장음표시 사용
61쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA. LibI Cap. IX. 1
Praeter hos, complures alii agi suerunt, de quibus , ad quam pertinerent Tribum, incertum est istiusmodi fuerunt,
62쪽
De Inquilinis D Terpis Atheniensibus
sΕcUNDUM Atticae incolarum genus I ἐπικοι , Inquilini , fuerunt appellati, quo vocabulo istiusmodi designabantur homines, qui e peregrina advenientes regione, sedemque suam in Attica figentes, a Concilio Areopagitico admissi in publicum catalogum referebantur . id Aristophanis Scholiastes in Aves . A Πολίταις, sive Civibiis, hoc differebant, quod non ingenui Athenienses , sed ex alia civitate vel ipsime oriundi essent , vel ab istiusmodi alio oriundis descenderent. Ἀε,οις, sive Peregrinis, autem distinguebantur, quoniam hi ad breve tantum tempus ibi commorabantur; Μετοικοι Vero fixum habebant domicilium, eodem loco, in quem sese contulerant , perpetuo degere amabant. In urbe habitare iis permissum erat , propriaque sua negotia , nemine impediente, obire , sed nullis publicis muneribus fungi , nec suffragium in concionibus ferre, nec ullo modo imperii participes esse poterant verum perpetuo sese quasi pro spectatoribus in theatro gerere , nec ulla ratione Reipublicae negotiis sese immiscere, eorumve curam habere, sed patienter decretis a Civibus factis sese submittere , omnesque regionis leges consuetudines servare debebant. Atque hinc Aristophanes apud Suidam eos paleae comparat , utpote qui incommodanam inutilem e publicae partem constituerent: Τους γα Μετοίκους αχυρα των ςων λέγω
Inquihmos en m palaam vium voco. Nihil agere aut nullum negotium proprio nomine obire concessum ipsis
erat verum aliquem ex Civibus necesse erat ut eligerent, cujus curae ac Patrocinio sese committerent , cujusque ossicium erat eos ab omni vi ,ppressione tutari . Atque hoc in Terentii Eunucho Act tili Scen uis edOcemur, ubi Thais sese Phaedriae familiae commendat: - Η. Tum autem Phaedriae,
Meo fratri, gaudeo amorem 1se omnem in tranquIllo omis es domus,
Thais patri se commendaυit, in clientelamis fiam Nobis dedit r.
63쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA . Lib. I. Cap. X. 33
Atque is , cujus se dei committebant , Προτα ης , Patronus , dicebatur cui varia ab iis obsequia exigere licitum erat, quae si non rite praestabant vel si patronum eligere negligebant , actio in eos dabatur quae προ- α ασίου δι η, sive Actio propter non Diuium patronaim , dicta apud Polem archum bonaque ipsorum aerario adjudicabantur. Ob singularia iis concessa jura, varia etiam ipsis ossicia peragenda Respublica imposuit exempli gratia, in Panathenaeis, esto in honorem Minervae celebrato, viri certa quaedam vasa, quae Σκάφου , mulieres autem alia, quae δρίια dicta , adportare tenebantur , atque hinc est , quod viri nonnunquam Σκαφη φορο , Vel καργεις, mulieres Vero Τ δριαφοροι, a Poetis Comicis nuncupentur . Eaedem Σκιαίηφοροι dictae sunt , quod errent etiam σκιάδε ια umbeluso , quibus a matronis virginibusque , quibus jus civitatis erat , solem arcebant . Qtii mos ortus videtur post Xerxem Persas Graecia fugatos, ubi Athenienses prospero suarum rerum successu insolesce. re coeperunt: sc enim lianus Var. His lib. I. cap. I. Ab Mo ευτυχίας
νωκας τρας γυναυξι, τους δε ανθας προαφηφορων Athenienses , a pirante sibi fortuna, non potuerunt eam modes ferre quippe virgines inquilinorum umbellas praeferre in pompis adigebant suis puellis, o mulieres mulieribus, o viros scapbas gesare . Porro σκαφοε illae erant naviculae , quarum circumgestatione testabantur se non esse indigenas Atheniensium civitatis , sed navi e peregrina terra advectos fuisse quod pauci hactenus advertisse videntur Corrigendus ergo Meursius, Harpocrationis Interpres, alii, qui σκαφας ligone Vertunt. Praeter haec, viri annuum duodecim drachmarum tributum pendebant quamvis Hesychius decem tantummodo mentionem faciat 9 ac mulieres filiis orbae se drachmas persolvere debebant verum illae , quarum filii pendebant , immunes erant . Atque hoc tributum Μετο&ιον vocabatur nec ab iis solum, qui Athenis habitarent, sed ab omnibus illis exigebatur, qui in ulla urbe Atticae sedem figerent . Exemplum nobis