Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. X. i

rant , atque hinc factum , ut nebulo quispiam , qui crimine aliquo poena digno teneretur, χαιτιγιfi , hoc est,sa Clis di diceretur. Nonnunquam autem , ne fuga ibi consulerent, columnae adligabantur, unde apud Pollucem Onomast. Lb. Io I. cap. I. Hyperides , cp lute et εκ τοῦ κιονος ε ξεδειρεν , si pensum ex columna caecoriabit . Ita enim legendum , non vero κρεμόσια ἐκ τοῦ κιονος ἐξέδειρεν , prout vulgares ditiones habent , existi

Si autem insignis cujuspiam criminis rei tenerentur, ad molendum in piastrino damnabantur, laborem sane tum temporis molestissimum quippe granum suum in farinam tundendo convertere cogebantur , neque facili illi molendi modo, qui apud nos obtinet , quique posteriorum saeculorum inventum est , adhuc dum adsueVerant . Quapropter cum improbum quempiam laborem indicare vellent, vulgo cum labore, qui in pistrino sustinendus erat, comparare solebant; ibi mecum erit, Craste, in eodem iurino isendum, inquit Tullius de Oratd hoc est, ibi uni fit, Crasse eadem molesta vitae ratio subeunda. erit. Verum praeter hunc, ad quem addicebantur, laborem , virgis vel flagellis caedebantur, nonnunquam, si atrox quodpiam scelus admisissent , morte plectebantur, ut e Terentio discimus in Andria AD 1. Men. II. cujus Dramatis Scena in Attica exhibetur:

Verberibus caesum te in psrinum, Dave dedam usque ad necem. Vel prout alii hunc locum explicant , haec iis poena ad totam vitam imponebatur.

Molae hae in genere 1υλωνες dicebantur, atque hoc vocabulum, ob crudelitatem , quae ibi loci in miseros Servo exerceri solebat, ac ευφημον, inominatum, vel inauspicatum , fuisse, imo nec nominari licuisse, refert Pollux Onomas. b. I. cap. III. atque adeo Σιτο προ ν οἰκον , sive piserinum , appellat . Varia iis molis nomina a variis granorum generibus , quae in iis molebantur, indita fuerunt, ut δροκμια, Vel 9 ονδροκροῦτεῖα, alicae mola, αλφιτεῖα, farinaria ζωτεια , ζωντεl , Vel ζων τεῖο , mulae, e . ζητρεῖα, molendina , sive pistrini, unde derivatur vox ζατρεύειν , in pistrino torquere quod eo in loco fieri usuveniebat . id Pollux lib. 111. cap. III. Hesychius, Suidas, tymologuS. Praeter haec stigma eorum fronti ut plurimum, nonnunquam etiam aliis corporis partibus, inurebant: moris enim erat uti Galenus lib. 1 obser-Vat, id membrum, quod peccaverat, punire quod si Servus helluo esset Ventri ipsius infligenda erat cenaci si garrulus , exscindenda ipsi erat lingua, atque ita de reliquis Vulgaris stigmate notandi modus hic erat; candenti ferro, cui certae quaedam litterae insculptae erant , membrum tamdiu in urebatur, usque dum istae litterae sic satis ipsi impressa essent , dein sulcis infundebatur atramentum , ut scilicet quae inscripta erant magis conspicua lectu faciliora essent. Qui hoc modo stigmate notati erant, τιγματιαι, Στιγωρος, ut inquit Pollux appellabantur vel etiam Attagae id enim

a Vium genus ποικιλοπτερον , sive alis escoloribus, erat, prout narrat Aristophanes in Apibus . Isti iis modi Servos Inscriptos vocat Plinius lib. XVIII.

72쪽

cap. III alii Litteratos eos nuncupant , e quorurn numero Plautus Cainna ct II. Men. VI.

