De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

Alia caus neglectus ex m. 66

municationes nimis crebro ac frequenter vibrentur. Quam causam neglectus excommunicationum, aio esse continentem priorit,quia si excommunicationes ferrentur tantum pro rebus plane grauibus, manifestum est quod perraro & infrequenter ferrentur. Ontimum ergo fraenum hac in parte esse debet,quod materia accommodata excommunicationis, non sit nisi peccatum plane graue & enorme,quod certe non est adeo frequens. Deinde quod ultra notabilem peccati grauitatem, & vc solus supra adductus, ait, enormitatem, necessariae sinῆ aliae quaedam conditiones cum ex parte peccati, tum sX parte peccatoris. Nam peccatum debet esse aliquo nἰ9do pendens Amedicabile. Item debet habere adiunctant rebellionem & contumaciam. Peccator autem debet agno1cI . ita affectus, ut merito sperari possit fiuctus aliquis extam graui coercitione, nisi li qpando bonum commune in eam neccssitatem coniiciat, quaecunque iit subiecti dispositio. Ordinarie tamen res se habet ut dixi. Haec igitur si a Praelatis attendantur,non est dia bium quin minuenda sit excommunicationum stequentia, & auertendus hinc progerminans contemptus. Sed stabiliamus breuiter tres praedictas conditiones,ne gratis eas astumpsisse,ad recidendam

μmo ob culpam prorsus praeteritam excomm

nicandis. Peccatum ob quod excommunicatio insertundebere esse aliquo modo pendens in suturum, vi-- detur

752쪽

668 Pars II. Caput XIX.

detur perspicuum.Nam peccatum quod prorsus prae terierit,& nulla ratione perstet,saltem quoad obliga

tionem satisfaciendi, non est idonea excommunic tionis materia: alioqui facile contingeret,ut iam eme ..datus,& paratus Ecclesiam audire,mucrone Ecclesia

stici gladij transfoderetur, quod constat abhorrere amente Ecclesiae. Vnde cap. Romana.de sent. excommvn. in 6. vetatur excommunicatio pro praetentis

culpis. Et idem habetur ex cap. i Epigcopus. II. q. 3.& ex infinitis iuribus , quibus mandatur praemittendam esse excommunicationi monitionem:quae certa non adhibetur pro peccato praeterito, sed pro suturotantum,eliisve reparatione.Quare ob peccatum prorsus praetetitum, & deinceps nullo modo pendens, non potest ferri excommunicatior quae est comm nissima, cum Theologorum,tum Iurisperitorum docti ina.Ita ex Theologis Soto in A.4. 22. q. I. artic. 2. conclus. . Michael Salon.2.2. q.69. artic. 2. controu. 7.SuareZ t. s. .p.d. 4.s. F.Sayrus l. I .de celar.cap.9. n. a s .Ex Iurisperitis vero Nauarrus cap.inter verba.conclusn.num. 3o6. Hugol. tab. I. de cens.c. 9. num. s. Couar. in c. alma mater. p. I. 9. 9.qui alios proserunt. Refragati tamen sunt Caietanus a. a. q. 69. artic. I.

Corduba l. r.quaestionarii,q.a . & Philiarcus i. p. de ossic. Sacerd.l. 3. c. s. admittentes, saltem summum Pontificem, posse excommunicare pro culpa prorsus praeterita, & nullo modo ultra pendente, ac ne quidem ratione satisfactionis pro ea debitae. Sed non sunt audiendi: quia Eccleua non vult ad hoc extremum remedium deueniri, nisi aduersus plane obduratos , dc peruersos: eaque etiam fuit mens Christi conccdentis potestatem excommunicandi. At tales

753쪽

Alia caus neglectus excom. 669

non sunt, quorum culpa est prorsus praeterita, ita ut ne satisfactio quidem supersit exigenda. Mirum vero est,aduersarios opponere Apostolii, qui incestuosum Corinthium excommunicauit pro culpa praeterita. Aio mirum esse id obiici, cum Apostoli verba aperte serant, miserum illum quando decreta est in eum excommunicatio, adhuc haesisse in volutabro foedissimo,ita ut inquit Paulusnxore patris sui almquis habeat. Adhuc igitur perseuerabat infame commercium. Et quamuis iam cessasse admitteremus;restabat tamen exhibenda satisfactio pro tam enormi turpitudine. Videsis latὰ versantem hoc Apostoli factum Suaremi. I. .p.d. . s. D. num.9. Necessarium

itaque est, culpam pro qua excommunicatio fertur, vel esse futuram, vel aliquo modo in futurum pen

dere.

