Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. I. o I

rum sanguine sati, cultum Deorum maxima parte habuerunt,in Argivos religionem AEgyptiorum a Danao ejusque sociis edoctos fuisse tradit Antiquitas. His adde Graecos in genere, ac speciatim Athenienses tanta super-1titione flagrasse, ut non tantum antiqua Numina colerent , sedis nova in dies fingerent praeterea aliarum gentium, quibuscum commercium Mavebant , Numina suis accensebant , ita ut Hesiodi tempore eorum numerus ad triginta millia excreverit: quemadmodum ille ait Epγ asus με .

Te enim decies mille sunt in terra multos pascente Dii Jovis, cusodes mortalium hominum. Et si enim referente Isocrate Orat Areopag. religionem a majoribus traditam veteres Athenienses imprimis coluerint, nihilominus pro more varia peregrina Numina admittebant ; quapropter religione servabant Θεοξενια id est, eorum exterorum fessa , quae Uelphis quoque celebrari solebant, quemadmodum testatur Athenaeus Deipnosopb. lib. IX. cap. III. Quin imo Athenienses tanta cum religione ab ullo Deorum negligendo cavebant ut teste Pausania in Atticis altaria Diis incognitis erigerent . Aliquis sorsan objiciet , Socratem ob nullum aliud crimen quam ob Deorum peregrinorum cultum morte damnatum fuisse, prout in ejus Vita scribit Laertius. Sed regeri potest , etsi novorum Numinum religione arderent Athenienses, attamen nullum illorum sacro cultu decoratum , nisi prius ab Areopagitis probatum sancitumque fuisset, ut notat Harpocratio Voc. επιθε, :εοραές idcirco cum D. Paulus Iesum resurrectionen annunciasset , ad illud Concilium citatus est, ut de nova doctrina, quam proserebat , rationem redderet.

A PRIMI mundi saeculis homines nec statuis nec templis Deos cole.

bant, sed in aperto aere manus supplices coelum versus tollebant Μo autem erat tum Graecorum, tum aliarum gentium, in editis locis sacra sacere. Hinc Iupiter de Hector Iliare. . vers. 7o loquitur: ος μοι πολλὰ βοουν επι κηρί' εκκεν

- qui mihi multa boum femora adolevit, Tom. Cc Cum

212쪽

Cum in Idae Vis multos vertis es habentis, tum eriam In urbis summa arce Nam Troianorum templa in illis excelsis locis uere . Sic apud Atheni enses Romanos templa in arce erant augustissima , ut omnes norunt. De Persis id diserte observat Strabo lib. xv. etsi illi neque altaria, nec imagines Diis statuerint: Περσο τοίνυν γά λιχα-ψ βουμώς εα ιδρυοντα, Θυουο ιδ υ υψηλα τοπω . Persae nec aras nec statua erigunt, in loco tamen excebs sacrificant. Sic Cyrus apud Xenophontem lib. III sacra facit II τρω- ψ Ηλίω, ψ πις αλλοις Θεοῖς επὶ των κρων , οὐ Περσο Θυουσι , Jo5i Pistrio, o Soli, oe aliis iis, in summis montium Vis , qui Persis sacrificandi mos es. Confierodotus lib. I. cap. XI. Vicini Iudaeorum in excelsis locis solebant etiam sacra facere , ut passim docent Scriptores acri. Bala Rus Rex Moabiticus Balaamum una ad Bahalis excelsa, tum ad alios montes duxit , ut ibi offerret sacrificia δε Israelitas devoveret , Vumer. XXIII. Addam alterum exemplum , quo hujus moris antiquitas patebit Deus Abrahamum jussit ut filium in excelso monte mactaret : Tolle, inquit, unigenitum tuum, quem diligis, Isaac, o osse illum in holocaustim, super unum montium, quem monsravero tibi . Atque hinc excelsiores montes Diis plerumque sacri habebantur, praecipue quidem Iovi, aut Saturno, sed tamen aliis aliquando Numinibus Homerus 'mno in Apollinem juga montium ei quoque Deo persaepe sacra fuisse docet vers 1 4 ubi sic Poeta Deum alloquitur:

Omnes enἱ speculae carae, et vertices summi

Altorum montium.