exhibet Lysias Orat in Philonem Oropum , Atheniensem urbem in Boeotiae confiniis Niam. Eodem sere tempore, quo erxes Graeciam invaderet, cum praeclaris facinoribus suis ad magnam in Republica potentiam se evexisset Themi-1tocles , Athenienses eo adduxit , ut hoc tributum remitterent in inquilinos suis privilegiis frui deinceps paterentur , neque ullum tale quid ab iis exposcerent . id Diodor Sicul Lb. XI. Quamdiu vero hac immunitate gavisi fuerint, assirmare nequeo, id autem certum est , per exiguum tempus eam ipsis concessam fuisse, fortasse simulac Atheniensium favori exciderat Themistocles, illa ipsis libertas ablata , decretumque abolitum fuit. Quod si quis hoc tributum non solvisset , e vestigio a Censoribus comprehensus in sorum quoddam illi usui destinatum abducebatur, j. ετο si ιον id vocat Plutarchus in Flaminio Πωλητήριον τοῦ Μετοικίου Demosthenes Orat. I. in Arsogit 9 ibique venum exponebatur a ΠωλητMe , qui publicis reditibus praesecti erant. Atque parum abfuit quin celebris ille Philosophus
Xenocrates hoc satum subiisse , nisi e manibus illorum praesectorum ut
64쪽
refert Plutarchii Dc cis. ipsum liberasset Lycurgus . Revera venditum fuisse narrat Diogenes Laertius in Ius ita , cum scilit et illi non esset unde tributum penderet, sed a Demetrio Phalereo redemtum , qui , quoniam leges civitatis violare nollet, nec tamen tantum tam dignum virum eo angustiae redactum videre posset , suam illi libertatem restituit , a Censoribus Xactum pretium persolvit. Verum enimvero, quamvis istiusmodi homines nullo modo promoverentur , neque ullum in Republica munus obirent , incitamentis tamen ad exercendam virtutem , ad egregia suscipienda facinora Reipublicae commodis serviendum haud erant plane destituti . Quippe qui insigni aliquo facinore se conspicuos reddiderant, raro negligebantur, vel sua memcede carebant , sed publice perpentis eorum gestis , peculiari populi edicto
honos in eos conserebatur immunitatis ab omnibus tributis , vectigalibus aliisque muniis , iis tamen X ceptis , quae ab ingenuis Atheniensibus exigebantur atque hinc factum , ut hunc honorem σοτέλειαν appellarint eosque, qui ipso fruerentur, σοτελῶς , quia scilicet σα ἐπλουν τοις τοις aequalem cum civibus partem persolvebant . Atque hoc quas dimidia libertas quaedam fuit, nec diversum ab eo, quod nonnunquam ατέλειαν Vocatum esse invenimus , de quo jam ante locutus sum idque iis peregrinis , qui de Republica bene quidem meriti erant, non vero satis insignem ipsi prae-1titerant peram, ut verorum civium numero adscribi possent, concessum fuit . Exemplum nobis suppedita Macedonum Rex Perdiccas ut integrae civitates ines publicae nonnunquam , quae peculiari quodam ossicio benevolentiam suam atque amorem erga Athenas testatae erant : cujus rei
bina exempla , Thebanos scilicet atque lynthios , apud Theophrastum reperire licet , prout a Suida, cui cum Harpocrationes Hesychio haecde
Proximo jam loco ad tertiam , eamque numerosissimam , eorum , qui Atticam incoluerunt , partem progredior , Servos scilicet, quorum duo genera fuerunt primum eorum , qui ob paupertatem mercede conducti servire cogebantur, quamvis liberi alioquin cives nati essent , verum ratione
habita egestatis ipsorum nullum in publicis negotiis usiragii jus haberent nonnullis enim temporibus quippe hoc perpetuum non fuit prohibitum erat, ne illis, qui istiusmodi opes , quarum mentio in lege facta, non possiderent , ius suffragii ferendi concederetur. Atque hi proprie Θῆτες
Πελατου vocati suerunt , ex Polluce lib. II I. cap. v I I I hocque minus
vile Servorum genus fuit, quod vel prolubitu, vel quamdiu res ipsorum id exigebant, hisce sub conditionibus serviebat quin in ipsorum potestate fuit, vel novo dota in servire, vel servitute omnimoda semet liberares propriis simulac facultatibus vitam sustentare apti essent. Alterum Servorum genus potestati voluntati dominorum suorum pia ne erat subjectum, dominisque aequum in ipsos, ac in agros suosin facultates suas, quorum magna pars censebantur, jus competebat . Eorum imperio Omnino parebant, eamque , quam ipsi Xigebant , operam praestare vel in pessimis aerumnosissimisque servitiis , cogebantur atque pro eorumdem lubitu quoniam cum ipsis ageretur, vel victu defraudabantur, Vel fame
65쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA . Lib. I. Cap. X. s
e necabantur, vel verbera ipsis infligebantur, torquebanturque atque hoc,
in plurimis quidem locis , absque ad superiorem potestatem provocandi mre 9 imo vel ipsa morte mule labantur . Quin Q, quod scilicet augmenti loco miserandae ipsorum sorti accedebat , nulla iis recuperandi sibimet ipsis libertatem , neque eam posteris procurandi spes erat reliqua , sed per omnem vitam in eodem statu vivere cogebantur , omnisque haereditas , quam eorum liberi cernere poterant, domini enim non tantum concedere, sed animum iis addere, ut matrimonio se jungerent , quo scilicet numero augerentur, soliti erant aerumnarum parentum suorum, conditionisque velisiarum bestiarum conditione vix potioris, possessio fuit. Satis equidem attente ad animum Veteres duram illam molestamque Servorum conditionem revocabant seriumque illud, quod menti ipsorum obversabatur, libertatis desiiderium,in quod eos perpetuo ad vitam suam , illius tuendae ergo , variis periculis exponendam pronos reddebat , sussicientem prosecto causam ad eamdem , quae Servorum insederat animos , aemulationen in ipsismet excitandam praebebat . Quippe eo fere omnes homines ingenio sunt, ut iisdem animi affectibus prope nitionibusque , quarum ipsit- me rei fuerunt , alios etiam obnoxios esse suspicentur . Atque industrie omnino hoc malum eos praecavisse, omnesque istiusmodi motus sedasse, Servos ad magnum a se intervallum removendo reperimus nulla enim ratione eos in familiaritatem suam admittebant, in genere de ipsis loquor tantum abest ut cum iis ocarentur praeterea exiguam de se ipsis opinionem mentibus eorum instillabant, eorum ingenia reddebant abjectiora, in iisque quantum fieri poterat generosi & virilis animi scintillas omnes illiberali educatione exstinguebant, colaphis plagisque quae ingenuos liberosque minime decere existimabant ipsos adsuefaciendo quin dissicili labore egestateque illos sibi submittebant, cui uno dicam verbo eodem, imo nonnunquam pejori, ac nunc temporis nos bruta animantia , habebant loco
Hujusce rei exemplum satis idoneum Celsi alia non suppeterento nobis praebebit Romanus Cato , is profecto vir , qui per omnes aetates ob Xactam exquisitissimarum regularum Iuris observationem celebris fuit nec sane videntiae adserti mei vim eluserit, quod hoc a Romano factum , cum Romae , in Graecia , omnibusque fere aliis humanioribus civitatibus , Servoruna usus in multis idem, nonnullis exiguis differentiis exceptis suisse videatur Hic itaque Cato, ut in ejus Vita Plutarchus refert postquam ipsius Ser. vi senesin ad laborem inepti evasissent , quantumvis admodum fuissent di,in insignia ossicia ei praestitissent, suamque juventutem atque robur suum in ipsius usum impendissent , nihilominus , cum jam ipsos opprimeret senectus, viresque deficerent, ipsis victum subministrare recusavit, vel ut ineptos, qui vitam suam sustentarent , e domo ejecit , vel in propria sua familia morte confici curavit . Leg. Plutarch. in Catone . Verum equidem est, hanc barbariem non ubique obtinuisse, quinin ipse noster Plutarchus hoc frictum Catoni huic Censori vitio vertit, serique is natura abhorrentis ingenii indicium existimat hinc tamen miseram Servorum colligere conditionem licet, qui maYime arbitrarium imperium injustissimaque a crudelissimis .maxime barbaris Tyrannis imposita onera subire cogebantur
66쪽
Iam vero, ut eo melius conditionem eorum ob oculos ponam, paucis quibusdam exemplis, quae nec affectui cuidam animi, nec superbiae, nec indoli quorumdam hominum, sed vulgari potius ibique recepto mori adseribi possunt quo pacto perpetuo se erga ipsis domini gererent , speciminis loco X hibere aggredior. Si quis Servus liberos ulla in re imitaretur , vel eos referre vellet sive ornatu sive moribus , neutiquam serenda impudentia censebatur . In iis civi tatibus, ubi moris erat comam alere, si eam Servus aleret, nullo modo ex piandum crimen erat , ita ut Aristophanes in v is pag. 564. Edit Ampelod per modum proverbii de eo , qui aliquid , quod ipsum non decet facit, dicat
