Iulii Pacii, ic. clariss. Analysis Institutionum imperialium, cum selectis. Adiecta est in calce vtriusque vna & altera anacephalaeosis. Omnia nunc demum accurate recognita, ab infinitis mendis castigata, & textus Iustinianei, indicumque, & axiomatum

발행: 1670년

분량: 1009페이지

출처: archive.org

분류:

281쪽

rumpitur , & ea ratione totum infirmatur. Ideoque si mulier, ex qua posthumus aut posthuma sperabatur , abortum secerit : nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. Sed foemini. ni quidem sexus personae vel nominatim, vel inter caeteros exheredari solebant: dum tamen, si inter caeteros exheredarentur, aliquid eis legaletur , ne vide. rentur praeteritae esse per obliuionem. Masculos vero posthumos,id est, filios. & deinceps , placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredaren tur: hoc scilicet modo, quicumque mihi sitius genitus fuerit, exheres esto.

1 Posthumorum autem loco sunt & hi, qui in sui heredis locum succedendo , quasi adgnascendo fiunt parentum sui heredes: ut ecce, fi quis filium,& ex eo nepotem ineptemve in potestate babeat: quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet,

quamuis nepos quoque & neptis ex eo in eadem potestate sint. Sed si filius eius vivo eo moriatur, aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius : incipit nepos neptis ve in eius locum succedere, dc eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanci

cuntur. Ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum : sicut ipsum filium vel heredem instituere , vel nominatim exheredare debet restator, ne non iure faciat testamentum: ita & nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere, vel exheredare ;ne forte eo vivo filio mortuo , succedendo in lo- eum eius nepos neptisue, quasi adgnatione rumpat

testamentum. Idque lege Iulia Vellea prouisum est, in qua similis exheredationis modus ad similitudinem posthumorum demonstratur.

282쪽

exheretatione si rarum. 14s

ι Emancipatos liberos iure ciuili neqtie hereades instituere , neque exheredare incesse est i quia non sunt sui heredes. Sed praetor omnes, tam foeminuti sexus, quam masculini , si heredes non instituantur , exheredati iubet : virilis scxus nominatim: eminini vero inter caeteros : quia si neqι3e here des instituti fuerint, neque ita ut diximus in exheredati , permittit eis praetor contra tabulas testamenti bc norum possessitonem.

Adoptiui liberi , quamdiu sunt in potesta

te patris adoptiui, eiusdem iuris habentur, cuius sunt iustis nuptiis quaesti. itaque heredes itistituendi, vel exheredandi sunt secundum ea , quae de naturalibus exposuimus. Emancipati vero a patre adoptiuo ι ne

que iure ciuili, neque i eo iure, J quod ad edictum

praetoris attinet, inter liberos connumerantiit. Quaxatione accidit, ut ex diuerso quod ad natura leni parentem attinet) quamdiu quidem lunt in adoptiua

familia , extraneorum numero habentui : ut eos ne

que heredes instituere neque exheredare necesse sucum vero emancipati fiterint ab agoptiuo patre.

tuue incipiant in ea causa esse , in qua futuri essent, si a naturali patre emancipati fuit lent.1 quidem vetustas introgucebat hoastra vero constitutio inter masculos & foeminas in hoc iure nihil interesse existimans: quia utraque persona in hominum procreatione simili naturae ossicio fungitur , & lege antiqua duodecim tabu, larum J omnes similiter ad successionem ab intest to vocabantur , quod oc praetores postea secutielse videntur : ideo simplex ac simile ius, & in filiis, & in filiabus , & in caeteris descendentibus pcr virilem sexum personis, non solum illam natis,

3 sed

283쪽

sed etiam posthumus, introduxit: ut omnes siue suis siue emancipati sint, vel heredes instituantui , vel nominatim exheredentur: & eundem habeant effectam circa testamenta parentum suorum infirmanda, vi hereditatem auferendam , quem filij sui vel emancipati habent, siue iam nati sint, siue adhuc in utero constitati, postea nati sint.Circa adoptiuos autem Γfilios J certam induximus diuisionem, quae in nostra costitutione,quam super adoptiuis tulimus,continetur. Sed ii in expeditione occupatus miles' restamentum faciat, & liberos suos iam natos , vel post humos nominatim non exheredauerit, sed f silentio J praeterierit, non ignorans , ait habeat liberos:

