De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

excommunicatis communicare, nisi vel denunciati essent, vel notorii percussores Clericorum. Gravisi mae enim cauta,eam benignitatem ab Ecclesia exto serunt. Itaque tantum abest ut Ecclesia reprehendi possit, ut potius summe collaudanda sit ob eam concessionem. Tamen quia per rem bonam, plerunque adduci ad malum contingit, ut Apostolus etiam deplorat , dicere similiter licet, vitio nostro concessonem Ecclesiae de licita cum excommunicatis prope

omnibus communicatione, & relaxationem antiqui ea in parte rigoris,praebere nobis occasionem minus horrendi ad nomen excommunicationis. Quotidie enim occurrunt qui sint excommunicati non vitandi,cum quibus assidue versantur caeteri.Et cum aliun de saepe non appareant adeo peruerit,ac plerique non excommunicati ,imo videantur quibusdam naturalibus dotibus,aut etiam virtutibus pure moralibus,supra caeteros antecellere, minuitur in caeteris horror

excommunicationis ; qua implicitos homines, sic viuere,& agere non illaudabiliter,deprehendunt.Simiale est quod in haeresi cernimus. Esse enita haeresim

verticem quendam criminum,confirmant optime, S. Thomas 2.2. q. IO. artic. 3. Conradus Brunus i. a. de haereticis, Castro l l .de iusta haeretic. punit. c.2. Lensariis lib. i3.de Chri si liberi. cap. I i. Romaeus in Caluini essgie, monitione ad lectorem, sortissime ac plenissime Stapletonius,oratione de grauitare peccati haereseos quae habetur ad calcem Opetis de princiliis , ubi haeresim idololatriam quandam cile, & in.

Atheismum desinere, multorum Patrum luculentis testimoniis docet. Inde illa haereticorum apud vete-rcs abominatio, tantusque cum eis vel colloquendi T T horror.

742쪽

6 1 8 Pars IL Caput XIX.

horror. Eum nunc horrorem in his temporum saeciabus planξ exterminauit in magna Europae parte,vsus assiduus cum haereticis ,quos fideles,dum quibusdam personatarum virtutum veluti laruis obductos vident,horrere dediscunt. Idem igitur proportione se uata contingit, quoad horrorem excommunicatio

nis.

Omittendam censeo causam aliam contemptus excommunicationis,quam profert & refellit S. Odo l. I .collat.cap. I9. nempe scandalum male conceptum a populis ex informi vita Pastorum. Hanc inquam causam volo praetermissam: Tum quia nunc per Dei benignitatem, Ecclesia non idolis,sed Pastoribus abundata.Tum etiam quia neminem latet oraculum Chri- sti de non attendenda vita,sed munere mali Pastoris. Dissero ea de re plene in calce Commonitorii derectione humana ad diuinam consormanda.

Cause, neglecia excommunicationis, tenentes se ex pane P suum per quos vibratur.

I. EOEs altera causarum e quibus neglectus excommunicationis promanat , continet. causas se tenentes ex parte Praelatorum excommunicationem serentium. . . Neglecta,

743쪽

Negoiam excommunicationi ausae ex parte

Praelatorum.

I. Ribratio eius pro minimis. Una in hoc genere est prope quotidiana, quod pro

rebus exigui omnino momenti vibrant excommuniacationem, unde eius apud populum depreciatio consequitur. Notauit hoc iampridem Petrus Blesensis

epist. 3. fCulpis inquit) nostris exigentibus,gladius

Petri, rubigine obductus cst:& quia non potest incidere , datus est in contemptum. Si capra, si ovicula furto sublatast, vel occisa, in huius rei autorem, si lateat, sententia excommunicationis emittitur. J Non dissimiliter Gerso p. r. in quodam sermone habito in Concilio Rheniensi partitione a generali con siderat. a. prouisione a. deplorat, quod contra Christi mentem , excommunicationes pro rebus nihili intorqueantur. Et subiungit. f Nunc apud quosdam talis regnat stoliditas, qualis apud illum, qui ut muscam abigeret a fronte proximi, ictu securis excerebrauit eum. Itaque temporalis incommoditas, vix reputari debet musca pungens, per respectum ad aeternam salutem,quam auferunt aliquando percussiones istie petexcommunicationes grauissimas, quae ut in aliquem ceciderint, vix abiici possunt ; xrahentibus de una in aliam lupis curiae rapacibus. J Eadem similitudine in

hanc rem vias st Maior in A. d. ι 8. q. 2. conclus. 2. Praeterea eandem excommunicationis usurpationem pro rebus nullius momenti,damnan 'admodum acriter,Gabriel lect. 26.in Canon. litera O .dc Dominicus

744쪽

66o Pars II. Caput XIX.