Qui plura de hac re videre cupit , adeat Commentarium nostrum in seco phronis Cassandram vers. 2. Caeterum quae fuerit prima hujus moris origo, haud facile dictu est id vero constat Ethnicos opinionem habuisse, quod a summis montium cacuminibus propior esset ad Deos aditus, ut qui caelos incolerent . Hinc in Annalibus Tacitus de quibusdam excessiis montibus ait, eos maxime locos coelo appropinquare , precesque mortalium a Deo nusquam propius audiri . Et Lucianus , ut e Graecis testimonium addam tradit sacrorum ministros ad loca excelsiora se contulisse , οτι των εὐχωλεωνάγχ θεν παχύ jo ιν ι εο , quod ibi Dii preces e propinquo exaudiant. Persae , etsi inor vitibus sacra secerint , id tamen peculiare habebant , quod nulla apud cus eorum templa suere ut narrat Herodotus in Eurorpe

fi: parunt V eos ex hominibu natos , sicut Graeci . Atque haec causa fuisse dicitur, cur Xerxes templa Graeciae igne devastarit, quod Persis impiunt absoni ii a ratione videretur , Deo parietibus includere , quibus deberent om n i patentia esse ac libera , quorum hic mundus omnis templum esset ac domus ut loquitur Cicero lib. II de Legibus.

Quis

213쪽

AncMAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. II. o

Quis autetra primum templum X stru Xerit , inter Veteres quaestio erat . Templorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator , aut Phoroneus Ae- Dptius, aut Merops tibi fuisse monstrabitur , aut , ut tradit in Admirandis Varro Jovis progenies Aeacus ut ait Arnobius lib. VI contra Gentes . a me alii Iovem ipsum primum templorum conditorem fuisse , atque eam ob causam principatum inter Deos obtinere assirmanici AEgyptii id Isiidi tribuunt, Phoenices Usoni cuipiam, alii Phrygiae, Thraciae, vel Arcadiae incolis, alii Cretensibus, aut eorum Regi Melisseo, alii Dionysio, alii Ce cropi Athenarum conditori , alii denique ut plures enumerare supersedeam P usum templorum natum esse ex superstitiosa pietate, quam Veteres defunctis amicis, consanguineis , ac benefactoribus persolvere solebant, asserunt. Vid. Eusebius, Lactantius, Clemens Alexandrinus in Protreptis . Ut autem pleraque Numina erant solummodo mortales , qui de genere humano bene meriti fuerant, ita maxima pars Gentilium templorum tantum splendida monumenta in honorem mortuorum erecta primo fuisse creduntur . Ex gr. templum Palladis in arce civitatis Larissae erat Acrisii sepulchrum , Cecrops conditus in Athenarum acropoli, Erichthonius vero in templo Minervae Poliae , ne plura reseram . Nostra sententia praeterea firmatur ex eo quod illae voces, quae proprie sepulchrum aut monumentum tantum denotant , ab antiquis Scriptoribus eorum templis tribuuntur hoc sensu Lycophron , qui voces obsoletas aucupatur , τυμ βον usurpat in Crisandra vers. II.

templumque Hoplo; hae illum a morte servabit,

Nec paratum

Ubi loquitur de Diomedes, qui quum Troia rediret , petitus sui insiliis

uxoris Egiales , temploque Iunonis perfugio uti coactus fuit . Unicum tantum exemplum e Virgilio Aeneid. II. Sers. 742 afferam - tumulum antiquae Cereris, sedemque sacratam

Venimus.

Nec mirum monumenta in templa tandem mutata fuisse, quum ad quodvis vulgare sepulchrum moris esset fieri preces , sacrificia , ac libamina, de quibus plura deinceps. Templa maximo cum splendore ac decore Astrui, ornari solebant nec in his nec in caeteris cultus Deorum partibus persolvendis labori sumptibusve parcebant. Huiusmodi pietatis ossicia religiose peragebant, partim ex summa Deorum veneratione, quibus nihil acceptius pretiosis ornamentis fore putabant partim ut cultorum reverentiam Diis conciliarent. Tantum notatu dignum, apud Lacedaemonios legem latam fuisse, qua omnes tenebantur minimo sumptu Deos colere , qua in re a caeteris Graecis dissentiebant Lycurgus autem rogatus causam illius instituti omnium homi-

214쪽

num opinioni adversantis, respondit, Ne Deorum cultus unquam in neglectum adduceretur veritus ne eorumdem cultu tam sumptuosus, qui in reliquis Graeciae regionibus obtinebat, Vel cavaritia vel ex egestate tandem negligeretur necnon existimans splendida aedificia atque sumptuosa sacrificia

