De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Seponitur excommunicatio impropria , vel secundum quid di M. Statuitur potius antonomastice

di tae excommunicationis horrore

disserendum.

O N suscipio incutere horrorem cuiusuis de quomodolibet dictae excommunicationis , sed eius tantum quae proprie & simpliciter excommunicatio dicitur. Iungo illa duo, quia interdum vox ex communicationis adhibetuc ad denotanda aliqua,in quae ratio legitima excommuni cationis nullo modo cadit. Itaque tunc excommuni catio improprie sumitur. Alias autem vox excommunicationis tribuitur alicui segregationi, quae est quidem proprie dicta excommunicatio,sed aliqualis tantum , & non simpliciter dicta, siue plena & integra noxii segregatio a caeteris. Exemplis omnia haec illustremus, ut quae dimittenda hic nobis suit, quae vero urgenda fiat terspicuum. . .

312쪽

Cuius excom.honror incutiend. 263

Irrationalium ac Daemonum excommunicatio se ruria.

Improprie omnino, nec nisi catachristice excommunicatio dicitur, ea quae interdum in animalia irrationalia, vzl plantas, aut daemones, aut res plane inanimas intorquetur. Exempla dabo capite Ia.sic enim alicubi locume & bruchi, alibi delphines, aut anguibiae, Vel serpentes,aut muscae, aliquando etiam plantae, Vel plantarum rami,excommunicationem subiisse diacuntur. Verum per vocis abusum dici, adhiberi circ huiusmodi subiecta excommunicationem,dicam plenius citato loco.BreuitErque ratio est,quia irration ita inon sunt delicti vel emendationis capacia, ac proinde non potest in ea cadere excommunicatio pro prie dicta,quae non irrogatur nisi propter culpam ca' uendam, vel emendatione tollendam. Itaque cxco municatio qua irrationalia feriri dicuntur,non est v

rc excommunicatio, sed duntaxat imprecatio & execratio aduersus Daemonem talium rerum motorem,

addita ad Deum precation ut eas perdat vel auertat. a. Nec aliter accipiendu est, quod interdum dicitur adhiberi excommunicationem aduersus Daemonem. Qua x tione in vita S. Bernardi lib. i. cap. 6. na ratur,incubiim Daemonem miserae mulieri annos iam multos infestum anathematizatum fuisse a S. Bernar do,dc duobus Episcopis, ac plebe uniuersa, extinctis candelis quas omnes astantes gestabant manibus, αpr. aemissa omnium adscriptione in charta anathem tis. Manifestum est, hanc non esse veram excommunicationem. Namsatanas non est particeps Ecclesii

313쪽

sticae communionis ,quare ea priuari non potest. Feritur ergo duntaxat execratione & maledictione, adiunctis ad Deum precibus ut eius conatus impediat, nosque defendat ut recte notarunt Sanchea l. a. in Decal. cap.62.num. 32. &Suareae tomo s. 3.p. d. s. s. I .num.2. qui id illustrat ex eo quod simili vocis laxitate,haereses diculur anathematizari t, ut in professione fidei ἱ Pio IV. praescripta, Jc infinities in Concialiis:quod non est aliud quim illas hqreses subiici execrationi. Nam qui fidem profitetur, plerunque nonis est qui possit excommunicatione percellere; ipsaeque haereses cum non sint supposita rationalia, non possimi excommunicatione propriὶ dicta seriti.

Ium hominum,a laicu; vel nuvi per mortare

peccatum. Quinetiam plerunque,homines quoque dicuntur feci anathema,cum nulla potest esse suspicio inrortat

verae excommunicationis, sed tantum maledictionis vel execrationis , cui per abusum nomen excomm nicationis tribuitur. Sic mulier pia, lici quem dabat monasterio, iussit insculpi anathema,non irrito effectu.Nam calicem exportans Episcopus,graues poenas dedit,ut scribit Petrus Damiani opust. 3 .cap. I. Neque tamen mulier,vel aurifex stringere poterant verum anathema. In eundem sensum est accipiendum cum Baronio anno io97. n. s i. quod quibusdam sepulchris adscriptum legitur, ut qui ea violare praesumpserit ,sit excommunicatus, ct habeat partem cum

