Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ARCHAEOLOGI GRAECA. Lib. I. Cap. XL i

plorat onem, destinato reddere debebat Leg. Lysiae orat in sanae Eschines contra Timarchum . Nec tamen hoc solum sussicere censebatur, licet enim tunc temporis Xamini cum laude satisfecissent, in prima tamen post eorum electionem κυρία concione NOVO iterum examini subjiciebantur, tum vero , si probrosi quid adversu S OS Xciperetur Vincereturque , honoribus suis excidebant . id Demosthen in Throcr. Item lege sancitum dicitur ut, si quis obaeratus magistratum gereret, ei capital esset Vid. Demosthen. in Leptis Accusabatur autem coram Thesimothetis. Idem in Timocrat. At que post finitos eorum magistratus , rerum gestarum rationem Notariis ae Logistis reddere intra triginta dies tenebantur , eamque vocabant Eύ- θυνὸν si quis id neglexisset, vel priori examini se non subjecisset peculiari lege populo interdicebatur , ne eum corona quae solita eo rum merces, qui honores famam sollicita prudentique publicarum rerum cura sibi quaesivissento donarent . Quin antequam rationes suas proba sent, nullum alium magistratum, vel insigne aliquod munus ambire, nec in peregrinis regionibus mercaturam Xercere, nec de fortunis facultatibus que suis, vel aram parte quadam aliquid, sive ultima voluntate, sive eas piis usibus consecrando, sive alia quacunque demum ratione, statuere iis licitum erat Leg. Suidas, Hesychius, schine Orat de Ement. Legat. Verum omnia ipsorum bona integra intacta servari debebant , ne , si publicos reditus intervertissem dilapidasse comperirentur, detrimenti exinde quidpiam civitas caperet juxta schin in Ctesipboni. Porro Logistaei Aονις υ illi , qui magistratuum rationes exigebant, decem erant numero. Hi, ii magistratus aliquis rationes non daret, eum actione persequebantur, quae dicitur λογί δίκη juxta Hesychium . Quod si aliqua controversa oriebatur , pro varia ejus materia varie determinata sui si e videtur: si de pecunia esset, ipsi Logistae judicabant : si de injuriis , ad judices ejus generis causa-rtim referebant, secundum Pollucem, si ii de rebus, quae ad concionem popularem spectabant, ad populum referebant. Vid. Ulpianus ad Demoshe nisi pat de falsa legat Accusatoris munere fungi cuilibet permissum erat: unde solennis illa praeconii formula , hac occasione pronunciata, TIς βύλcij κατηγορων Quis est accusare Vid. Eschines orat ari. Ctesiphontem Eatamen libertas , sicut e Iulio Polluce discimus, non ultra tricesimum diem pertingebat quo praeterlapses, nemini licebat accusationem intentare. Quod si quis intra legitimum tempus accusatus se non stitisset , ab apparitore injus vocabatur ad Senatum Quingentorum. Demum si vadimonium desereret, ab illis infamia notabatur. Vid. Demosthenes Ulpianus Midianis. Quinetiam magistratus metu haud vacabant in ipso tempore sui honoris, si quid ab iis male gereretur: siquidem ut nos docet PolluX omnes novem Archontes qualibet κυρίαἈκκλ;1σία stata concione tenebantur ad populum referre , an recte praeessent magistratus , necne AEt si qua quaestio de

quopiam oriretur, jubebat praeco ut manu tollerent, qui ipsum merito accusari credebant quae actio dicta est κοι νειροπνια . Tum caeteri manus tollebant , quibus innocens videbatur , idque appellabatur ποχειροπονια , uti docet Suidas , cujus elegans hac de re locus exstat . Ea demum sententia vincebat, quam plures manus confirmandam significabant. Magi-

82쪽

Magistratus munera sua inire solebant primo die Hecatombaeonis, primi mensis in Atheniensium Calendario solenne tunc etiam erat festum, quod a re ipsa nomen suum erat sortitum, ,κτηρια, omnique laetitiae genere quod istiusmodi estis diebus proprium, celebrari solebat . Quin ex a Senatoribus, plurimisque ex aliis magistratibus Diis sacrificia offerebantur, precesque pro incolumitate civitatis in Iovis inervaeque fautorum sede fundebantur. Vid. Suidas, Ulpian in Midianam, Antilphon Orat. decboreuta

De Novem Archontibus , c.

