장음표시 사용
691쪽
usurpem clarorum beatorumque Patrum prata peragrans de illorum russeto collegi. Quorum rosae,aquae latere laci ac Verbi qui carnem assumpsit manante, rigantur & a iugi sanguinis indidem orti rivo, rubro colore tinguntur, totumque mundum suavi odoris . fragrantia replent. Qui & splendore suo firmamenti luminaria vincunt, & vitae sermonem continent. Quorum ellychnium nunquam decidit, & lucerna non comminuitur, 3c oleum non absumitur, & lampas nori quassatur, & flamma non extiriguitur. Nam crucem gestant pro virga, Euangelia pro pera, chariatatem pro pedo ac fistula , quibus omnious Christi gregem rationis participem pascunt. J
De Excommunicationse virulentia, Iuri peritorum o Theologorum judisium . .
I. ECUNDv Μ SS.Patres,magnae apud fideles autoritatis est iensus Doctorum , ad quem proinde veniendum est. Non sunt autem alij in hoc negotio Doctores exquirendi, quam qui tractant sacros Canones,aut Theologiam: quod utrique, ex diuersis licet principiis, de excommunicatione disse- Iant,cqtpri non item. Nam quae interdum Iuris Ciuilis Doctores de excommunicatione tradunt , non 'quatenus Iuris Ciuilis professores proponunt , sed quatenus iidem iuris utriusque peritiam profitentes, in argumento Iuris Ciuilis proprio versantcs, excur-
692쪽
runt per occasionem ad materiam alterius subsellii Etsi vero parum resert, Theologine,an Iurisperiti referantur priore loco : nec in controuersia de praecellentia Doctorum Iuris Pontificii ac Theologorum, velim alterutri parti praeiudicare , tamen Iuris peritos reseram priore loco, saluis semper Theologorum i ribus, quibus nihil idcirco decestiirum per hanc collocationem , inde monstrari potest cum Philone in Cosmopoeia,quod aurigaru sedes sit postrema; & rector nauis qui in posterioribus ac extremis partibus
locatur , anteriora occupantibus, non concedat de
praestantia: quippe cuius in manu, inquit Philo nauis ipsius sarcinarumque salus sit posita. Excutitur dictum quorundam Iurisp. quod excommunicatio nonsit parna. Σ. Facto igitur a Iurisperitis initio, suerunt inter
eos nonnulli, qui minus seruisse videantur ingene rando excommunicationis horrori, cum negent excommunicationem poenam este, eo quod sit medici na.Ita refert Gerso lect.4. de vita spirit. corol. I a. initio, tui addit. At vero si excommunicatio non est poena, quid aliud poenam appellabimus 3 Nescio vere. Noni him poena est, sed damnosissima poena.J Subdit quam inanis sit ratio, qua Iuristae ad id affrinandum sunt adducti. Non enim vis medica tollit excommunicationi rationem poenae.Omnis quippe poena, saltem quae non exterminat noxium, habet ratio- .nem medicinae,ut Gerso ibi bene admonet,& Simancas in Cathol.instit. titulo 1 .nunt. 3. Platonem & S.Chrysostomum in eam rem iam protulimus cap. s.
693쪽
Quare merito Panormit. cum alias,ob rationem praedictam, negasset excommunicationem esse poenam, contrari postea docuit, nec uno in loco, ut obse uat Sayriis l. .thesau. c. I 7.num. I 6. Alij luristae idcirco negarunt excommunicationem esse poenam,quod
liberum sit homini, resipiscendo & satisfaciendo,curare ut expediatur ab eius nexibus.Ita additio ad singui. i 3 o. Mathesilaninum. 16. Sed neque haec ratigest idonea. Non enim si quis trudatur in carcerem,
ob moram culpabilem in dissoluendo debito quod
potuit potestque disiblucre, negare reuera licebit,carcerem illi poena esse. Quare ratum esto,excommunicationem vere esse poenam,& quide damnosissimam,
quod passim agnoscunt Iurisperiti, demptis illis perpaucis , fortastis non nisi de vocabulo litigantibus, quos memoraui. Optime id tradit Guliel. Benedictus
repet.ad cap .Rynutius. de Testam.*.mortuo testatore, num. 28 I.& seqq.Multi in hanc rem fusi sunt,ad titu lum de sent. excommula. & variis locis quae signauit Chastanaeus consit. I. arguincto 2.pro parte iacgatiuanum. 17.Videndus item Couarr.in cap.alma mater. p. i.in initio, num .9. Ac ne infiniti esse cogamur, pauca quae nonnulli ex Iuris Doctoribus, luculentius fereque extra locum dixerint, libasse sontenti, plura coaceruare consulto abstincbimus. Constipavit varia in hoc genere ex variis, Petrus Lenauderius tract. dc Doctoribus, p. I. q. 18. cum quaerit, an Doctoratus ti tutus, possit excommunicato conferri. Respondet enim cim Bariolo in I. Const. Cod. non posse, idque negat debere mirum videri, cum apud Doctores Iuris,tantopere sordeat ac foeteat excommunicatio.
694쪽
contrarium ex pluribus Iuris D D. astruitur.3. In primis ergo, excommunicatus apud Iuris- peritos habetur infamis, ut videre licet in Glossa ad cap.insam.6. q. r. & ad i. i. quo temp.mil. inuest.pet. deb.Idem diserte habet Baldus , que allegat & sequi Ludou. Rom. singul. 682. Nec vacillat, aut se ex parte retractat singul.689.cum ait excommunicatum ex causa famosa, infamem ess e,id quod etiam habent Innocentius & Archidiaconus, quos ibi adducit Romanus. Verum ipsemet ibidem, explicat se nomine cause famos , intelligere omnem iustam cautam verae excommunicationis. Atque adeo hoc dictum in speciem restrictum,non aliud fert, quam quod prius illia anitate uniuersaliter dixerat. Aghaec, cxcommunicatus apud Iuristas, consecturhaeretico. Ita Glossa ad c.fin. de poen. dc Panorm.in c. a. de Iudic. AEquiparatur etiam infideli,iuxta Baldum addit. ad specula. tit. despons Interdum vocatur membrum Diaboli. Sic Glossa cap. dilectis. de appeti.& in cap. audi denique. I I. q. . Eodem pertinet,quod Glossa, Hostiens. ac Panorm.in cU. itaqiiorundamde Iudaeis, aiunt diabolum esse sicut agasonem excommunicati: nec aliter eum circumagere,quam rusticus circumagat iumentum suum. Idem Panorm. in rubr de sent .excommvn.num. . pro comperto statuit, Diabolum post excommunicationem longe plus posse in
excommunicatum, quam posset ante excommunicationem: citatque xextum cum glossa cap.audi. D. q. 3.
Ibi enim glossa, adhibet eam comparationem de pecore aut rumcnto Satanae. Iuuatque etiam ad eam mentem
695쪽
Sensis Iuris'. N Theolog. 61 I
mentem cap.mis iniur.*.his autoritatibus. insine. a . . i. Existimarim eodem pertinere,quod dixerunt Paulus de Castro & Iason ad l .s quis id quod. ff. de iuris
Om. iud. nimirum excommunicatum rite conferri
cum aue, quae foede lacerata sit unguibus accipitris, aut etiam quae a valentiore hoste peius sit deformata. Haec enim non possunt accipi secundum carticem verborum , ac proinde accipienda sunt de accipitre Tartareo,& mala bestia my stica.' . Vulgatissima est in Iuristarum scriptis, comparatio excommunicati cum mortuo. Adhibuit eam Innoc.inc. grave. de sent. excommvn.& subscribunt communiter DD.ad cap. Wr venerabilom. qui iiiij sint legitimi,quo capite excommunicatio dicitur mors.Inde vero infert Simon Maiolus l. 3. de irregul. cap. 2I. num. a 3. si canones pro aliquo delicto intentent ex communicationem , principem pro eadem iniquitate Posse intentare mortem corporis. Quod iis quidem non probabitur, qui pro exigua summa excommunicationem decernunt. Accommodandum vero cleo modo quo fecit Chassanos consilio i. argumento a. Pro parte negat. num. I 7. nimirum quod ut ille ait,)vbi de Iure Civili pro delicto quopiam imponitur
poena mortis, de Iure Canonico imponatur excommunicatio & anathematigatio. Ita Abbas cap. per venerabilem.laod si iij sint legit.notab.vit.& in cap. 2.de maiorit.& obedient. & in cap. I.de furtis, insine, rursusque in cap. i.de homicid.item in sine.Hanc incommunicati δc mortui comparationem, ex Iurisperitorum praecipuis illustrat Guliel. Benedictus repctit. ad cap. Rapnutius, de Testam. f. mortuo itaque Testatore,
696쪽
s. A collatione excommunicati cum naturaliter mortuo, venio ad aliam collationem excommunicaticum mortuo ciuiliter, quam ineunt nonnulli Iurispexiti.Sic enim nonnulli excommunicatum componunt
cum deportato,quod erat genus exilii funestissimum, eique poenae suffectum, qua olim criminosissimis interdicebatur aqua & igni, ut habetur ex Vlpiano l. cff.de poenis, S l. 3.Tadl.Iidiam peculat. & ex Nouellacte nupt deportatio tamen Cum deportato igitur,ex- Communicatum confert Glossa f. t .veth .interdictum. Instit.quibus modis ius pat.pot.solu.Idemque voluisse videntur, quotquot excommunicationem contulerunt cum co cui sit aqua.& igni interdictum, quos infra allegabimus tractantes Ethnicas adumbrationes cxcommunicationis Christianae. Nonnullos ea collatione vias refert Ripa ad i. si constante. ff. soluto m trim.num. - . &Chasi anaeus consilio I. argumento a. pro parte negat.num. i7. Et quanquam huic comparationi obiiciuntur aliqua,nobis tamen in praesentia susscit, quod ob nonnullam inter deportatos MCxcommunicitos proportionem , visum sit grauibus
autoribus, non male virosque componi. Aptiorem esse cxcommunicati comparationem cum relegato,
docet ibid. Chassanaeus post Glossam in cap .pψευ-lis,de appellat.& aliam glossam ad Leius A ff.detest .vbi tamen deprauati quidam Glossic Codices,tegunt, haeredatio pro excommunicatio
Nolo ulterius in iurisperitorum sensu quoad hoc negotium proponendo, haerere. Videntur cnim quae dixi ad horrificam excommunicationis faciem exhibendam stissicere. Qui plura volet,adeat Cardinalem cap.Nihil. I 1.q. .ubi ex mente Iurisperitorum μ.m
697쪽
Iignitates excommunicationis enumerat, quas Ber- nardinus de Bustis,& ipse pro Ecclesiaste Iurisperitus non contemnendus,p. a. Rosarii serm. 37. diffudit in sex supra viginti. At Rebutas ad Concordata Galliae tit. de excommunic. duas supra sexagirua numera
6. Iam apud Theologos,quanta sit excommunicationis virulentia, legere licet in . d. r8. aut aliquot sequentibus, vel iustis tractationibus de excommunicatione. Immensum profecto fuerit, quae ab eis in hanc rem sunt conscripta,colligere, & hic adscribere. Nemine quippe; plane inquam nemine dissentiente, deterrimum statum in quem excommunicatio hom nem coniicit,passim celebrat. Et sicut exactius quam Iurisperiti res excutiunt, ita vix est inuentus inter eos, qui errore illo implicaretur, quo nonnulli Ihiris- periti laborauerunt: nimirum quoa excommunicati sit externa duntaxat poena. Omnes enim Theologi, excommunicationem poenam esse non mere ext nam, sed ad animam usque pertingere confirmarunt. Quia vero munus Theologorum est, fidei dogmata aduersus haereticos propusnare,& offucias ab eis immissas dispellere ; idcirco cum Lutherus, doque eiuSpopina nonulli, excommunicatione Christianam ad
inane terriculamentum, & minarum ostentationem damnis vacuam reuocare tentarent, insurrexerun
magnis animis Theologi, vindices huius Ecdlesiastici gladii,& quam formidanda dc expauescenda essent vulnera quae inser solide & erudite demonstrarunt-
698쪽
Itaque inserendam Soli ipsi lucem suscipit, quisquis quod per se est euidentisimit, collustrarc in animum
inducit, ficmpc quod de Theologorum sententia, ex communicatio malignum quid sit ac virulentum. Adscriptiove vero singularium testimoniorum ETheologis petitorum, consulto abstineo, quod eo- .um vel delibatio,in immensum esset excretura. T. Communiter porro dc Iurisperitorum &Theologorum unanimem sensum de excommunicationis iusto horrore & malignitate, illud aperit,quod utrique magno consensu amrmant, excommunicationem iniustam cum facile depelli non potest, si intentetur,censeri incutere graue metum, cadentem inconstantem virum,ut post agitatam utrinque dissicutitatem,concludit Ludou.Rom.consilio 369. num. Io.& Gigas quaest. 36. de pension. suffragantiisque permulti,quos appendit δc sequitur Sancheg L .de M trimon disp. s.an. I7. &alij quos item adducit ac sequitur Castro Palati operis moralis trach. a. disp. i.p.
Exempla Summatum quibus excommunicatio hor
ribilis o valde extimescenda visa es.
r. VFFRAGIO sapientum hactenus enumeratorum, adiungo sensum alterius ge- 'neris sapientum, hoc est Summatum secuit,quod eorum aururitas in o em partem momenti plurimum
699쪽
plurimum habeat: & existimandum sit, cum & ipsi copioso coelesti lumine persundantur,dc eorum consilio abundent qui sapientia valent plurimum, nihil illis tantopere formidandum videri eotuisse , nisi
quod reuera iuste timorem faceret, essetque sine dubitatione,metus ac horroris idonea materia.
Philippus, inter Christianos primus Romanorum Imperator, ob vitam ea fide quam profitebatur indignam,ὶ S. Fabiano Papa excommunicatus, & humilitatis Christianae specimen insigne praebuit,& quantopere excommunicationem extimesceret, demonstrauit: factus per omnia dicto audiens,ut relaxationem iniectorum vinculorum exoraret. Rem gestam,
praeter caeteros posteriores, describit in hunc modum Eusebius i.6. histor. c. 1 . fVbi Gordianus sex annos Romanum gubernasset Imperium , Philippus una cum Philippo filio succedit. De hoc traditum nobis est, quod Christianus fuerit;& in die Paschae,id est in ipsis vigiliis, cum interesse voluisset,& communicare mysteriis, ab Episcopo loci non prius esse permissiam, nisi confiteretur peccata sua, & inter poenitentes si rei ; nec ullo modo copiam sibi mysteriorum sui ram, nisi prius per poenitentiam culpas, quae de eo ferebantur plurimae, diluisset. Ferunt igitur libenter eum quod a Sacerdote imperatum fuerat suscepisse, diuinum sibi inesse metum, & fidem religionis plenissimam,rebus atque operibus comprobado.J Hunc Pontificem, fuisse S. Fabianum, omnium una prope: est sententia,ut notat Baron. anno Christi 146. num.
9. Et qMnquam ex verbis Eusebii videatur tantum haberi, Philippum fuisse duntaxat prohibitum in-gr u Ecclesiae, tamen ea locutione passim apud Ve-
700쪽
teres delignatur exclusio quoque a Sacrametis,& diuinis ossiciis reliquaque cum fidelibus communica tione, quae maxime in templis & sacris Conuentibus inibi indictis, locum habet. Praeterquam quod si fuit Philippus sollicitus de exsolutione ab ea cxcomuniacationis portiuncula , quae aditu Ecclesiae prohibet, quis non agnoscit, quanta iustius exigatur sollicitudo , pro exsolutione a plena dc integra excommuniacatione, lualem cap. 2. expressimus Θ2. Longe aliter erga S.Babylam Episcopum Antiochenum , se gesserat idem Philippus, si vera sunt quae habet Chronicon Alexandrinum anno i. Decii. In re inter Historicos sacros obscurissima & implexissima,aliquid quod sublucet attingere,non erit ut spero Lectori grave. Tametsi enim sensum Philippi de
iusto excommunicationis timore , non licebit hinc colligere , sed potius exacerbationem horrendum in modum efferatam, tamen iuuerit id attigisse, ut constet quae esse potuerit praeter caeteras, idonea causa
molis malorum,quae postea Philippum cum suis mi sere oppressit.Sic igitur habet Chronicon. Ex maiorum relatione l& hoc de Sancto Babyla , suti B.
Leontius Antiochiae praesul ante haec tepora narrauit didicimus. Decius hic, S. Babylam, non solum ob Christi religionem interfecit, sed quod ausus esset Philippi Imperatoris coniugem, &ipsum Philippum uti Christianos, Philippum rcum caedis in ab aditu templi arcere. Crimen autem Philippi, hoc erat: Philippus ille iunior, cum imperante Gordiano, de quo diximus, prouinciae Praesidem ageret, Gordianus illi fili, tutelam commisit. Gordiano Imperatore postea fatis extincto, Philippus interfecto filio Imperium arripuit.J
