De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

ba Dei in excommuni c. 3 69

cris & clericis: at illa misera,diaboli instinctu Patria

cham accusari eum, quando ipsum ad secretam coli cutionem accersierit, conatum esse,ad nefarium faci nus vi pertrahere. Ipse,atrocis criminis indigna accusatione audita,totus obstupuit. Ea criminatio per totam Constantinopolim percrebuit,& in vicinia tota

quibusdam veram credentibus;aliis fidem derogantibus Patriarcha quid faceret nisi hoc Quodam Domi nico festo accersitis Ponti ficibus,& Clero, Liturgiam facit, eaque finita curissima voce dicit, si illa verba quae sacerdotis vidua in ipsum dixit vera sint , se ei ignosci a Deo & scelicitatem dari, eiusque mortuaedmotui corpus precari. Sin autem conscio crimine indignissimὰ ipsum calumniata sit, se tenere ipsam e sacro piorum grege eliminatam veniae exortem,& indist olubilem voluntate,& iudicio Dei omnipotentis. Haec ille,nec diu gladius diuinae ultionis emansit;sed o rem mirat) die inde quadragesimo dysenteria eam

abscidit,ac pessime mortuam,& humatam, terra corpus eius non distbluit;verum tam inconsumpta, integraque remansit,quam erat quando sepeliebatur Sed ne crines quidem capitis eius ullatenus deflueserant. Verum perinde ipsa se habebat,ac mulier aliqua uiua: nisi quod non loquebatur. Et tamen multi anni a condemnatione excommunicationis eius abierant: huius inquam mulieris recordati sunt clerici; eam ad huc eiectionis vinculo constrictam teneri ; quam bene sciebant,improbissimam illi beato Patriarchς Gennadio calumniam intulisse. Conuentu igitur coacto palam dicunt se scire mulierem iusta sententia Patriarchae Gennadij a sacris exclusam. Patriarcha Maximus audito , cadauer excommunicatum inuentum

642쪽

teni itire humano , infinities repetito. Et tamen cum tam multi sint plerisque in oris haeretici, ut fere haec zizania triticum suffocent, nullae videntur extare in eos diuinae animaduersiones. Quam multi vero eae Catholicis, ad intentatar excommunicationis tonitru obsurdescunt; δί ad vibratam, non plus mouentur,

quam si falso aliquo verbo, aut faceto scommate, es sent appetit ita ut liceat absque scrupulo illud Theo- phylacti z.Thessalon. 3 .ad nostra tempora transferre. t lagna quondam poena erat segregatio, atque adeo cxcommunicatio. Sed hodie minus habet ponderis,

neque in usu est J Id est, non est utilis neque usum

suum dc fructum habet, quia contemnitur. Et tamen quis e tam multis contemptoribus excommunicatio- ὸnis, non dico tactus de coelo, aut discedente tellure absorptus,sed vel tenuiter violatus est nostra memo- . ria Z Vel si sunt aliqui,ut interdum esse nonnulli referuntur,at quam rari,aut pauci prae caeterisὶi9. Responderuin primis liceret,permultos hodieque grauissimis assici malis ob contemptum ex communicationis. Verum ne cogar exempla adhuc calentia proferre cum aliquorum fortassis stomacho, i placet gratis concedere quod in obiectione assumitur,eamque alia ratione eligere. Igitur haec obiectio, a que impetit opane genus diuinae animaduersionis pro quocunque scelere. Interdum enim impiis,& mi nus attentis prouidentiae diuinς res nostras moderantis aestimatoribus, videtur dormitare diuinus oculus; cum tamen non dormitet neque dormiat unquam

iustus&sanctus: sed interdum quidem dissimulet,&sustineat vasa irae in molia patientiaialiquando etiam, iustam

643쪽

a Dei in. excommuni . ST ,

iuilam iram tu nonnullos e promat ad caeterorum

terrorem. Multis facit Deus ista in isto tempore se inon omnibus ait D. August.conc. 3.in Psalsio. t , agens de potentum seculi deiect ione,ideinque nos in re Fraesenti dicere possumus:) si enim nemini faceret, quas no videretur vigilare diuina prouidelia: si omni bus faceret,non seruaretur diuina patientia. JEst quo que ea doctrina S.Gregorii s .morat. c. Iq.&D. Chrysostomi orat. le secundo Domini aduentu,& pulchre

l. y .contra vituper. vitae monast. non multum a princi

pio. Ibi enim agens de ultionibus diuinis in eos qui iusto sunt indulgentiores in liberos, ait l, Plurimi, eius odi multa perpessi sunt. Sin vero aliqui, effugere fortasse visi sunt,isti non in fine penitus, sed in capitis sui. malum est igeriit: Acerbiores enim ac longe

diriores cum excesserint e vita poenas luent. Cur autem inquies no hic potissimum omnes qui suut eius modi,suppliciis assicititur Z Quia profecto Deus diem statuit in qua iudicaturus est orbem uniuersum: haec autem dies nondum adest. Procrea si istud fieret, iam diu absumptum defecisset, ac praereptum fuisset omne mortale genus. Caeterum uti ne illud continiagat , neu plurimi ex dilatione, ac tarditate iudicij pi griores fiant, assiimit quosdam interim Deus peccatis obnoxios, eosque hic poenis excrucians, per illos a Lmonet reliquos, quaenam ipsos quantaque supplicia maneant ut lup addiscatit, quod etsi hac in vita nulla animaduersione plectantur , post tamen eius eXcesse .sum,punientur , S quidem longe gravi is ac duriu-J Q sods.Chrysostomus,de uno illo peccato, & ii sti; in illud animaduersionibus pronunciat, deque de aliis omnibus peccatis, praesertim grauioribus, statui potest.

644쪽

ues o Pars II. Caput XL

commodis frangere nisus est, nec aliud euicit, qu mut filius ab ipso ducens opes animumque, ferro gi dium excommunicationis intorqueret in Patre , cui vincula Ecclesiastica non multum curanti filius aa diuinum tribunal diem dixit, praefixo tempore, quo uterque, iusto iudici irretractabilem excepturus sententiam, sisteretur. Quicuit feliciter Episcopus. At pater ipso sacro Pentecostes die, quo illi filius ad Dei iudicium condixerat, in Praesulum ac Principuta mediis agminibus, in ipso templo, sub sacrum solemne,

repentina morte vitam finiuit. Ita refert Petrus Dam. opusc. 3 .cap.7. Quae tamen aduersus hanc narrationem a Cardinali Barohio obiiciuntur anno 97 3. nolim verisimilia distiteri.

I of Subministrat contemptae excommunicationis diuinam ultionem, idem Petrus Damiani opus c. et O. cap. 3. cuius Verbis eam exhibeo. f Haec venera bilis ille vir expertus fuerat, Petrus videlicet Apsarensis Episcopus,qui Episcopatum dimisit,& de Sclauonico regno Italiam nauigans, littoribus Anconitanae. urbis applicuit Hic mihi,dum totius circa se regni reuerentiam conquestus exponeret,ac molestae inquietudinis taedia numeraret, inter caetera unum intulit,

quod vos latere non patior. Quidam, inquit, degener quidem moribus, sed maiorum tituli 'insigni tus, fui generis consanguineam, nuptiali sibi scedere copulavit. Quid plura Z prohibitus perstitit; excommunicatus adhaesit, totumque Ecclesiasticae censurae Vigorem,nugarum puerilium fabulas deputauit. Cui certe hoc ad diuinae indignationis iudicium contigit, ut panes de nuptialibus mensis in plateas ante canum Ora proiecti, minime tangerentur. Insuper, o diuinae animaduersionis

645쪽

nnimaduersionis pauenda squeritas dum rigidus stat, dum praeceptis se incerdotalibiis non humiliat, qui vigilare sibimet ad filutem noluit, in cubiculo dor mientem retente de coelestibus irruens fulgur c tinxit. Sic lic diuini suroris expertus eia moriendo sententiam, qui vulneri suo, dum viveret, adhibere Contempserat medicinam.JNec illud ex eodem Petro Damiani praetereundii, quod recitat Opus c. 3 . cap. 6. f Robertus Gallorum Rex , auus istius Philippi, qui in paterni iuris sceptra successit propinquam tibi copulauit uxorem, hae qua

suscepit illium anserinum per omnia collum,& caput habentem. Quos etiam virum sci licet, α uxorem, omnes fere Galliarum Episcopi, communi simul ex commani cauere sententia. Cuius sacerdotalis edi sti, tantus omnem undique populum terror inuasit, ut ab eius uniuersi societate recederet,nec praeter duos sibi serutilos, ad necessari j victus obsequium rem nerent: qui tamen &ipsi,omnia vasa,in quibus Rex edebat, vel bibebat, percepto cibo, abominabilia iudicantes, pabulum ignibus exhibebant. His tandem Rex coaetus angustiis, ad fanum consilium rediens, diuortit incestum, iniitque legale connubium. I i. Henricus III .Romanorum Imperator a Gr gorio VII. excommunicatione percustiis, qua aerumnosam ab eo tempore vitam duxerit; eius vero exitus Q vita, quam in seli , S mendico quam summo Monarchae propior fuerit, scriptores illius aeui complures,literarum monumentis prodiderunt. Ex recentio-xibus late in eam rem disserit Albertus Pighius i. s. 'Eierarch. Eccles. c. a. ubi etiam addit, quae diuina Vl

