De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

Exempla Summatum. 61 7

arripuit. J Inferius autem sub Carini & Numeriani imperio,anno Christi as s .idem Chronicon alium S. Babylam aeque pro Christo occisum recenset: quibus astipulatur corum sententiae, qui duplicem S. Baby-lam agnouerunt, inter quos Nicephorus reclamante licet Baronio in notis ad Rom. Martyrol. die 2 . Ianuar. Indidem etiam deprchenditur, unde S. Aldeum is l.de laude virginit.cap. i 7.& alij, quae de uno Ba byla alicubi scripta inueniebant,referentes ad alterii,

adducti sint, ut dicerent, S. Babylam Antiochenum, passum esse sub Numeriano eo quod illum ab Ecclesia expulisset: quod in Numerianum nulla ratione quadrare poste, videtur per se manifestum. Quid cnim Numeriano Imperatori Gentilissimo,cum aede sacra,vt dici possit,ne eam subiret, prohibitus fuisse a S. Antistite, obiiciente caedem innoxij ab eo patra-,tam; quod obiecisse S. Babylam et Imperatori quem arcuit ab ingressu Ecclesiae, testificatione S. Chrysostomi est exploratum. 3. Tametsi autem video , fidem Chronici Al xandrini in narratione martyrij S. Babylae aliquoties nutare,eo quod cum narratione quς apud S.Chrysostomul.de S. Babyla cotra Gentiles legitur,non semper consentiat: in eo tamen maxime arridui, quod imperatorem illum Romanum, ob quem ab Ecclvista expulsum, in carcerem contrusus est S. Babylas, ait esse Philippum. Id enim plane necessarium videtur assirmare. Nam S.Chrysostomus manifeste agnoscit,

illum Imperatorem fuisse Christianum,quod de solo Philippo valere posse, non est dubium. Iuuerit aliquot S.Chrysostomi plagulas decerpere, ex quibus manifestum inadat, quod dico illum Imperatorem

s fuisse

702쪽

618 Pars I L. Caput XVI. i

scisse Christianum. Eundem inquit quoquo te vertas,tum ab imperij amplitudine , tum armorum sexocitate terribilem,quasi vile quoddam ac nullius pre- iij mancipium, sic a Dei templo exegit. Tanta adeo cum constantia atque animi praesentia, cum quanta pastor scabiosam,ac morbidam ouem ab ovili excludit, dum prohibet ne laborantis ovis morbus, ad reliquum quoque gregem contagione serpat J Et mox.s Ergo ipsum Imperatorem, statim is qui illius imperio parebat, rexit: & ei qui omnium dominator erat, subditus iura dedit', atque adeo aduersus eu damnationis calculum tulit.JRursus insta. DPropterea certE, se ipse totum a terra in coelum transferens,quasi iudici ipsi adsisteret,ipsumque audiret iubentem, ut sce- aestum, atque inquinatum illum a sacrosancto grege expelleret, sic eiecit& a reliquo armento separauit. nihil prorsus respiciens eorum omnium,quae videbat, quaeque terrifica aliis videntur: quin potius illos viriliter , atque admodum generose expellendo, diuinis legibus vim ac tyrannidem patientibus opem tulit JPaulo post addit, S. Babylam Imperatori ingressum stentanti, dextram in pectus impressisse ; & ingressu iarcuisi riseruata omni moderatione quoad verba. Sic i

inquit)miserum illum a sacrosanctis claustris arcuit.J i

Subdit continenter, uantum gloriae ex ea Imperato- tris submotione accesserit Christiano Episcopo, etiam iapud Ethnicos satellites , prae Ethnicae superstitionis i Antistitibus, qui aduersus Imperatorem, ne hiscere ;quidem fuissent ausi,cum tamen S.Babylas intrepidς, eum sibi subesse ea in re debere,quippe Christianum, ici agnouerit & facto prodiderit. λrgo Babylas lin' lquit ut dictum est, tum eos qui nond*m Christiti' i

703쪽

Exempla Summatum. 619

dem roceperant compescuit: tum eos,qui iam receperant,religiosiores etiamnum reddidit , ut non priuatos homines modo,sed Sc milites, S militum duces, dc praefectos : planum faciens , ipsum etiam Regem, esimque qui summus fuerit, apud Christianos, nuda tantummodo esse nomina: ac dum vel poena irroganda , vel honos deferendus fuerit, quisquis etiam diadema pestet, hunc vel infimis quiuisque adaequari.JInferius addit Babylam patrem, filii huius amore flagrantem ob eius exitium valde moerentem, sic se gessisse .Eundem Imperatorem, vocat familitiem, sic

