De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

bolus sibi ai ciscat. Nam cum quispiam ab Ecclesia

eiicitiir , statim eum Satanas assumit, nec prius ab eo abscedit,quam presbyter eum susceperit. Cum enim a Christianorum finibus homo proscriptus& exterminatus est, quamdiu seiunctus manet, tamdiu in Gentilium albo censetur. Quocirca priuatim cum nactus increpa,obsecra, admone, non semel dum taxat,sed iterum ac tertio. J . . Os Christi Ecclesiae columna, Maguus Pater, ita S. Rasiliuita nominat Hesy chius centur. i .cap. 6 i.)agens de Lysiae Praeside ob impietatem excommunicato, sic habet epist. Q. Illum quidem flagella manet apud iustum iudicem, ad eandem mensuram commensurata, iuxta quam ipse iam antea sanctos ipsius adfligere praesumpsit.Innotuit autem & Ecclesiae nostrae ex literis pietatis tuae, atque auersandum & execrabilem illum arbitrabuntur omnes,ita ut nec ignis. nec aquae, nec tecti communionem cum illo sint ha bituri. JEt mox. f Quod si vero non statim illum is ereprehensiones, quemadmodum & Pharaonem po movebunt, attamen postremum, aliquando de grauem illi ac tristem retributionem afferet. J Hoc est sententia excommunicationis quam euulgandam variis locis,dixerat postremo loco. s. Gregorius Nyssenus, Basilij sanctitate ac cruditione,aeque ac carne germanus orat. in aegrξ feren tes reprehensiones sub mediam, egregie plane in hanc rem Gisserit, his .prς ter caetera. Nihil falsi, aut mendiscit scriptum est in Evangeliis: neque Christi praedictio,aberrantemala incertum habet euentum .Per Petrum dedit Epistopis claues bonorum coelestium. Agnosce quod si toluths iueris,es tolutus: α ligatus,

682쪽

19 8 Pars II. Caput XIV.

constringeris vinculis, quae non cadunt sub aspectum. Si haberes oculos apud animae essentiam,όsteiadissent tibi segregato figuram & habitum condemnati,cuius collum premitur grauissimis vinculis, S nullum habet membium liberum,aut solutum. Et utinam intra huius vitae terminos, circumscriberetur supplicium. Nunc autem si quid humanitus contigerit, & mors repente, tanquam fur nocte, aduenerit, scias tibi esse

clausa quae illic sunt. Sunt diligentes & non ludentes ianitores regni. Vident animam serentem signa segregationis, non secus atque quempiam qui sordida

de implexa coma , arguit carcerem. Eam itaque eiiciunt a via quae tendit adea quae sunt bona & pulchra nec concedent ut videat ordines iustorum, S Angelicam laetitiam. Misera autem tunc saepe conquerens de suo malo consilio,ssensque,lugens,& eiu- l3ns, perpetuo erit in tetro aliquo & moesto loco abiecta, tanquam in angulo , qui nunquam desinet, &nullam admittet consolationem, luctam extendens in aeternum. Nolite, inquit, esse sicut equus es: multu

rum constringes. J Non est sensus Nyssent, notas excommunicationis inusta physice haerere in anima, esseque veluti characterem in baptisino de aliis quibusdam Sacramentis impressum, per quem dignoscatur qui excommunicatione ictus fuit. Id enim salsiim esse, per se liquet. Signa ergo segregationis animam

non exsolutam assicientia, intelligit effectus excommunicationis , eamque nuditatem spiritualem quam inserunt tot priuationes, e quibus excommunicatio

integratur. F.

S. Ambrosius in Psal. o. tractans locum ex Lucae

683쪽

ao. f Omuis inquit) imi superhunc lapidem ceciderit,

conquassabitur: supra queλn ceciderit autem, emundabit eum. Alii habent, ventilaviis eum, . Alf,commisce . Qui enim ventilat frugem, mundat a paleis : qui comminuit aliquid in puluerem redigit,ut mollitia pulueris, vel poculo salubri,vel reliquo medicinae usui,sine ulla perturbatione proficiat. Vnde colligimus, caucndum,ne quis Gemel per baptismum iusceptus a Christo, ex eius decidat corpore,hoc est excutiatur ab Ecclesia ipsa. Eli enim mortis ruina perpetuae.J6. S. Ioannes Chrysostomus homil. . in ad Hebraeos, agens contra praeficas,& eas in mortuorum su-nere adhibentibus excommunicationem intentans, sic confirmat excommunicationem esse admodum

pauendam prolatis Christi verbis Matth. io. & is, signoscite & nemo vincula contemnat Ecclesiastica. Non est enim homo qui ligat,sed Christus,qui nobis dedit hanc ligandi potestatem, & essicit ut h'mines