Diis nunquam aeque grata sore, ac veram sinceramque cultorum pietatem Illius Legislatoris sententia Ammonis oraculo comprobata est , juxta laatonem in Alcibiade cum enim Athenienses a Lacedaemoniis diversis praeliis tum terrestribus tum navalibus profligati Iovem Ammonem interrogassent, quid ipsis agendum foret ad hostes debellandos , ut & cur ipsimet,

qui prae caeteris Graecis Deos tam magnifice ac splendide colebant , tot clades subirent , dum Lacedaemonii , qui in Deorum cultu tam parci ac sordidi erant , felicem successum victoriam continuo consequebantur ab oraculo responsum acceperunt , Lacedaemoniorum puram ac minime fictam religionem iis magis placere , quam caeterarum gentium splendidam sumptuosamque pietatem . Lector nobis condonet si huc usque excurrimus, quia qua attulimus duarum totius Graeciae florentissimarum gentium diversam indolem plane ac plene exhibent. Sed ut e diverticulo redeamus, idem templum quandoque pluribus Diis

sacrum erat: hi συνναοι, et συνοικε πρα dicebantur , sicut ομο α μιo , qui-

Ceres , ut alios plures taceam . Quaedam templa universo Deorum choro sacra suere e tale erat Pantheon Roma , templum Athenis ab Adriano Imperatore exstructum , ut narrat Pausanias in Attis is in istonisis

memorat δερον pχ αῖον Θεων α α, ν, et 1 temptam omnium Deorum. Et in Copi8thiacis refert suisse apud OrneateS, ναον θεοῖς τἀσιν ς κοινον νειμ ένον, templum Diis omnibus in commune consecrattim Templa in hunc morem , quem Diis, quibus dicata erant, a Xime placiturum putabant, aedificari solebant ut enim arbore , VeS, caeteraque animantia certis Numinibus sacra habebantur, ita etiam sere singulis Diis propria aedificii forma quaeque ipsis gratissima Xistimabatur , consecrata erat . X. gr. Doricae columnae Iovi , Marti m Herculici Ionicae Baccho , Apollini Dianae Corinthiaca vero Virgini Vestae sacrae erant . Fateor quidem illam diversam structuram saepius adhibitam uno eodemque templo , sed

ue pluribus Numinibus sacro , vel uni soli Numini plurium rerum prae-

215쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. II. os

sidici dum enim Veteres crederent mundum divina providentia regi , rerum humanarum moderamen huic aut illi Deo tribuebant; ex. gr. artem belles, Venerem amori praeficiebant; sed alibi unico Deo diversarum rerum

curam adscribebant , ut ercurius , qui mercatorum , oratorum , ac fil-rum Deus censetur Minerva vero militum , doctorum , artiscum Dea &c. Unde non mirum, si illius Deae templa saepius decorabantur tribus columnarum ordinibus diversae artis, 1 Doricae , a Corinthiacae G. Ionicae.

Quoad templorum loca, cum alii Deorum sylvis, alii sontibus, alii montibus , alii vallibus , alii agris , alii fluminibus delectari , iisque praesidere crederentur, fiebat ut illis in locis templa Diis praesidibus erigerent atque hinc populus sperabat Numina sibi propitia futura omnigenam stelicitatem praebitura esse quo factum isXempli gr. ut templa, vel altaria passim in triviis' agris exstructa sua ad promovendam terra foecunditatem: hine illae Libani querelae adversus Christianos Monachos impetum in Ethnicorum templa facientes Orat. πέρ των ἰερω : Peragrant agros Actit

torrentes , perdentes agros , templa diruendo G, γαρ α ιεροι Ἀκκοψωσιν γροῦ, τουτω τετυφλωττη τε ac κειταί, ἡ τεθνηκε . ψυχὰ γα , ω βασιλέυ τοῖς