discipulum, ac domesticae,& in spiritu,Babylae filium. . Ex his D.Chrysostomi plagulis, & ex ipsa exclusione ab Ecclesia, luce clarius videtur, Imperatorem a S. Babyla correptum,suisse Christianum.Ex quo aperte sequitur,non alium esse potuist e,quam Philippum, ut affirmat Chronicon Alexandrinum. Cui t men quoad alia nonnulla,non couenit cum S. Chrysostomo, atque adeo quoad illa deserendum est. Vt cum ait, S. Babylam caesum a Decio , quem S. Chrysostomus contrusum in carcerem ab illo ipso quem excommunicarat, disertὸ tradit: moxque e carcere, eductum ad supplicium. Item quod causam excommunicationis , ait fuisse, caedem Gordiaui iunioris: quam S.Chrysostomus profert longe asiam,nimirrum caedem pueri regii ex alia gente quam Romana, pe fide & contra foedus ictum,patratam. Praeterea quod vult, imperium 1 Philippo arreptum, extincto puero post Gordiani mortem ex morbo. Cum tamen ce

tu sit, Philippum insurrexisse in Gordianum patrem, dc eo occiso arupuisse imperium. Sed hos & alios Cliconici de S.Babyla nodos, non recipio extrican dos,

704쪽

dos,contentus ex eo assumere, Imperatorem 1 S. Ba

byla sacris prohibitum, fuisse Christianu, atque adeo non alium Hille quam Philippum, cui melios mens fuerit erga S .Fabianum, quam erga S. Babylam. Sed ab hoc breui diuerticulo ad quod nos argumenti assinitas traxit,regrediamur in Viam. s. Theodosium Magnum Imperatorem, ob caedem Thessaloni ensium praecipitanter, & iracundupatratam,excommunicauit S. Ambrosius, celsitudine animi,quae latum Pastorem deceret. Extollit ca Gel

sus Papa epist. 13. quae est ad Episcopos Dardaniae. Theodosius Imperatorum Romanoru fortitudine,ac potetia & sapientia clarissimus, imperii aute amplitu'dine nulli secundus,ea fecit ac pertulit ad exorandam

exsolutione ab excommunicatione, quibus satis superque testatum iacit, quanto excommunicationis horrore tangeretur. Narrat diffuse historiam Thcodoretus l. s.histor. Eccles.c. II. attigitque ipse S. Ambrosius in monodia sub em, cum de eo ait: f Dilexi

Virum qui magis arguentem, quam adulantem prObaret,strauit omne quo utebatur insigne regium, de

uit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei

aliorum fraude obrepserat. Gemitu & lachrymis ora uit veniam. Quod priuati erubescunt, non erubuit Imperator publice agere poenitentiam, neque Vllus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. JHinc quanta laus Theodosio accesserit, disce ex Facundo Hermianensi l. ia. pro tribus capitulis,c. vitiam . Beatae inquit recordationis, maior Theodosius Imperator, cuius semper memorabilis erit in Ecclesia Christi memoria, quamquam saepe de magnorum barbarorum praeliis, & de maximorum tyrannorum Miumphauerit:

705쪽

Exempla Summatum. 621

Giumphaueritmon tamen ex huiuscemodi victoriarum frequentia , in quibus Traiano filio gehenna comparari non potest,ueram meruit gloriam 1, sed de supplici& publica peccati sui poenitentia, quam expugnato regali fastigio placide atque humiliter Antatistite Ambrosio castigante suscepit, & indictum sibi debitae satisfactionis tempus, ab Ecclesiae communio ne remotus, impleuit. Piὸ admodum credens, & Ω-pienter intelligens, quod non ex temporali potesta te,qua fuerat etiam Sacerdotibus Dei praepositus, sed ex eo peruenire posset ad vitam, quod illis erat ipse subiectus.J6. Ex hoc regio & Imperiali Imperatoris per omnia maximi exemplo,sic disputat S. Augustinus honi.

0.ex so. ut suadeat exhorrescendam esse cxcommunicationem,& Antistiti eam intentanti,humiliter de ferendum. f Agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia,ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat,occulte ago,apud Deu ago, nouit Deus qui mihi ignoscit,quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est, quin solueritis in terra soluta erunt in coelo Z Ergo sine. causa, sunt claues datae Ecclesiae Dei Z Frustramus Euangelium Dei,frustramus verba ChristiὶPromittimus vobis quod ille negatὶNonne vos decipimus Iob dicit,s erubui in conspeetu populi confiteri peccata mea. Talis iustus Thesauri diuini obrieti, tali camino probatus, ista dicit:& resistit mihi filius pestilentiae,& erubescit genu figere sub benedictione Dei. Quod non crubuit Imperator, erubescit nec Senator, sed tantum curi lis superba cervix, mens tortuosa fortassis simo quod no dubitatur, propterea Dcus voluit ut Theodosius Imperator agens poenitentiam publicam in conspectu