silenti ii in eius pro exheredatione nominatim facta valere, constitutionibus principum cautum est. Mater , vel avus maternus , necesse non habent liberos suos , aut heredes instituere , aut exheredare : sed possunt eos silentio Omittere. nam silentium matris , aut aut materni, & caeterorum per matrem ascendentium tantum facit, quantum exheredatio patris. Neque enim matri filium,filiamve, neque auo materno nepotem neptemve ex filia , si eum eam ue heredem non instituat , exheredare necesse

est siue de iura ciuili quaeramus , siue de edi sto praetoris quo praetorJ praeteritis liberis contra tabulas bonorum possessionem permittit: sed aliud eis adminiculam seruatur, quod paulo post vobis manifestum

fiet.

Non fascit testamentum esse iure factum, id est, adhibitis solemnit tibus supra expositis,) ut valeat ; sed insuper

opus est, ut si testator liberos in potestate habeat,eos insti-tqat,vel e haeredet:quomam eorum piae tentio facit ut i s mentum

284쪽

De exhereilatione liberorum. 247

Ramentum nullius sit momenti. g. de in stui. rvt. I. Nota primd, praetetitionem, vel exheredationem dici rq spectu haereditatis,non respectu legatorum, vel fidei comis- forum: siquidem recte dicitur praeteritus , vel exheredatus, qui nullam partem haereditatis accipit,quamuis ei aliquid Iegatum, vel iure fideicommissi relici um sit. insea hoc.

rit. S. I.

Nota secundo,aliam esse exheredationem nominatim factam , aliam vero inter caeteros. Nominatim facta dicitur, clim vel proprio nomine, vel alia quavis demonstratione significatur specialiter is,qui exheredatur, veluti, Tii; us exha-- , in Filius meus miles exheres e ι. Exhaeredatio inter caeteros appellatur quae fit verbis generalibus, exhare-de. sunto. infra eod. in ἰr u . Nota tertio exheredationem extraneae peisonae non valere,sed in liberis testatoris habere effectum. s. te bon rum p' eis. Cont. eabul. l.non pit auis i. 9 si quis e /ancipartim. is seq. Nota quarto liberorum appellationcm latc patere,ita ut complectatur I. tam masculos, quam foemina S. b. t bor. significat. t.cognosce e 16. f. i. I l. Tam unum. quani plureS.Is. eo s. t. non es sine liberis I 8. IJ qAI I. Tam filios , vel filias,quam i epotes vel neptes,& viteliores quociiquς gra du. eod. l. liberorum Go. de in ius vocand.l. ds nac lege IO.f. liberos. IU Tam uios, quam emanci 'tos, & Qeicen dentes ex foeminis. di i. ι e/. .f. I.V. l am natos,quam post unios. infra hoc iἱt. f. r.is Ude testament. tui. LIV. Tam naturales,quam adoptiuov. supra 4e adoption in

Caterum ab hac liberorum appcllatione excluduntur partus monstrosi Se prodigiosi 1.de Hatu homin.Lnon junt

Huius tit. tres sunt partes. Prima pars est de testamento pagani habentis liberos in potestate, ut patri S uelaui pater-ι i.in hac parte primo declarat ius antiquum: deInde ius nOuum. Ius antiquum pertim pertinet ad liberos lain natos qui sunt in potestate id est ad liberos legitimos &naturales partim ad posthum os proprie dictos,id est qui nas cuntur post mortem testatoris . partim ad Polliati mos Velleanos,qui ante patris testamentum nati suist,& poli testamentum in locum suorum heredum succedunt , parti in ad liberos emancipatos,partim ad adoptiuos

285쪽

pria c.

2 8 I t. Lib. II. Tis. XIII.