αγροῖς τα ἱερα &c. id enim templum in agro exsciderint , hoc ipso ager occo catum, jacet, o moritur nam templa, o Rex, si in ipsa anima agrorum, utpote quae primordia fueriint aedificiorum in agris, ac per multas aetates buctisque pervenerunt , τοῖς γεωργοῦσιν αυπῖς έλπιδες , agricolarum in ipsis spes omnis de viris, uxoribus, seris, satis bobus, ct plantis Rure lucis Deo tutelari sacris, ubi ante templa inventa Dii coli soliti seruntur, circumcingebantur in civitatibus vero & oppidis , ubi nulli erant luci, templa inter, imo ad aedes communes construi solebant , nisi quod Tanagrae sacris Deorum domiciliis illud minime convenire existimantes , templa in locis a tumultu hominumque frequentia remotis aedificanda curabant , qua de re aΡausania in Boeoticis laudantur. Sed quocumque loco aedificarentur, situm, si fieri posset, ita disponebant, ut senestrae solem orientem respicerent, juxta Vitruvium lib. I v. cap. v. Fron occasu obversa erat, altaria vero cita- tuae ex opposito sita erant, ut cultorum facies illa adspicerent 4 antiquo enim apud Gentiles mos obtinuerat, ut facie sol orienti obversa Deos colerent, ex eodem ibid. Edes sacrae Deorum immortalium se erunt constituendi,tit Agnum, quod erit in cella collocatum , spectet advespertinam coeli regionem: ut G adierint ad aram immolantes , aut sacrificia facientes , specitent ad partem coetii orientis, o simulacrum, quod erit in ede: ita tota suscipientes contueantur aedem Morientem coeli, ipsa sim uacra videantur exorientia contueri supplicantes o sacrificantes: quod aras omnes eorum necesse esse videatur ad orientem spectare . Traduntur etiam templorum portae orienti fuisse obversae , idque magna Auctorum consensione , e quibus unum alterum testimonium adducam. Porphyrius de Antro M b. . αν r χεύου

216쪽

νων ἀναπεπταμενουν. Et populorum orientalium, a quibus Europaeorum religio manavit , templa portas orientem Versus habuereri quod de templo Deae Syriae e Luciano, de templo Dei emphitici a Psam meticho AEgypti Rege exstructo e Diodoro , de templo Vulcani ab alio quodam AEgypti Rege condito ex Herodoti Euterpe , denique de templo Hierosolymitano ex omnibus fere Auctoribus constat, qui id argumentum tractarunt . Tamen sunt nonnulli qui templa antiquissima in occidentem , recentiora in orientem spectasse assirment . Hyginus Augusti libertus de Agror Limit. constit. Lib. I. Antiqui architeaei in occidentem templa spe lare recte scripsertint postea placuit omnem religionem eo convertere , ex qua parte Cliterra

illuminatur . Clemens AleXandrinus Strom. VIII. α παλαιόmπου του ἱερων προς δυσιν ἔβλεπεν , ἔνα οἱ ἀπαντι πρῶτα ποι τοὐν γαλμάτων ταμεν ι , προς α απληυ τρεπεσθα ι διδασκωνπαι. Templorum, quae ad flumina posita erant,

facies littus respiciebat, secundum eumdem , quae vero ad vias publicas X- structa erant , ita disponi solebant , ut viatores praetereuntes in illa com- inode introspicerein Diis debitam reverentiam persolvere possent. Templa in duas partes, sacram,in profanam, distinguebantur haec δεξω περιρραντηριοου , illa τὰ 'σω περιρραν πρίων vocabatur . Illud autem περιρ ραντηριον erat a , plerumque lapideum vel aeneum, aqua lustrali plenum

iuxta Suidamin Phavorinum inuo omnes, qui ad sacrificia admissi, conspergebantur, & ultra quod nemini βεβηλον sive profano transire licitum erat. Quidam asserunt illud collocatum suisse ad introitum άλτου sive penetralis, quod erat locus templi secretior, ad quem nulli nisi Sacerdoti aditus dabatur, sicque

ανάκτορον nuncupatum teste Polluce Unde Si gi1λος τοπος , Ut ait Phavorinus, ita dicitur respectu illius adyti Calaia bonus vero in Theophr. Gaharact. nos docet περιρραντηριον ad templi sores possitum suisse ; quae sententia probabilior videtur, quia quotquot βεβηλοι se impoliuti erant, ipsis concedebatur illud praeterire , quod facere nequivissent , si ad ingressum adyti i- tum fuisset. Vocabulum σηκος diversimode usurpatur Ammonius de Verb. Differ. θSimit ac Pollux Onomast. lib. 1. junt proprie signiscare templum ero iseu Semideo dicatum ab Hesychio rauida e X ponitur ὀ ενδ οτερος τόπος ωλιεροῦ , sive interior templi locus , ita ut videretur idem fuisse cum δυσωseu penetrali Ammonii atque Pollucis interpretatio manifesto falsa, ut innumeris exemplis probari posset , si necessum foret . Illa vox in sua maxime propria significatione accipitur pro caula; quia autem Deorum imagines juxta vetustissimum morem in medio templo statuebantur undique cancellis obsepiebantur , ille locus ob caulae similitudinem , quam prae se ferebat , appellabatur σηκος , qui procedente tempore denotavit templum ipsum, parte pro toto accepta Eumdem in modum se et , id est focus