OL. Si his litteratus isti sinat Quinin nemini ignotum esse potest , quid eidem Auctor Trium Pierirum homo significe . Rarum hoc poenae genus erat , Vel nunquam saltem ulli, praeter Servos, infligebatur, inter quos adeo frequen erat, ut, cum Samii ingentem Servorum numerum libertate donarent, eosque ad publiaca munia admitterent, famoso Litteratorum nomine traducti fuerint: Σαμίων ὀυῆ χος ες πολυπράμυριατος

Samiorum populus es litteratus, Inquit Aristophanes apud Iutarchum in Perico quamvis alii minter quos ipsemet Plutarchus varias hujus appellationis rationes enarrent , ut Videre est apud Erasis Ad . Atque haec maxima infamiae nota erat , quam Servi incurrere poterant, propterea Phocylides ters. 212. ab ea abstinendum esse vel in Servis suadet Stigmata ne inscribas , opprobrio insciens Servum. Contra vero in hracia prout scribit Herodotus Lb. v. 9 pro insigni honoris id habitum fuit , nec nisi a viris dignitate ac auctoritate conspicuis usurpatum M ab infimae conditionis hominibus duntaxat praetermissum.

biΓtatis indicium habetur non esse sic notattim ignobi5tatis. De Gelonis te-1tatur etiam Claudianus in Eo . b. I. Membraque qui ferro gaudet pinxit se Gelonus. His adde quod Lucas de Linda de priscis Britanniae incolis tradit , quod nempe tenesiis infantibus notas, certasque figuras animatam ardenti ferro imprimebant Vid ejus Descript Orbis. Huic quoque fidem facit Tertullianus De velanda Virgin ubi docet eorum insignia fuisse sigmata, ut pennas Garamantum , crobios Barbarortim , cicadas Atheniensium . Item Claudianus de Besio Getico:

- ferroqEst notatas

Perlegit exsia1 g es Picto et iente figuras. Hic vero monendum est , stigmata non modo Graecorum Servis impressa suilla in sceleris alicujus poenam, sed inui communissimus erat stigmatum usus

73쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. X. 6

usus ut dignoscerentur si a dominis sugerent . Quem in finem milites plerumque stigmate notabantur, ut Bb. XII. Archiseolog/ae hujus dicetur ea tamen differentia , quod milites in manibus , Servi pleruntque in fronte illi ducum, hi vero dominorum nomine, aut insignibus notarentur. Hinc etiam Deorum quorumdam cultoribus stigmata fuisse impressa legimus. Luacianus de ministri Deae Syriae ait: .ri spm δ παντες, οἱ κεὐεί καρπους, ο δε .h αυ ε, ψ - τουδε παντες πυριο ς ιγματ φορέουσι . Certis autem notis compnguntur omnes , alii quidem invola manus , alii autem in cer-ιjce , inde es quod omnes AEBrii notis insculpti sint. Hinc Theodoretus opinatur, Iudaeis vetitum fuisse, ut se stigmate aliquo notarent, ne illo signo Deo alicui Ethnico in servitutem se addicerent: λλπες τινα τοῦ σωματος μορια βελονος κεντ ν, ψ μελαν περα λον εἰς Θεραπεύαν του δα μονων ταυγα Θῶος νομος et παγορευο . Gentiles quasdam corporis partes acubus compungebant, dein atramentum immittebant in reverentiam a monum haec

igitur De lex interdicit. Notae, quibus insculpti sunt , variae erant vel enim notabantur proprio Dei nomine, vel ejus παρασημω, seu insigni , quale erat fulmen Iovis , galea vel hasta Martis , caduceusMercurii , tridens Neptuni, hedera Liberi Patris unde Ptolemaeus Philopater , quod hedera esset notatus, Galli nomen obtinuit Et)molossici Auctor Γαλλος, opoοπα του Πτολεμ πιος , δια το φυλα κιποῦ κατετιχθM. R. denique notabantur numero aliquo, aliave nota mystica, qua plerumque Dei nomen continebat qua ratione nomen solis mysticum ad numerum sexcentorum octo pervenit , ut nos docuit Martianus Capella hoc modo notabatur H. Quos tres notandi modos expressit divinus Auctor Apocal seo Xo I. 17.