Soto in .d. 22. q. I .artico. Videoque passim graues DD. agnoscere peccatum mortale in hac excommonicationis vibratione pro rcbus parui momenti. Ita Leaesma a. q. q. 23. Salon.&Banes 2.2.q. 66. artic.6. Iacobus de Grassis p. I. decisi.4. c.7.num.'. Sayrus l.

passim alij. Quod iudicium non potest videri aut

nimis rigidu,aut scrupulosum. Revera enim, materiade qua agitur, est valde grauis, & ex ea existunt cum alia magna dana,tu nominatim depreciatio excomunicationis. Itaque non est dubium,quin hςc prolapsio possit susscere ad constituendum mortale peccatum, quantum est cx parte obiecti, & circunstantiarum. . a. Aperte suit haec mes S.Leonis Magni epist.80.c. .cu dixit. Nulli Christianoru facile comunio denegetur,nec ad indignantis fiat hoc arbitriti Sacerdotis, quod in magni reatus ultione inuitus & doles quod modo,debet inferre animus vindicatis. Cognouimus cnim, pro comissis & lenibus verbis, quosdam a gratia communionis exclusos, & anima, Pro qua sanguis

Christi effusus est rrogatione ta saeui iupplicii sauciata,& inerme quodamodo,exutamque omni munimine.Diabolicis incursibus,ut sacile caperetur obiectaJ3. Insigni miraculo idipsum cofirmasse S.Antoninu Archiepiscopum Floretinum,docet Vincentius Maynardus in sancti viri rebus gestis c. 29.sic enim scribit. fVt anathematis gladium, in rebus maxime arduis,dcquibus non aliter occurri poterat,distrinxit,sic ad leuissimos casus, cu sit excomunicatio poeparii maxima, condebat. Ad ea enim ia tepora deuenimus, ut si quis rastros, marra,vel bidente amiserit,putet se non posse como litis, quam a sacris exchisione reperturit. Quibusdam

745쪽

Alia caus neglectus ex m. 661

busda sorte iactura, nescio quam,omnino leue passis, atque in autores damni anathematis arma flagitantibus , constanti pectore, Praesul facturum se negauit. Tum instantibus ac maxime commotis,quod despici se putarent, quantum a recto itinere deuiarent,qui ad minima censuris uterentur,huiusmodi voluit exemplo declarare. Candidus panis in medium allatus,cum anathematis verba in eum maiestate illa sua protulisset, statim , spectantibus illis, in carbonis atredinem est conuersus. Ecquis est inquit quantumlibet famelicus, qui panem hunc, non dicam deglutire, sed vel dentibus audeat tentare 3 Quis statim vel inspectum,

non proiiciat. Quanto peiore conditione , aduersus animas , censurae laqueo detentas, Deus, coelites, a que homines stomachantur λ Abite iam, ac nolite candorem animarum , pro tenui lucello , in tantas sordes ac nigredinem transsormare. Mox nondum profectis , conuersus ad panem, Heus ait, isthoc nexu anathematis te libero. Ac starim,quasi excussisset atredinem, candore viderunt pristino rensedere.J Vt admiranda fuit S.Praesulis apud Deum gratia, in liberando illo pane ab anathemate similitudia

nario,cuius tantum erat capax,hoc est ab execratione; ita illa panis per execrationem horrenda deformatio, in eum finem a Deo per sanctum virum exorata, Vemonstraretur non esse excommunicationem in mi

nutias impendendam,appositissima est ad persuadendum quod hic intendimus: nimirum,excommunica tionem non nisi ex grauibus omnino causis esse intorquendam. Praetules qui aliter faciunt, ex eo nominatim capite in ea re delinquere,quod occasionem rudibus praebeant contemnedae excommunicationis.

746쪽

66L Pars II. f. ut XIX.

Solum mpuale peccatum, idonea excommunicationis materia. q. Verum quia hac in parte nonnulli iusto arcti res suerunt dum huic licca,tilae,excUita alla eret oriem quacunque ex causa iaciendi, nos tentant iniicere, videndum est qucllit illa grauis materia,Ob quam intorqueri potest excommunicatio, ita ut non sit sui

rum periculum, ne vibrata ob eam materiam obsolescat. Et uniuersm quidem, certum ac ratum apud omnes est, excommunicationem non debere into queri nisi ex causa graui. Quo nomine non est intelligenda ea duntaxat materia,quae ex obiecto & suapte natura grauis est. Quod enim recte praeter caeteros notauit Petrus Soto lect. 3. de excommvn. id non est

necessarium , quin potius aliquando Ecclesia iusto piohibet quaedam, quae suapte natura essent innoxia. V. g. ne Clerici barbam nutriant, vel capillitium promittant, aut ne tabernas adeant, vel ne intersint quia busdam spectaculis. Et ex quo Ecclesia grauiter interdicit istiusmodi rebus,co ipso induunt grauitatem sussicientem ad mortale peccatum, cuius ea poterit esse deformitas, ut congrue sub excommunicatione vetetur. Sane in speciem nihil erat leuius quam comedere de fructu ligni quod erat in medio Paradisi, ve-icque ex se ea materia fuisset leuis. Tamen interposito diuinodia terdicto facta est grauis &suffciens ad mortalem culpam. Imo digna,quae illa umbratili excommunicatione cui Adamus subiacuit, plecteretur. Debet ergo materia esse grauis, vel suapte natura; vel prout superioris vetantis interdicto subcst,ita ut alte-

747쪽

Aliae caus neglectis excom. 663

to saltem ex capite sussciat ad fundandum mortale peccatum mam nisi eo usque pertingat eius grauitas, inepta plane erit, ut ob eam intorqueatur excommunicatio,'sioqui poena excederet culpam. Excommunicatio quippe maior, siue simpliciter dicta, de qua agimus,est poena grauissima. Debet crgo irrogari pro

culpa graui, qualem certe constat non esse culpam mortali inferiorem, cum tam atroci poena compar

tam .

s. Nec reclamant Py excommunicationem quς tantum est ferenda, putant non esse sussciens indicium mortalis obligationis.Ita Valentia,Petrus Solo, Driedo, Castro Palati, quos profert Diana p. 3. tradi. vltimo,resolui. 76. Hi inquam DD. non idcirco sentitant excommunicationem posse esse de re leui. Sed tantum assirmant, quoties excommunicatio ferenda est eius nodi, ut ex mente superioris qui praeceptum tulit sub poena excommunicationis serendae, priusquam reipsa instigatur, necessaria sit monitio praeuia, tunc non esse idoneum argumentum ad probandum

quod praeceptum superioris obliget sub mortali, quia

latum est cum excommunicationis comminatione. Ita recte autores illos exposuit Sanchez l. 6. in dec log.c. . num. S I. addens num. s 2. quamuis interdum Superior eam monitionis ad vibrationem praemittendae necessitatem non expresserit, tamen cum materia

praecepti est valde leuis,usum sapientum sic interpretari praeceptum de ea sub excommunicatione latum, ut ad excommunicationem reipsa infligendam, prae- exigatur monitio: ante quam adhibitam, appositio illius poenae tanquam ferendae, non habeatur ut certa nota obligaxionis mortalis ex praecepto illo conse-

748쪽

66 Pars II. Caput XIX.

quentis. Haec autem,nemo non videt recte cohaerere cum eo quod constituimus, materiam pro qua excommunicatio infligitur,debere esse grauem, & idoneam ad fundandum mortale peccatum. Nam incitentu quoque de quo agunt praedicti DD. materia prout excommunicationem actu emissam terminans, grauis erit,quia ob praemissam monitionem, interueniet rebellio, & obfirmatio subditi, quae materiae ex se leuitatem supplebit, & essiciet materiam grauem, ac lassicientem ad culpam mortalem, supposita aliunde praecepti rationabilitate & aequitate , qua de re alibi. Ratum igitur esto, excommunicationem non posse infligi niu ob materiam grauem,qualis non est,quq non est idonea landare mortalem culpam. Et haec est indubitata omnium autorum sententia, quam nonnulli Theologi his verbis expresserunt, non posse quenquam ab Ecclesia excommunicari,nisi prius ipse seipsum excommunicasset minori excommunicatione. Ita Maior in .LI 8.q.2.in illaxionibus ex conclus. 3. de Gabriel ibid. q. 2. post Glossam ad cap iquidem, de sent. excom. Quod pronunciatum iam aiscussi cap.r .& monstraui non recte habere quoad aliqua. non quodcunque mortale. c. Neque tamen existimandum est,quodcunque

peccatum mortale esse conuenientem excommunicationis materiam.Id enim meritb dissilentur Soto in