pro tota domo uitae batur.

Porro in templis erat quoddam sacrarii genus Graece δεχδεν dictum , quod nonnullis summtim templum effertur, quasi in superiore templi parte X-stitisset. Videtur fuisse aerarium in usum aedium sacrarum tantum, eorum que , qui facultates artas tectas habere cuperent , ut factum est a Xeno Phonte , qui Sacerdoti Dianae Ephesinae thesauros custodiendos concredidit a

217쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. II. o

dit . Hinc illa ejus epitheta apud Pollucem Onomas. m. I. quando illud

Antiqua Scholia in Sophoclem Oedip. Ur vers. s. ex iis havorinus templa sic depingunt; Ναος, Ἀερον, sive totum aedificium , in quo conti nebantur, Βωμος, Ara , ad quam sacrificia fiebant Προναον , Vestibulum tempΓ, ubi ara aut imago plerumque stabat δε εμενος , locus , in quo Dei primari simulachrum erectum visebatur Sicut apud AEgyptios veteres ιξοανοι νηο ησαν , templa sine adolis erant ut docet nos Lucianus de ea diri , sic prisci Graeci templa ne simula cris habuere usque ad Cecropem Atheniensium Regem primum Mosi ut putavit Eusebius coaevum atque eum nonnulli tradunt primum visibilena imaginem Graecis hominibus colendam proposuisse. Initio mulachrum ni hil aliud erat quam truncus aut tabula, unde a Clemente Alexandrino in Pro trepi nuncupatur σανὶς cujusmodi erat illud Iunonis Samiae , quod postea Procle imperante in statuam mutatum fuit. Ut Vero appareat quanta fuerit apud Veteres hujusmodi signorum varietas, non pigebit ipsius Clementis verba apposuisse Protrept. pag. 29. 'o Παλαι κεν Σκυθαι τον

των πωνυμίαν καρπωσα Pιυμ δε το παλαιον δορυ φησὶν γεγονέναι τοῦΛρεως το ξοανον Ουάρρουν ἡ συγγραφευς ' δε που του τεχνιτουν επι τη, ωροσωπον ταυτην κακοτεχνι e. ωρμηκοτων . At Sothae quidem antiquitus adorabant acinacem . Arabes lapidem Persae fusium L ex aliis hominibtis ii qui erant adhuc antiquiores, ligna erigebant conspicui, o columnas flatuebant e lapidibus, quae etiam ξοανα appellabantur, eo quod eraderentur e fixo D caro certe, imago Dianae lignum erat non elaboratum o Cithaeroniae unonis in Thespia, truncus excisus o Samia Iunonis, ut ait Aethlius,

prius quidem erat tabula , postea autem Archonte Procle in formam fatuae e taes. Postquam autem saluae formari hominibus similes coeperunt, βρετη eas vocabant . Romae autem antiquitus saluam Martis fuisse hastam tradit Varro , cum nondum perveni Uent artifices ad hoc speciosum quidem sed improbum artificium morum autem signorum frequentius apud Veteres nullum erat, quam columnae vel oblongi lapides hinc idem Auctor Strom. I.

pag. 3 3. 49. Πρὶν γοῦν κριβωθDαι τα του ἀγαλματων σχέσεις, κιονας άνπς ι παλαιοι , σεβον τουτους ους ἀφιδρυρια τοῦ Θεοῦ . γραφει γ ν ὀ την Φορωνίδα ποιήσας Καλλιθον κλωδουχος ολυαπιάδος βασι λώης

218쪽

Σπιθμων ε ζαθεων ὐ κίονος ψ.ηλοῖο Pritis quam igitur statuarum figurae arte perficiebantur, Veteres coluimus rixentes , eas colebant tanquam simulachra Deorum . Atque idcirco scribit Phoronidis Auctor: CBEDhoe custos te B coelestis regimeJunonis Argivae, quae fertis, fimbriis Prima exornavit excelsam columnam re mae.

