De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

extenditur lex Ecclesiastica de vitandis excommuni catis,quae uniuersalis est, c neminem Ecclesiae subie ctum excludit, ut habetur cap. Hostoli. M.q. . aliisque iuribus.

On tamen quoad non bapti*atos.

ii. De solis illis infidelibus nihil hac in parte edixit Ecclesia, in quos ob defectum initiationis & cha racteris per Baptismum susceptum impressi, nullum ius habet,cuiusmodi sunt Pagani atque Iudaei,quibus

Sayrus l. l .de censur.c. .num. 6.resste addit Catechumenos,quia nondum sunt baptizati. Ait quidem Nazian genus, sanctissimam parentem suam Nonnam, Ethnicos non secus vitasse ac excommunicatos. Laudat enim eam orat. 19. Quod nullius unquam Gentilis foeminae,quamuis alioqui honestissimae,ac propin quissimae , manibus manum iniecerit, aut labra labris miscuerit. Immo, nec cum his qui a prophana,& impura mensa veniebant, non modo sponte, sed ne co- , acta quidem, sal commune habuerit,pec impuram, &sacrilegam domum aduersus conscientiae legem, aut pertransire unquam, aut conspicere sustinuerit, nec aurem , dc linguani res diuinas partim accipientem, partim proloquentem, Ethnicis narrationibus , aCTheatricis cantilenis contaminari passa sit.Nihil enim prophani, sacris conuenire statuebat. J Hoc S. Nonna, fecit ex abundantia iustitiae. Absolute autem loquere do,non tenemur vitare eos qui sunt prorsus extra Ecclesiam,vi bene tradit S. Chrysostom. hom. 2 s. in adHebr. Hi cnim sunt foris,de quibus non est Ecclesiae

iudicare, sed de fidelibus tantum,iuxta illud Apostoli

342쪽

Propria ex m. in quosita. α9 3

I. Cor. s. quod est in hanc rem pepemptorium edictum. Scripsi vobis in epistola,ne commisceamini fornicariis : non utique fornicariis hHius mundi , aut aliaris, aut rapacibus,aut idolis seruientibas,alioquin Lbucra de hoc mundo exisse. Nunc autemser si vobis non commisceri,si is qui nominatur frater inter vos,s fornicator aut avarus , cui idolis seruiens , aut maledicas, aut ebriosus,aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. hidenim mihi de iis qui foris sicit iudicareZAI onne de iis qui intus pum vos iudicatis. m eos qui fris sunt, Deus ih- , dicabit. Auferte malum ex sobsi s. J id est , solliciti tantum estote de domesticis fidei vitandis, cum deli

querint , non de externis, qui nacae sententiae ncm subiacent. Itaque communio quae negatur Ethnicis a. constit. c. 2.& 3. est communio in sacris, non aurem communio humana in qua versamur. Cum autem excommunicati dicuntur habendi sicut Ethnici; sensus est, habendos esse prorsus impios, sicut sunt Ethnici,quamuis neque fideles teneantur vi hui*s le gis de qua agimus, vitare Ethnicos;neque ipsi Ethnici teneantur vitare excommunicatos. Potuisi et quidem excommunicatis mandari , ut ne cum Ethnicis quidem ac similibus plane cxtra Ecclesiam positis communicarent, & ita in raro aliquo euentu edixit Ecclesia, ut eorum communicatione abstineretur, C. postulasti. de Iudaeis.Tamen generaliter loquendo,nihil tale mandatum est excommunicatis , sed tantum decretum est, ut abstinerent communicatione fidelium , saltem qui iure & obligatione sunt fideles;

quos item omnes astrinxit lex de vitando excommanicato.

343쪽

Pars II. Caput II.

bir. Quanta autem sit vitandi obligatio , seu sub quo peccato prohibeatur humana haec communicatio cum excommunicato, tam ipsimet quam aliis fidelibus nihil definio. Satis quippe est admitti peccatum violatione huius edicti. Et quaquam graues D D. non nisi venialem noxam in ea violatione agnoscant Multos profert Gabr. in .d. I 8.Q: . &Henri l. l. I 3. cap. 8. testantes esse communem doctrinam: Tamen si res speculative spectetur, & materia non statuatur modica id est si longa de notabilis sit communicatio, non apparet, quare Ecclesia non modo non potuerit graui obligatione & sub graui culpa ad id astringere, quod videtur certum, sed etiam ita non voluerit, ut notant aliqui apud Gabrielem supra litera L, & Praepositus dub.is. de excom. num 99. Sed qualiscunque

tandem sit huius interdicti violario , satis est quod

peccatum contineat, ut merito censeatur refugienda.