δνομια του Θηρίου reb αριθμον si νοματος αυγῆ . Et ne quis possit emere autetendere nis qui habet characterem, aut nomen besiae, aut numerum nominis ipsius Athenis autem paulo humanius cum Servis agebatur, quam aliis plurimis in locis; si enim aliqui sub gravi servitute gemebant , concessum iis erat ad Thesei templum tanquam ad asylum confugere, unde eos si quis extrahere vellet, sacrilegii loco habitum fuit, juxta Plutarch. in Theseo . Quin i , qui a dominis suis barbarum in modum excepti erant , actionem adversus ipsos intendendi jure gaudebant, eamque actionem Υβρεως μην, Contumeliae aritionem, vel Aiκιας δ η , iuriae Actionem , vocabant 'arum prima erat adversus istiusmodi , qui castitati Servorum suorum vim inserre aliqua ratione essent conati ; secunda adversus eos , qui nimia in illis puniendis severitate essent usi atque si liquere , legitimas esse Serviquerimonias , dominus Servum suum vendere cogebatur . Quod tum ex aliis discimus, tum e Pollucis Onomastico lib. II cap. II. -οι νυν φασὶ

74쪽

De Thesei autem templo , quod Servis a domitiorum civitia fugientibus peculiare asylum fuerit, ibi sequente plura dicentur . Id interea addam quod si quis, X cepto proprio domino, eos pulsarit, adversus eum dabatur actio . Hoc nos docet Athenaeus DipnosopΘ Lb. I. θηνοαοι δὲ ψ η των

Atheniensium Servi, praeterquam quod ab injuria, qua a Tyrannis assiciebantur, liberati essent, uillis paras angi potioribus commodis fruebantur, quam sortis ipsorum socii, qui aliis in locis degebant quippe longe majo- ei loquendi libertate gaudebant , veluti id passim ex Comoediis Aristopha nis, Plauti, o Terentii colligere licet ' compluribus voluptatum generibus indulgebant , quarum ne minimum gustum quidem percipere ipsis aliis in locis licitum erat . Atque hinc Demosthenes Philipp. III narrat vitae conditionem Servorum Atheniensium liberorum inquilinorum , qui in nonnullis aliis civitatibus degebant, praeserendam fuisse ; cujus adserti veri. tatem satis confirmat Plautus in Sticho AH MI Men. 1. Atque id ne miremini, hom nes servulos Potare, amare, atque ad coenam condicere Libet οὐ Athenis nobis. Praeterea ope sibi comparare iis concessum erat modo ex iis exiguum tributum quotannis dominis suis penderent , quin , si tantam pecuniae summam conficere poterant, qua se redimere possent, non erat in dominorum potestate, ut impedimento ipsit essent, quo minus libertatem suam argento sibi compararent idque ex eodem Auctore patet, qui Servum ita loquentem inducit in Casiis Act. H. Scru. V. suid tu me ero libertate territas psud si tu nolis, filiusque etiam tuus,

Vobis invitis, atqtie amborum ingratiis,

In librila liber possum feri.

Nonnunquam , si fidelesin sedulos in dominorum suorum negotiis gerendis se praestitissent, eos ipsi quamvis non rogati manumittebant: quin&, si insignem quampiam Reipublicae navassent operam, id vulgo ei public

curae erat , ut libertate mercedis loco donarentur . Quibus in bello mereri permissum erat , raro in servili conditione relinquebantur , sive praemetu, ne priores injurias in memoriam revocantes animum ad transfugiendum ad hostes adjicerent , vel domi res novas molirentur , cum tam op portuna iis offerretur occasio ; sive ut eos incitarent ad sortiter constan

75쪽

terque obnitendum injustis conatibus hostium , cum scilicet tantam pro periculis, quae subirent, mercedem Xspectarent; sive denique , quod mtioni neutiquam consentaneum Xistimarent, ut illi, qui vitam suam pro tuenda patriae libertate exponerent , sub duro servitutis jugo ipsim et ge merent, vel minima eorum qu maXime ipsorum virtuti, fidelitati accepta serenda essent, parte privarentur Ob harum unam, inquam, vel ob omnes hasce rationes, eos, qui ingruentibus bellis pro publica seeuri tate arma caperent , fere semper libertate donabant . Exempli loco ne plura congeram sint illi Servi, qui in navali illa apud Arginusas pugna, in qua Athenienses insignem de Callicratida praefecto Lacedaemoniorum reportarunt victoriam, sortes se gesserant atque hinc apud Aristophanem Ran. A t. I. Men. I. Servus quidam , mox opprimendus gravi quopiam onere , suam ignaviam accusat , quae impedimento fuerat , ne nomen suum navalibus copiis adscribi curasset, atque adeo ne suam recuperasset libertatem ζοιμοι κακοδαιμων , τι γὰρ γου ἐναυμ άχουν Heu me miserum cur em navali praelio non interfui Quamdiu Servi sub imperio domini alicujus essent, Οἰάεται, id est Do-mesici vocabantur, sed, postquam jam iis fuerat libertas concessa , dice-hantur Δουλοι quippe cum non, ut priores , pars facultatum dominorum suorum amplius essent , sed tantum tenerentur ad quoddam animi grati specimen ac Xigua quaedam ossicia praestanda, non absimilia iis , quae Μετοικοια-Xigebantur, quibus in nonnullis rebus inseriores erant quemadmodum docet Chrysippus de Concordia b II. Verum raro, imo forte nunquam , ad dignitatem ingenuorum Civium perveniebant, praesertim si libertatem suam privato homini, non ero suis de Republica bene meritis

acceptam ferrent istiusmodi enim , qui ob Reipublicae praestita ossicia ulterius promoti erant, in majori existimatione versati fuisse videntur , majorique gavisi libertate, quam alii , qui exinde solummodo , quod de privatis quibusdam hominibus bene meriti essent, libertate donati erant; nam constat jus civitatis his aliquando concessum fuisse . quod tamen rarius nec sine multorum Civium querelis fieri solebat Aristophanes ani Act.

Nam turpe est, qui praebo navali interfuerunt semel, Hos satim Plataeenses , o pro servis heros censeri.

Et cum admissi in civitatem a praecone renunciari solerent, lege vetabantur praecones , idque sub poena ignominiae , Servum liberum in Theatro renunciare, ne Graeci caeterarum urbium, qui sorte ludis intererant, ejus

76쪽

rei testes essent. Vid. schinis orat adversus Ctesiphontem . Denique manumissi dicebantur nothi, quod infame nomen erat, ignominiosum ac quasi adulterinum libertatis genus eos esse consecutos notabat. Nonnus in

Quam similis autem conditio Servorum manumis rum, quibus jus civitatis concessum non erat, inquilinorum conditioni fuit, hinc patet, quod cum a Μετοικοις, seu Inquilinis, tributum exigebatur duodecim drachma rum , idemque additis tribus obolis solvere debebant tiberi Harpocra tione. Etiam quemdam Προς ατην, sive Patromim , eligere cogebantur, qui alius esse non debebat praeter dominum , e cujus servitute liberati essent eum. que in eumdem fere colebant modum, ac apud Romanos Liberi in entes suos Patronos: quod si autem refractariosin ingratos erga dominum se gessisient , manum iis injicere , eosque coram judice adducere poterat , a quo, si sontes comperiebantur , libertate privati ad pristinam suam miseram conditionem redigebantur quod si vincerent manumissi , penitus rant a dominis emancipati. Vid. Harpocration, Suidas . Hanc actionem Α- προτασίου AZZionem non quaesti patrons , vocabant I quod nomen etiam eYpostulationibus Servorum4 Libertorum adversus dominosin patro. aios suos datum sui , eaeque expostulationes utrisque permissae erant , si non debita utrorumque conditioni humanitate X cipiebantur I sed quia

omnia publica Libertorum, ut ατων Μετοικιων , seu Inquilinor , n egotia praecipue per vicarios peragebantur, utrique, cum in libertatem adsererentur, eo gaudebant ure, ut πιτροπον, vel Curatorem , eligere possent,

qui, si ejus Cliens aliqua injuria ab ipsus Patrono si et assectus , eum de-

senderet, pro eo intercederet, ejusque causam coram judicibus ageret iique Curatores prae reverentia erga Patronum ex propria ipsius Tribu eligebantur. Leg. SuidaS, Harpocration. Atque haec Servorum Atheniensium sors erat, quae, etsi satis miseranda, attamen , si cum aerumnis sociorum ipsorum in aliis civitatibus comparetur, valde commoda, saltem serenda, nec istiusmodi, ut de ea queri quis possit, videtur. Possem equidem hic varias Servorum in variis Graeciae regionibus conditiones recensere , veluti Pensarum in Thest alia , Clarotarum minoitarum in Creta , Corynephororum Sicyone , Θmnitarum Argis, pluriumque aliorum; verum in praesenti duntaXat statum Helotarum Spartae ob oculos ponam , qui , cum tam frequens eorum apud Auctores mentio injicitur, omitti neutiquam debent atque e modo, quo illos habebant domini, quamvis essent genus quoddam quasi elegantiorum Servorum, majori gauderent ure, quam reliqui Livia Pollucem lib. 111.