Ibili. i.sed necesse est,culpam esse omnino grauem, Menormem.Licet enim verum sit,quamcunque morta

749쪽

Alia caus. neglectus excom. 66;

lem culpam cui adiungatur inobedientia dc contumacia , susscere posse ut excomunicatio valide instigatur: tamen perperam & imprudenter,ac dissent nee ad subditorum fragilitatem, iniretur ea ratio vi- brandi excommunicationem. Quare non nisi proi mortali peccato graui,infligenda est, si accommod ta & conueniens eius materia quaeratur. Quidam apud S. Augustinum l.de fide re oper.c. I9. tria tantum agnouerunt crimina,in quae conuenienter stringeretur excommunicatio, impudicitiam,idololatria,

: & homicidium,de qua sententia D. Augustinus nihil statuit: estque haud dubie false,cum sint praeterea aliet

graues culpae, valde accomodatae,ut puniatur inflictat excommunicatione,si homo in eis obfirmetur. Fue runt qui sola peccata contra legem diuinam cense- . rent esse idoneam excommunicationis materiam: quos merito reiicit Ayala in opere de traditionibus p. 3.tit. de CXcommvn.f.cauis excommunicatiouis, prolato exemplo S. Clementis,qui epist. 2. cxcommuniacat Clericos nimium frequentes in visitatione mulierum quamuis ea crebra visitatio, sola lege humana vetetur. Nonnulli peccata circa materiam temporalem , v. g. iniuriam furto admissam, negarunt posse esse materiam excommunicationis. Qua ex causa, plerique sectarii concitantur aduersus Romanam Ecclesiam, decernentem excommunicationes pro restitutione ablatorum. Sed eam esse indignissimam e postulationem, ipsi S. Augustino expresse aduersan rem, monstratum est p. r. huius Opusculi,agendo de monitorij materia. Nec sane dubitare licet,quin possit in eo genere grauis & enormis culpa admitti, quaei digne & conuenienter arceatur per excommunica

750쪽

666 Pars II. Caput XIX.

tionem S.Gregorius i. 2.regist.indict. t o.epist. 34. visus est tradere lanuario Caralitano Episcopo , illam iniuriam qua ille ipse qui excommunicationem via brare potest,violatus sit,non esse conuenientem materiam excommunicationis.Sed mens S.Gregorii du- taxat fuit, fraenare animum ad ultione sui valdeprocliuem ; ut segnius & parcius exurgat ad ultionem propriae iniuriae,quam eius quae sit alteri illata.Caeteroqui iuste ac recte posse Antistites,sibi & suis Ecclesiis irrogatas iniurias excommunicatione plectere, non est dubium:& ita recte SuareZ t. s. .p. d. 2. s. q. n. 8. & late ac plene Ricciullus lib. . de iure person. extra gremium Ecclesiae existentium cap. 6 I. 7. Concludo igitur, quodcunque mortale peccatum graue,posse esse conuenientem materiam pro qua feratur excommunicatio, quantum est ex parte grauitatis materiae, quam nunc consideramus. Alia

enim insuper requiri ex aliis capitibus postea attingam. Qui vero neglecta hac conditione notabilis grauitatis materiae, serunt excommunicationem pro rebus exigui momenti , & ipsi grauiter peccant, ut praemisi, & excommunicationem vilem faciunt m gno Ecclesiae incommodo ; quae erat prima causa neglectus excommunicationis, tenens se ex parte Antistitum eam vibrantium. I I. Frequentia excommunicandi. 8. Huic causae, in hac item serie continens est lia,quam notauit Conc. Senonense in decretis mo-xum cap. I. & bene exagitat Thomas Illyricus tracti Q poxost Papae pag.mihi io .nimirum quod excommunicationes

SEARCH

MENU NAVIGATION