PRAECIPUI Atheniensum magistratuum novem erant numero, omnibusque iis commune nomen Archontes . Sorte hi legebantur , sed ad munera sua, antequam duplex examen , in senaculo num , quod νακρισις , in foro alterum , quod Δοκιμασία dicebatur , subiissent , non admittebantur Quaestiones, quae a Senatu iis proponebantur , hujusmodi fere erant . trum nati essent proavis, qui tertia retro generatione cives Athenienses suis,sent E quatribu, vel e qua centuria essent, atque num cognationem quamdam ad Apollinem Jovem Herceum haberenti An parentibus rite morem gessissent An in bellis meruis enes An opibus satis essent instructi Vid. Demosth in Eubulid Pollux nomisse lib. 111. cap. X. Denique an essent αφελῶς , corpore integri mutili enim ad magistratum non admittebantur Quod vero attinet ad quaestionem , qua interrogabant de Apolline Patri , Iove Herceo, sensus ejus fuisse videtur, an indigenae cives est enti nam cives Athenienses universi cognationem quamdam ad hos Deos habere credebantur . Aristophanis Interpres Nub de Apolline Patrio verba faciens

δε,αι, ξε,ους αυτὴς νομιιζον , ipsum igitur tanquam proavum colebant quoque Archontes , cum sustiragiis creabantur et quos enim non noverant , peregrinos

existimabant. Hinc Comicus ille diib. pag. 96. Edit Amselod.

Unde patrius es inpollo .

Postea tamen, cum Athenienses rebus haud ita prosperis uti coepissent, datum est, non modo indigenis, verum etiam civium adscitorum liberis, mire cive genitis, Archontes fieri quinetiam id tandem ipsis adscriptis civibus concessiim uis te colligit Petitus e Plutarcho , qui refert se Atheniensi civitate donatum in tribum Leontidem relatum , Archonta creatum suisse Θmpo ac lib. 1. ProbLX..dc. lib. X. Probi. ultimo Quin&, juxta quo

83쪽

ARCHAEOLOGI GRAECA. Lib. I. Cap. XII. a

rumdam sententiam , aliis omnibus magistratibus eaedem quaestiones proponebantur, ut tradit Dicaearchus contra Aristogit.

Ad hos autem magistratus propius spe stabat jusjurandum , quod ab iis

in porticu, quae βασίλειος oα , siV rcgia porticus, Vocabatur' vel in s mro προο ω λίθω ad la tam , Xigi solitum erat antequam admitterentur, idque hunc in finem, ut leges observarent, jus dicerent nullo partium uadio abrepti , nullisque muneribus se corrumpi paterentur , vel , si se cus accideret, statuam auream, sibi parem magnitudine, Delphico Apolliani ponerent dedicarentque. Hinc in arcem se conserebant ,- idem repe tebant usjurandum. Quod institutum fuisse Solonis narrat Iutarchus etsi

is solummodo Thesmothetarum meminit caeteros tanaen NoVemviros eodem

jurejurando obstrictos fuisse memorat haedrus Platonicus: Καί σοι ἐγώ ου σπιρσω. Ac tibi ego, sicut novem Archontes , polliceor auream imaginem aequilis mensurae ad Delphos positurum. Hisce peractis munus suum suscipiebant , cujus nonnullae partes ab illis

seorsim, prout mutua ipsorum ossicia id exigebant, peragendae erant, nonnullae vero ex aequo ad omnes pectabant Penes eos omnes morte mule andi maleficos potestas erat , omnesque myrtea corona caput cingebantur commune ipsorum ossicium erat sorte designare Δικαςας- Θλοθέ- , singulis tribubus singulos eligendo, uti etiam In παρ χους, Φυλάρχοις - τρατηγους creare , e . in caeterorum magistratuum mores, vitae rationem inquirere , nec non eos , qui collato in ipsos munere indigni judicati essent suffragiis populi ordine movere. Vid ibid. Pollux, qui ubique laudatur in his capitibus. Atque, quod praestitorum Ossiciorum quasi merces erat, ab omnibus tributis . vectigalibus , quae ab aliis civibus ad conscribendos mi

