De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Σs Pars I. Caput

cium humanum, cui consimilexst quod exercetur in absolutione a censura, potest inter absentes perfici; quia nec illud iudicium,nec ista absoluti' exigunt ex necessitate formam vocalem, directam ad aeum per pronomen te,simplicito & absque limitatione prolatum, quod designAt personam praesent m.Hoc autem nucesiariam citi ad absolutioneni. sacramentalem a peccatis, ut docemur c vita Ecclesiae perpetuo, quo

ex veritate formae sacramenti poenitentiae,usurpatum

semper est,ut absolutio non nisi praesenti concederetur. At absolutio a censura , quia ad huiusmodi formam non aristatur,ibse iti saepe est indulta. Quor: cto Scotus in . d. i . fere in sine, scribit de S. Thoma

Cantuariensi poscente a summo Pontifice absolutionem ex Anglia; utique absolutionem .a censura. Di sorte quoque S.Cyprianus epist. I 3. abiens absolvjt a censura nonnullos. Et S. Gresorius, ut habetur cap. auto. a. q. s. Episcopum absentem absoluit ab e

communicatione.

Hinc liquet,quorsum dixerim absolutionem a censura monitorij posse accipi per interpositam personam, lummodo eius impendendae facultas non sit alligata sacramento poenitentiae ; quod contingit, cum is qui absoluit, uti tur potestate delegata, habetque usumIurisdictionis arefatum ad forum sacramenti poenitentiae. Liberim enim fuit deleganti,hoc aut il-l0 modo restringere usum facultatis a se concessae. Cum igitur potestatem duntaxat facit, ut absolutio a censura impendatur concomitanter ad absolutionem a peccatis,clarum est absolutionem a censura no pol se accipi per internuncium; obcam quam praemisinuccisitatem p r esentice localis in co qui a peccatis absoluitur.

302쪽

olutione nexuum mon. a. s

absoluitur. At si is qui absoluit a censura, non sit de legatus alterius qui eum duntaxat ad absoluendum in soro sacramenti poenitentiae arctauerit ; vel certe si qui absolutionem impendit ex delegatione,acceperit simpli tςr de absolute potestatem ad impertiendam absolutionem,aut ad absoluendum in soro conscientiae,quod supra attigi aliud esse a soro secramenti poenitentiae ; tunc nihil est necesse, eum qui absoluitur adesse, aut cognosci a Iudice absoluente, sed res tractari & confici potest per internuncium, aut procoratorem. Nec raro expedire potest ut ita fiat, ut famae rei ad bonam siugem redeuntis consulatur, nec in nifestetur occultus monitorii transgressor. Porro procuratorem transmissiim ad accipiendam absolutionem ab his vinculis, Sayrus l. i. cie censur.cap. 2 I. n. t .monet debere instrui speciali mandato.

An censera monitorio induAra tolli possit sub

conditione. REspondeo r. posse tolli seb conditione do prae-

ienti, aut depretierito. Ratio est, quia actus ex intentione his conditionibus affecta, non aliter se habet quam si fieret ex intentione cuiusuis conditionis expurte & prorsus absoluta. Hae quippe conditiones,

non suspendunt intentionem cui apponuntur, quia

i illis subat n*c ςst quasi anceps N ambisuus ad ess) aut

sunt de facto positae ; & actus qui illis nititur,non ti-

303쪽

non esse. Vnde coditiones praedictae modo vere sint positae, non suspendunt absolutionem, nec eam vel inualidam vel illicitam reddunt,nisi aliud obstet. Nihil enim vetat,impendi absolutionem a censura rostitutionem debitam praemiseris;veis habes animum re- stituendi,cum facultas funetet. Aliter tamen pronunciandum est, de illo mocio exprimendi conditionem praesentem per modum suturae. V. g. posset quis ita concipere intentione tollendi censuram. 61ο,ο te Deus videt te cras illud facturum. Vel, absoluo te pia nunc, si verum est te crat illud facturum, qui modi loquendi redolent suturitionem: reuera tamen condiatio quam exprimunt,non est futura,sed praesens,quia iam nunc ponitur veritas suturae actionis ; id est iam nunc verum est, te postea hoc factutum vel non fa cturum. Et similiter, iam nunc Deus videt sisne cras id effecturus. Quare conditiones istet sunt reipsa de prς- senti,nec suspendunt actum cui apponuntur. Vt propterea dissicile sit rationem reddere ur appositio huiuscemodi conditionum in intentione conficiendi sex prima sacramenta,pugnaret cum validitate Sacr

menti, ut pugnare affrmat Agidius de Coninch s. p.