Dei profecto servus existens comam habes pServi peculiari tondebantur more , qui Θριξ ἀνδραποδωδ,u , Capillis himseroile, vocabatur, quemque deserebant , si unquam adeo propitiam experirentur fortunam , quae libertati eos redderet. Cum autem Servi in genere rudes ignari es ent, hinc factum, ut 'χωνα ανδραποδωδοις πιτης ψυχος τρίχας , babere serviles in mente capillos , proverbio de obest narisi stupido homine dictum sit . id Eustath ad Iliad. α pag. q. Edit BasQuin Servi a liberis vestitu differebant liberorum enim tunicae erant
αυ φιμάκαλοι , , utrinque manicam habentes , contra vero Servorum tunicae erant ετ ερο ιααα λοι , alterutram manicam habentes Leg. Pollux nom. lib.
Pueros amare Athenis vulgata consuetudo erat satis equidem noti Socratisin Platonis amores, quinin ipse Solon huic affectui pravo obsistere neutiquam valuit, eumque nec legibus adversantem, nec bonis cum moribus pugnantem, quin contra honore dignum, qui ingenuam educationem deceret judicavit; quapropter Servis hac voluptate interdixit, ad eam percipiendam viros dignitate conspicuos, quasi invitans , interea dum inferiori loco natos ab ea abstinere imperaret, ut in Ius Vita inquit Plutarchus.
Nec eosdem inungi vel gratis odoribus delibutos esse idem Legislator passus est , quippe qui hujuscemodi elegantias clariori genere oriundis uia taxat
Nonnullorum Deorum cultui interesse Servis concessiim non erat , sed pro impuris ac prophanis censebantur quinin Deorun iram concitare suaque praesentia eorum sacra polluere existimabantur , Xempli loco sint sacra Eumenidum aut Furiarum Athenis merculis vero Romae ; de quibus plura quaedam proserendi infra offeretur occasio. Servis testimonii dictio non erat legibus concessa . Terentius in palliata Apollodori fabula Phormione ALI. 11. Sc n. T.
Servum hominem causam orare leges non sinunt. Neque simonii dictio es. Tamen
67쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib.I Cap. X. 7
Tamen per tornaenia licebat e Servis veritatem extorquere quia non raro miserum hominen tormenta enecabant, aut mutilabant, qui Servunt
in quaestionem postulabat quae postulatio , ut id obiter moneam, πο- κλησις dicebatur is pretii, quo aestimabatur Servus, fidejus res dabat. Vide Demosthenis Orat. M. Pantaenetum . Varios habendae quaestionis modos descripsit Aristophanes avis AD II. Gen. I. TANO ij σαυιζε γάρ - ποαδα τουτονὶ λαβων AIAK Και πως βασανίζω , ΑΝΘ Πάντα τροπον - κλίμακι Σωρεβλων - τε α ρίνας ξο εγχέων,
XANTH. Torque Cisur puerum sum, cum prehenderis. AEAC. Et quomodo torqueam XANTH. Omni modo, scalae
Alliga, suspende loris sagella, caede,
Torque naribusque acetum ingere, Lateres admove omniaque alia, solummodo porro Ne feri illum, nec gelbo cepae genere recenti. Atque haec Servorum educatio ab ingenuorum educatione plane erat diversa; hi enim omnes liberales artes , illi vero duntaxat , quomodo obediendum , quaque ratione dominorum suorum peragenda essent negotia edocebantur . Cum autem ingenuo loco natos ad officia sua praestanda leni quadam mansueta methodo quasi invitare vulgo solerent , Servos haud secus, ac si fera animalia cicurarent, verberibus nempe ac acerbissima cum severitate domabant . Nec tamen nonnulli defuerunt , quos feliciore
genio & pluribus ingenii dotibus benigna natura donaverat , quosque mitioribus lenioribusque dominis conciliaverat fortuna, qui ob insignes suos in doctrinain sapientia progressiis manifesto indicio fuerunt , animae nobilitatem magnitudinemque ingenii nullo ordine nullave conditione coerceri sed vero vel infimae vilissimaeque sortis hominibus in abstrusissima naturae secreta licere penetrare intimae apud Musas admissionis esse . Hujusce non inficiandum testimonium exhibent pauper ille deformis Esopus ut Poeta Alcman apud AElian Var. His lib. XII. cap. L. quin ne
plures congeram Epictetus, celebris ille Ethicus Philosophus , idem hoc confirmat cujus paupertatis servilisque conditionis mentio fit in sequenti
Epigrammate Antholog. lib. III cap. XXXIII. Δῶλος π&τητος γενομην , vi σωματι πηρος , Κρα πενιην Iρος, sui φίλος Θανατοις
Servus EpiZietus stii, o corpore mutitas, Et paupertate rus, o amicus immortalibus.
