei mihi : Luare mortuum es ' Num tibi deerat esca aut potu ' Luare ergo mortuus es Z Hei,hei mihi : Annon habuisti formosam coniugem'

aeuare ergo mortuus es 8 6 c. Hoc modo lamentantes enumerant

ordine omnia externa illius bona , cuius mortem deplorant: nempe liberos , oves , b OVes, equos , anseres , gallinas, &c. Ad quae singula respondentes, occinunt hanc Naeniam , Cur ergo mortum es , qui hac habebas' Post lamentationem dantur cadaveri munuscula, nempe, mulieri fila cum acu: viro linteolum, idque eius collo implicatur. Cum ad sepulturam effertur cadaver,

205쪽

18ό /Ras PVBLIcΑquuntur , & currum obequitant quo cadaver vehitur : eductisque gladiis, verberant auras, Vociferantes Gyge the begadithe pech este. id est , aufugite vos daemones in infernum. Qui funus mortuo faciun , nummos projiciunt in sepulchrum, tanquam viatico mortuum prosequentes. Collocant quoque panem, & lagenam cereis visia plenam ad caput cadaveris in sepulchrum illati, ne anima vel sitiat vel esuriat. Uxor mane &vesperi, oriente & occidente sole,

super extincti conjugis sepulchrsi

sedens vel jacens , lamentatur diebus tringinta. Cognati vero ineunt convivia die tertio, sexto, nono, & quadragesimo, a Funere. Ad quae convivia animam defuncti invitant, precantes ante janua. In his convivijs , quibus mortuo

parentant, tacite assident mensae tanquam muti , nec utuntur cui tris. Ad mensam vero ministrant

duae mulieres, quae hospitibus cibum

206쪽

Mos CovITICA. 187bum apponunt, nullo etiam cui tello utentes. Singuli de unoquoque ferculo aliquid sub mensam jaciunt , quo animam pasci credunt, eisque potum effundunt. Si quid forte deciderit de mense in terram, id non tollunt, sed desertis ut ipsi loquuntur) animabus

relinquunt manducandum, quae nullos habent vel co natos vel

amicos viventes , a quibus excipiantur convivio. Peracto prandio, sacrificulus surgit de mensa, ac scopis domum purgat; animas que mortuorum cum pulvere ejicit, tanquam pulices , atque his precatur verbis, ut e domo recedant: Ieb, Pil' durisse: vven, nu en: hoc est, edistis ac bibiniis anima dilecta, ite foras,ite foras. Post haec incipiunt convivae inter se colloqui & certare poculis. Mulieres viris praebibunt & viri vicissim mulieribus , seque mutuo

osculantur.

De hac oblatione ciborii super

207쪽

. I 88 RE spvBL1cA 'tumulos defunctorum meminit etiam Augustinus Sermone IJ. de Sanctis, cuius verba haec sunt: Miror cur apud quosdam infideles hodieram perniciosus error increverit , ut super tumulos defunctorum cibos omina conferant, quasi egresse de corporibuου anima, carnales cibos requirant. Epulvi enim ct refectiones caro tantum requirit. Spiritus autem is animatu non indigent. Parare aliquis suis charis dicit, quod ipse δε- vorat. Luod praestat ventri, putat pietati, o c. Hactenus Augustinus. Haec, quae de superstitiosis ritibus , & ceremoniis illarum gentium narravi,partim ipse vidi,partim ab hominibus fide dignis audivi. Tu vero praestantivi me vir, qui variarum rerum cognitione delectari solitus es,pro tua humanitate , meum hoc qualecunque scriptum ab homine tui amantissimo , profectum boni consulas oro, r

208쪽

T, I a m en sis Augusti primo ,

le jam exorto , cum temporis taedium ambulando discutere coepimus, conspeximus e longinquo magnum hominum numerum uno in loco circa fluvium urbi proximum congregatum, imo fere omnes cives, mares pariter ac foeminas, has gestantes infantulos in ulnis ; illosque pueros

.ducentes manibus; praeterea Monachorum , virginum que Vestalium cohortem magnam. Quo

postquam convolassent, apparuit illis etiam Archiepiscopus gerens manibus crucem, sequentibus Sacerdotibus , & id genus hominibus , postquam jam amnis eius pontem sibi in illum usum exstructum adscenderet, habita oratione, ip si benedixit, atque suis cerae-

209쪽

DO REsPVBLICAmoniis, papistico more, aquam consecravit. Quo lacto, quam plurimi viri vestibus exuti nudique cunctis inspicientibus , in amnem sese praecipitarunt,puden- dendis minus tectis , nihil consi derantes,quod a mulieribus aevirginibus conspicerentur : hae quoque infantulos suos eadem aqua abluerunt, adola sua omnia liquore illo sacro humectarunt atque mundarunt,istumque diem festum celebrarunt. Nescio sane an hie fgnificare debeam , quo pacto Sanctorum opem in cerevisia coquendRimplorent, quibusve ceremoniis

utantur.

Cum aqua dolio infunditur, ad manus habent sculptile baculo longo alligatum, quod dolio imponunt, confestimque extrahunt, quod etiam fit, cum frumentum& lupulus adduntur: Quo facto, baculum in altu erigentes imaginem illam,curiatis genibus, & ca

pitibus

210쪽

pitibus demissis , frontibusque

crucis signo munitis , venerantur. Talibus superstitionibus imbuuntur , adeoque his ineptiis fascinati sunt, ut hisce ceremoniis neglectis, totum laborem irritum esse existiment. 4Singulis diebus templa petunt,& quamvis valvae clauue sint, ante eas tamen sese crucibus sighant,&in genua procumbunt, & capita terram versus deflectunt. A juramentis & execrationibus absunt, nomine Dei adjurandum , vel diaboli ad maledicendum non utentes : sed per matrem,canem, caniculae filium, spuriumque jurant &maledicunt, dicentes : Pudi Matieri bach, gin-

SEARCH

MENU NAVIGATION