cap. III. constabit eorum , quae Plutarchus in Lycurgo nobis narrat veritas, nempe de Sparta trito proverbio dicebatur E Δακεδαιμ ον δ λευθερον μαλιτο ελευθερον ναι - δοῦλον μαλις α δοῦλον , Lacedaemone tabertim maxime bertim, oe seroum maxime servam esse. Helotae dicti sunt ab urbe Laconica, cui nomen Helos, a Spartanis, qui omnes ejus urbis incolas captivos ceperant .in servitutem redegerant devicta Vid. Strabo lib. 111. UaryOcrat.

77쪽

ARCAROLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. X.

Libertis Spartanis omne exercitium vilis aut mechani e artis interdi estum erat, quapropter omnis civitati quae erant necessaria suppeditandi cu ramelotis commissa erat terram hi colebant, Omnis generis obibant negotia, interea dum eorum domini, nobilium instar , Omne suum tempus saltationibus, epulis, exercitationibus, certaminibu venatoriis, cλ χαὶζ sive locis, ad quae multi vulgo sodale conveniebant, impenderent . Leg. Plutarch. in securgo. Verum enim vero ad istiusmodi servitutem per omnem vitam si qui a mnati essent, serre id saltem potuissent, nisi praeterea barbarum quamma

xime in modum iis cum esset actum injuriaque vel patientissimo homini non sustinenda affecti, qui iam saepe, nulla licet admissa culpa, imo abs que vel ulla iustitiae specie , morte mulctati essent . Atque hujus rei Κρυπria, sive Arcana lex, cujus inventionem quidam Ephoris, quidam ipsi Lycurgo tribuunt sussiciens exstat argumentum haec enim edictum erat , verba fere sunt Plutarchi in securgo secundum quod ii , quibus

juventutis demandata cura, clam nonnullos ex ipsorum numero, quos ad id aptissimos judicabant, in agros emittere, pugionibus dunta Xat armatos, pauxillo commeatu instructos, solebant; hi autem interdiu semet in sylvisin rupium cavernis occultabant , ibique quiete jacebant: noctu autem in publicas vias sese conserebant, omnesque, in quos incidebant, trucidabant Helota nonnunquam etiam interdiu eo , cum in agris opus suum faciebant , aggrediebantur, eosque sedato corde occidebant, prout Besti

Peloponnesiaci Historia refert Thucydides. Quin tradente Plutarcho

scribit idem Austor , magnum numerum ipsorum , cum publico edicto quod signum erat eorum libertatis recuperataeo essent corona donati, ut in libertatem ob insignia praestita ossicia adserti, circum omnia templa honoris causa essent circumducti, subito disparuisse C erant autem sere duo millia neque tunc temporis, nec deinde ullum hominem exstiti

se, qui, quo pacto mortem obiissent , sciverit . Addit Aristoteles , Epho ros , simulac magistratum suum inii sient , vulgo bellum iis indixisse , ut scilicet specie quadam legis occidi possent. Apud omnes in consess est pergit Plutarchus in securgo Spartanos cum Helotis aspere omnino egisse I vulgo enim iste mos obtinebat

iit eos ultra modum vino se replere cogerent, sic ebrios in publica convivia introducerent, ut scilicet eorum liberi exinde docerentur, quam aispernandum, foedum spectaculum esset homo ebrius. In decoras choreas saltare ridiculasque cantare cantilenas compellebant quin nominatim iis, quidquid serium' virile esset , proferre interdicebant, ne scilicet illa ipsorum ore polluerentur. Atque hanc ob causam, cum Laconiam invaderent, plurimosque ex Helotis captivos facerent Thebani , nullis eos rationibus adducere potuerunt, ut da Terpandri , Alcmanis , vel Spendonis , celebrium Lacedaemone Poetarum , canerent Ei enim inquiebant Ddominorum nostrorum cantilenae sunt , quapropter eas cavere non Ddemtis. Vid. Plutarch. ibidem. Postquam jam in genere recensuerim, quo pacto Veteres cum Servis gerint, reliquum est , ut enarrem , qua ratione in tam miseram conditio-I nem