Cain, Iuda proditore. Item quod alibi legitur, ut qui hoc vel illud circa sepulchrum tentarit ,si maledi ita

314쪽

Cuius Excom horror incutiend. 267

ct in perpetuum anathemate obstrictu . Ac etiam quod in Regiis quibusdam diplomatibus,adhibitum huiuNmodi munimentum legitur. Si quis hanc nostram δε-

nationem infregerit, anathemate condemnetur, ut cum

Iuda traditore partem habeat. Similes formulas a priuatis appositas donariis,saepe occurrit legere,cum t men satis superque liqueat, personas illas potestate Ecclesiastica ad veram & proprie dictam excommunicationem inserendam, non fuisse praeditas. Erant ergo formula: tantum imprecatoriae & maledictiones, aduersus eos qui tentare quippiam aduersus recte constituta,non reformidarent. 3. Praeterea per impropriam vocis acceptionem, status peccati mortalis apud aliquos dicitur excommunicatio , & quilibet mortali peccato sordens, excommunicatus appellatur. Sic loquuntur Gabriel in

. l. 18. l. a. artic. I .Vigucrius de sacramento Ord.ve sic. I . Couarr. in cap. Alma mitter.p. I.initio num.6. Sc late Salianus lib.6.de Timore cap. 27. Fauci aperte Sylvester V. excommu/ricatio, .num. r. Nam inter CLfcctus cxcommunicationis , numerat priuationcm regni coelorum,in quam tamen nemo incurrit nisi ratione peccati mortalis. Sed neque haec excommunicatio, est vera & proprie dicta. Nam quamuis ad ex communicationem simpliciter dictam praesuppona

tur mortalis culpa,tamen non idcirco idem formali ter est, esse excommunicarii, & sordere mortali pec cato Imo potest aliquis iam nitere per contritionem, tame re nere vinculum excommunicationis prius contractu eoque non dissoluto, consequi beatitu-clinem;qua de re fuse infra capodub finem. Deinde a quo ferretur haec excommunicatio in quemcunque

Peccatorem

315쪽

peccatorem)Respondet Maior in A. d. 18 .q. 2. iniimrionibus ex conclusione tertia, peccatorem excommunicari a seipso. Addit tamen Maior, eam excommunicationem , esse duntaxat minorem ; quatenus scilicet peccator ob grauem culpam quam admisit, arcetur a participatione Sacramentorum. Idem habet Glossa cap. liquidemiae sent. excom. Hax tamen sunt manifeste falsa.Nam ridiculum est, asserere, posse aliqvcm a seipso excommunicari: quia ad excommunicandum exigitur iurisdictio in personam cum vi coercitiua. Quis autem sibi subest, & a se vi coercetur 3 Optimε hoc excutiunt Soto in .d. 22. q.2. artic. r. & Gabriel in A. d. I 8.q. 2. artic. r. litera L. Ex Iurisperitis, Glossa

Quare ratum esto, neminem posse a seipso excommunicari. Itaque quod apud creditum Prosperum l. a.de Vita contempl. c. 7. laudantur qui in seipsos voluntariae excommunicationis sententiam serunt, non est accipiendum de excommunicatione quae sit iudicialis sententia, sed de abstinentia a participatione Sacramentorum , qua quisque siue indignitatis conscius , mulctare se cum laude potest, donec ido neus ad Sacramentorum usum euadat .Quod addebat Maior, eam excommunicationem quam in se into quet peccator,non esse nisi minorem, aeque reiiciendum est. Aliud quippe est,reddi indignum Sacramentis , quod contingit peccatori per mortale peccatum 2, aliud autem, speciali prohibitione Ecclesiae arceri ASacramentis suscipiendis, quod facit excommunicatio minor.Itaque aliquado homo,iam per contritionet purgatus ab ea inhabilitate ad sacramentorum usum quam

316쪽

Cuius Excom. horror incut. Σ ς'

quam ex natura rei,peccando contraxerat; adhuc ma

net inhabilis ad Sacramentorum susceptionem ratione censurae nondum ablatae. Sunt igitur inhabilitates illae,rationis longὸ diuersae, nec una est permiscenda cum alia, ut male faciunt qui peccatorem quia ex natura rei arcetur a sacramentorum susceptione, aiunt irretiri minori excommunicatione.

Suspensio or interdictum, excommunicatio impropria.

.Denique per impropria acceptionem excommunicationis , & obtorsionem illius vocis, aliquando Scsuspensio & interdictum, vocantur excommunicationes. De suspensione id notauit Maiolus lib. 3.de i regul.cap. 21.mfuc,excap.quidquid. I.q. i. & ex dist.23. cap. Ecclesiastica, ubi Glossa Sc DD. Idem habet Bernardus Diaa in praxi Canon. cap. 3 3. De interdicto nomine excomunicationis expresso, extat exemplum apud Cant ratanum l. 2. Apum cap. O.num. 7.

ubi dicitur, Urbem Suessionensem fuisse suppositam excommunicationi, quod statim exponitur de Inte dicto. Eadem est notio excommunicationis apud Ademarum S .Eparchij Monachum, in Chronico anno m. verbis illis. Saepe ide Alduinus Lemovicensi Episcopui pro nequitia populi, nouam obseruantiam constituit , scilicet Ecclesias i c Monasteria cessare adiuino cultu, & sancto sacrificio, dc populum quasi paganum a diuinis laudibus cessare. Et hanc obseruantiam, excommunicationem censebat.J In Conculio item Bituricensi, actionς 1. Odetricus Monachus sententiam rogatus aduersus perturbatores Episcopa-

317쪽

Σ7o Pars II. Caput L

ins Lemovicensis, rationem ac formam eiusdem publicae excommunicationis, hoc est interdicti,proponit seueriorcni quam unquam indixerit Ecclesia. Refert Baronius anno io 3 . num. ii. Nisi de pace acquieuerint, inquit Odetricus,) ligate omnem terram Lemovicensem publica excommunicatione, eo videlicet modo,ut nemo nisi Clericus aut pauper mendicans, ut peregrinus adueniens,aut infans a bimatu Minfra, in toto Lemovicinio sepeliatur, nec in alium Episcopatum ad sepeliendum portetur. Diuinum officium per omnes Ecclesias latenter agatur,sed Baptismus petentibus tribuatur. Circa horam tertiam,Dgna sonent in Ecclesiis omnibus, & omnes proni in facie preces pro tribulatione & pace fundant. Poenitentia& viaticum in exitu mortis tribuatur.Altaria per omnes Ecclesias, sicut in Parasceve nudentur, & cruces ac ornamenta abscondantur, quia signum luctus de tristitiae omnibus est.Ad Missas tamen quas unusquis. que Sacerdotum ianuis Ecclesiarum obseratis fecerit, altaria induantur, & iterum post Missas nudentur. Nemo in ipsa excommunicatione hoc est durante interdisse, juxore ducat. Nemo alteri osculum det.Nemo Clericorum, aut laicorum, vel habitantium aut

transeuntium in toto Lemovicinio,carnem comedat,

neque alios cibos quam illos quibus in Quadragesima vesci licitum est. Nemo laicorum aut Clericorum tondeatur, neque radatur, quousque districti Principes & capita populorum, per omnia sancto obediant Concilio.J Vides cxcommunicationem publicam,dici pro interdicto, & quidem peculiaris & seu e ata

modum formae. Satis de excommunicatione impro

pii C.

318쪽

Cuius Em .horror incutiend. 271

Pr pria secundum quid tantum, excommunis

s . Jam vero propria quidem, sed non plena, atque

adeo non nisi secundum quid dicta excommunic tio, ea est, qua pars tantum communionis inter fideles intercedentis remouetur ; v.g. collocutio,aut AD cubitus ad eandem mensam. Quo pertinet excomi

nicatio illa quae apud D. Basilium legitur in serie poenarum n. is. f Si quis vespere post Paterno ter,inus Hiatur colloquens, excommunicetur.J Item illa quam S. Benedictus in regula cap. a . his verbis decernit. Si unciam modum & excommunicationis, vel disciplinae debet extendi mensura. Qui culparum modus in Abbatis pendeat iudicio.Siquis tamen se ter in leuioribus culpis inuenitur, a mense participatione priuetur.Privati autem a mensae consortio, ista erit ratio, ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat,neque lectionem recitet usque ad satisfactionem .Resectionem autem cibi,post fratrum re- sectionem solus accipiat;ut si verbi gratia fratres refi-eiunt sexta hora,ille frater nona. Si fratres nona; ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.J Haec excommunicatio, ut ibi notat Peres , ne excedat culpam quae reuera leuis est, non potest: censeri esse excommunicatio maior, aut plena. Nonnulli eam vocant excommunicationem Mon

sticam, canaque contradistinguunt Ecclesiasticae ; ut videre est in Constit.Camaldul. lib. s.cap. 2 36. Cauendum tamen est, ne Monachi putentur sitisisc prorsus expertes excommunicationis simpliciter dictaea

319쪽

Pars II. Caput L

dictar. Id enim falsδ agereretur. Sane S.Isidorus in regula cap. 28. excommunicationem simpliciter diactam , usurpatam inter Monachos laisse demonstrat, prout eum intellexit Gratianus , regulam

illam referens M. q. 3. cap. cum excommunicaro.

Idem habetur ex Cassiano lib. a. de instit. c. is. δἰ expressissime ex S. Benedicto in reg. cap. 2s. verbis illis quae Anton. Peres ibi num. s. & . dc

cap. 26. num. a. & cap. 2 . num. I 2. aErmat accipi

debere de proprie dicta excommunicatione , intorquenda per superiores Iurisdictione Ecclesiastica potientes , nec ad aliam excommunicationem trahi posese: quod item monuerat Turrecremata. Is autem se ter , qui grauioris culpae noxa tenetur, suspendatur amensa simul & ab oratorio:nullus et seatrum in ullo iungatur consortio,neque in colloquio. Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in poenitentiae luctu: sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis: traditum huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini. Cibi autem resectionem solus percipiat, mensura vel hora qua prouiderit ei Abbas competere. Nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus qui ei datur. J En apud Monachos propriissimam excommunicatio

nem.

Monastica ergo excommunicatio , Ecclesias icto excommunicationi simpliciter dictae contradistincta, quae frequentior fuit apud Monachos, ea est,quae nulla interna communione priuat excommunicatum, sed rantum parte aliqua externae communionis. V.g. conuictu in eadem meis, addito fere semper auctario aliquo poenarum puta reclusione in cella ad dies ali- . quo

320쪽

Cuius Excom. horror incutiend. a. 73

quot,humicubatione,ac similibus asperitatibus,ut vi dere est apud Smaragdum ad caput 2 3.rcg. S.Benedicti.Eiusdem rationis fuisse aliquando,ox communicationem in Ecclesia receptam pro fidelibus minora peccantibus,censet Gazaeus ad librum io. instit. Cassiani c. 16. colligitque ex eo quod Apostolus iusserit fidelibus,ut subtraherent se ab omni fratre inordina

te ambulante: itemque ne cum rebellibus commiscerentur,quod si quis frater esset sornicator,aut avarus aut maledicus, aut ebriosus, cum huiusmodi nec cibum sumerent.Haec tamen illatio , non videtur adeo

solida. Nam sensus multorum tulit, criminosos illos de quibus meminit Apostolus, vigente tunc disciplina Christiana, fuisse simpliciter ac plene caecommunicatos. Quare Utius exemptu cxcommunicationis

praedictie ad monasticam accedentis,uidetur peti posse ex cap.iu laco. s. q. . ut ibi Glossa indicauit, & expressius tradidit Archid.ibi, dc in cap. praesenti. s. q. 2.

. Pertinet etiam ad excomunicationem no plenam, ea excommunicatio Ecclesiastica, quam passim vocant minorem. Estque in eo sita, quod alicui dire- vetetur participatio Sacramentorum, ut habetur Cap. penult.de sent.excomm. Haec sola ex partialibus excommunicationibus quas excogitare licet permultasM quarum aliquas vidimus viguisse apud Monachos , ab Ecclesia inter censuras omnibus fidelibus

communes instituta est,& frequenti usu recepta. Imo Olim nomine excommunicationis simpliciter de absolute dictae,haec sola intelligebatur,Vt patet ex cap. Engeltrudam. . q. q. notariintque Martinus Peresus de traditioni. 3. tit. de excommvn. f. i.=b em, S

SEARCH

MENU NAVIGATION