Antiquus rigor mollituri

r 3. Hic erat antiquus rigor excommunicationis; sed mollivit eum necessitas cx continuis ac innume- ris animaru periculis suborta. itaquet Gregorius VII. ut refert Iuo Carnotensis epist. i 86. dc habetur etiam cap. quouiam. I i. q. 3. plerasque perionas de quibus mox , obligatione huius legis exemit. Confirmauit Gregorij decretum,successor eius Vrbanus, ut refert Bertoldus in Chronico,ad annum IO89. Necdum ta- . mcn eo deuen um erat, quo Iuo citata epistola volebati

344쪽

bψt,optabatque Ger lech. . de vita spirit.corolb i pr Possa. nimirum viij tantum excommunicati vitarentur ex obligatione, qui nominatim essent Ecclesiastico gladio percussi, ac ut tales denuncias. Tandem vero Martimis V. in extrauag.ad euitanda,quam tulit in Constantienfi Concilio, indulsit fidelibus, ut possent communicare cum cxcommunicatis quibuscunque;demptis notoriis Clericorum percussoribus,& iis qui ellent denunciati nominatim;id est publice

notati sententia,quae esset non modo lata, sed etiam promulgata. Addit Nauarrus in summa cap. 27. num. 3 s. notab. 3. eos qui sunt notorie excommunicati, etiamsi non sint denunciati,esi e vitandos, etiam post Martini V. constitutionem.Idem habent Concordata

Galliae. ubrica de excommvn.non vitandis. Hoc tamen merito reiiciunt Gutierrest. I. qq. Can. c. I .anum. I . Zerola in praxi v. excommunicatio, cap. de causa so mali excomm . dub. 3. adducens Sotum ac Couarru- uiam,communiterque recentiores. Sed reiiciendus similiter est Soto in A. d. 2 s. q. t . artic. i . post 3.c clus.

clus. z.assirmans, haereticos ac schismaticos, utiamsi nominatim denunciati non sint, aut notorii percuisores Clericorum, esse tamen excommunicatos vitandos. Hoc dico esse reiiciendum : quia est contra expressam determinationem Martini Pontificis. Fufiuuhoc confirmant Azor i. i. l. 8. c. I . q.7. Suarez t. s. in 3. p.d. I S. s. I. dc d a l . de fide,s 3. a num. 3. Sanctica lib. a.in Decal. c. 9. num. 3. qui addit, ne eos quidem bre-rcticos qui generaliter tantum denunciantur, ut in primo articulo Bullae coenae plerosque expressos via demui, vitando. nςςesiuio curiqvia non denuncian-

345쪽

298 Pars II. 6aput II.

tur nominatim,quod tame Martinus V. ad necessitatem euitationis requirit .Imo quamuis quis demandi tur sordens crimine cui annexa est excommunicatio, Ut cum quis denunciatur haereticus, tamen nisi ipsa censura syecialiter &expresse denuncietur,id est, donec expresse denuncietur, illum non modo tali peccato sordere,sed etiam ob illud excommunicationem incorriss e,existimant Sancher ibid. num . , & Nauar. Inisceli. 7.de orat. num. r. ac Iacobus de Grassis p. I. decisi. . c. II . num. s. talem excommunicatum non esse e numero vitandorum,eo quod censura ipsa non sit sorinaliter & expresse denunciata: luod putant requiri a Pontifice, ut quis teneatur excommunicatum vitare.Sed hoc merito reiiciunt Henriq. l. I 3. c. I .n.6. Auila 2.p.c.6. disp. a.dab. 3 conclus. 3. Suare E d. 2 I. ICfide s. s . num. 7. &Bonacina q. a.de excom. p. I. g. l.