in sua potestate habeant tantum honorem. Nam nos quidem uti volumus potestate ad soluendum. Imo vero vellemus, nec hoc quidem nobis esse necesse. Nullum enim volumus esse apud nos vin stum. Non adeo sumus infelices & miseri, etiamsi sumus plane nihili; sed si necesse habuerimus agnoscite. Non enim lubentes nec volentes, sed magis quam vos vincti dolentes , vincula iniicimus. Si quis autem ea contemnat,adueniet tepus iudicii quod ipsum doceat. Quod restat nolo dicere, ne vestram mentem seriam. Nam nos quidem primum non optamus, ut necesse habe mus t sed si necesse fuerit, nostrum munus impi mus, vincula iniicimus. Si quis autem ea perfregerit, ego quod nicum est suci, α sum de caetero nulli curu

684쪽

pae amnis. De eo autem erit tibi disceptandum ., cum eo qui mihi iussit ligat e. Namque si Rege praesiden- te,ex adstantibiis satellitibus iussus sit quispiam viii cire aliquem cx cohorte,& ei vincula iniicere,ille au- tem non solum eum repulerit,sed etiam vincula contriuerit , estne satelle, qui assectus est cont*melia, non autem multo magis Rex qui iustiti JIdem homil. . in epistol. ad Rom. excommunica tionem ait esse inter Christianos loco lapidationis, Vstionis, truncationis membrorum, quae usurpabantur in lege veteri. Rursiis homil. s .in 1.ad Thessalon.

in morali, praefatus quanta gratia sit frui protectione diuina in Ecclesia, subdit. Ne ergo gratiam abigamus, Subducite vos inquit) ab omni fratre inordinate

ambulante. Hoc tunc magnum erat , a pleno coetu

fratrum esse auulsos. Hoc quidem certe,poenas sumit de omnibus.Sicut etiam alibi ad Corinthios scribens dicebat, Cum huiusmodi, ne conuesci quidem iubet. Sed non hoc magnum nunc plerique cxistimant: sed sunt omnia confusa & corrupta,cum adulteris, cum scori tatoribus,cum auaris temere & sine discrimine com- . miscemur. Si ab co qui otiose alebatur se subducere Oportebat,quanto magis ab aliis ZEt ut discas quam sit terribile,separari a conuentu fratrii,& quantu lucrum afferat iis qui benigne & benevole suscipiut reprehesione,alidi quomodo ille qui peccato et at in status,qui ad extremit vitiu erat proueistus,qui tale admisit fornicatione,qualis nec inter gentes nominatur,qui Vulnus suum non sentiebat, haec enim est summaperuer- stas iste,inquam qui talis erat,ita fuit inflexus, redu-

compositus, ut diceret Paulus, Sus icit illi qui si .iusnodi, increpatis hac quae sit a pluribur et quamob-

685쪽

' Sufragium Sy Patrum. cor

rem confirmate in ipsum, charitatem. Tunc enim ita erat,vi membrum a reliquo corpore auulsum. Causa autem,& undenam erat hoc tunc terribileὶ Quoniam esse cum eis tunc magnum bonum existimabatur.

Quomodo enim qui unam domum habitant, & sunt in unius patris potestate,& unius mensae sunt particia pes,ita tunc habitabant in unaquaque Ecclesia. A tanta ergo exci dissς charitate quantum erat malum Nunc autem nihil videtur esse magnum, propterea quod nec magnum quidpiam esse existimatur,quando simul inter nos fuerimus coniuncti,sicut tunc erat instar supplicit: hoc aute usuuenit,propterea quod vati de refrixerit charitas:& hoe nuc fit absque supplicio, dc temere alter ab altero separatur, idque prete algore Charitatis Maloru enim omnia causa est,quod non si charitas. Hoc omnia Ecclesiς bona,honesta ac praeclara,propter quet exultare oporteret,destruxit &deleuit. . Tandem i. de S. Babyla, post suse descriptam 'Imperatoris excommunicationem per S.Babylam, sic concludi . fBabylas iniurium Imperatorem,quatentis

Sacerdoti fas est, punivit; principum altos spiritu comphesiit, diuinis legibus dum violarentur , opem tulit ; supplicium pro iniuste occiso exegit suppliciorum omnium grauissimum is quidem certe qui mente sana sunt. Meministis quidem omnino, quum de

caede ipsa verba facerem, quemadmodum vestrum qui auctiebatis unusquisque,intra se assiceretur,atque inflammaretur, percussoremque ipsum in manum c pere desideraret,neque non precaretur alicude appar re , qui caedem ulcisceretur. Hoc ipsum igitur Be

tus ille praestitit poenam enim sumpsit,iu se dignam, tum idoneam quae illii conuerteret, si modo stupidus

P P s admodum

686쪽

admodum non fuisset: nequaquam postulando, ne sibi ad solis radios calescenti abscederet Rex, neu a sole obstaret, quin potius impudenter in templi septa ingredientem,atque omnia confvfidentem, quasi chnem quendam, aut seruum improbum, a Domini sui aula excludendo. J En quomoJo omnium grauisse simum supplicium pronunciat excommunicatio

nem.