lites exigebantur , immunes erant , neminique praeterquam in haec immunitas unquam concessa fuit. Et si quis Thesmothetam, aut Archontem coronatum, aliumve quemlibet eorum, quibus ciVitas immunitatem aliquam, aut coronam, aliumve honorem contulit, contumelia affecerat, pulsaverat, aut maledixerat, ignominia notabatur, quod non tam privatum hominem,

quam ipsam civitatem injuria affecisset. Vid. Demosthenes in Midiam. Atque haec suffecerint de Novem Archontibus simul sumtis nunc de singulis seorsim agam id mihi tantum dicere liceat , nihil certi de prima origine nominis ipsorum memoriae traditum esse; sed tamen Sigonius conjicit nomina Βασιλευς- ρχων per imitationem desumta esse a praecipuis priorum saeculorum magistratibus , cum civitas primum imperio Regum deinde Archontum pareret; ut nomen Πολέμαρχος , in memoriam praefecti exercitus, qui ab primis Regibus plerumque creabatur , ut ipsis belli tempore auxilio esset. Videntur etiam Θεσμοθέαι prout ipsum nomen indicat in gratiam populi constituti esse , ut scilicet ipsius leges ac privilegia contra aliorum Archontum vimin injuriam defenderent atque haec potestas, antequam Rempublicam ordinaret Solon , longe major , nec tamaretis limitibus coercita, quam insequentibus temporibus, videtur suisse ille enim Legislato sanxerat, ut eorum munus praecipue in hisce, quae sequuntur, contisteret.

84쪽

Aρχων --Xcellentiam dictus , princeps illorum Novem

rat nonnunquam etiam πουνυμος Vocatur , quia ejus de nomine annus

denominabatur. Ipsius imperium ad ecclesiasticas simul & civiles res speetabat qui ipsius erat omnes lites inter maritos uxores dirimere veluti de uxoribus , quae post maritorum suorum mortem peperissent , de supremis voluntatibus & testamentis, de dotibus & legatis cura etiam ipsi habenda erat orphanorum, iisque tutores ac curatores dare debebat ut querelas eorum, qui a vicinis suis aliqua injuria essent assecti, audire; atque eo , qui ebrietati dediti essent , punire quin primus inquirere

in nonnullas publicas actiones , e quarum genere erant , quae ἰσαγγελίαι, Φάσεις, ναξω , φηγη πως dicebantur , de quibus postea agemus.

Locus, ubi jus dicere solebat Archon , erat deum , ibique de victu aliisque ad vitam sustentandam necessariis rebus causae ad eum deserebantur

Ejus item ossicium erat Curatores , πιμεληme dicto , constituere , rationem celebrandorum estorum, quae Διονυσια - Θαργηλια vocabantur 'a' bere, praeter alia nonnulla solennia ; quin ludorum scenicorum , cantorum, choreutarum, aliorumque, quae ad eos requirebantur , cura ei incumbebat. Quod si vino madere deprehensus foret, capital erat. Vid. Pollux Onomast hicin ubique , Lysias in Alcibiadem , Demosthenes in Macartatum, Suidas, Harpocration ubique in his capitibus. Βασιλεὐ in Regia Porticu jus dicebat , ibique ejusmodi dirimebat lites,

quae inter Sacerdotes sacras intercedebant familias , e quarum genere erant Cerdices, Eleobuiadae, c. quarumque nonnulla ossicia in divino cultu peragendo jure haereditario competebant moram eo etiam adducebantur ii , qui impietatis , vel profanatorum mysteriorum quorumdam , tem plorum , aliarumve rerum sacrarum insimulabantur . Praeterea praesentem

se sistebat in celebrandis Eleusim iis & Lenaeis sestis,in in iis omnibus, in

quibus faces manibus gerentes cursu contendebant , videlicet in Panathenaeis, Hephaestiis, ac Prometheis publica etiam sacrificia pro incolumitate' prosperitate Reipublicae debebat offerre . Ejus uxor , quam Βασιλίπαν nuncupabant, ei adstabat in plurimis vero non ex istiusmodi oriunda esset familia, quae ex integro Atheniens sanguine progenita, vel si alteri marito, antequam Βασιλει nuberet, juncta fuisse , secundum legem munus suum haud debito modo obire poterat . Nam lege tenebatur Virginem civem ducere quod etiam Iudaeorum Pontifici injunctum P alias haud idoneus putabatur sacris publicis praeesse. Vid. Demosthenes in Neaeram. Ad eum praeterea res quaedam civiles pertingebant quippe quaestiones de rebus inanimatis coram eo proponebant , ut delationes de ho-naicidio, ipsiusque munus erat in eas inquirere, & deinde ad Areopagitas, inter quos jus habebat suffragii, deserre, sed vero coronam suam quae insigne quoddam muneris ipsius erat interea dum causa agebatur , deponere debebat Leg. Demosthenes in Lacritumin Neaeram. Πολεμαρχος omnium peregrinorum' inquilinorum Atheniensium gerebat curam, eademque in ipsos auctoritate , qua in cives Archon , pollebat munus ipsius erat Enyali qui ab aliis pro Marte , ab aliis vero pro quodam ex ejus comitibus habetur 9 ut' Dianae γροτέρα ab ago

85쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA Lib L Cap. XII. 7s

quodam Atheniensi sic dicta , sacra faceres; praeterea celebris illitis patriae defensoris Harmodii exsequias celebrare,' curare , ut liberi eorum , qui pro patria sua mortem obiissent, eX publico aerario debita ratione alerentur. Verum enimvero, quandoquidem trechi magistratus prae juventute saepe in legibus ritibusque patriae suae non tam Versati essent, quam quidem p tandum fuisset, ne sibi solis plane relinquerentur, in more positum erat, singulis socios dare duos Viros aetate , morum gravitate , Xistimatione conspicuos , qui ipsis in obeundo munere suo auxilio essent , , si offera

retur occasio, nonnunquam eo docerent informarentque . Hos autem vi

ros αρέ ως, sive Assessores , vocabant , iidemque se examini in senaculo publico foro, quod alii subibant magistratus , subjicere , quin etiam illos rerum , dum munere suo fungerentur, gestarum, postquam magistratu abiissent, rationem reddere cogebant. Reliqui se Archontes communi nomine Thesmothetae dicebantur. Delationes hi audiebant adversus eos, qui falsae criminationis δε calumniae, corruptionis, impietatis accusabantur quod etiam pars erat Regii muneris,laac tamen cum differentia , quod accusatores solebant φαίνειν τον ασεβῆ, sive retenus impium deferre ad tribunal Regis, cum contra Thesmothetis γράφω/, hoc est, scriptam delationem tradere deberent moram iis etiam omnes causaein lites inter cives peregrinos, inquilinos, vel servos, controversiteque de mercaturain mercibus disceptabantur. Ab iis provocationes ad populum instituebantur, publica examina variorum magistratuum peragebantur,in in publicis concionibus suffragia colligebantur. Omnia publica pactain foedera rata faciebant, dies, quibus judices causas in variis suis curiis audituri essent , affignabant , curam etiam gerebant , ne ullae leges ferrentur, praeterquam istiusmodi , quae ad Reipublicae salutem cincolu

mitatem conducerent, eorumque nomina deserebant , qui incautam multi

tudinem pellicere, eique , ut consentiret in omnibus iis , quae Reipublicae commodis adversarentur, persuadere studuissent. Eυθυνοι decem magistratus erant , eum in finem creati , ut Archontibus auxilio essent m magistratuum rationes Xaminarent , mulctamque imponerent iis, quos publicam pecuniam intervertisse, vel ullo modo Reipublicae injuriam res male administrando intulisse comperiissent. Hos nonnunquam ξεπιτας, & Συνηγορiri vocatos fuisse narrat Aristoteles obt. lib. I. cap. ultimo nonnulli autem ipsos eosdem fuisse ac Λογιτας volunt, tamen

secundum Aristotelem ab illis distincti dicuntur.

OἰEνδεκα , sive Undecim , a numero ita appellati , ex ipso populo eligebantur , atque singulae decem tribus unum suppeditabant quibus

addebatur Γραμματευς , sive Scriba, ut ita numerus esset plenus . Nonnun

quam illi Vocabantur Νομοφυ κες , Legum usodes quae appellatio ab

86쪽

eorum desumta munereri quippe in nonnullis haud absimiles erant iis quos in Anglia heris vocamus : etenim in puniendis maleficis praesentes esse debebant, ipsisque eorum incumbebat cura, qui in publicos carceres abducebantur Penes eos etiam potestas erat fures, plagiarios, clatrones sub suspicione comprehendendi, eosque , si facinus confitebantur, o te mulctandi, sin minus judicio eos persequi debebant. Φυλαρχοι erant magistratus, qui theniensibus tribubus praeerant, quibus singulis singuli sorte assignabantur. Postea hoc nomen peculiare praesectinrae cujusdam militaris erat, praefectique tribuum Ebπιμεληm φυλῶν Vocabantur. Eorum erat publici aerarii, quod ad singulas tribus pertinebat, curam gerere, omnibus ipsarum commodis prospicere, easque omnes in consilium vocare, simul ac quidpiam accideret, quod universi tribuum coetus praesentiam requireret Φυλοβασιλεις in plurimis eodem munere, ratione habita singularum tribuum, quo respectu Reipublicae ασιλευς, functi fuisse videntur . Ex Εὐπατρίδαια , vel Nobinbus , eligebantur , publica sacrificia caeterumque divinum cultum his vel illis tribubus proprium curabant, & in Porticu , quae

Βασίλειον dicebatur, nonnunquam etiam in illa , quae Βουκολειον , conveniebant.

Φρατρίαρχοι πριττύαρχοι in variis Φρατρίαις πρίατυσι eamdem , quam in universam tribum Φυλαρχος, potestatem Xercebant. Δήμαρχοι eodem iungebantur munere in Δημοις, redituum ipsorum, Xquibus omnia, quae ab ipsis exigebantur, solvebant , iis cura incumbebat populum inpagis, qui subditione sua erant, convocabant, quorum Omnium nomina albo inscripta servabant, Melectioni Senatorum aliorumque magistratuum, qui sorte creabantur, praeerant. Aliquando Ναυκραρους eos , pagossique Ναυκραρ ia , nuncupatos reperimus , quoniam eorum singuli , praeter duos equites, unam navem in publicum commodum suppeditare debebant.

Ληξιαρχοι se erant praecipui, quibus adjungebantur triginta magistratus inferiores ordine, iique mulctam irrogabant illis, qui ad publicas conciones non veniebant, in eos, qui praesentes essent, inquirebant Deo etiam qui in soro emendo vendendo occupati essent, a mercatura desistere, publica negotia curare compellebant , idque auXilio peragebant οξοτουν qui certi quidam inferiores magistratus , vel potius ministri erant , admodum similes Romanorum Lictoribus, & Anglorum nostrorum heris Lur omen , Lolli , c. Mille istiusmodi Athenis erant, qui sub tentoriis in medio foro erectis degebant, posteaque ad Areopagum abducebantur . Nomen ipsorum videtur desumtum fuisse ab armis , quae vulgo gestabant , sicuti praetorianae cohortis milites Δορυφοροι nuncupabantur . Nonnunquam Δ 'κ G Is E. ποπται dicuntur , quod nomen ab eorum munere deductum

aliquando Πευσίνιοι , a Peusino , uno ex priscis Atheniensibus , qui hoc munus e primus instituit, vel regulas, secundum quas id obeundum L

se , dedit quin Ἀκυθα a regione Scythic quippe vulgo , qui inde oriundi es en , ad hoc munus eligebantur , utpote qui validi audaces homines es en ; atque hinc Aristophanes ejusque Scholiastes Acbarn STb1mopb aliquem ex iis ignoto dc barbaro more loquentem inducit. Sed