646쪽

sem, qui Henrico impietatis administer & exitii ai

tot fuerat ; nec contentus ipse excommunicationem contemnere,docebat alios ide praestare. Subito enim grauissima correptus aegritudine, sortem suam damnans , scendensque & eiulans,impoenitens in peccatis suis mortuus est,omnibus tam tristi exitu absterritis, cxcommunicationis horrore perculsis.11. Bolestaus Poloniae Rex,a Gregorio VII. summo Pontifice , ob trucidatum S. Staiustatim Cra aliensem Episcopum excommunicatus, diuinam viationem persensit. Factus enim omnibus horrori, si sit in Hungariam;& velut alter Cain, factus est pro- ugus extra regnum suum. Post annum vero secun dum ἱ recessu ex Polonia, inaudito languore percus sus, demumque in insaniam versus,dum errabundus vagatur , morte pra uentus a canibus est deuoratus, non solutus Ecclesiasticis vinculis. Longinus rerum

Polonicarum scriptor, & acta S. stantilat,rem pluribus describunt. Henricus I V. ut scribit Guigo Prior Cariusiae in rebus gestis S. Hugonis Gratianopolitani, iii Concilio Viennensi, a Guidone Archiepiscopo,Apostolicie

sedis legato excina municatus, agente maxime S. Hugone qui Concilio intererat, excidit prope momento e prosperrimo rerum statu , & in calamitates graues incidit,nulla relicta prole imascula quae in regnum Germanicum succederet. Quam malorum molem,effectum fuisse contractae ab Henrico excommunicationis,statuit Guigo.

is. S. Hugo Lincolniensis in Anglia Episcopo , magnae in hoc genere essicacitatis fuisse proditur, ita ut quoscunquc ille cxcommunicatione perculiuet,

647쪽

ba Dei in excommunis. 36;

aegre indemnes abirent. Exempla suppeditat alitorvitae eius c. 23. Habetur apud Surium t. 6. Noli emb.i . f spiritus sanctus inquit qui hoc ei contulerat

donum,sermonem illius atque sententias co firmabat sequentibus signis. Nam Him rebelles quosdam de contumaces, Satanae tradidisset in interitum carnis subito non comparuerunt. Miles quidam, propter quoddam mendacium ab Episcopo sancto reprehen uis, cum admonitionem eius parui penderet, nec se emendare vellet, mox ab illo excommunicatus est. Vsurpabat namque sibi bona quaedam,quae incitante eum uxore , quod prolem legitimam non haberet, averis haeredibus per simulationem alienare conseiis erat. Tremenda res. Invasit eum Diabolus nocte se quenti, extorquens subito animam mendacem. Alius quidam in eodem scelere ei succedens, cum laetus &temulentus lecto exciperetur, sopori mortem socians, etiam miserὰ extinctus est. Forestarius quidam, pro pter facinus plexus anathemate, viri Dei sentcntiam non metuens, intra paucos di es horribili morte de cessit e vita. Quidam Diaconus livore impellente, militem quendam nequiter accusans de crimine regi proditionis, Hugonis ientcntia ob spem emendationis percussus , cum peccatum suum non modo non vellet agnoscere,sed etiam ab Archiepiscopo absolutionem impetraret, rediensque ad virum sanctu purgationis, ut putabat, suae chirographum secum afferret, rursum non obstante mandato,ab illo excommunicatus est.Vt autem Dominus osscderet, utrius sententiam approbasset, Diaconum horrendum in modii percussit, nec eum diutius vivere pastiis est. Adolescentula quaedam, cum impudenter spuerct in fa-

648쪽

ciem sponsi sus praesente S .Episcopo,nec venia petere vellet,a diabolo praesecata expirauit. Clericus qui dam propter tyrapnidem quorundam potentum ussuum quod ei erat in quadam Ecclesia, obtinere non potuit. Pecuniis quoque , ac aliis rebus pene omni bus in Curia Romana consumptis, iam silmina ege nate coepit urgeri. Audies vero, sanctum Hugonem, oppressorum consolatorem piissimum este, ad illum tandem venit, etiam longe extra fines dioecesis suae; sic cum lachrymis eius auxilium implorauit. Motus Crgo vir Dei, omnes excommunicauit, licet eius iurisdictione non tenerentur. Quid plurar Alii in amen tiam versi, alij repentina morte extincti sunt. Quorundam oculi cum ingenti cruciatu exciderunt, donec legitimo possessori restituta est Ecclesia. Alio, etiam viros septem, quandoque excommunicauit vir sanctus,quod furem a coemeterio dolo ab maximent, de mox sine dilatione suspendissent. Timentes vero illi ne accideret ipsis, quod iam multis euenisse constabat,ad pedes Episcopi pariter venerunt. Sex satisfactione, dura illa quidem , sed breui expurgati sunt. Septimus quia noluit satisfacere, absolutionis gratia non impetrauitaam vero dura. fuit ea satisfactio, victiam brumali tempore pene nudi furem a patibulo depositum,per longum iter humeris portare, atque inco,quod diximus, coemeterio, unde illum extraxe rant, tumulare compulsi sint. Res prorsus stupenda. Iam septem anni transierant, de ecce redit miserabi lis ille,cum lachrymis petens absolutionem. Domine, inquit, postquam sententia tua me perculit, accide-1unt mihi mala multa. Gratiam Regis continuo pc Zidi; exulare coactus, ad inopiam redactus sum: conporis

