De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

bis posse damnatis: ac proinde esse eos excommuni catorum germanos , . tametsi hi duntaxat a suifragii, communibus remouentur. Nulla item excommunicatis, aeque ac damnatis, Indulgentiarum Ecclesiasti . carum usura. Neutri intereste pol mi diuinis laudi bus, quae in coetu sanctorum celebrantur. Nec mensam communem cum sanctis habebunt damnati, sicut excommunicatis negatur naensae cum si delibus communio. Nemo excommunicato vitando aue dixerit,.Vctante Apostolo. Et nemo item potest aue dicero damnato,quem norit addici aeterno vae ac immedic biis exitio,& prorsus a salute extorrem factum. Vterque Dei protectione speciali destituitur, damnatus vero etiam generali ; cum plane exciderit e statu in quo diuina benignitas protectionem ab hostibus ac tutelam impendit. Excommunicatos Deus ipse tradit Satanae, ex praeiudicio Ecclesiasticae sententiae. Qui vero plenilis deduntur Satanae,quam damnati Est quo ea traditio & donatio,firmissima,& omni prorsus cluso remedio irrevocabilis.

Item quoad causem es statuam.

6. Iam causa effectiva excommunicationis, e dem proportionaliter est cum cauia damnationis.Ni

mirum ut illius causa est Episcopus, ita honc officit Pastor & Episcopus animarum nostrarum. Quod si sunt aliquae excommunicationes a iure quae non sunt ab homine , suerunt quoque muliorum damnationes a iure , ex vi scilicet diuinae solius legis, latae prius quam Verbum homo fieret. Post Christum vero, ut plenius dico cum de Christo iudice,Pater omne iudi-

622쪽

cium dedit filio : qui proinde etiam particulare iudi- .cium exequitur,& in eo fert sententiam;atque ita eκ tunc qua uis damnatio recte dicitur excommunicatio ab homine. Quod vero solemnem excommunicationem siue anathema. Episcopus immediate seri astantibus tr. Sacerdotibus, imago plane esse videtur solemnis sententiae, a Christo allistentibus tr. Aposto, lis pro serenda: in die iudicii , ubi faculam ardentem deiiciet, verba inquam illa horribilia, ite maledicti uiguem aeternum. Nec deci it horrificus sonitus, om- nium campanarum lugubri & incondito boatu su ne- ξstior, siue id accommodare placeat ad ipsius Christi

iudicis vocem, cum sayro l. I.de censur.c. I s. num. q. siue potius ad tubam mirum spargentem sonum, M. 'ad vocem Archangeli,cuius dilerte meminit Aposto lus. Interueniet denique conculcatio prioiectorum focas , & ad nihil ultra valentium nisi vi conculcen tur & proterantur ab omnibus. Apparet,in formali 3c , effectrice damnationis aeternae de eX communicationis causa,magnam cerni analogiam atque correspondentiam. Materialem vero causam seu subiectivam, esse utrobique simillimam, damnatum scilicet ac excommunicatum , est quoque ex antedictis perspi

cuum.

Disserentia quoad finalem.

. In sola finali causa est dissimilitudo, propter

quam initio dixi,statum damnati & excommunicati, discrimine aliquo seiungi. Nimirum excommunicario, poena quidem est grauissima, sed medicinalis; quantum est ex mente inserentis. Propterea enim

623쪽

Apostolus,tradens Satanc Corinthium incestuosum, contestatur se id facere ut spiritus saluus fieret in die

Domini. Idem excommunicationis scopus proponitur ex Vrbano Papa c.no um. 24 q. 3.& ab innocentio confirmatur c.I.de excepi. in 6. dc ibid. c. i .de sent. cxcom. Ait enim excomunicationem esse remedium& medelam,& huiusmodi poenam esse medicinalem, non mortalem disciplinantem,non eradicantem. At poena damnati, non est medicina: nec enim insertur ut damnatus sanetur , sed ut iustam retributionem contumaciae in scelere, nec unquam mollitae obdura tionis accipiat. Verum quia hic finis est plane extra passiim , nec aliquid in eo mutat sed mere sistit in agentis intentione, merito concludere licet, & damnati dc excommunicati statum, quoad ea quae utrique. inseruntur & insunt,magnam omnino assinitatem dc proportionem habere. Ac proinde sicut statui damnationis est extremitas miseriarum & vertex infelicitatis,ita excommunicatio,quae tam belle damnationi externae respondet, teterrima omnino de calamitosis sima apud prudentes aestimatore. haberi debet