N in absit contumacia.

io. Sed neque qualiscunque culpa notabilitet grauis, ac pendens in futurum, & cui medela possit adhiberi,est idonea materia excommunicationis, de bet enim insuper adiumstam habere contumaciam, sue rebellionem aduersus Ecclesiasticum edictum. Ita Scotus in A. d. 1 f. quem citat & sequitur Gersoleist. . de vita spirit.coroll. I . propos. I.Multis turbbus prolatis id confirmat Chassanaeus consil. i. praesuppositione s. num. Io. Ratio autem militat hic plane eadem, quae superius est adducta. Nia mirum quod Christi mens non fuerit, ut hoc supremum remedium adhiberetur , nisi erga peruersos & obduratos : Pales non sunt, qui dociles se

754쪽

6 o Pars I I. Caput XIX.

se praebet,nec rebellant aduersus Ecclesiasticum edictum. Vnde inferunt graues DD. quantumcunque quis violet legem diuinam vel humanam, non ignGrans se in ea violatione pessimὸ agere ; tamen non ligari excommunicatione ob eam violationem statuta, nisi sciat suum illud peccatum cuius est optime conscius, vetari ab Ecclesia, interposita excommunic tione.Quod si inuincibiliter ignoret, peccatum illud

interposita excommunicatione vetari, sicut non erit Ecclesiae rebellis & aduersus eam contumax, ita non incurret in foro interno excommunicationem adiu ctam. Ita Molina tract. s .de iustit.disp.7i .n.9.Nauar. in manu.c. 27. num. I6. & in Miscellaneo subiuncto illi capiti num. Σ7 .s ancheZ L9. de Matrim. d. 32.n. λ.& 1 3.Auila Σ .p.cap. s.disp. s.dub.7.Philiarcus i .p. de

tum,& nonnullos alios in contrarium,sed multo plures pro sententia cui subscripsimus. Et ex hoc fundamento , laicos raro incurrere excommunicationem tutis,quippe sere eis ignotas,notat Valent. I . 2. d.6. q. 6.p. r. corollarios.& sayrus lib. 2.clauis regiae c. 9.

num. 26.

Tereque s defit sera profectus.

a. Postremo, attenta excommunicationis m Iignitate , & considerata cius natura quae est medicianalem est e,monuerunt iampridem graues DD. abstinendum esse cxcommunicatione, cum ob noxij ob-ficinationem non putatur profutura.Ita S. Thomas in

755쪽

Aliaca . neglectus ex m. 67i

pio num. Io. & plurimi Iurisperiti apud Sayrum l. 1.

de censur. c. in .num. 3. qui addit, interdum delicti qualitatem aliud postulare, ut caeteri terreantur, dc

prohibeantur simili inquinatione. Id quod etiam

Vniuerse circa poenas reis inflictas , tradit Aristot

tic. 7. Nisi ergo necessitas communis boni aliud extorqueat, abstinendum erit hac poena,quae simul est: medicina, si agnoscatur reum esse plane obduratum. i Excommunicatio enim obfirmatione laoxij supposita,vix aliquid conferet ad resipiscentiam eius. Itaque cum praecluserimus periculum contagii caeterorum, i nihil est quod urgeat ad inferendam excommunicationem ; quin potius charitas urget ad benigne coni descendedum reo obfirmato, & sustinendu in multa patientia vas irae, si forte procedente tempore, det ei Deus poenitentiam, & resipiscat a Diaboli laqueis. . Audiendus creditus Prosper t. a. de vita contempl.c. s. f Quia nec obiurgari omnes expedit, nec omnes blande tractari,sciunt sancti Sacerdotes atque discernunt, quos debeant temperata seueritate corripere,& quos Sacerdotali magnanimitate portare : Et ideo omnium quos per Dei gratiam curant,non voluntati, sed utilitati prospiciunt. Denique alios honorari deformiter ambientes, quibus non expedire nouerunt, non vitio alicuius inuidiae, sed altae prudentiae consilio pretiermittunt:& alios latere cupientes honorant, ut eis aditum ad maiores prosectus aperiat.Eos quos probant increpationem posse pati, castigant:& imp ticiates obiurgationis, ut languidos palpant; non eis adulando quod tales sunt, sed infirmitatibus talium compatiendo, si forte aliter sanari non possunt. Cae

terum

756쪽

terum si Ecclesiete comunione priuentur infirmi, qui curari adhibita increpatione non possunt, aut intolerabilis mole tristitiae supra modu grauati succumbut,& sanctorum omnium vultus,per quos possent restitui Deo,relagiunt,aut certe ad omnem peccandi impudentiam, si fuerint exacerbati prosiliunt; & quidquid mali occultὸ faciebant, publice perpetrabunt;in tantam vesaniam reparandae salutis desperatione prolapsi, ut seria verba corripientium in iocos exitiabiales impudenti urbanitate conuertant;ac male dicaces in se ex ipsa iactatione turpitudinis suae, turpiter Viventium malevolas laetitias pascant. Propter hoc er-so , blanda pietate portandi sunt, qui increpari pro tua infirmitate non possunt. J

Concluditur, merito recidendam excommunicandi frequentiam. 11. Haec nisi seruent Antistites, iisque seruandis

multitudinem & frequentiam nimiam excommuniacationum recidant , neque enim adeo stequenter concurrunt omnia quae hactenus praemisimus; in sacile continget, ut excommunicationes crebro intortae vilescant.Quae enim abundant,contemptui h bentur,quae vero rara & instequentia sunt, habςntur in pretio,vi recte tradit Aristoteles I .Rhetor. c. 7. &optime Theophrastus in calce suet Metaphysice.Simialiterques.Hieron.epist.8.num. 3 . docet pretia facilitate decrescere, & in raritate mercium esse maiora.

Videndus insuper epist. 8s. & in traditionibus ad librum l. Reg.c. 3 .circa illud,st sermo Domini erat proriosus. Festiuum est quod Iosephus a Costa in historia Indica

757쪽

Indica recitat l. . c. i 3 .gemmarium ad pretium paucarum gemmarum explorandum adhibitum,profess umesse magni eas pretii esse, magnoque & avide Lorreptum M.Eundem, mox exhibita capsella gemmis illis reserta,t pondisse, mercos tam copiose abundantes, perexigui osse valoris,nec magni aestimandas. Nimirum ut ait Tertulta.de habitu mulieb. cap. . SemperabundantiaNontumeliosa in semetipsam est . Qui igitur excommunicationem, nimium vulgareum, hoc est nimium frequentem reddunt,essiciunt ut in contemptum veniat, nec eum sui horrorem ingeneret, quem par esset per eam ingenerari.Conclamat in hanc abusionem Scotus in A.q. unica, num I7.obseruans,Apostolos perraro usos excommunicatione,nec a S. Paulo nisi ter adhibitam. Frequenter etiam de hac subusione expostulat Gerso, ac nominatim lecto. q. de vita spirit .coroll. rh.ac ibid.coroll. I . propos. 2. quo loco refert Vrbanum V. eo maxime nomine sibi esse gratulatum insulo Summi Pontificatus, quod per cas a 'tot excommunicationum pedicis factus elici immunis. Quibus verbis,ut Gerio notauit, itemque Maior in id.i8.q. .in fine, tacite sugillabat,iam numerosas, tamque frequentes excommunicationes.

II I. Procliuitas ad excommunicandum. n

a 3. Asinis duabus Proxime propositis causis

contemptus excommunicationis, est alia, ex parte

item praelatorum se icnens: Nimirum animus pretceps ac veluti lubens in exserendo gladio Ecclesiastico, lucio esse genium quorundam fatuorum,ait Scotus loco proxime adducto. Sapientςm ςnim eoque nφmine

V V dignum

758쪽

6 4 Pars II. Caput XIX.

dignum Pr sulem,non secus neresse est asses in Dunis cando fratre a coetu fidelium, quam assciatur Mediacus , se accingens ad amputandum putre membrum. Ex qua comparatione, S.Chrysostomus,l. de S.Baby-la, commendata moderatione sancti illius Antistitis in vibrancia excommunicatione, insert M saciendum quibusvis excommunicatione vibraturis. fConuenit enim arbitror, inquit ut qui alios est reprehensurus, is animum suum quam longissime ab omni temerit te & contumacia asserat. Quaque usurpat agendi vehementiam , eam ex verborum atque rerum Inatura

tantum demonstret. Etenim vel Medici dum vel putrida membra sectae, vel intumescentia comprimere opus est, non ita prius animum suum complentes, ita demum ad curandum accedunt, sed tum maxime decenti in statu animi cogitationem continere adlaborant; ut ne ipsis turbati animi motus ossiciat. Quod si corpus curaturo,tata animi sedatione opus est, quo obsecro animarum medicum loco habebimus ZQuantam ab eo sapientiam exigemus i Certe longe maiorem , atque adeo tantam, quantam bonus ille martyr

praestitit. Nobis enim quosdam quasi terminos,& regulas praescripsit, per quas videlicet & in reliquis facta proportione, nobis ipsis modum desumamus. Sic miserum illum,a sacrosanctis Claustris summouit.JI . Ex ea autem facilitate saeuiendi in Christi membra, per Antistitem senio suo ac iracundiae seruientem,consequitur despectio excommunicationis,

etiamsi alioqui posset iusta esse ex parte obiecti;vitici

personae,in actum sic exercitum male transfuso,ab iis quorum interest,uel qui eum defectum deprehenderint. Multo magis autem effundetur contemptio su-

759쪽

per Principes, si,quod in excommunicandi prurigine

procliue est, contingat Acommunicationem vibrari pro causa inidonea. Quis enim non derisisset illas excommunicationes, quas S.Hieron .in c. i. epistol e ad

Titum,ad illud,sed hospitalem, latas refert a nonnullis Episcopis in laicos, eo quod hospitales essent, & bonorum amatores:quasi no licuisset laicis facere,quod non faciebant Epistopi, omni licet nexu ad id astricti3Hoc ipsum in Diotrephe notauerat S.Ioannes, sic de eo ad Caium scribens. Ipβ non recipit fratres,sed Ovolentes prohibet,ct de Ecclesia eiicit. Contemptio autem huiusmodi plane ludicrarum excommunicatio- nu,nullo postea negotio traffunditur ad cas quoque, quas iidem Antistites iustὰ vibrant. Et imprudenter quidem ac indebite fit ea transfusio ; fit tamen Iut cΣ eo patet, quod minores defectus & cum validitate

sententiae cohaerentes, facile in causa sunt,ut contemptui habeatur.Quanto ergo magis si is sit defectus ex quo vel sententia aperte har mula,vel de cuius valore dubiteturὶ Eiusmodi desectus fuisse videtur,quem S.Gregorius i. ii.epist. 26 exprobrat Maximiano Epia scopo,qui furore commotus, Eusebium Abbatem,viarum optimum excommunicarat. Ingens supplicium talibus excommunicatione abutentibus impendere, docet his verbis S Hieron in cap. 3 .EzechJub finem, ad illud, ecce ego ipse iudico inter pecus pingue ct macia tentum: Id est inquit inter sorte & infirmum. Fortes cnim lateribus humeris suis impingunt, atquς cotilidunt infirma, pecora, & cornibus ventilant e n scientes, in lege taurum cornupetam debere puniri. Impingebant autem lateribus, & cornibus ventit bant , donec dispergerentur, & ciicerent oues foras.

V V a Superbia

760쪽

Superbia enim maiorum, praPositorum iniquitate , frequenter pelluntur de Ecclesia, ut dispergantura Domino quos ipse saluauit. Sed non dimittet cos Dominus ultra in rapinam, & iudicabit inter pecus M pecus : non inter nomina dignitatum, quibus t ment praepositi, sed inter hominem , & hominem, iuxta id quod uterque seruus est Domini.J Tantae moli furoris Domini declinandae, & quod

praesertim nunc agimus, auertendae depreciationi MContemptioni excommunicationis , ob pronitatem Antistitis ad eam ferendam, necesse est, ut qui se eo genio aduertit,ad alterum potius extremum accedat; conet irque saluis semper ossicii legibus , abstinere a truncatione membrorum mystici Corporis Christi Domini ; & quando necessitate ad eam adigitur,non feci s ac bonus Chii urgus quoad corpora,accedat inuitus ad triste ministerium.Iuuaret maxime ad inoae-xationem hac in parte tenendam, sapiens consilium Martini Peresj p. 3.de tradit.titulo de excom communicationis. Nimirum, quod tametsi Episcopus, solus & absque aliorum consilio, possit excommunicationem infligere, eam tamen nunquam infligat,quin trius conuocato coetu proborum ac peritorum , audiat sitne ea causa idonea ob quam infligat excommunicationem. Idque censet Peresus seru tum a S.Paulo i.Cor. s.cum iussit incestuosum tradi Satanae, congre atissim quit vobis ct meospiritu. Addit quoque, Ancirem a Vega in Concilio Tridentino

Theologum, idipsum fundasse in verbis illis Christi, dic Ecclesia. quo nomine negabat Vega,intelligi posse unicam tametsi publicam personam. Id quod etiam ex illis Christi verbis eruit spurcus haereticus Marsilius

SEARCH

MENU NAVIGATION