Non tamen penes ipsum excommunicatum.

et . Quamuis aute illa Martini Ponti sicis constitutione,temperatus ad eum modum sit graues omnino ob causas rigor antiquus omni cum excommuniacatis communicatione interdicens , tamen eadem Constitutione expresse cautum est, nullum ius noui condi quoad ipsos excommunicatione perculsos,quibus Pontifex contestatur, nullum abs se concedi s uorem,aut poenae antiquitus constitutae remissionem, sed eodem loco relinqui quo erant ante editam eam constitutionem. Idcirco quamuis aliis in quos mucro. gladii Ecclesiastici non est exsertus, fas sit vi illius constitutionis, fi ui commercio humano cum quibus

346쪽

Propria Saecom. in quo sit a. a 99

uis excommunicatis, lummodo non denunciatis, vel notoriis Clericorum percussoribus: Ipsi tamen rei, quantumuis non denunciari,aeque astringuntur alio rum commercium vitare, ac prius astringebantur, ut

tc,meritb expostulat. Non possimi inquam, qui excommunicatione sunt percussi , se ingerere,& communicationem cum aliis occipere : tametsi ab aliis ad communicandum sollicitati vel inuitati, possint abs que culpa cum cis communicare;ne fauor innoxiis iactus, sit irritus, inutiliterque bonis sit indultum vi. communicare possint, si penes alterum caetremum vetetur communicatio. Auspicari tamen , dc per se inire

cum aliis communicationem, nequeunt excommunicati, etiamsi non sint ex illis quos vitandos essὸ diximus : quia communicandi concessio, est fauor aliis tantum factus. Quare quantum est ex ipsis,abstinere tenentur Caeterorum commercio,per se loquendo,&seclusa inde sort,sis secutura occulti sui probri grauis detectione, quem euentum bene excepit Philiariscus I .p. deo iacerd.lib. 3. e. is. &Castrol. 1. de lege poenali cap. 1 f. dc multi apud Laetarium sect. q. q. Vst .num .7.Excipiuntur item quidam euentus,qui essent supra vim legis humanae rationabilis, cuiusmodi est Ecclesiastica. Idcirco enim non interdicitur cxcommunicat tiamsi denunciato, communicatione

cum perinis Garne coniunctissimis, cuiusmodi sunt parentes, & liberi non emancipati, siue legitimi, siue naturales, de adoptiuis res est ambigua:) itemque dominus & famuli etiam conductitij,durate tempore conductionis.

347쪽

conductionis. Cum his inqua personis non est ablata excommunicatis facultas communicandi, spectando quod ordinarie accidit, & dimittendo quod in nonnullis euentibus quoad has quoque personas constitutum est ab Ecclesia. Quae hic minute concidere, praesens institutum non fert. Diligenter autem CXcutiuntur a censurarum tractatoribus, & late quoque a Ricciullo L .de iure person .extra Eccles. acap.-s. ds s. Caeterum hae personae, prae aliis cum quibus lex non communicandi viget, vix faciunt numerum : MVt Gabriel in . d. i8.q. 3. litera H ,recte considerat,

... hae ipsae personae tenentur vitare coniunctos excommunicatos , quoad eam omnem communionem

quam illis sine peccato negare possunt, si ita serat

censurae aggravatio,ut non infrequenter contingit.

Posse ior communicatio externa in humanis,exc om-

j municato adempta forensis.

I s. satis det primo membro communicationis in rebus humanis . 'qua interdicitur per excommu- . tricationis decretum. Eiusdem communicationis membrum alterum, complectitur actioncs forenses. Quo nomine non intelligitur Testamenti consectio. Nam posse ab excommunicato condi Test . mentum, recte asserunt Mol. tradi. a. de Iust. disp. 37.Suarcet t. J. .p.d. I s. s. 9. Selua de beneficiis 3. p. quaest. . num. adducens Federicum de Senis,Bartolum,Ananiam,Calderinum, dc late Iacobus de Belui-so,tractatu de hoc argumento. Quanquam repugnat Glossa c. d mmus, tu sent.excom.in Hostiensis c p pia, de excepi. in c. ac Gulielmus Benedictus re Ictit.ad c RaxnutiusHe Testam.*anortito Testatore.n.

348쪽

Propria Excomm . in quosita. 3 o i

188.& Naidus v. Excommunicatio, num. 28. Nomine ergo actionum forensium quibus excommunicato interdicitur, intelligendum est forense ministerium quodcunque, eo duntaxat eaecepto, quo excommunicatus compelli potest iudicio se sistere ut reus, in quacunque causa sua, vel agere ad se purgandum in