7. S. Hieronymus epistol. r. quae est ad Heliodo rum num. 3o. Absit ut de his quid luco sinistrum ii quar,qui Apostolico gradui succedentes,Christi cor pus sacro ore conficiunt. Per quos & nos Christianii mus;qui claues regni caelorum habentes, quodammodo ante iudicii diem iudicant; qui sponsam Domiani sobria castitate conseru ni &c. Mihi ante Presbyterum,sedere non licet: illi, si peccauero, licet tradero me Satanae in interitu carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini I a s v. Et in veteri quidem lege, quicun-quu Sacerdotibus non obtemperasset,aut extra castra

Positus,lapidabatur a populo, aut gladio cerusce subiecta,contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobediens spirituali mucrone truncatur ; aut eiectus de Ecclesia, rabido daemonum ore discerpitur.J Presbyterum pro frequenti apud Hieronymum usu, intelligere hoc loco oportet Episcopum,quod multis e Hie ronymo aduocatis locis confirmat Franciscus a Meusana in explicatione dissicilium Hieronymi locorum, V Episcopus, pericope i. post D. Thomam opusc. 18. c. α, Penes Episcopos enim ςst ius gladij Ecclesiastici exserendi,nec id aliis nisi ex Episcoporum conces sione tribuitur. Fuincitur autem ex proposito S.Hiς ronymi loco quam hallucinentur, qui censent de S.

Hiero

687쪽

Hieronymi sententia, excommunicationem non esse

sententiam pro potestate latam, sed meram declarationem status in quo peccator versatur post patratum scelus,quod abesse a Hieronymi mente hic locus docet,& suse prosequuntur idum a Messana v. Sacerdos, dc Velosillus in aduertentiis ad Tomum 6.quaesito η. Caeterum in Epistola Anteri Papae, verbatim leguntur,quae de sxcommunicationis malignitate, ex Hie- onymo retulimus postremo loco. 8. S.Augustinus l. i. contra aduers. legis dc Pro phet. c. i . f Ignoscendi misericors mansuetudo,propter quam dictum est no solum septies, verum etiam septuagiessepties fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet,ut sit iniquitas impunita, aut torpens, &dormiens disciplina, quod potius obsit, quam diliges, vigilansque vindicta. Claues quippe regni coelorum, sic dedit Christus Ecclesiς, vino sollim diceret,

με solueritis super terream,erunt soluta Er in coelis. Vbi apertissime bonum, iam malum pro malo reddit Ecclesia vertim,& adiungeret, Qua ligaueritistu terra

erunt ligata ct in coelo,quia bona est & vindicandi iustitia:illud enim quod ait si nec Ecclesiam audierit, Ait tibi tanquam Ethnicus 2 publicanus: g rauius est,quam si gladio feriretur,si flammis absumeretur, si feris subrigeretur. Nam ibi quoque subnanxit:. Amen dico vobis,qua tigaueritis super terram,erunt ligata ct in cortis, ut intelligeretur quanto grauius fit punitus,qui velut relictus est impunitus, JEt sermone a o. ex o. nouis. Quod est spiritus noster, id est anima nostra ad membra nostra hoc est Spiritus sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi quod est Ecclesia. Ideo Apostolus cum corpus unum

nomi

688쪽

6οι pars I I. Caput XIV.

nominasset , ne intelligeremus mortuum corpus, unum inquit corpus. Sed rogo te, vivit hoc corpus Vivit. Vnde 3 De vito spiritu. Attendite ergo fratres in nostro corpore,& dolete eos qui de Ecclesia prcci duntur in membris nostris. QuaJiu vivimus, cum sani sumus, implet omnia membra ossicia sua. Si unum membrum dolet alicude,compatiuntur omnia membra.Tamen quia in corpore est,dolere potest,expir re non potest. Quid est enim expirare, nisi spiritum amittereῖIam vero si membrum praecidatur de corpore , nunquid sequitur spiritus 3 & tamen membrum agnoscitur. Quid estὶdigitus est, manus est,brachium cst, auris est. Praeter corpus, habet formam,sed non habet vitam. Sic & homo ab Ecclesia separatus. Quς- ris ab illo sacramentum, inuenis ; quaeris baptismum, inuenis ; quaeris symbolum, inuenis. Forma es,qui siquis es ; nisi intus spiritu vegeteris, Lustra soris deforma gloriaris J Hunc & similia S.Augustini loca, actexcommunicatos pertinere, agnoscit s.Gregorius ad Psalmum .poenitentialem,circa versum l. 9. Leo Magnus epistol. 89. c. 7.ia inimi,castigans

eos,qui pro rebus nihili,prccipites instigebat excon municationem , expostulat, s animam pro qua Christus mortuus est , irrogatione tam saeui supplicii sauciatam, & inermem quodammodo exutamque omni munimine, diabolicis incursibus, ut facile caperetur,

obiectam. JS. paustus ex Lerinensi Abbate Episcopus riensis,ea homilia quam adhuc Abbas ad Monachos habuit, est tertia inter homilias Eusebii Gallicani siue Eucherii ad Monachos,) sic pronunciat de atrocitate excommunicationis. Illis ipsis Figrauius apud

689쪽

Si fragium S S. Patrum. 6os

nos delinquunt, nullam tristiorem, nullam acerbiorcio possumus inuenire sententiam,quam Vt a corpore congregationis abscissi, sine pace ciscedant.JIo. S. Ioannes Eleemosynarius Patriarcha Ale-Xandrinus , ut eius Acta habent, duos Clericos qui se

inuicem percusi erant, excommunica iit.Eorum unus, munere Lector, non illibenter occasione usus,ne cogeretur Ecclesiae ministrare, perstitit in excommunicatione. Miseratus in elicissimam mi seri sortem S. Antistes, ins exit animum suum : & ex altari ad quod solemniter sacro operaturus peruerierat,specie neces sitatis corporeae digrediens , reum illum per Viginti hcbdomadarios conquisitum, ubi ad eum est adductus,insigni humilitate flexit,& ad agnoscendam status sui miseriam , ac excommunicationis exsolutionem accipiendam,disposuit.Ille veritus si perstaret in sententia , demittendum e coelo fulmen in caput suum , acquievit', &ab excommunicatione solutus, sancte vitam deinceps egit, promotus postea in Prcsbyterum .' ' . Ex Antiocho homil. irr.insignem in hanc rem to cum , dabo inferius, agens de lenta & non praecipiti

excommunicationis vibratione.

ii. Nicolaus I. Epistola ad Michaelem Imper torem anathemata Romana despuentem, est nona inter eius epistolas sic scribit allegato S. Gregorio. fAnathematis obligameta quibus persecutores Igna

iij comministri nostri, Photium videlicet) qui post

depositionem minus multa de ministerio sacro contingere iuxta pr cedentem consuetudinem ausus est, & fautores eius regulariter irretiuit contemnis , Squasi miniis Christianus ten re parvipendis. Quod

quantum

690쪽

quantum sit a pio intellectu remouendum, & a fidelium cordibus execrandum, eximius Praesul nostr sedis moribus,& nomine Gregorius ostendit,cum de hoc scriberet dicens. Si sunt qui certissime talia sentiunt , vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est, eosque & ego,& omnes Catholici Episcopi,

atque uniuersa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt,cotraria loquuntur.J Et rursus:

IIpsi inquit sibi testes sunt,quia Christiani non sunt, .

quia ligamenta sanetie Ecclesiae vanissime aestimant conatibus soluere, de per hoc, nec absolutionem sanctae Ecclesiae quam praestat fidelibus, veram putant, si liῆaturas eius valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est,quia despiciondi per omnia,& anathem tigandi sunt,ut unde veritatem fallere se credunt,inde in peccatis suis veraciter ligentur.J Locus S.G regorii quem adducit, petitus est cx l.9. regi. siti epistol. '.' tr. S.Bernardus trach. de gradibus humilitatis in

fine. bsita nobis inquit agens de huiusmodi hominibus in ut etiam pro talibus etsi palam noti praes mi

mus, vel in cordibus nostris orare cessemus, cum Paulus eos quoque lugeret, quos sine poenitentia mortuos sciret. Etsi enim a communibus orationibus

ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non posse sunt.Viderint tamen in quanto periculo sunt,pro quibus Eeclesia palam orare non audet, quae videnter etiam pro Iudaeis,pro haereticis, pro Gentilibus,orat. Cum enim in parasceve nominatim oretur pro quibuslibet malis , nulla tamen fit mentio de excommunicatis.JHaec in rem nostram, ut Caesarii verba dialog. Husurpem

SEARCH

MENU NAVIGATION