De liberis legitimis & naturalibus agitur is tr ne. fit. Madhibetur distinctio inter filium & reliquos liberos. dantu cergo tres regulae .Ι. Filius,qui est in potestate testatoris debet ab eo institui,vel nominatim exheredari: alioquin eius praeteritio faciet tellamentum ipso iure nullum. CAe lib.ρκα-Ier. l.vlt.f. sancimus. aded, ut ne quidem filio postea moriente conualescat,propter regulam Catonianam,quae vetat ic

stamentum,quod ab initio non valet,ex post facto conualc-lcere. f. e regus.c aton.l. i.is pr.Si tamen filius patri superstes, ab hereditate ab itineat,testamentum ex bono & aequo sustinetur. U. e iniust ri ιρρ. l. lio. I . II .Reliqui liberi, ut filia, nepos,neptis, si in testamento sint praeteriti, non faciunt testamentum nullum,sed scriptis heredibus accrescunt & portionem hereditatis eis auferunt,id est, suis heredi us portionem virilem. extraneis te arillsem.Vlpian. tiis. 12. Carus lii. In ii . tit. 3. Paul. lib. 3. sentεnt.tit. . III. Alij liberi, praeter filium non solum nominatim , sed etiam inter caeterOS exheredari possunt. Has iuris antiqui distin tiones inter filios& reliquos liberos 'Iullinian. mox abrogabit in si sed hae quidem adeo ut hodie in omitibus liberis in testatoris potestate constitutis eadem obtineant, quae olim fit ij propria

erant.

- , De post humis in s. r. dantur 4.regulae. I. Posthumo prae' terito, vel non recte exheredato, nihilominus testamentum valet , quamuis expost facto adgnatione post humi rumpi Possit II. Si posthum iis non nascatur, quia si mulier abortum taciat,testamentum habebit iuris effectum. III. Masculus posthumus,si nascatur, rumpit testamentum,nisi in eo sit heres institutus, vel nominatim exheredatus. IV Si foemina pollhuma nascatur , testamentum rumpit, nisi vel sit heres instituta , vel nominatim exheredata, vel inter caeteros dato

legato exheredata.

Nota primo, hanc quartam re uiam mox corrigi sed hae quidem . ita ut hodie tam posthumae,quam Posilivmi,non aliter quam nominatim exheredari possint . . Nota secundo, has omnes regulas pertinere ad suos post-humos,id est, qui nascituri erant sui heredes. tantum enim abest, ut necesse tuerit alienos posthumos instituere', vel exheredare,ut oliui iure ciuili heredes institui non possent, inst.

Nota tercio, falli Accursiuna, qui putat olim pos hu-

286쪽

inum exheredatum potuisse agere de inossicioso testamenis to , hodie non posse exheredari, quin testimentum ipso iure nullum faciat. Nam a matre odio patris exheredatus, olim repellebatur ab hereditate materna,nec poterat hoc casu de inossicioso matris testamento conqueris hodie tamen queri potest, argum.ι siquis suo. dein c. Ergo posthumus exheredatus non potest ullo iure testamentum nullum dicere : sed hodie omnimodo & indistincte de inoficioso queri potest, cum in eum iusta exheredationis causa non cadat,nec ex sua persona,quia nondum est natus, nec ex sua persona , quia non deiat ex alterius odio alter praegrauari, ut Iustin. loquitur in L ι. si q-ii

S. I.

De quasi posthumis in g. ditatuuntur tres quaestiones.Prima quaestio est,quis sit quasi posthumus. Respondet Imp eum esse quasi posthumum, qui in sui heredis

locum Iuccedit.id est,qui ante testamentum parentis natus est non suus heres,quia alius eum praecedebat, ut nepotem praecedit Niu'post testamentum autem a parente factum fit 1uus heres,quia dempto suo herede , in eius locum succedit, di ni auo tuus heres. Hoc autem accidit, quacumque rati ne filius exeat de pati is petestate, excepta dignitate qua sui iuris factus non desinit esse suus heres, proinde non facit locum sequenti personae. Nou. 8 Nota aliud quoque genus esse quasi posthumorum de quihus,ut de caeteris pqsthumis agitur in L Gallus. 19s liberiis pq thum. nempe qui post parentis testamentum nascuntur sui heredes, parente scilicet adhuc uiuo,ac de his quoque non minus,quam de veris posthumis,accipi possunt,quae insuperiori , tradita fuerunt. Haec duo genera quas posthumorum considerantur in lege Vellea, de quia in d. ι.Gauus. Est insuper & aliud genus,quod in calce eiusdem legis ex Iuliano adiungitur legi Velleae id est,cum aliquis post testamentum parentis nascitur non suus heres.& parente adhuc vivo fit suus neres,veluti si post aut testamentum, vivis auo & patre, nalcatur nepos,deinde vivente avo pater moriatur, nepos fit suus heres auo.Denique quasi adgnatio post humi est, cum quis post factum testamentum aliquem adoptat.infra quibaramo. .res sm J . . Altera quaestio est, quid iuris tribuatur nis quasi posthumis,qui considerantur in hoc g. Resbon det ImP.testam tum parenis ab initio valere, quamuis hos