Et Auctor Europho narrat Apollinis Delphici sigmim fuisse columnam , his

ver bus,

Ut Deo deo missis primitias feramus f pensas

Apud sedes sacrosanctas, altamque colamnam. Idemque observavit Eusebius de Praeparat Evang. s. r. Hic autem mosa populis Orientalibus ad Graecos devenit. Nam Israelitae a Deo prohibentur ejusmodi lapides erigere Leoit xxv I. I. Non facietis obis idolari sculptile simulacrum , sistuamse obis non erigetis e lapidem adspiciendum non ponetis in terra vestra, ut ea adoretis. Et apud AEgyptios erant frequentes, ut docet Strabo his verbis ib., vir ubi de via Syena Philas tendente Παρ ολ τήν οδον η ιαν κατέρωθεν πολλαχῶ , ῶσπερ Ερμαῖ , πετρον

Per totam viam videre licebat utrinque multis in Acis, quasi fatuas Memcuriales, lapidem altum , rotundum , satis Levem , propemodum sphaericum ex nigro oe duro saxo , ex quo mortaria fiunt , majori lapidi impostum , ac rursum super eo alium I nonnum etiam seorsim jacebant . aYimi diameter erat non minor pedibus duodecim , omnes vero hujus dimidio majores erant . In Syria auteni Heliogabali , sive Solis , templum ejusmodi lapidem habebat, quem e coelo decidisse, Solis imaginem esse pertendeba iit , ut tradit Herodianus lib. v. cap. v. Caeterum o lapides Vocabant Βαιτυλια Phoenicum lingua petito nomine , apud quos Bethel significat domum Dei, quod eos a Numine insideri crederent atque hunc lapidem, uena Saturrius pro Iove devorasse fingitur, βα,υλον vocant Hesychius Βαίτυλος, τως εκα λειτο ἡ δοθει λίθος ω Κρονι ἀντὶ Διο . Βαιτυλος , ita vocabatur ille lapis Saturno traditus pro ove . A Patriarchae Iacobi Bethel originem duxisse, sunt qui verissimile putant. Vide Comment in Genes. xxv III. Quidam ab Urano inventos tradunt: Sanctioni athon apud Eusebium Demonstr. D

219쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. II. o 9

vang. lib. I. cap. X. πενοησε Θεος Ουρανος βαιτυλια , λιθους μψυχους i ησαμ ζενος . Ab nit Deus Cortu bisettilia , lapidibus animatis faritis . Qui netiam rudes lapides sub aliis Ormis Deos repraesentabant. Haec a Pausania in Achaicis firmari videntur , quum scribit in Achaia sanctissime servari triginta quadratos lapides, quibus insculpta totidem Deorum nomina , sed absque ulla pictura aut Egie . Alio in loco loquitur de vetustissima Veneris Deliae statua, cui pro pedibus erat lapis quadratus Et Martis quoddam signum in Petra Arabiae e lapide nigro, rudi quadrato a Suida

ubi non est notatu indignum , eum lapidem nigro colore fuisse , idemque ex uetoribus paulo ante laudatis de columnis lacris observari possit: unde colorem hunc rebus sacris maxime convenientem iis temporibus habitum fuisse colligitur, quo quid innuere volebant post dicetur . Denique apud omnes fere gentes, lapides , aut stipites rudes νέργατοι eorunatum nominibus, tum cultu honore ornabantur Tacitus libro de Moribus Germanorum , postquam de lucis' nemoribus eorum quaedam notavit His, inquit, simulacra Deorum addita, id est, satuae e stipitibus rudibus , ct impolito robore . His miles describit Lucanus in Obsidione Massisiliae

Lucus erat longo nunquam violatus ab aevo

Arboribus suus horror inest tum plurima nigris Fontibus unda cadit; simulacraque tua Deorum Arte carent, caesisque exsant insemia truncis. Utque his generale testimonium adjiciam, Dion Chrysostomus Serm. XII.