87쪽

ut ad Lexrarchos redeamus, hi Ληξιαρχικον γραμματεῖον , V Λευκωμα , vel Adtimpubticum , totius civitatis servabant , in quo omnia inscripta erant civium nomina, simulac ad eam aetatem, qua paternam haereditatem Λῆξιν vocatam adire poterant, pervenissent. Iομοφυλακες ministri erant, quorum munus , ut magistratus populus secundum leges vitam instituerent , curare contumaces atque refractario punire Vid. Cicero de Vib. lib. II. Columella de Re Rusi lib. κ11. cap. 111. Eum in finem publicis in concionibus sedes iis cum Προέδροὶ :assignatae erant, ut praesto essent ad iis obviam eundum , quicumque con tra leges vel receptas consuetudines agere , vel aliquid bono publico adver sdm proponere vellent . Ludorum solennium publicorumque spectaculorum tempore albam Vittam gerebant, tanquam insigne conspicuae istius pro vinciae , quae ipsis demandata erat , iisque sellae e regione novem Archon-

tum erant collocatae.

Νομοθεm numero mille erant , sorte capiebantur e eorum numero , qui in Heliae iudices fuissent , eorumque munus non ut e nomine colligi videtur novas leges propria auctoritate serre hoc enim nisi approbante senatu , confirmanteque populo , fieri non poterat sed veteres examinare si aliquam earum inutilem , vel noXiam , prout res Atheniensium tunc se haberent , vel alii legi contrariam reperissent operam dabant , ut illae plebiscito abrogarentur . Praeter haec , curandum iis erat , ne quis intra murum Pelasgicum profunde araret oderetve ut, qui secus fecerat , comprehenderetur ad Archontem ducer

tur ν

De Atheniensium Anagi stratibus.

UAEsTORE ac Tribuni aerarii apud Athenienses diversorum generum erant ; verum , antequam de munere ipsorum edisseram , necessario quaedam praemittenda sunt de publicis reditibus , qui a diligentissimo Sigoni in haec quatuor sequentia genera dividuntur. I. Tέλη denotant istiusmodi reditus , qui ex agris , metallorum fodinis sylvis aliisque publicis fundis proveniebant , quique in usum Reipublicae seponebantur tributa , quae inquiliniin liberti pendebant veluti vectigalia, quae a certis artibus & opificiis, praesertim autem a mercatoribus pro exportandis importandisque mercibus suis, Xigebantur. a. Φοροι annua tributa erant, quae ab omnibus civitatibus tributariis exigebantur , eaque post cladem Xerxis primum imposita ab Atheniensibus fuerunt , ut eo melius bellum gerere possent , si sorte , veluti metuebant hostis denuo eos invaderet . Primus hoc tributum collegit Aristides , qui sicuti in ejus Vita Plutarchus refert omnium & singulorum , de urbe in urbem , pro cujusque acultatibus, censum instituit ex quo censu quadringentorum o sexaginta talentorum summa consecta sui . Hisce pergit

88쪽

git Plutarchus 2 Pericles tertiam sere partem addidit narrat enim hucydides, initio belli Peloponnesiaci ad Athenienses e confoederatis civitatibus

sexeenta talenta rediisse Post mortem Periclis oratores, aliique viri magna inter populum auctoritate pollentes , paulatim hanc pecuniam auxerunt eo usque, ut ad milles trecenta talenta adscenderet atque id quidem non tam propter extraordinarios in bellum erogandos sumtus, quam populum ad munificentiam, & expensas in ludos scenicos,' ad erigendas statuas, atque templa exstruenda excitando. 3. ισφοροι taXationes erant civibus aeque ac inquilinis libertis , auctoritate concionisin senatus, ad suppeditandos sumtus, qui in extraordinaria onera , occasione diuturnorum infeliciumque bellorum vel aliis de

causis imposita erogandi erant. q. Τιμήριατα mulctae fuerunt , quae omnes in aerarium deserebantur decima tamen Xcepta parte , quae Minervae donabatur , utin quinquagesima, quae reliquorum deorum, ut heroum , qui πω μοι vocabantur, erat propria . Postquam huc usque de publica egi pecunia , nunc de iis, qui illi praefecti erant, acturus sum. Eπις ατης e Prytanibus sorte eligebatur, publicique aerarii claves servabat, quod munus tanti fuit aestimatum , ut nemini id plus quam semel obire licitum fuerit . De reliquis honoribus' ossiciis hujus aerarii praefecti alio

loco agere constitui. Πωλῆται decem numero erant in simul cum iis, quibus cura pecuniae in publica spectacula destinatae incumbebat , etiam pecuniam e tributis provenientem, omnesque reditus elocandi , vendendique bona , quae aerario addicta erant, potestate gaudebant, omniaque haec pacta nomine ejus,

qui illis praeesset, confirmabantur , atque rata fiebant . Praeterea eorum erat eos, qui tributum , Μετο διον dictum , non solvissent , reos peragere

eosque constituta auctione vendere. Hisce suberant magistratus quidam inferiores, κλογεῖς dicti, quorum osscium erat publicam pecuniam colligere pro iis, qui publicos reditus conducebant, quique ελῶναι vocabantur ;hi semper erant viri bonae existimationis in praeter propria sua pacta pro solutione pecuniae , quam juxta conductionem suam debebant , aliud fidei suae pignus dare eos oportebat,in si ultra nonam Prytaneam solvere vel tantillulum supei sederent , duplum sortis persolvendum mulctae loco vel ipsi sim et , vel eorum vadibus imponebatur , quo neglecto omnes conjiciebantur in carcerem , eorumque bona aerario addicebantur . Leg. Suidas, Ulpianus in Demosthen. c. Post expulsos Triginta Tyrannos, certi quidam magistratus Συνδικοι dicti , cum potestate omnes querimonias de bonis aerario addictis cognoscendi , creati fuerunt, prout e Oratione quadam Lysiae promisia apparet. Eπιγραφεῖς erant magistratus , qui omnes illos , a quibus tributa & vectigalia exigebantur , pro cujusque facultatibus censebant , publicas servabant rationes, eos , qui tributa sua serius pendebant, judicio perseque

bantur.

Azτο Aκται erant decem Tribuni aerarii, quibus omnes publicos reditus,

pecuniam e tributis collectam quae Reipublicae debebantur , persolvi

89쪽

oportebat quo facto omnem , quam acceperunt, pecuniam rationibus inserebant, Me tabulis publicis eorum nomina, qui debita sua persolvissent, coram toto senatu delebant. Quod si quaedam controversia de pecunia vel tributis orta esset , eam illis dirimendi potestas erat , praeterquam , si res dissicilis & impedita, vel magni momenti esset , istiusmodi enim ad curia, judicum deserebant. Aπογραφευς της βουλης publicus Scriba erat, qui in primo hujus muneria exordio suffragiis, postea sorte creabatur, & rationum ταῖν Αποδεκτων auto. graphum , ut scilicet omni fraudi errorique obviam iretur, servabat. Ελληνοταμ is , vel ληνοταμι οι , in tributariis civitatibus fungebantur eo munere , quod in propria Atheniensium ditione ad A τοατας perti

nebat.

Πράκτορες ii erant, qui nummos publicos e mulctis, qui alicujus criniinis reis irrogabantur, colligebant. Ταμ οα Θεοῦ , sus τῶν Θεῶν , illam mulctarum colligebant partem , quae Minervae reliquisque diis debebatur , idque coram senatu fieri solebat . Decem hi numero erant , atque e Πεντακοσιοριε διμνοις , sive Nobilibus , sorte legebantur, ac in eorum potestate erat de nonnullorum mulctis, si liquido ostenderetur magistratus injuste illas imposuisse, aliquantum remittere. Eosdem cum iis fuisse , qui Κωλακρεται vocabantur , narrat Pollux , hique prout Aristophanis Scholiastes testatur, non tantum pecuniam, quae diis emulctis addicebatur, sedin alios reditus ad civilem usum destinatos, pra, primis Τριωβολα, quae inter judices distribuebantur , indeque δικαςικος utos Θος, sive merces Iudiciatis , dicta sunt, colligere solebant. Ita vocabantur quasi ιυλαγρεται, quoniam sacerdotum quoddam genus erant, debitamque sibi partem reliquiis sacrificiorum, inter quas animalium pelles ακουλαὶ pernae vel suffragines, erant, petere solebant. Vid Arist. Schol. Avibus, Vespis Ζητηται magistratus erant in Xtraordinariis casibus creari soliti, ut nempe in publica debita inquirerent , si quando quaestorum negligentia , vel aliis de causis ad ingentem summam excreverant L periculum suberat ne solverentur, nisi ut egigerentur daretur opera. Magistratuus disserentia , de quibus huc usque egimus , praecipue desumta est a diverso publicam pecuniam colligendi modo: itaque Sigonii methodum secuturus sum , proximoque loco enarraturus eo , qui ex diversa ratione eam expendendi distinguuntur . Quapropter sciendum est , publicum aerarium in tres partes divisum fuisse , pro ratione scilicet diversorum usuum , ad quos impendebatur primam vocabant I. ρήριατα et λοικησεως , pecuniam , quae in civilem usum converteba

tur.

2. Στρατιωτικα , quae ad sumtus in bella erogandos requirebatur.3 Θεωρικα , quae piis usibus inserviebat , cuique accensebant expensas in ludos , publica spectacula est , cum scilicet eorum plurima in honorem deorum , vel in desunctorum quorumdam heroum memoriam celebrarentur atque hoc etiam nomine vocatam esse eam pecuniam

quae judicibus , populo in publicas conciones confluent , dari adsueverat , Pollux refert . Hae vero pecuniae ingruente belli necessi

tale

90쪽

a te in militum stipendia irrogati jussit te quaedam a Demosthene memorata Orat in Mocram, quam postea abrogaVit Eubulus, ut sibi gratiam popelli conciliaret , eodemque tempore contraria lege sanxit , ut capite lueret, quicunque auderet tentare, ut theorica pecunia militiae usibus addiceretur. Vid. Ulpianus 6nthiaca I.

ctus , praecipuus aerarii praefectus erat , reliquis honorem potestate longe praecellens, qui a populo creabatur, quinque annos suo fungebatur munere, quibus elapsis , si honestein integre se gessisset , moris erat , ut altera tertia vice eligeretur.

Αντιγραφευς της διοικησεως , antigraphum rationum praecipui aerarii praefecti, ne scilicet illae corrumperentur , adulterarenturve , videtur habuisse Ταροίας τοὐν ρατιωτικουν princeps eorum erat, qui militibus stipendia per solvebant. Ταμίας τοὐν Θεωρικων, vel ori, τω Θεωρικο , in ante memoratos usus τα Θεωρικο χρήριατα convertebat . Verum longe a Xima molestismmaque

muneris ipsius pars in pecuniam in pauperes cives, ut loca sibi in Theatro emere possent, erogando consistebat atque hic mos originem suam duxit, lege confirmatus est a Pericle , ut populi sibi gratiam conciliaret . Leg. Plutarch in Perii l . Quippe veluti observat Libanius in Obnthiaco primis Reipublicae aetatibus , cum e ligno exstructa essent Theatra , ad loca sibi occupanda avidus populus rixari inter se , quin nonnunquam sibi invicem verbera Qvulnera infligere solebant; huic itaque malo ut mederentur, decernebatur, ut unusquisque , antequam in Theatrum ingrederetur, duos pro ingressi obolos, vel drachmam persolveret, prout scribit Ha pocration ne inferioris sortis homines jucunditate spectacula videndi Privarentur, unicuique eam pecuniam ex aerario petere licitum erat.

ιτωνcra dicebantur ab ipsorum munere , quod in eo consistebat , ut stumentum in usum civitatis compararent , atque eum in finem αμίας της διοι σεως eam, quam pro ratione temporis poterat, pecuniae summam

iis debebat suppeditare . In arido sterili solo , quod propriis suis incolis

necessarium victum suppeditando haud sussiciebat , Athenae sitae erant , atque eam ob rationem frumentum a peregrinis nationibus quaerere , aliorumque abundantia penuriam suam compensare, cogebantur , hocque istiusmodi magistratus ut crearent, Athenienses adegit. Σιποφυλακες quindecim numero erant , quorum decem intra civitatem quinque autem in Piraeeo, ossicio suo fungebantur providendum iis erat ne frumentum & farina nimio pretio venderentur , praeterea justum Ondusin magnitudinem panibus statuere debebant . Ad hos quam proXime

accedebant Σιπμετρου, vel πού κταο , quorum erat curare , ut mensurae

frumenti legitimae & aequales essent.

SEARCH

MENU NAVIGATION