causa ius excommunicationis .Extra eam quippe causam,non potest esse actor in ullo siue Ecclesiastico siue temporali iudicio:ac ne per procuratorem quidem agere posse affirmat Naidus v. actio. num. s. quia qui per alium facit, . per seipsum facere videtur. In quibusdam item criminibus enormibus , ut in haeresi , ac vi Deirio s. Mag. s. 6. contendit, in maleficio excommunicatus admittitur ut accusator,quamuis non ut actor. Caeteris omnibus forensibus ministeriis interdicitur excommunicato, ita ut ne arbiter quidem ex cap. veritatis. de dolo & contum. & aliis iuribus ac DD. apud Gigantem q. t . de pensnum. s. imo nec arbitrator esse possit, ut cum Panormitano& Ioanne Andrea assimat Molina trach. s. de Iustit. disp. 39 num .6.Non posse item esse procuratorem alterius vel Advocatum, tradunt multi apud Graii tium ad librum 7.Vestrij c. r .num. 29. Nimirum Vetatur excommunicatus communicare cum aliis. Huiusmodi autem ministeria, communicationem humanam inferunt, dc quidem in re magni inter homines momenti. Perspicue igitur sequituP, excommunicatum omnibus illis functionibus arceri. Valetque id etiam de excommunicato occulto, ut Naidus supra notat.Tametsi fas nunc est partibus, operam eius interpellare,dummodo non sit excommunicatus vitandus. Ad hunc locum pertinent quae latissimc Perse quitur

349쪽

3 oti Pars II. Caput II

quitur Marianus 'Socinus ad c. acris, de sent.excommvn.Ricciullus i. . de iure personarum extra Eccles . a cap. I r. ad 4o. Item huc fere pertinent duae illae supra sexaginta excommunicatorum poenae, quas sigiulatim appendit Rebutius comment. ad Concordatarit.de excommuta. & Varia quae de damnis excori- municationis addensat Gigas de pensionibus q. 36. anum .6.& Chassanaeus io consuetud. Burgun. rubr. i 5.6.anum. Is . Ad institutum praesens s icit ista libare. In hac meta priusquam ex humana communicacone superitis proposita excedam , moneo inter ii mana opificia,interdici excomunicatis, pictura sacrarum imaginum. Sic enim habet 8. synodus Actione

I O.can.7.quo etiam vetantur excommunicati, docere disciplinas humanae ac diuinae sapientiae.

Privatio communicationis externae in sacris infimexcommunicato: ct in primis Sacramentorum.

rs. Pergo ad secundam communicationem externam potestati Ecclesiae subiacentem, quae excommunicatione adimitur.Ea est communicatio externa in sacris,quq continetur receptione Sacramentorum,

itemque sacramentalium prout applicationem aliqua suffragiorum communium ab Ecclesia habent: nec non frequentatione sacrificij incruenti, itemque assistentia praestita ossiciis diuinis, & precibus solemnibus,ac publicis vel priuatis coniunctim factis. Quod si qui excommunicatur sit idoneus alicuius sacramenti minister, interdicit ei Ecclesia tali administra tioue, ut A sacrificij ac diuinorum ossiciorum publi-

350쪽

Propria Excomm. in quosita. 3o

ca dc solemni celebratione. c etiam diuini verbi praedicatione coram fidelibus. Dixi haec omnia comprehendi externa communicatione in sacris, quia eam praecise spectaui prout constituta externis illis acti nibus, vel quasi actionibus pertinentib*s ad diuinum cultum aut. animae sanctificationem,ctiamsi omni interno fructu vacuae essent. Vniuersa igitur haec communicatio vetatur per excommunicationem, & quidem sub peccato quod ex genere suo mortale est, ex omnium sententia. Recurramus per singula. i7. Quod nefas sit excommunicato , suscipere quodcunque Sacramentum,traditur cap. cum illorum, es cap si quem,de sent. excom.recteque Nauar.ad cap.

ptionem cum immani sacrilegio esse coniunctam: quod liquet ex graui irreuerentia qua Sacramentum, res utique sancta, a tali suscipiente contaminatur, quantum est ex eius iniquitate. Nominatim autem quod ςxcommunicatus arceatur ab Eucharistiae fusiceptione,tradit pulcherrime S.Chtysostomusin Psal M. ad illud videbasfurem, sic scribes: Si videris aliquem eorum qui tecum congrcgantur fornicantem, dc ad sacramenta accedentem, dic ei qui est Ministet distributionis eorum : Hic est indignus sacramentis, atae ProPhanas manus.Hic enim nec iustitias quidem ςnarrare dignus est, considera quo eius procedet punitio , quando sacram etiam mensam ausus fuerit attingere.J Arceri vult profanas imanus,alludes ad usum antiquum, quo Eucharistia in viri communicantis manus inferebatur. Et merito sanu ab Eucharistiae

Participatione remouetur e*communicatus. Nam

Eucliatiuia, ut ex Patribus ainriti disertus in c. 6.: Ioannis,

SEARCH

MENU NAVIGATION