624쪽

Diumum pro extiwscenda excommunicatione suffragium furitis exhibitum; siue exempla diuinae indictae in quosdam excomunicatione perculses.

r. VAE ex noui veterisque Testamenti Scripturis, ad ingenerandum excommunicationis sanctum horrorem peti poterant, tanquam foeta diuinae autoritatis oraculo , persecuti hactenus sumus. Nunc quando diuina autoritas, non minus factis quam verbis proditur, nec miniis luculenter Deus veritati cuipiam operibus quam vocibus attestatur,proserenaa sunt illa diuinae iustitiae ultricis specimina, quibus patefactum est , excommunicationem Deo ipso iudice pauendam esse, ac cultandam. Et quia iuxta S. Cyprianum l. de lapsis num. . exempla sunt omnium , tormenta paucorum , non probabo anxie dili entiam hac in parte, appendendo minute , quaecunque in hoc genere corrogari poterant : sed contentus ero selectis quibusdam huiuscemodi poenarum sanolisicationibus, ut in simili locutum Mosem, obseruat S. Aug.q.3O. in Numer.monens dici sanctificatam eorum poenam, qua datum est exemplum caeteris, ut timerent & cauerent. a. Zogimus Neapolitanae cathedrae inuasor , a. Maximo legitimo Episcopo, anathemate percussuscam ob causam, insigne i exemplum praebuit essicaci-

x xis dij Ecclesiastici, Ut intelligi potiast ex his vero 'bis Marcellini presbyteri l. de schism. Ursic. dc Damasi .

625쪽

Da Dei in excommunic. SI

mali. Inter ipsa verba Sacerdotalia , eius lingua protenditur , nec valuit eam amplius reuocare intra oris meatum, eo quod contra modum naturae extra os

penderet, ut boui anhelo. Qui ut vidit se linguae officium perdidi ste egreditur basilicam : & res mira, , foris istium in ossicium lingua reuocata est. Ac primum quidem intelligit, complerim eum sententiam martyris & confestoris. Sed hoc ipsum toties passus . est,quoties in basilicam diuersis diebus intrare tentauit. Denique ob eam causam tandem cessit Episcopatui,ut pristinum tibi ossicium linguae, integre redderetur. Idque etiam consecutum esse Zo Zimum repudiato plene Episcopatu male inito, docet ibidem Marcellinus affirmans superstitem adhuc fuisse Zoetismum,cum ista ipse scriberet. Episcopum nomine Florentinum , resert idem

Marcellinus, tametsi nequaquam Arrianum, tamen Arrianorum fautorem de excommunicathun, cum in

. consessu plenissimo , insiderct throno suo , vi diuina subito elitum in terram fuisse , forasque eductum semel δί iterum. In tertio regrediendi & thronum occupandi cotinisii, ora foede distorquentem, infelicem spiritum expuisse. .. 3. Stiliconis Comitis seruus , in multorum perniciem falsas tribunatus litetas consecerat. InterrOg tum de flagitij compertum, S. Ambrosius excommunicauit, cum eodem momento, inquit Paulinus sub finem vitae S. Antistitis,)adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus immundus, arreptum discerpere corpiz. Quo viso,non minimo timore repleti sumus, admiratione.

626쪽

Innocentio primo, ob male habitum S. Ioannem Chrysostomum, comunione Christiana priuati sunt. Literae S. Innocentii recitantur a Georgio Patriarcha Alexandrino sub finem vitae S. Chrysostomi, habenturque etiam apud Nicephorum & Glycam. Quanta in Arcadium eiusque uxorem, diuina vitio si consecuta, iidem historici produnt. Et Arcadius quidem, poenitens de modestia ac humilitate & patientia erga S.Innocentium usus plane eximia,demisseque sibi Aconiugi exsolutionem ab excommunicatione deprecatus iis literis quas ad Innocentium ab eo datas reciatat ad longum Georgius,tamen multis exinde pressus angustiis, non diu superstes fuit. Eudoxia quae multo magis rea erat,quamuis & ipsa literis satisfacere tentasset Innocentio,ut scribit Georgius, ει Arcadii ro

gatu Christianae communioni enet reddita , tamen non ita multo post exc*mmunicationem ab Innocentio intortam, cum graui aegritudine conflictata,

& putrefacto in eiusdem praegnantis utero , miseri me foetu, in summis doloribus,& quod notat Geor gius, toto corpore vermibus arroso & putorem enflante quem nemo ferre posset, non absque praenunciis coelestis irae prodigiis animam eissauit,etiam post mortem diu strequieta, tumulo quo condebatui iugi agitatione commoto, ut scribit Niceph. l. I 3. cap. 36.& Cosmas Vestiarius orat. de S. Chrysostomi trans

latione.

. Carissius Ecclesiae S.Eleutherij martyrii clericus malae frugis, frustra diu tentata per Gennadium Constantinopolitanum Episcopum eius curatione, percussus tandem est anathemate .Quod fulmen cum brutum duceret Carisius, exemplo infrequenti qui

627쪽

Ira Dei in excommm G 3 1 S

dem, at non prorsus inaudito Gennadius Patriarcha ad S. Martyrem Eleutherium literas exarat, expostulatorias se Clerico militante in templo S. Martyris; simul deprecans, ut excommunicatio vibrata in Clericum rata esset; & ut vel perditum illum reuocaret ad melitis sanitatem, vel illum e medio tolleret. Die crastina Carisius inuentus est mortuus. Rem narrat Theodorus lector l. i .collectan. & plenius Sophron. in Prato c. i s. ac Nicephorus i. I s. c. r3.apua quem tamen corrigendum est, quod absurde & contra caeterorum fidem ait,minatum Gennadium ipsi S. Eleutherio eiectionem ab Ecclesia , ni Carisium vel sana ret,vel perderet. Hoc quis credat, Sancto Antistiti,de Sancto martyre venisse in mentemξQuare res se habuit, ut ex caeteris retuli. Nec vero placet quod Card. Baron.in notis ad Rom. Ma tyrol. ro. Febr. existimat interuenisse in hoc negotio , non excommunicationem Carisij, sed execrationem duntaxat. Non subscribo. Cuius enim dicemus eam execrationem suisse. De sancto Eleutherio quod execratus sit Carisium,non proditur.Gennadius autem, execratus qui dem est Carisium, sed excommunicando dc diris inter excommunicandum deuouendo rebellem & impium Clericum. Quo nec sic quidem resipiscente, optimus Patriarcha omnibus aliis iam frustra tentatis, atque adeo excommunicatione, tuae praesciatissimum talium Malorum remedium est,rite adhibita, coactus est aduersus anathematis vibrati contemptorem , s. Eleutherium interpellare, qui illata rebelli Clerico

nece, vibratum aduersiis eum mathema ratum in coelo fuisse patefecit. De literis ad coelites datis a mort b, exemplum luculentum proferunt Cosinas Vestia-

628쪽

31 6 Pars II. Caput a L.

rius orat. de translatione S.Chrysostomi,& Nicepho rus i. t x. s. Scribunt enim, Theodosium itiniorem ex Procli Constantinopolitant,aliorumque sane isti morum virorum consilio, literas dedisse ad S. Ioannem Chrysostomum pridem defunctum, quibus v niam enixe rogans de iniuria a parentibus ei irrogata, supplex poscebat ,regredi Constantinopolim ne grauaretur. Adduntque iidem autores, Theodosij literis super pectus sacri corporis collocatis, factum esse, ut corpus efferre licuerit, quod antea dimoueri de sede

sua nunquam valuerat. Legesis quae habet Turrianus l. 2. pro epist. Pontis. c. i 3. propugnans epistolam Clementis aci S. Iacobum iam coelo illatum. s. Anastasius Imperator ob communicationem cum Acacio, & pleraque aduersus Ecclesiam impie gesta, necnon ob haeresim Acephalorum qua laborabat , & Manicitiorum patrocinium excommunicatus, eaque ex causa Symmacho Romano Pontifici infensus,ut ipse Pontifex in suo Apologetico refert,excommunicationem aliquandiu cotempsit. In ea con- temptione perseuerantem,SI in dies audentem maiora ac tetriora, sic affatus est Symmachus, sub finem

pologetici praedicti. Nos humani generis conscien

xiam, contestari, qua possumus voce nullatenus ceu mus,omnipotentem Deum suis causis minime des, turum ; & quantacunque sit humana praesumptio, quantacunque potentia, sub diuino nutu, huius atrocitatis censuram sine dubitatione vindicandam. Nam talem ausum , neque hic confidimus euasurum, &in illo magno Dei iudicio recepturum, quod iis temeriatatibus diuina retributione debetur. Haec nos nequaquam tacuisse sussciat 2 ut cum superna fuerit vitio subsecuta

629쪽

Da Dei in excommuni . SST

subsecuta, & vera nos protulisse consideratio humaria cognoscat, & poenam non inaniter pronuntiassieverituram; S proposuisse pr monitionis formam,qua huiusmodi pricipitiis 'de caetero temperetur. J Praenunciationem, secutus est non ita multo post euentus funestissimus. Nam vigil de cc lo, breuiatos dies Anastasij, recisis quatuordecim vitae eius annis significauit:& excussum de coelo fulmen , infelicem late bras intutas de perfugia male fida captantem, corpore & anima perdidit, ut quem Ecclesiasticum fulmen non contriuerat ad altitem, coelestes manubiae aeterno exitio & irreparabili calamitate multarent. 6. . Britanni Armorici,S. Machii tem siue Maclo uium, Episcopum suum, multis & atrocibus affecerant iniuriis.Sanimis Antistes,silios Belial excommunicatione percussit, abiitque Santonas. Excommunicationem , consecuta est cluuio malorum. Plerique contracti sunt effecti, leprosi complures, non pauci cxcaecati, bene multi diuturnis languoribus cont1-buerunt.Terra ipsa, a malitia inhabitantium in ea,po

sita est in falsuginem , & damnata sterilitatis , donec

pertae si tot aerumnarum Britanni, vexatione intellectum dante, milla legatione perhonorifica, sanctum

Episcopum reuocarunt. Soluti anathemate per eius egressum, omnia pariter cum eo bona recuperarim r. Clades homin 'ira cessauit,& terrae. sua feracitas reuenit, & quanti apud Deum esset Antistitis cum maledictio,ium bepedietio,patefactum est. Nantinus Engolis mensium Comes, ab Heraclio apiscopo excommunicatus, obiit,inclamans amburi se ab Heraclio , ut scribit Gregor. Turon. l. s. histor.

Leodastus

630쪽

Leodastus Turonensium Comes, quam miserando exitu vitam concluserit, narrat Almonius l. 3. histor. Franc. cap. 43. causam referens in excommunicatio 'nem, qua perculsus fuerat ob vexatam calumniis S. Gregorium Episcopum. A qua quidem excommunicatione, agente Rege solutus est , per illos ipsos Episcopos qui eam intulerant. Verum triumphator in ii rael non pepercit, nec flexus est,sed etiam ab exsoluto, poenas contractorum quandoque nexuum repetiit,quales Aimonius describit,acerbissimas & grauise

sinas.

7. Excommunicauerat grauissimis de causis unualiquem e suis, S. Albinus Andegavensium Episco piis. Vrgentibus coepiscopis,ut eulogias ad illum excommunicatum transmittendas benediceret, cum resistere vltra non posset,satis inquit potens est Deus, tametsi hac a me benedictione extorta,ulcisci inobe 'dientiam. Transmissae sunt culogiae, sed priusquam cas degustaret excommunicatus, imo priusquam ad cum peruenirent, infeliciter excessit e vita, ut scribit Fortunatus,ex quo sancti viri Acta exhibet Surius i. Martii. S. Eligit miram in hoc genere essicacitatem, legere licet apud S. Audoenum, vitae cius scriptorem lib. 2.

cap. 2S.

8. Sigebertus Anglorum Rex , admodum pius, n in postea martyr obiit,) ad nuptias incestuosi Comitis ex regio sanguine accedere nod timuit, neglecta excommunicatione , qua interposita vetitus fuerat ab Episcopo, is accessus. Episcopus Regi post factum supplici,& veniam precanti, contestatus est fore, Vz in poenam contempti gladij Ecclesiastici, in ea

SEARCH

MENU NAVIGATION