68쪽
Servos ullo nomine inter liberos stato appellare arrogantiae loco habitum fuit, quippe quod liberorum aliquid dignitati detraheret verum si quis eo audaciae procederet, ut Servo suo viri cujusdam dignitates honoribus conspicui nomen inderet, insignis contumelia censebatur . Metium Pomposianum punivisse dicitur Domitianus , quia Servos suos praeclaris Hannibalis Magonis nominibus donaret; ut ad rem accedamus propius legem tulerunt Athenienses , qua omnibus interdictum fuit , ne ullum ex Servi ssuis auderent appellare de nominibus Harmodii & Aristogitonis, celebribus patriae suae defensoribus , qui magno animo magnaque virtute Pisistrati filiorum conatibus restiterant. Vid. Alex ab Alex. Iib. III cap. x. Alio decreto cautum Athenis, ne ludorum solennium nolnina Servis darentur: unde Athenaeus De pnosopb. lib. XIII quaestionem movet , quomodo tibicina Nemea nomen acceperit a Ne meis ludis Maximam vero partem ut Strabo refert a patria sua nomen sortiebantur , sicut Λυδος vel Συρος , si in Lydia vel Syria nati essent bel etiam a nominibus apud eas nationes mxime usitatis, veluti in Phrygia Manes vel Midas, vel in Paphlagonia Ti-b as Athenis maxime vulgaria nomina fuerunt Geta, mavus , nempe a Getis desumta , macis, quos idem Strabo lib. II. antea Δαύους , vel Davos , nuncupatos suisse putat . Raro ea nomina pluribus quam duabus syllabis constabant atque hinc est, quod Demosthenes Orat. περι Στεφανου, postquam schini objecisset, patrem ejus Servum fuisse, porro , tanquam id quod dixerat demonstraturus, nomen etiam ipsius fictilium protulisse n. simulat, quippe qui Atrometem eum, qui re vera Tromes eras, appellasset. Atque hujusce consuetudinis haec fuisse ratio videtur , ut scilicet brevia illa ipsorum nomina eo facilius citiusque pronunciari possent. Hinc etiam Oppianus Κυνηγετ 1 canes brevibus nominibus vocandos censet:
Bresia inde expedita omnia, velocem ut appellationem exaudiant. Manumissi servile nomen saepe mutabant δε aliquando syllabas augebant: ut Stephanus ille , qui Philostephanus appellari voluit , Antholog. b. II.
Erat Stephanus mendictis , o puer simul jam vero proficiens
Ditescit, ct factus es statim Philosephanus.
Praeprimis illud curabant Veteres , ne Servi arma gererent , quod ratione habita numeri ipsorum , quo vicies sere vulgo liberos cives excedebant 'eipublicae forsan detrimento foret. Quapropter moris Vulgo non e
69쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. I Cap. X. 9
ras, ut in bellum irent cum itaque Virgilius Eneia Bb. IX. vers. M. iloquitur de illis , qui in bello Trojano militabant , legi aut consuetudini contrarium suisse dicit:
Et secus elapsi quorum primaevus Heonor, Maeonio egi quem Serva secimma furtim
sulerat , et iiij quo ad Trojam miserat armis.
In subito ingruentibus' praetervulgaribus cas bus duntaxat Servos, ut dominos suos atque semetipsos tuerentur, armatos reperimus hoc tamen non nisi rebus periculosissimo in statu constitutis , cum omnes servandi Rempublicam aliae viae praeclusae essent, fieri solebat primaque illud vice isti dixi accidit , cum sub Dario Athenienses aggrederentur Persae apud
Marathona in integrum delerentur, juxta Pausaniam. Postea apud alias Respublicas, sed non nisi quam cautissime, hic mos obtinuit cum a Macedonibus & Achaeis admodum premeretur Spartae ReX Cleomenes eorumque viribus resulendo se imparem videret, duo Helotarum, sive Lacedaemoniorum Servorum, millia armavit, ut hoc facto aptum colligeret agmen quod Antigoni Leucaspidis , seu militibus albis ci eis armatis, opponeret sed vero plures alios , licet tum temporis multo majori numero abundaret Laconia conscribere non ausus est. Leg. Plutarchus in Cleomene. Ac profecto hoc in casu merito quis eorum prudentiam laudaverit cum enim durissimis modis ipsorum animos multum exasperaverant , nulla sane ratio erat, cur, si unquam illi superiores evaderent , ullam ab iis misericordiam clementiam ve se promerituros sperarent. Quinin miraculo mihi proximum videtur , si attendamus quadringenta millia hominum sub oppressione viginti vel triginta millium tot enim, ut jam ante dixi, numero erant Servi , Cives Inquilini , qui Atticam incolebant absque ullo exceptis paucis quibusdam temporibus se in libertatem vindicandi conatu gemere; praesertim, cum ad prorsus evertendam Rempublicam satis illis virium suppetiisse manifestum sit, nec fieri non potuerit, quin multae opportunae Occasiones, praecipue belli, seditionis, tumultusque temporibus , quibus civitas perpetuis turbis agitabatur , ad istiusmodi propositum exsequendum iis oblata fuerint. Hoc vero partim vigilibus istis oculis, quos in eos perpetuo eorum domini, imo tota Respublica, defixos tenebant, partim vero dege neri isti vecordiae, quae vulgo magna ex parte pervertit abjectosque reddit eorum animos, quos servili conditioni fortuna subjecit , quantumvis nobile audaxque ingenium ipsis inesse , acceptum reserri debent vere enim Homerus O XJ ρ vers. 322. cecinit:
Dimidium enim sirtutis infert late videns Jupiter
70쪽
Sed neque anxia Reipublicae cura , neque magna illa vi , qua ad infringendos hominum animos pollet oppressio, in perpetuo eos obsequio retinere valuit; verum tuas Vires nonnunquam exercere Voluit natura , cum vel egregia opportunitate allecti , vel gravissime vexat , impellerentur ad denuo recuperandam libertatem, hoc est, vitam fortunasque suas propriam sub potestatem redigendas. In Attica eos aliquando castellum Sunium invasisse , totamque regionem depopulatos esse , quinin eodem tempore secunda vice Siciliam aggressos, Oea enim in insula frequenter admodum rebellarunt sed tandem ingenti clade assectos quippe decem myriadibus ipsorum occisis ad pristinum obsequium rurius compulsos fuisse , scribit Athenaeus Deipnosoph. lib. I. Complures alios istiusmodi ipsorum conatus liis in locis, summo cum periculo, & ut plurimum extrema earum regionum eversione, adhibitos reperimus Belli nonnunquam temporibus ad hostes transfugere amabant, idque αυτομολων vocabant , ut discimus ex Ari-1toph. Equit quod excepto furto, delicto iis admodum familiari , vulgatissimum eorum, quae illi committebant, criminum fuit nulla enim aliquibus in locis alia semetipsos a servitute liberandi via suppetebat verum sit apprehenderentur, caro admodum pretio ipsis illud desiderium libertatis constabat, cum scilicet rotae adligarentur,in flagellis crudelissime caede rentur
prout docet Aristophanes in Pace p . I . Erit A eod.
Vel fersus transfugere paratus, Super rota trabatur sagris caesus.
Eaden ipsis ob commissiam furtum poena infligebatur, ut discimus ab Homtio Epist. lib. I epist. XvI. Non surtum feci, nec sugi s mihi dicat
Servus, habes pretium , loris non ureriS, Aliquando rotae adligati torquebantur quae crudelitas nunquam proseisto in liberos exercebatur ut ea ratione confessionem ab iis, cum scelesto cuidam facinori auxiliares manus praebuisse accusabantur, X torquerent; sicut nos docet Aristophanes in luto Act. 1v. Scen. o. ubi Sycophanta Servo dicit:
Super rota enim oportet te ibi tortum
Dicere, quae flagitia perpetrasti. Quod si aliquod commisissent crimen , agellis illos vulgo caedere adsueV