706쪽

eonspectu populi, maxime quia peccatum eius celar. non potuit erubescit Senator, quod non erubuit

ImperAtor 3 Erubescit nec S enator,tcd tantum curi lis,quod no erubuit imperatorὶ Erubescit plebeius,siue negotiator,quod non erubuit Imperator3Qus ista

perbia est3JEt l. s .de Ciuit.Dei c.16. Quid autem fuit eius Theodosiij, religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam Episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorumdam, qui ei cohaerebant, vindicare compulsus est : & ecclesiastica coercitus disciplina, sic egit poenitentiam, ut imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans , magis fleret Videndo prqstiatam,quam peccando timeret iratam Haec ille secum, & si qua similia quae commemorare longum cst,bona opera tulit,ex isto temporali vapore

cuiuslibet culminis & sublimitatis humanae.J . Arcadius Theodosij filius Imperator, ab Innocentio I. percussus excommunicatione, ob Vexatum S. Chrysostomum & male habitos legatos Sedis Apostolicae,ut ex Gennadio,Glyca,Nicephoro,refert Baron. anno Ao . demississime te gessit,& absolutionem ab excommunicatione humillime poposcit. Iuuat ipsam eius epistolam ad Innocentium, a Georgio patriarcha Alexandrino in S. Chrysostomi vita descriptam,hic referre,ut tanti Imperatoris erga Christi Vicarium reuerentia, & desiderium exsolutionis ab excommunicatione, patefiat. Sic habet. Homines quicunque recte sapiunt,utique norunt,quod ea qua ignoratione sunt, non ipse Deus, non etiam leges

plectunt supplicio: sed & nemo pro alterius culpa iudicio sistitur.Hac ratione motus, scripsi cupiens ve-

707쪽

Exempla Summatum. 62, 3

strae paternitati plenius satisfacere. Nam Deo teste. coria n quς contigerunt Episcopis & Clericis vestris, nihil rescivi, quin ipse innocens sum sententiae eorum.Mox enim Vt ea intellexi, omnimodam expetiui ultionem de authoribus gestorum,quae alioqui Deum minime latcbant. Nam n tanti per eos admissi flagitij particeps ipse fuissem aut complex, utique eos non tot diuexassem aut affecissem incommodis. De Beato autem Ioanne Constantinopolitanae Eccles et Episcopo , cuius memoria sacrosancta est, quod aduersus

sum gestum, non id mea uniusculpa contigit fieri, fed Episcopis ipsis adscribendum venit, qui asseuer bant ipsiim quiddam absurdum aduersus Canones sanctae Nicenae Synodi admisis e , quare dignus est habitus deiectione. Isti si quidem in capita sua rec perunt eam sententiam. Ipse igitur eorum verbis per suasus, ut qui essent Episcopi, simul etiam prouidens, ne quod schisma in Ecclesia propter hominem unum

oboriretur, neu eius membra in partes distraherentur, tamets segregari debuerant a communione S cramenilarum. Et quidem illi plane peracri increpatione sunt digni,ut qui illegitime ac praeter Canones aduersus eum tale quid ausu temerario gesserunt. Pprro nos qua in re peccauimus, siquidem Sacerdotes veritatem aduenati,nobis imposuerunt suo mendacio 3 Attamen ex his qui hic aderant peregrinis misi. ad vestram sanctitatem: qui utique debuerant vobis rCnunciare, quae haec consecuta suerint omnia, si qua in rc ipse suerim author istius rei gestae: si me huic dramaticae, aut commentitiae scenae permiscuerim, quasi consors fuerim arcanae istius conspirationis. Animaduertat in eos prout vult sanctitas tua. Noe

708쪽

6r,4 Pars II. Caput XVI.

& ipsi consulimus, & fieri volumus ad aliosum cor

rectionem. Deinceps paterna tua sanctitas, nosa, hortetur,& moneat,non item condemnet segregans,

quas expertes nec ulli acquiescentes ordini,a Christi grege, & intaminata communione pretiosi Corporis& Sanguinis ipsius, quando reliqui omnes horum perceptione censentur digni.Id enim ut fieret ab istis

aduersus B.Ioannem, aegre nec malevolo animo pe

misimus. Sed enim ipsi esslagitamus a vobis condonari veniim, pro eo quod inique gessimus. Quod si

nos adoriente rursus morbo altero,verbere opus saerit, pro modo delictorum moderata castigatione uti tor , non item eam ipsi deprecabimur aut excusabis mus: Immo eam correptionem Domini, exprompte

de alacriter sustinebimus, non subtrahemus, aut defectemus ab ea. ssem enim diligit Dominus, castigat, iuxta Apostolum.Tantum est,ut ne priuemur saluta ribus symbolis. De filia autem tua Eudoxia, noueris Pater, pro modo sua ostensae viccm poenae haud mediocrem ei rependisse. Quo facto contigit,ut per eamafilictionem,& moerorem animi,deliquio,& languore tabescens in lectulo decumbat. Itaque & eam reddito dignam, ne hinc emigret, exors sanctorum mystcriorum Saluatoris nostri Dei. Ne illi multivariam irroges vltricem poenam.Non enim percutit Deus bis

in idipsum. J8. Arcadij filius Thςodosii magni nepos, iunior

Theodosius, & ipse Imperator, quanto excommuni cationis horrore tangeretur, argumento est,quod ad nomen evanidum excommunicationis, a Monacho nullam ob causam idoneam, ac ex nulla potestate Vibratae , adeo perculsus est , ut quiescere nequiverit donec

709쪽

Exempla Summatum. 62S

donec lucrctur. Rem describit Niceph. l. I .c. 4.&his verbis Theodoretus L s. histor. c. 36. Vir quidam

vitam excolens monasticam animo paulo audaciore praeditus,ad Imperatorem rei cuiusdam petendae gratia accedit. Quod cum sepius frustra secisset,impcratori Ecclesiastica interdicit communione, vinculoque Ecclesiae ei iniecto, discedit. Imperator autem iidccum primis excellens , accedens ad palatium , cum tempus instaret conuiuij , de omnes conuiuar adesia sent,dixit se non prius capturum cibum quam Ecclesiae vinculo solueretur. Proinde 'num ex familiaristimis ad Episcopum mittit, oratum , ut potestatem faciat et,qui ipsum ligauerat, vinculo soluendi. Cum autem Episcopus respondisset, non debere cuiusque vinculum admittere , significassetque eum solutum est e,non tamen solution e illa contentus est, donec ille qui eum ligauerat, magno cum labore conquisitus, communioni illum restituisset. Eiusmodi namque erat Imperatoris crga leges diuinas fides. Exemplum tantae in Theodosio teneritudinis con scientiae , annulatus est Theodosiius Abbas apud Sarium t. I.Nam ab uno quodam tuorum Monachorum quem excommunicarat, vicissim percustiis excommunicatione, noluit ad altare accedere , quin prius

exolueretur.

9. Desiderius Rex Longobardorum, homo cor datus,& in rebus gerendis acer ac solers, sed perfidus ac impius, & ad regni fines proferendos omnia diui na & humana iura calcare paratus,cum in progi cilione ad Romanam urbem vastandam , Adriani Papa' nuncios & cxcmplar inrorti in cum anath malis,nisi regrederetur, accepist et , Perinde ac si de coelo unus

710쪽

6α6 Pars I I. Caput XVI.

fulmine esset, ingenti horrore correptus,cum esset in manibus certa victoria, praecisis moris omnibus confestim repedavit. Rem gestam miraculo vix absimilem, narrat Anastasius in Adriano I. & Baron. anno

Henricum III. Imperatorem , quantus inuaserit excommunicationis timor,quanta secerit de sustinuerit, ut gladitim Ecclesiasticum defugeret, fusissime pexsequitur Albertus Pighius i. s .Ecclechierar.cap. 2. Quodque mage mirumςst , fuit Henricus, perditissuine deprauatis & homine potius Paganissimo quam. Christiano Imperatore dignis. moribus: insipientiae

vero consummatae, o ad summum prouectae fasti gium. Probra eius,ex multis illius aeui historicis delibauit Bellarminus l. . de Rom. Pont .c. I 3. Sc diligenter Baronius ab anno Christi prauertim Io 3. In cxcommunicationis tamen timore & horrore sapuit,

etiamsi fructus dignos timoris illi-s non ediderit. Sunt qui eum timorem,mere seruiliter seruilemacmpcr fuiste velint, nec ex fusa spiritualis exiiij profectum. S ed cum Dei solius sit scrutari corda, lubens illis hoc iudicium permitto,mihi non arrogo. io. Otho imperator Henrici aucupis filius,Princeps alioqui circunspectissimus, ausus falcem in alienam messem immittere,& Episcopatum e loco humiliore transferre Magdeburgum ; Bernardum virum sanctum Halberstadiensem Episcopum , qui suae Dioecesi eripi Magdeburgensem parochiam aegre ferebat , Obsistentem expertus, cum dedit in vincula. Sed ab illo paulo post cxcommunicatione percussus, rediit ad cor, & impacti Ecclesiastici gladij vim extimescens, quaecunque contra ius fasque susceperat, leuocauit;

SEARCH

MENU NAVIGATION