287쪽

f. 4.

posthum os praeterierit,uel non recte exheredauerit,sed po- east eoru quas adgnatione rumpi,si nec sint instituti,nec recte exhaeredati,& in sui haeredis locum succedant. Intelligerecte ex haeredatos,si masculi sint exhaeredati nominatim, feminae vero siue nominatim, siue inter caeteros. Tertia quar- 1lio est,quo iure introductum sit,ut hi quasi posthumi possint exhaeredari,cum nondum sint sui haeredes. Respondet Imp. hoc esse introductLim lege Vellea. Haec lex non solum exheredationem,sed etiam institutionem horum quasi post- humorum confirmat, non quod introduxerit eos posse haeredes institui, sed quia cauit ne initituti haeredes testamentum quasi adgnatione rumperent. Ll. Ga tu f. sequenti. p. 6.pen. vers deni 'Me. Hinc porro factum est, ut ni vocen

tur posthumi Velleant: quia ut exposui) lege Vellea de

his cauetur.

De liberis emancipatis in f .eman 'a os, distinguitur imterius ciuile,& ius praetorium. Iure ciuili possunt praeteriri, qui pro extraneis habentur: iure autem praetorio debent institui haeredes, vel iecte exheredari id est masculi nominatim,soeminae vel nominatim,vel inter caeteros: alioqui. testamentum euertent per bonorum possessionem contra

De liberis adoptiuis sic distinguitus in l-ορὶ Iudamii sunt

in familia adopima,aut sunt a patre adoptiuo ςmancipati. Priori casu debent institui, vel exheredari in testamento patris adoptiui, sed possunt praeteriri a patre naturali;quiano censentur eius fili j, ne videntur habere duos patres,quod est absurdum, de contra naturam,ide6que non potest effciper adoptionem,quae naturam i mitatur. de adopt.6.minorem.Quare iniusta fuit centumuiralis sententia a Valer. Max. relata ιι b. 7.cap. .qua testamentum resciderunt,in quo

Carleolanus a patre naturali praeteritus fuerat,cam in Amblia patris adoptiui esset. Polleriori casu perinde habentur, ac si a patre naturali essent emancipati supponimus enim eos vivo patre naturali esse ab adoptiuo patre emancipatos: alioqui pro extraneis haberentur etiam respectu patris naturali.issa de hered. qua ab hi. proinde habent bo norum possessionem contra tabulas patris naturalis, nisi ab eo sint instituti,vel recte exheredati: nihil autem ossiciunt xellainento patris quondam Adoptiui, quamuis in eo sint. piae teriti. Hucusque de iure anti mo. . Post

288쪽

De exheredatione liberorum. 2 II

Post haec in si sed Pae quidem est nouum ius: & primum

iuris antiqui distinctiones in modo exheredandi abrogat,iubens omnes ii eros,si exheredentur, nominatim exheredais ri, ut exheredatio valeat,sublata differentia I. Inter masculos& feminas cuius emendationis,sive exaequationis,qua seminae masculis comparantur, triplicem rationem affert: primam iure naturali,quia uterque sexus ad procreandum est aeque necessarius:alteram a iure ciuili, quia lex duodecim tabularum aeque ad liuestati successionem vocavit masculos & seminas:tertiam a iure praetorio,quia piae torcs quoque masculos & feminas atque ad successionem amittunt. Il. Inter libe-xos primi,& liberos ulterioris gradus III Inier liberos na. tos,&post humos.Itaque constituit, ut omnes liberi, cuius cumque sexus & gradus,sue nati siue pol itumi sint,vel li redes instituantur, vel nominatim exneredentur:adeb ut hodie exheredatio inter ceteros liberis non magis obsit, quam praeteritio. Deinde in versic. iirca,limitat alni quam decisionem de liberis adoptiuis:quia ut plenius tuu expositum in f.'d de adnit. illius in adoptionem datus , nihil iuris habet in bonis patris adoptiui, nisi aut sit ab eo h res institutus , aut naturali parenti in adoptionem fuerit

datus.

In secunda tituli parte,quae est in 6.tenultiagitur de testa- flammento militis de quo specialiter ita tui tui, ut praeteritio liberorum non ossiciat testamento .led pro exheredatione recte facta habeatur.Excipitur, nisi miles, qui liberos praeteriit, ignorabat se habere liberos: ut quia eo absentenati sunt: tunc enim testamentum non valet. C. de te iam. Ol. l. sicut certi iuνA.9. Θ l.se , . In tertia parte, quae est in . vltἰm. similiter statuitur, ut praeteritio matris vel aui materni,vel caeterorum per lineam maternam adscendentium,pro exheredatione habeatur: adeo vi Iiberi praeteriti nec tellamentum nullum dicere,nec contra tabulas bonorum pollessionem petere,sed tantum de in . ossicioso testamento querelam mouere possint: de qua querela tractabitur infra tit. 18.

4 Testimentum , quod ab initio non valet, ex post facto' non confirmatur. c9niua. S. I, o πιλο ra .

289쪽

a s Σ' Insit. Lib. II. Tit. X IV

rat .

x Cam testamentum rumpitur, totum infirmatur; nec potest pro parte valere, pro parte esse inutile g. i.Aliud est,cum minossiciosi querelam rescindituri quia fieri Poteit,ut pro parte infirmetur, Se pro parte valeat stasAU. testament. t. nam etsi parentibus Is .f. vlt. I. cir

a Liberi adoptiui naturalibus comparantur.6. .coniun.6.

in plurimis, ut rade adoptionibus, ct s. nunc autem,inse. de aequisper se rogat.

4 Emancipatus a patre adoptiuo, perindis habetur, ac si

emancipatus esset a Patre naturali. d.6 .coniun.S .at M. infra de hered. qua ab intes deferis Non in omnibus iuris articulis deterior est conditio Rea

minarum,quam masculorum. f. .coniun. g. caterisma rn

fra de legit adgnfuces. licet in multis deterior sit Jo

s Vterque sexus in hominibus procreandis simili naturae ossicio fungitur ιι ι et Silentium militis non ignoranti r se habere liberos , pro exheredatione nominatim facta habetur. pen. 8 Praeteritio matris, vel ascendentium per lineam mater nam,habet vim exheredationis,

De heredis us instituendis. T 1 T. XIV. Η Exedes instituere permistum est tam liberos

homines, quam seruos:& tam proprios, quam alienos. Proprios autem Olim quidem secundum plurium sententias non aliter, quam cum libertate, recte instituere licebat : hodie vero etiam sine liber tate , ex nostra constitutione heredM eoa instituete

permissum est. inod non per: innovationem indu-

ι Y . ximus

290쪽

. De heredibus instituendu . a 3

ximus, sed quoniam aequius erat, & Atilicino placuisse. Paulus suis libris , quos tam ad Masurium Sabinum, quam ad Plautium scripsit, rcsert. Proprius autem seruus etiam is intelligitur, in quo nudam proprietatem testator habet, alio usum fructum habente. Est tamen casus, in quo nec cum libertate utiliter seruus a domina heres instituitur , ut constitutione diuorum Seueri& Antonini cauetur, cuius verba haec sunt : Sexuum adulterio maculatum, non iure te stamento manumissum ante sententiam ab ea muliete videri, quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est. Quare sequitur, ut in eundem a domina colialain heredis institutio, nullius momenti habeatur.

alienus seruus etiam is intelligitur, in quo viamfructum testator habet. 1 Setuus autem Idomino suo heres institutus, siquidem in eadem causa manserit e fit ex testamento liber , heresque ei necessarius. Si vero a viro testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adite hereditatem potest : quia non fit heres necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequatur. Q d si alienatus fuerit: iussu noui domini adire hereditatem debet & ea ratione per eum dominus fit heres. nam ipse alienatus , neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fit erit. destit ille enim a libertatis datione videtur dominus, qui eum alienavit. Alienus quoque seruus heres institutus , si iucadem causa durauerit, iussu eius domini adire hereditatem debet. Si ver b alienatus fuerit ab eo , aut vi-uo testatore, aut post mortem eius, antequam adeat.

debet iussu noui domini adire. At si manumissus est

vivo testatore, vel mortuo, antequam adeat, suo arbitrio adire potest hereditatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION