De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

' Exempla Summatum. 627

reuocauit; & Pontifici vinculis liberato, per omnia submissus,eum perhonorifice habuit, quanti apud se esset excommunicatio , & verbis & factis testatus. Describit fuse rem gestam Albertus Κrant2ius i. .

Saxon. cap. 7. & Brendebach. l. s. collation. sacrar. cap. 2S.' ii. Petrus Rex Aragonum , a Martino IV. &Honorio item IV. excommunicatione percussus, ad extrema veniens , quanto contractae excommunicationis horrore sit correptus , quanta spoponderit , & ad quam multa iuratus se deiecerit, ut illis nexibus expediretur , legere licet apud Hieronymum Curitam l. q. annal.cap.7I. Andronicus , Pentapoleos AEgypti Prouinciae praefectus , tametsi minoris quam superiores dignitatis , tamen iisdem accenseri ratione muneris potest. Homo serus dc immanibus crudelitatibus nobilis , ut apud Synesium legere licet , ab ipso Synesio excommunicatus , & in scelerum poenitentiam munere deiectus , excommunicationem adeo extimuit , Ut Synesio paruerit per omnia ; laudarique postmodum, eiusdem synesii quem

scelerum ultorem expertus erat, commendatione meruerit.

712쪽

CAPUT XVII.

Iudaeis quoque, excommunicationem horrori fisse; obiter item quantopere Ethnici , seam quale

cunque Christianae excommunicationis adumbrationem,refugerint.1 EN svi Christianorum ad excommunica Ela tionis nomen horrescentium, adiungo sensum Iudeorum. Et addedus quoque obiter erit sensus

Ethnicoru,qui tametsi no nisi qualecunque excomunicationis nostrae imagine habuerunt, eam tame summopere sunt auersati. Vtrunque breuiter exequamur.

Excommunicatio, Iuc eas in

Apud Iudaeos usu receptam suisse excommunicationen quod nunc assumo,docuit verbis illis Gregorius Nystenus , sub finem orationis de moderate te rendis reprehensionibus , agens cum sauciato ob intortam excommunicationem. Ne segregationem arbitreris esse ab Episcoporum audacia profectam. Paterna lex cst, antiqua Ecclesiae regula quae a lege traxit originem,& in gratia obtinuit.J Obseruauit recte Robertus Arboricensis tonio a. de Vtroque gladio,

theorem. T. poenam excommunicatio'is, Iis qμI non venirent iuxta principum consilium intra triduum, fuisse iam olim inter Iuda os statutam. I .Esdrae c. IO. C Lein iurare idem constat ex Ioan . I 6. Verbis IN

713쪽

Sensses Iudaeorum Ethnis. 619

bis cap. Q. Ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e Synagoga noueiicerentur. Capite item 9.parentes caeci nati, non sunt ausi Christum glorificare. Iam enim conspira9era rIinaei, ut si quis eum confiteretur esse Christin, extra Synagogam feret. In his locis , feri extra Synagoganr, aliud non est quam excommunicari. Quia cum Synagoga apud Iudaeos, interdum significaret locum sacrum,quo conueniebant ad orandum & audiendum verbum Dei: alias vero significaret congregationem fidelium legem Mosis profitentium ut multis Scripturae locis demonstrat Toletus in c. I 6. Ioan n. annot. 2. similem homonymiam apud nos habet vox Ecclesia,) utramuis notionem subiicere placeat voci Sy V agoga, aeque significabitur ea exclusio quam formali ter infert excommunicatio. Sane in Concilio i. Nicaeno, tari: συνάγωγον γινε sumitur pro eo quod nunc dicimus excommunicari, & pelli ab Ecclesia. Maluerunt enim maiores nostri, potius usurpare nomen Ecclesia, pro voce SFnagoga ; quod hoc nomen pecui num ac brutum genium, potius quam rationalem legi gratiae & libertatis consentaneum praeferat, ut ob

seruauit S. Augustinus sub initium Psalmi . Apud

Lucam c. s.Christus Dominus eundem scnsum quem eiectioni e Synagoga subiecimus,substrauit verbo e- parandi, dicens, beati eritis, cum vos oderiηt hominos, ct cram separauerint vos. Haec enim separatio est illa ipsa eiectio e Synagoga , de qua illis aliis locis est termo. Vnde apud veteres Christianos , id est , separari, non aliud sonat, quam excommunicari, ut liquet ex canon. 3 i. & , .&8 Apostolo rilin,&ex plerisque Canonibus Trullanis. Et videtur

714쪽

6 3 o Pars II. Caput XVI L

etiam posse eodem sensu accipi separatio illa & ei

chio caeci nati apud Ioannem, cum ait cap. 9. ct eiec runt eum foras. Quod enim constitutum esset apud Iudaeos, ut quisquis I EsvM fateretur esse Christum, extra Synagogam fieret, id est e coetu fidelium eliseretur, & excommunicaretur; caecus autem ad miraculi1 acer & constans esset in praedicanda illa veritate Iudaeorum primoribus tantopere exosa,& fidei gutta aduersus nubem incredulorum intrepide consisteret, ut scire homilia de eo dixit S. Chrysostomus , non male Lyranus , & Franciscus Lucas, ac Toletus ibi, eam cicctionem de excommunicatione accipiunt. Quanquam facile etiam posset ea eiectio intelligi desola expulsione caeci e concilio ad quod fuerat aduocatus: non serentibus magnatibus illis superbim typho tumentibus, infimae sortis hominem , & totum ut aiebant) in peccatis natum sibi obstrepere tanta libertate,&IEsvM contra ipsorum decreta, asserere Christum. Vt ut vero accipiatur ea caeci eiectio, sati stiperque constat, viguisse apud Hebraeos ante legem

gratiae,usum excommunicationis.

a. Iam superitis aliquoties monui,no suisse quidedipud Iudetos excommunicationem ad quate ac plene similem excommunicationi Christianae, cuius pars Mquidem non exigua,est exclusio a participatione the sauri Ecclesiastici per indulgentias , & ab usu Sacramentalium communibus illis diuitiis refertorum; quo thesauro & opibus intra sacramentalia veluti abditis, fas nunc est Christianis potiri. Olim autem non sic. Nam ante Christum, quamuis esset in Ecclesita thesaurus satisfactionum sanctis superabundantium, ut plane habetur ex Clemente VI. in extrau. unigenitus,

715쪽

Sensus Iudaeorum,S Ethnis. 631

nitus,recteque agnoscit SuareZt. 3 p.d.s I .c2mum.18 . tamen supernaturalis potestas dispensandi thesaurum illum, deerat Synagosae rectoribus: quia Deus statuerat,vi communium illorum bonorum inchoata accumulatio perstaret intacta, & in nullius bonum cederet,quousque per Christum consummaretur;cuius meritis & satisfactionibus actu appensis, immensa accessio thesauro illi facta est , & inexhaustibili eluqopulentiae prouisum. Cum ergo thesaurus tunc inchoatus , ellet thesaurus inuisus, & in sola Dei acceptatione manens, perstaret illibatus, claue ad eius reis clusionem & distributionem negata Iudaicis Pontificibus ; manifeste sequitur, excommunicationem Iudaicam non privasse participatione illorum bono rum, sicut facit Christiana.Caeteris bonis fidelium Iudaeorum, puta sacramentorum legalium usurpatione, precum communium & sacrificiorum seuerit , consuetudine fidelium, aliisque circa Christianos rece sitis, quatenus priuauerit Iudaica excommunicatio, iam supra es eclararum.

Eualis nunc queque. 3. Recte igitur assumebam, fuisse apud Iudaeos

usum excommunicationis,& ante Christum,& ipsius Christi aeuo. Obseruant autem Deirio in c. I. Thren. V. I . ac Drusius lib. i. qq. Hebraic. in '. multiplicem Hebraeis priscis fuisse excommunicationem. Deletio Eliam Levitem in Tisbi, de alios profert, qui Iudaiacam excommunicationem statuerunt fuisse triplicem ', nempe Niddis, Cherem & Schamatis. Prima, omnium lauissima, continebatur remotione sola ,

716쪽

caeteris,propter immunditiam aliquam. Secunda,quq deuotionem & diras inserebat,grauiori culpae rependebatur, cum reus noxam expiare. per poenitentiam neglexerat.Tertia,erat plena & integra hominis tanquam spiritualiter plane mortui, exclusio a quacunque prorsus communicatione ciuili δί sacra, propter pervicaciam & obfirmatione in scelere. Quod denotat notatio vocis,& notio. Idem enim sonatshamatha,ac tu rebellis. Alii tamen derivantes vocem illam

ex sam & mitta, idem significare volunt, ac ibi mors. Denique alij, unico,m,eiscrunt samatha: voluntque sensum elle, Dominus, veniri quod iuxta ea quae superius dicta sitiat de voce maranatha, horribilis iudicii denunciationem insinuat. Totidem ergo fuerunt olim apud Iudaeos , species aut modi excommunicationis. Sed & iam orto Christianismi Sole, usurpasse

Iudaeos excommunicationem, constat ex Nouella I s. ubi Imperator grauiter vetans secundas Iudaeorum deuteroses, istas ipsas quas S. Hieronymus q. a o. ad Algasiam, adeo foedas & spurcas fui si e reseri,)addit; neque licentiam habebunt ij,qui ab eis maiores omnibus Archipherecitae aut Presbyteri, forsitan vel Magistri appellantur;perinoeis aliquibus aut anathematismis,hoc prohibere.J iuno- Gr ca voce dixit, quas Latine dicimus censuras, & pra ertim ex

communication . .

. Apud colluuiem hodiernorum Hebsaeorum,

Vsus quoque est, excommunicationis, eamque plerunque Christiani in Hebraeum intorqueri curant, si contingat non posse ab eo extorqueri debita. Ritum, hunc cile accepi. Poppa vcstibus inter eos sacris amictus,pducto cx armario volumine Mosaicae legis,am- , t . bonem

717쪽

bonem conscendit, & sinu complexum tenens volumen , contestatus Deum viventem Regem mundi, Angelos eius, Sanctosque omnes,adhibita per eosde& per commune bonum adiuratione, obtestatur eum de quo excommunicando agitur,ut fideliter exequatur quod mandabixur nomine eius qui excommunicationem imperrauit. Id ni praestare sit paratus , Verba horrifici carminis occipiens,vibrat in cum maledicta,quaecunque in Scripturis extant atrocissima. Imprecatur inquam illi,anathema Ierichinthinum,& maledictum quo Elisaeus percussit petulantes pueros, &quod Saul strinxit in cos qui iussis a se propositis non

obtemperarent. Denique in eum torquet omnia maledicta quae scripta sunt in libro legis,& quae prophetice vibrata sunt Psal. Io 8. quae singulatim dc verbatim pronunciantur a versu s .ad 18.addita obsecratione, ut Deus nomen eius de terra viventium eradat, quae obsignatur particula optandi Amen. Subsequitur bombus aenei tormenti,unius,vel etiam plurium, qui identidem repetita displosione renouatur , in prolixa iteratione carundem maledictionum, verbis nonnihil discrepantibus, eadem tamen semper sen

tentia.

uantus eius horror, apud eosdem.

s. Iam quanto horrori esset Iudaeis antiquis excommunicatio, quod erat alterum supra propositum& hic praecipue quaesitum, coniectura duci potest,ex iis quae de I udaeorum recessit a Christo ne extra synagogam fierent, supra adduximus. LMagnum reuera ait S.Cyrillus l.6.in Ioan .c.χO. apud Iodaeos oppro-

718쪽

brium ducebatur, si quem de synagoga eiecissent. Sicut enim nunc,homiciae, vel adulteri, vel caeteri capitalibus criminibus rei, ab Ecclesia pelluntur , ita tunc Confessores Christi e synagoga Iudaeorum eli- minabantur. J Sed nihil ad excommunicationis horrorem tunc vigentem intelligendum, accommoda rius es se potest,iis quae habet his verbis Iosephus l. a. de bello ludaic. c. .ages de Essenis,qui inter Iudaeos religiosi admodum habebantur. f Deprehensos vero in peccatis, a sua congregatione depellunt,& qui taliter fuerit condemnatus,miserabili plerumque morte consumitur. Illis quidem sacramentis & ritibus obligatus, neque capere ab aliis oblatum cibum potest, herbas vero pecudum more decerpens, & fame exosus, per membra corrumpitur. Ob quod etiam, plurimos plerumque miserati extremum spiritum agentes receperunt,susscientem pro peccatis eorum, Τuae usque ad mortem adduxerit, poenam luisse cenentes. JDe horrore autem, quo nunc Lex Israelitarum inter nos dispersorum, corripitur ad eam quam mem raui excommunicationem nunc apud eos usurpatam,nihil attinet dicere:quandoquidem costat, Christianos extremum hoc remedium habere,vi qmmnOsissimam gentem ad tentandum quidlibet,ac supra facultatem audendum,compellant. Vt enim hanc,apud eam colluuiem, & probrosissimam, & ut arbitrantur ominosissimam deuotionem declinare liceat, omnibus se exui facultatibus non grauate serunt;nihilque est usque adeo durum & asperum, a quo excipiendo abhorreant, dummodb ferale carmen possint des

719쪽

Sensus Iudaeo Ethnic. 6 3 s

sus,o horror excommunicationis apud Ethnicos.

6. Pergo ad Ethnicam adumbrationem nostrα& Iudaicae excommunicationis. V surpasse enim Et nicos talem aliquam excommunicationis imaginem,

adeo liquet,ut non dubitauerit Philippus Melanctho

ad articulum i . Bauaricum, fabulari excommunicationem Christianam ab Ethnico usu dimanasse.Intes Catholicos idem dixit Leander Galganetus l. i. de iure publico,titulo i s .num. i. Nicolaus Grauatius ad i. 2.Vestrii cap. num. I i. Erasmus quoque mox reserendus,idem insinuat. Sed aperte Tiraquellus de retractu Gentilirio g. r .Glossa 9.num. 276.ari enim, ex- Communicationem, ab antiquorum Graecorum Maliorum ritibus legibusque ortum habuisse,non a D. Paulo, ut Canon istae & Theologi opinantur. J Profertque in eam rem quae Caesar de Druydum moribus ac ritibus agens tradit de poena apud eos atrocissima, qua sacrificiis cuipiam interdicebatur ob contumaciam. Sic damnatum atque deuotum,ait Caesar, apud omnes impiu ac scelestum habitum, ei omnes decessisse illius occursum, aditum, sermonem, Omnes Vitasse quam studiosissime: ius petenti non fuisse redd

tum , nec ullum plane communicatum honoris gradum. Haec in Druydum excommunicatione a Cael re notata, ad unguem cadere in nostram, monstrat Tiraquellus prolatis in eam rem mutris iuribus. Ex quo colligit,excommunicationem non esse iuris C

nonici inuentum. Hoc vel prorsus respuendum, Vel ira accipiendum est, ut aliqualis quidem adumbratio excommunicationis illius, cuius D. Paulus primum exemplum

720쪽

6ι6 Pars IL Caput XVII.

exemplum scripto aperte consignatum in Christiana Ecclena statuit praecesserit in Ethnicismomon tam ei alta ut idem sit nostra excommunicatio , quod fuit illa apud Ethnicos criminosorum insignium segregatio. Diuersissima enim utriusque ratio est, quamuis non nulla adiuncta sint utrobique similia, de analogia inter utramque nonnulla cernatur, ut patet 'ex illis quae in hanc rem habent Hieronymus Magius in notis ad finiiij Probi Alcibiadem, Budaeus annotat. poster. in Pandectas, Anastas Germonius i. I. de immunit.C. 12. Duarenus l. i.de sacris Eccles. minist. c. 3. Ribade-netrat. I. de Principe c. 33. Victorellus ad i. I. instit.

alij, ex quibus varia in hanc rem delibaui l. . de vir

. Nunc ad ea breuiter addo nonnulla,cu quoad Graecos & Romanos, tum quoad alias gentes. E tquoad Grarios quidem, scribit Tullius 3. de ossi c. Athenis decretum fuisse, ne deuotis,sive similitudinaria illa quam usurpabant excommunicatione pC .cussis, via cum errabant monstraretur. lidem omni bus execrationibus onerabantur, per ministros ministrasque sacrorum, autore Plutarcho in Alcibiade, Minqq. Rom. c. 43. Post solemnes ver ' imprecationes , quod habet in Aristidis vita idem Plutarchus, mittebantur in mare candentes massae ferreae. Eraiamus chiliad. r .cent. 2 c. 8 . in adagio, αρας ἱέροὶ, huic excommunicationi, subrogatam Christianam est a bitratus. Est apud Platonem s. de legibus alia Christianae excommunicationis praedelineatio, quam Fiacinus ad i. i o:ciusdem operis, admodum exacte no--am excommunicationem adumbrare pronunti uit,

SEARCH

MENU NAVIGATION