q. 6 . n. 88. argumentatus eae eo quod sacramentum-

penderet a conditione sutura contingenti,essetque infuscipientis potestate cum conditio ut saepe accidit ab eo pendeto postea efficere ut sacramentum valide . aut invalide suisset collatum. Sicut quouiS tempore . . Apraecedente impletionem conditionis ab ipsa pen- .dentis, in potestate eius est sacere, ut Deus viderit

ipsum hoc illudve facturum,& ut verum fuerit ipsum effecturum hoc illudve de quo propositio de suturo

304쪽

De solutione nexuum mon. 237

Nam conditiones de quibus agimus, sunt reuera praesentes ut dixi, nec suspenderent sacramentum cuius confectioni apponerentur: quia Sacramentum haberet iam nunc, quicquid ad eius confectionem est necessarium. Dependentia autem obiectiva a termino futuro qui certo ponetur, non pugnat cu vera actualitate absoluta, ac nullo modo suspensa, actus tendentis in talem terminum : alioqui actus diuinus quo nostra actio libere futura praenoscitur , suspensus csset, quod constat dici non posse. Itaque conditiones praedictae sunt verὰ praesentes & reipsa positae, quan uis tendant in aliquid Riturum. Et quamuis donec illud futurum a suscipiente pendens, ponatur reipsa,

liberum sit suscipienti ponere illud aut non ponere,

tamen reipsa non efficiet nisi horum duorum alterutruna: hoc est, vel cum futurum te minum ponet in rerum natura; atque ita sacramentum iam nunc fuerit validum; vel non ponet,atque ita Sacramentum suerit inualidum , nec ulla eius suspensio interuenerit. Quare perspicuum existimo,appositionem praediist rum conditionum, non pugnaturam cum sacramenti validitate ametsi sacrilege apponeretur,& cum obligatione repetendi sacramentum sub conditione, ob incertitudinem respectu nostri plerunque exorituram, fuissetne reuera susceptum sacramentum; ac ne salus hominis ex incerto harum sententiarum circa talis sacramenti valorem, incerta penderet, si sacramentum esset necessarium ad salutem comparandam.

Quod si speculative loquendo,& abstrahendo a peccato. operantis , confectio sacramentoriam cum illis conditionibus de quibus agimus esset valida, multo magis necesse est id admittere de abiolutione a cen- R sura

305쪽

sura;quamuis addiderim aliter censendum de illis es- .se, utique quoad honestatem & exclusionem culpaea sic operante quam de conditionibus praeteritis,aut iis quae ita sunt praesentes ut nihil futurum respiciant. Praeteritas quippe dc praesentes conditiones , admisi posth absque labe cum ita res fert apponi absilutionia censura, quod negandum est de illis conditionibus, si Deus videt te cras hoc facturum,uelsi verum est teD- aurum quod spondes. Nam quamuis sint conditiones praesentes, nec ni si in speciem sint de suturo, tamen

carum appositio esset praeter morem receptum, & in- generaret incertitudinem de sublatione censuret,proindeque non vacaret peccato. Respondeo α. censiiram monitorio inductam non

posse licite tolli sub conditione de suturo,quae subi tionem censurae suspendat usque ad positam ipsam

conditioncm. Si tamen quis talem conditionem apponeret,absolutionem I censura validam fore. Quod dico talem conditionem illicite sere huic absolutioni

apponendam,non admittunt Hugol.tab. I .de censur. c. t 2.f. I. & Sayrus l. 2.de censur. c. I 6. num. . in sine.

dummodo conditio non sit friuola & impertinens, cuius appositio clauium contemptum saperet. Vt si diceretur, absoluo te , si Titius spuerit. Sed quod dixi magis placet, quia altus legitimi, ut habet regula iurisin 6.conditionem non recipiunt. Atque ita Panorm.c.de quibus,de baptisFore autem talem absolutionem ve- rc vali tam & ablaturam censuram, negauit Sylvester

306쪽

Desolutione nexuum mon. 2s9

num. 4. Quidni enim si censura serri potuit sub tali conditione de suturo,nimirum dicendo,percello te excommunicatione nisi hoc feceris cras ; poterit sub eadem conditione impendi absolutio,ita ut non sortiatur effisectum, sitque suspensa usque ad impletionem condi-ttionis ZNimirum sententia iuridi a qualis est haec a solutio humano modo it erri potes ut maneat lus pensa usque ad impletionem alicuius conditionis; quod liquet ex Iudiciis forensibus : non quod actus ex parte subiecti non sit absolutus, hoc est non quod reuera non sit actu in voluntate Iudicis positiva volitio exercendi iurisdictionem; sed quod non habeat vim donec conditio reipsa accedat & executioni madetur, ut habetur ex l. isti latus. isde Verb. obligat. An vero hinc concludere liceat,absolutionem quoque a reccatis quq consertur in sacramento Poenitentiae , estque similiter sententia iuridica, posse valide impendi sub conditionc de futuro, suspendente non modo effectum formae sacramentalis ut male supponit Valent. 3.p.d.7.q. I .p. 3. sed ctiam ipsam formam quae per intentionem formanda & quasi consecranda est,atque adeo totum sacramentum,viderint Scholastici. Sane quae pro inualiditate absolutionis a peccatis, sub tali conditione concesse ; atque adeo pro dis criminc talis absolutionis a censura quae valide impenderetur,ab absolutione a peccatis quam fore irri

tam volunt,proseruntur a Suare r. s. 3. p. d.7.c. 8, num.

8. Fgidio Coninck 3.p.q. O .num. 87.& Vasque 3. p. q. 8 . artic. 3.dub.s .num.6.ciusmodi unt ut facile disiaticiantur. Nam sicut matrimonium quia consistit inhumanis actibus moraliter durabilibus potest confici cum intentione suspensa,ita ut absque nouo consensu

R et perficiatur

307쪽

26o . Pars f. Caput IV.

perficiatar cum primum conditio impletur, ut tradit

88. quod non babet Baptismus & similia sacramenta,

quorum partes essentiales non simi actus humani moraliter 8urabiles, & capaces per conditionem appositam suspendi ad eam moram;ita etiam dici posset, sacramentum Poenitentiae quia constat humanis actibus moraliter durabilibus quousque retractentur,v

lide confici posse suspensum usque ad conditionis

impletionem,ut de communissima sententia vidimus fieri posse quoad absolutionem a censura, cuius discrimen hac in parte ab absolutione a peccatis perobscurum est, ne dicam assignatu impossibile. Quamuis sit extra controuersiam, ςiun qui a peccatis sub co ditione de futuro absoluere vellet, sicut sub tali conditione, iuxta nos valida,iuxta plerosque autem etiam licita est absolutio a censura) temere omnino facturum,nec absque graui peccato 5c repetedi sacramenti obligatione recessurum a sententia communissima, inualidam statuente cani absolutionem: cui sententiae omnino inhaerendum est in praxi,quicquid sit de probabilitate aut etiam veritate speculativa contrariae sententiae, cuius lubrico & incertitudini committere gratis velle poenitentis salutem , improuidentissimi esset hominis plus iusto tribuentis ratiocinationibus az commentationibus suis.

PARS

308쪽

PARS SECUNDA.

De cauendo Monitorij contemptu,s extimescenda gladij Ecclesia

stiri per excommunicationem exsertione.

BusIONEM planEgrauem, nec miniis late fusam, qua Ecclesiae Rectoribus commisius a Deo spiritualis gladius passe sim Vilescit , corrigere consilium cst; iis propositis,quae animaduersionen, Ecclesiasticam non contemptui habendam, sed cuicunque sapienti extimescendam esse Persuadeant. Quam in rem necessariunt in primis erit quae sit huius gladij exsertio, de quanta bona a mittat qui eo feritur, aperire,'

309쪽

Tum diuinum suffragium , qua dictis qua

factis exhibitum, proferetur. Accedet sensus Sanctorum , timorem fidelibus hac in parte facientium. Nec eorum qui foris sunt , similem in dissimiliter simili causa dimittemus. Tandem quae fuerint propositae abusionis causae vestigabimus , Ut iis mederi , & inde enascens malum auertere liceat. Haec est series huius Opellae , quantum attinet ad suadendum iustum mctum

exsertionis gladij Ecclesiastici , in quo plerosque nunc mortalium grauissime hallu Cinari, experientia heu nimiums) prodit. Ad tractationis vero complementum , ad demus corollarium , quatenus timenda sit iniusta per Ecclesiasticum hunc gladium animaduersio. Caetera quae ad cum spectant, specios inquam eius Zc causae , discrimen quoque ab aliis censuris , quas item ob culpas exserendus sit, aliaque huiusmodi , quod immensis tractationibus discus sa prostent , non nisi parce , & quatenus necessitas plane feret , attingemus. Punctum propositum ab aliis fere praetermis.

sum , bonis autem moribus maxime cona-

modaturum , M Ecclesiastici regiminis vigori in mentibus fidelium roborando peropportu

310쪽

opportunum , iuuat excutere, urgentibus iampridem multis , quibus ea Ecclesia stici gladij contemptio creat cordolium : Nec sine causa , nam imminere inde extrem viri

fidei discrimen , S. Birgitta lib. q. reuelationum , cap. 33. sub finem , diserte admonuit. Profundos iam olim singustus , Turpionis Lemovicensis Episcopi hanc ob causam , memorat dc laudat S. Odo, epistola ad ipsum Turpionem, qua ei inscribit opus Collationum.

SEARCH

MENU NAVIGATION