649쪽

ba Dei in exco; inunic. 36 s

poris molestia contabui, plurimisque aduersis casibus subiacui. Sed ne peiora his succedant,dignare, obsu cro, vel sero poenitentem releuare. Misertus ergo vicrius tantae calamitatis , quod de fortunato, de ciniite, aerumnosus & morbidus factus esset, clementer eunt soluit, &ne dolorem dolori adderet, mulctam eae mitiorem irrogauit.

1 . Petrus Blesensis, scribens ad Radulphuni Andegauensem Episcopum de Archiepiscopo quodam Cantuarien si , qui tunc vivebat, scribit in haec

verba. . illud certissime teneatis, ipsum nunquam aliquem excommunicasse, qui aut non moreretur in Proximo, aut cuius non operiret faciem subita & ig-Mominiosa confusio.JEst apud Bles ensem epistola 69. Ille vero Archiepiscopus, dictus oth Ricbardus, ex Priore Douuorensi quectus ad eas infulas, ut habeet

Rogerius anno Ii 73. .. .

Leopoldus Austrius 2 Caelestino III. excomuni a tus, diuinam ultionem excepit longe seuerissimam, ut stribunt Neubrig. lib. s .c. 6.& Rogerius in Angli nannalibus, ex quo ista anno i i 9 . iuuat adscribere. Eodem anno, cum Leopoldus Dux Austriae adhu ς

permaneret in sententia excommunicationis, quam Dominus Papa in eum tulerat,propter captionem Richardi Regis Angliae, nec poenituret; flagellauit Dominus terr suam in hunc modum.In primis quidem iincenta suntoriines ciuitates terrae suς,nec alicui nota fuit causa incedit. Secus do ex inundatione Danu-bij fluuii , siibmersa est quaedam terra Giacens, in qua decem millia hominui vel eo amplius perieriit. Tertio, curn in media aestate soleat & debeat omnis

erra Virere tota terra eius, tunc temporis, contra λε

650쪽

1 66 Pars II. Caput XI.

litum & debitum cursum cxaruit. Quarto, cuin semina frugum, deberent in herbam processisse , in vermes conuersa sunt. Quinto, nobiliores terrae suae mortalitate percussi sunt. Adde illa ex Matthaeo Paris anno i I9 s. post na rata ea de quibus iam diximus. Scd cum in his omnibus non sit auersus suror Ducis, animo in deterius

aggravatus ; ipse diuino iudicio terribiliter percussias est. Die siquidem sancti Stephani cum equitando lusum pergeret,sectis comitantibus,cquus, cui Dux insidebat,violenter pedem offendens, tibiam sedentis cum pede insanabiliter contrivit. Nam tibia cum pede protinus: comminuta,nigredine quadam intumes.cens , nullo medicorum potuit cataplasmate sedari, quin igne quem infernalem vocant,tumori admixto, intolerabiliter cruciaretur. Quem Dux cruciatu se re non valens,pedem a crure fecit detruncari,ipso inierim dolabram tenente , caeteris omnibus prae nimio horrore hoc sacere renuentibus. Sed non sic doloris cruciatus euasit: Nam illico femur cum coopore reliquo, igne illo execrabiliter depascebatur. Tandem vero culpam recognoscens iniquam, quam in Regem & suos malitiose exercuerat, suadentibus

Episcopis,qui aderantwbsides absoluit, & residuum pecuniae de redemptione Regis, & quod receperat, se redditurum spopondit, atque Eccletiasticet censurae se deinceps pariturum, promisit. Tunc Episcopi, qui

aderant, videntes eum in tanta miseria dc calamitate constitutum, a sententia excommunicationis absoluentes , ad communionem fidelium admiserunt, &sc cum intolerabili cruciatu spiritum exhalavit,cuius corpus diutius iacuit inhumatum,donec horribilibus scateret

SEARCH

MENU NAVIGATION