ζουσι, , Πνύρα ἀργα, κ, ο ημιους λίθους multi e Barbaris, ex patipertate, defectu artis, montes Deos vocant, oe arbores impolitas , atque informes lipides. Et quamvis in Oriente multis ante saeculis floruissent artes omnifariae, tamen in Graecia Themistius quoque orat xv tradidit omnes imaginesu que Daedali tempora eodem modo sormatas fuisse: qui primus duos pedes distinctos iis essecit, quum antea continuae essent; unde perhibebatur inquit Palaephatus Daedalum statuas moventes se atque incedentes evinxi ses; quapropter primum vocabantur juxta Clementem Alexandrinum in Protreplico ξοανα, δια , ποξῶσθαι, quia abrasa erant hujusmodi vero vocabulum proprie significat idolum, quod est ξεσμενον, aut a sum ex ligno vel lapide , ait Hesychius in Voc ξοανον . Posterioribus saeculis , arte

sculpendi' caelandi excogitata , hujusmodi massam rudemin informem

in figuras animantia , plerumque homines , referentes mutarunt , tuncque imago dicebatur δείκηλον , aut βρετας, δια οβροτῆ εοικεναι, quia hominis

figuram prae se ferebat. Nihilominus informia Veterum simulacra , si qua ad cultiorem aetatem conservarentur, non ideo honore destituebantur, quod Tom L D d arti-

220쪽

artificio carerent : sed potius majore cultu decorata sunt ob reverentiana antiquitatis, novis quibuscumque facile praeserebantur . Porphyrius testis est de Abstinent. lib. II. X v III. Aγαλμα α pr Γα , καίπερ απλῶς

Ο Θ α μεν , ε δε λεα ηττον χειν . Veteres fatuas, quamvis simplis es, sinas censeri novas autem artificio quidem adm rationem excitare , sed m,norem Divinitatis venerationem habere. Materia, ex qua hujusmodi statuae conficiebantur , communiter lignuna erat apud priscos Graecos , ut Plutarchus & Pausanias nos docent quorum posterior refert se animadvertisse arbores sequentes quam plurimum eo adhibitas suisse , nimirum ebenum , cupressus , cedrus , quercus , mi. lax, lotus. His addit radicem oleae Theophrastus lib. de Plant ex qua minores imagines utplurimum constitisse asserit . observatum quoque est illis arboribus, quae alicui Deo sacratae erant, cum maxime delectari, ideoque Iovis simulachrum ex quercu, Veneris X myrto, Herculis ex populo, Minervae ex olea, c. conficiebatur. Quae Omnia vera magna e parte videntur , sed non tam universaliter , ut nunquam aliter se habere queant. Aliquando simulachra fiebant e lapide, nec tantum vulgari, verum etiam pretioso, interdum ex nigro, quo denotabatur Deorum invisibilitas Marmor atque ebur saeptissime usurpabantur , quandoque etiam argilla & re

ta tandemque aurum , argentum , es , caeteraque metalla adhibebantur

Cum simulachrorum figurae ac antiqui habitus nitantur ut plurimum fabulis Poetarumque figmentis, ad Mythologos Lectorem remittimus; nam in e fingendis Deorum simulacris, Poetarum , praecipue Homeri , descriptiones imitari solenne fuit. Locus simulachris destinatus erat in medio templi , ubi stylobatae supra aram sese extollenti stabant, cancellisque circumdabantur, unde iste locus appellabatur Mηκος . Imagines autem fuisse ita collocatas testatur Virgilius, quando canit:

Tum foribus Didiae, media testudine templi.

Ubi per fores Disae intelligi debet introitus του σηκοῦ . Poetarum alter , de templo aedificando verba faciens, ait: In medio mihi Caesar erit. Plura exempla asserri possent, ni hujusmodi mos adeo notus esset , ut

ulterioris confirmationis non indigeat. Βωμος apud Graecos latius patet quam altare apud Latinos ; nam istud proprie denotat illum locum, ad quem Superis litabant , altius a terra elevatum, ideoque dies una altare ab altitudine βωμος vero non tantum significat hujusmodi sublimem aram , sed inferiores a Latinis dictas . Sunt tamen aliqui, qui βωαον, quasi sublimis esset, α, τοῦ βαι,ειν deducendum putant . Ara ille discrepabant pro Deorum , quibus dicatae erant , diversitate; nam Θεο ουραωιοι, sive Superi , aras ab humo in summam altitudinem

exstructas habebant, ita ut Pausanias Enacis a dicat aram Iovis Olympici fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION