De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

reparationem, obseruat Neuiganus l. 3. sylvae nupt. num 47. negandum esse monitorium petenti tamen Iudiceni ex ossicio agere debere,ut homo ille indem-tiis fiat. Quid quod Iurisperiti passim, ut refert idem

dicem Ecclesiasticum posse ex officio concedere mota itotia , ut purget prouinciam sceleribus , sed etiam multo plus efficaciae tribuunt monitoriis solius Iudi iacis Ecclesiastici voluntate concessis,quam iis quae tulerit instante parte : quandoquidem iis quae instante parte concessa fuerint, denegant vim adigendi conicios, ut patratorem sceleris v. g. larem manifestent. Quod verene ab eis dicatur, & an consentiat cum iure partis & Episcopi potestate, nunc non excutio, contentus inferre agnosci a praedictis DD. potest tem in Ecclesiastico iudice, ad cancedenda ex ossicio monitoria. Debere quoque Antistitem post latum

monitorium,denunciare excommunicatum Domin

tim, eum qui compertus fuerit non paruisse monito. rio; debere inquam id ex officio praestare quamuis instante nemine, docet cum aliis Gutierres i. I. Can.

Quae vero possit esse pars illa cui instanti conceditur monitorium, breuiter exponi potest, dicendo, este qucmcunque fidelem,non criminosum,cuius intersit. Restringo hoc negotium ad fideles,quia ij qui neque actu neque obligatione fideles sunt , non possunt in causis suis, hoc Ecclesiastitam remedium sibi deposcere,quia cum legibus Canonicis non obstringantur, frustra dc indebitu canonicum pro se subsidium aduersus fideles implorarent. Itaque Iudaeis ut

92쪽

Caus m adiuncta Monitorij. 3

nis de Saracenis, non patet perfugium ad hoc remedium, cum fideles per monitoria urgere vellent: sed id fidelium qui obligatione parendi Ecclesiae o stringuntur,peculiare beneficium esse conuenit.Nec

tamen omnium. Nam instante excommunicato, aut

quouis manifeste & nototie criminoso, non est hic fauor concedendus, ut habet Glossa & Panorm. ad cap .nouit. de iudic. & cum aliis Neviet anus l. 3. sylvio Dupt. num. s. in sine. addens tamen cum Imola, MDecio aliisque nonnullis, criminoso emendato negandum non esse hoc beneficium. Sed neque omnes fideles innoxij,possunt exorare monitoria.Non enimi i quorum non interest: sed ij duntaxat qui damnum sunt pasii, aut paterentur. Hi namque sunt quorum interest, ad quos hoc negotium restrinxi; Pius V. ea de monitoriis constitutione cuiusinitium est , sancti mus.Laesorum tamen vel laedendorum nomine,intelliguntur ii quoque,qui laesorum nomine agunt, tanquam ipsorum procuratores, habentes ad id speciale mandatum. Esse enim hoc necessarium, docet Specul. tic de procuratffersic. i8.Caeterum non est necessarium , ut interesse alicuius monitorium petentis sit

plane exploratum sed in dubio quoque potest ei concedi monitorium, si alioqui periclitaretur res pro qua monitorium petitur; ita ut nisi tunc obtineretur monitorium , esset postea futurum , ut comperto M declarato iuridice petentis iure ilapidata & aue se fuisset.

93쪽

Qv IS SITUM XIII.

quandoferri queat monitorium. REspondeo, locum serendi monitorij si requiratur causae cognitio,non esse nisi proprium territorium;is enim est locus serendae excommunicationi addictus, ex cap.Episcopi.9.q.2.6c ex cap.7rouit.de ossi c.deleg.& ex cap .ut animarum.de constitui.in 6.Et ratio est perspicua,quia iurisdictio contentiosa,cuiusmodi est ea qua sertur excommunicatio, non potest extra proprium territorium exerceri. Vnde extra te ritorium ius dicenti,non paretur impune. Potest quidem Praelatus, extra proprium territorium exercere iurisdictionem voluntatiam & gratiosam γ ideoque potest sacramentaliter absoluere subditum suum cx-rra propriam Dioecesim,ut docet Sylvester v.Confesser. I.q. ΙΑ.&Suare Z t. . . p. disp. 2 s. sech. I .num. II. adducens alios. Potest item ibidem conserre beneficium, ut late tradit Selua de benefic.p. 3. q. O. &63.& alij quos profert & sequitur Couar. . Var. cap. 2 o. num. 8. At iurisdictionem contentiosam , ne iurisdiactionum perturbatio consequatur,non potest Prael eus exercere extra suum tertitorium nili de consensu Ordinarij,praeterquam cum res est adeo manifesta vecauta cognitionem non requirat : sic enim cessat obex exercendi iurisdictionem hanc in alieno terrutorio. Vnde quia Praelatus in delictis notoriis potest procedere absque causae cognitione,fas illi est subditum suum excommunicare , serendo sententiam in alieno

94쪽

Causa S adiuncta e sonitori'. 19

alieno territorio,vt habetur ex Nauarro in Man. cap.

Sayro plures adducente l. I.de Censur. c. 6. num. Αο. Illi vero circiter duodeeim euentus quos idem SaΥ-Tus c. I 4. num. S.recenset, in quibus Episcopus potest in alieno territorio excommunicare, non convellunt quae proxime sunt constituta. Eo quippe uniuersi reuoluuntur, Ut tunc tantum possit Epilcopus excommunicare in alieno terriistio, cum non est ibi necessaria cauta cognitio , aut cum suppetit ad id facultas ob consensum ordinarij, vel ob praescriptam consuetudinem. Quare nihil inde aduersus proxime constituta inferti potest ; fixtimque manet, Antistitet non posse in alieno territorio serre monitorium, si necessaria ad hoc sit causae cognitio.Quia vero locus exemptus intra territorium, petinde se habet ac si esset extra territorium,inde efficitur,Episcopum inuito Monasterij alteriusve loci exempti superiore, non

posse in eo ferre monitorium, ut habetur ex Henrique t 7 .summae c. 26.num. s. qui alios profert: itemque ex Auila 2. p.c. s.disp. 1.dub. 2. conclus. I. suffragante cap .cum EpiscopusHe ossic. ordin.in 6.

Quod attinet ad tempus concedendi monitorii, dubitatio aliquando fuit possentne monitoria peti ac concedi ante litum coeptam.Sed usum illum negandi

monitoria ante litem coeptam qui aliquando inualu rat, improbant Alba cons. I s. Craueta cons i8 I. dc

Ritus , Glossa unicanum. 8. Is quippe agendi modus Veritatis indagationi obstat, α probationum faculta-lcm coangustat,quod DD. in cap. 2. de probat. communi consensu refugiendum monent. Optima sanc ratio

95쪽

so pars I. Caput L

ratio qua quis possit perspicere, an destituendus sit

firmamentis litis cum fructu movendae, & persequendae , nempe probationibus & testimoniis, est concessio monitorij. Quidni ergo peti & concedi poterit ante litem coeptam Z Alij e contrario negarunt, lite iam mota & pendente coram iudice laico, concedi posse monitorium , ut iis finiatur ubi coepta est,quq est sententia Neuigant l. 3. sylvae num. χ. quam videri usu receptam,ait Ludou. Vitalis traist. de reis detestibus per censuram cogendis num. 28. merito tamen contrarium statuens,ut aperte habetur ex cap. I. dc a.de test.cogend. Neque enim idcirco lis extrahitur a tribunali laico,sed tantum seruitur explorationi veritatis,& exclusioni peccati. Quare fixum esto,generatim loquendo, nullum esse constitutum tempus concedendo monitorio : & siue non coepta siue pendente lite,peti & concedi rite Posse; & quidem quacunque die. Nam concedi etiam potest die feriata, quia agitur de praeclusione peccati, ac proinde de negotio pietatis, cui qualibet die licite vacatur, ex cap. conquestus. de seriis. Promulgatio tamen, dedeceret dies valde solemnes, nisi Episcopus ex graui causa aliud censeret. Quanquam enim excommunicatio, ubi causis cognitio non est necessaria, potest diebus feriatis & ferri & denunciari, ut notant Federicus de Senis consit. ii. Ir. & 13. Abbas in cap. vlt. de seriis num. 16.& duobus seqq. Suareet l.de festis c. , O.num.

9.& Sayrus l. l .de censur. cap. Iq. num.8. & I O. imo etiamsi causae cognitio esset necessaria, valituram tamen sententiam die festo latam fuse prosequitur Crassis a. p. lec.l.2.c. I 3. num. 22. Tamen intra vald grauem necessitatem,sanctitas dierum in tota Eccle-

96쪽

Causa S adiuncta Monitorij. 6i

sia solemnissimorum non est hoc strepitu temeranda , ut recte censuit Lazar. s. r . I9. num. q. & Ba bosa de potest.Episc. allegat. 96. num. I.& 63. Inte diu, non autem noctu, ferendum esse monitorium, monere peculiariter , non est necesse : est quippe id commune cuiuis excommunicationi, ex cap. co stiluiri de ossic. deleg. Vbi Glossa v. tenebras,& Pa

Q. V AES I T V M XIV.

uid conferat terminus temporis monitorio prae xm,o quomodo intelligatur.

REspondeo, tempus in monitorio praefixum, ut intra illud, aliquid fiat, id essicere, ut ante illud

tempus elapsum , non incurratur excommunicatio. V. g. si praefigatur monitorio terminus I a. dierum, quorum quatuor primi assignentur pro prima monitione canonica excitante ad exequendum mandatum,vel legitimas excusationes proferendas;quatuor alij pro secunda monitione ; totidem postremi pro tertia,clarum est quandiu peremptorius hic terminus non est elapsus , non incurri excommunicationem monitorio consertam : quia ante illius termini essiu-xum,deest contumacia. Elapso vero eo termino,si excommunicatio conditionalis erat latae sententiae, incurritur excommunicatio absque alio actu iudicis , dummodo non interuenerit impedimentum legitimum , quod comperendinationem ali quam

97쪽

CL Pars I. Caput L

quam inueheret , quale esset , si intra tempus illud non potuisset praemitti fraterna correctio. Terminus enim monitoriis praefixus , quando res id patitur, non censetur incipere nisi post adhibitam correctionem,ut bene asserit Bonata tract. 6.ex variis p. I .f. 8. num. . multos ad id proferens. Legitimum quoque impedimentum censeretur, si ultimus dies esset seriatus, nec quod vi edicti est iuridice faciendum,posset ea die iuridice fieri ; v. g. deponere apud Notatium quod resciveris. In quo euentu, terminus statuendus est in die consequenti non seriato. Conuenit denique inter omnes , terminum assignatum non esse definiendum nisi post tempus notitiae. V. g. si sint praefixi tres dies, non sunt dies illi numerandi a tempore lati edicti, sed 1 tempore quo is quem edictum tangit,conscius .iserit edictum csse latum. Nam priusquam tali notitia collustretur, non poterit cen-leri contumax omittendo quod praecipitur. Itaque quia ob ignorantiam qua laborat, no debet esse peioris conditionis;tantundem spatij concedendum ei esta puncto comparatae notitiae, quantum in monitorio concessiim est iis qui ab initio promulgationis notitiam edicti sunt consecuti.Ita recte Henriqi. I .c. I 8. num.6. Suarez t. s . 3 .p.d. ros 3 .in De.Filllucius tract.

num. I. qui idem extendit ad illum qui post monitorium generaliter latum, incipit esse subditus Antistitis a quo monitorium est latum. Haec clara & certa videntur. At difficultas primd est, unde sint numerandi dies prce fixi. Suare Z loco proxime notato num. i 3.3c ibid.Filllucius num. 4 i. volunt dies illos numerari ab e dem

98쪽

Causa ω adiuncta Monitoris. 63

dem hora qua edictum profertur. V.g. si edictum sit

latum die Dominica, hora nona matutina, & praestitutus sit terminus sex dierum,aiunt hi autores,terminum praestitutum fore consummandum expletis sex diebus naturalibus eadem hora. Ratio est,quia potestas plena, si velit, illico est efficax, & operatur quod potest. Atqui potestas Ecclesiastica est idonea ad cxcommudicationem infligendam,& quantum ex verbis edicti coniicere licet, omnino vult terminum deliberationi constitutum consummari in puncto quem praefinit. Igitur Vanum Videtur, rominum illum ulterius prorogare, & procrastinationes gratis fingere. Plerique tamen autores , negant diem quo promulgatur monitorium , comprehendi intra numerum dierum assignatum pro termino , nisi verba edicti aliud expresse serant. Ita Henria queri. I . cap. I 8. num. 6. Lazarias sect. a. qu.ust. r. num. 4. Barbosa Ee potestate Episcopi, allegat. 96. num. 7 s. Bonacina tractatu 6. ex variis p. I. f. 7. n. a.dc Diana parte 3.tras'. s.resol. 9 s.Huic posteriori sententis probabilitatem conciliat communis opinio Iurisperitorum, apud quos dies quo assignatur cerpus terminus, non computatur in termino,ut habent Iason & Bariolus ad i. i .ffse quis cauit. de Tiraqucl.de

utroque retrach.p. I.9. I.num.Α . Ferunt etiam, usum

qui est optimus legum interpres , passim adstipulari huic posteriori sententiae. Negari tamen non potest quin prior planius inhaereat cortici literae edicti, st-que securior. Difficultas secundo est,an qui intra terminum prinfixum neglexit operis indicti executionem,eo termia

99쪽

6 4 Pars I. Caput L

ucro parendi obligatio una cum effluxu termini evanuerit. Non perieuerare exequendi obligationem,

num.i8.Barbos. de potest.Episc. alleg.96. num.7s. qui alios praeterea in hanc rem proserunt. Ratio est, quia terminus non praefisitur ad extinguendam pro consciis obligationem,led d eam urgendam. Itaque quantumuis terminus sit iam transactus, tamen obligatio exequendi quod indictum suerat, perseuerat per se loquendo. Quod addo, quia per accidens posset tunc evanescere obligatio.V.g si Iudex qui monitorium tulit, moreretur aut munere abiret. Nam excommunicatio per sententiam ab homine lata,extinguitur una cum eo, aut cius munere. At per se loquendo , & spectata forma praecepti, obligatio eius perstat, etiam post elapsum terininum constitutum. Simile est,quod de praecepto annuae Confessionis habet verissima sententia, cui contra paucos aduersantes subscribit cum multis Valent. 3 .p. d.7. q. 9. p. q. quan tumuis enim annus effluxerit, currit adhuc confitendi obligatio cui quam primum est satisfaciendum, Mi si id faciant qui confessioneni co anno omiserunt, mulinantur ab Ecclesia , & quidem alicubi per zxcommunicationcm , a qua non prius absoluuntur quam fuerint colast quod est manifestum indicium, obligationem talis praecepti continue vrgere , donec praecepto factum sit satis: alioqui si tantum puniren-

100쪽

Caus adiuncita Monitorij. Q

tur ob culpam praecedentem,possent ac deberent exsolui vinculis iniectis, exhibito solo dolore prioris

Culpae.Intelligunt ergo Praepositi,obligationem confitedi,quamdiu praeceptum non impletur, perlauerare. Simile praeterea est, quod contingit in census annui persoluendi obligatione, quae non cessat quousque debitum sit persolutum, etiamsi terminus soli. tioni praefixus iam emuxerit. Sunt quidem nonnulla praecepta assirmativa, in quibus designatio temporis fit, ut in illo extinguatur obligatio,nec currat ultra illud: quod perspicue cernitur in praecepto sacri die festo audiendi, aut ieiunandi ccrta die,vel horas Canonicas hodie recitandi.Longe vero aliter se habet designatio temporis in monitorio, vel in praecepto confitendi quotannis , aut censum persoluendi. Ex fine namque & forma horum praeceptorum, suffragante Praxi recepta,constat mentem legislatoris suisse praefigere terminum ut executio praecepti ultra cum ter minum non differatur,non autem ut exequendi obligatio , elapso eo termino euanescat, quoad conscios praec ii intra tempus praefixum. Ex hac resolutione insuper habetur, quid respondendum sit ad dissicultatem tertiam,quae moueri potest circa cundem terminum:Nimirum virum si quis non contempserit quidem parere monitorio, tamen ob ignorantiam edicti per totum tempus praefixum aut aliam iustam ob causam quae durante toto illo tempore excusauerit ab executione, praetermiserit parere ; postea elapso iam termino praefixo edoctus z sceptum, vel liber ab impedimento prius excusante, teneatur exequi quod monitorium edicebat. Negat quoad ignorantiam Fumus v. excommunicatio, L num.

SEARCH

MENU NAVIGATION