78쪽

nem ex illa libertate, qua Omnes homines naturae beneficio gaudent , redacti sint. Atque hoc triplici factum modo apparet. Primo , prae paupertate , ob quam cum Vitam suam proprio arte sustentare homines non possent, sorte debitis obruti essent, libertatem suam cederes, seseque iis, qui eos alerein tutari possent , in servitutem addicere fuerunt compulsi vel creditoribus suis corpora sua vendere,' quod nummis non poterant, servitio iis persolvere fuerunt coacti. Secundo, ingens eorum numerus sorte belli, qua victi omnino victorum arbitrio se permittere cogebantur, in servitutem redactus est . Tertio, illorum id accidit perfidia , qui Servos emere ac vendere solent , qui saepe ingenue natos educatosque furto abducerent, eosque venum exponerent . Hoc flagitio inclaruisse Thessalos memorat Aristophanes Pluto Act. II. Scen. .

- A. Unde viisu habebis Sersos λCH. Ememus argento sane. A. Vm igitur primum erit vendisor, uando argentum, ille habeat J CH. Lucri cup dus quispiam Mercator, veniens e Thessalia a plurimis plagiariis. Quod si vero aliquis liberum hominem prodidisse convinci poterat, ex eg 1-bus Solonis severe in eum animadvertebatur , eo tamen excepto casu , si foret filia , vel soror , has enim vendere licitum erat , si cum viro deprehensi essent Leg. Plutarch. in Solone. Athenis in foro varia vendendis Servis loca destinata erant ; de quibus jam ante locutus sum atque quovis primo mensis die mercatores, ἀνδραποδοκαπηλοι, seu mancipiorum mangones, dicti, eos in forum adducebant,

juxta Aristoph. Scholiast in quit quin praeco lapidi eum in finem e-

Tecto , quique πρατήρ λίθος , sive venditionis lapis , dicebatur , insistebat 'populumque convocabat , secundum Pollucem lib. III. cap. VIII. Atque hinc Cicero Orat in Pisonem cum opprobrio Tribunos vocat emtos de lapide , quoniam eos ad aliquod negotium obeundum conductos esse suspi

Cum Athenis novis me emtus Servus domum deducebatur , convivium quasi quoddam apparatum erat , quo illi novum ejus servitium veluti graetulabantur, & nonnulla etiam ejus capiti infundebantur bellari , quae ob κατα σματα appellabant , e Aristoph. in Plato in Polluce Ac cit. Verum hunc Linorem aliis in locis obtinuisse non reperio , quamvis omnibus aliis in regionibus Servi instar aliarum mercium emerentur venderenturque praeprimis notantur Thraces , qui sale eos emebant , atque hinc Vocabantur πρὸς λος αγορασμιενα , sale emta I addit Eustathius, λωνηται

δουλάρια , sale emtos seroulos , istiusmodi fuisse , qui admodum vili pretio

79쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. X. 6,

emebantur . Primi eos pecunia emisse reseruntur Chii apud Ccel. Rhod. Antiquis lib. XXv. cap. X. Antea enim vulgo aliis mercibus permutabantur; revera hac ratione Veterum mercatura Xercebatur opud Homeruimenim Heroes saepe captivos rebus ad ictum necessariis dicuntur permutasse, idque praecipue sub finem Iliadis.

Minc vinum emebant capitibus comati Achioi, Alii quidem aere, alii autem splendido ferro, Alii autem pellibus , alii ero ipsis bobus, Alii etiam mancipiis apparabant itaque convivium op*arum. Atque hinc apparet , barbaram illam oppressionem crudelitatemque erga Servos non sequentium saeculorum superbiae acceptam serendam , sed primis simplicissimis temporibus jam obtinuisse quandiu vero illa duraverit, incertum est. Primus potestatem Servos morte mulctandi, nisi prius rationem facti reddidissent, abstulit Adrianus. Atque sub Imperio Neronis, aliorumque crudelium Imperatorum Romanorum , humaniter eos domini eYcipere cum iis agere cogebantur, metuentes scilicet, ne ipsos tanquam mali quid contra Rempublicam molientes accusarent. Verum Religionis Christianae per orbem terrarum incrementum hanc nullis limitibus coercitam potestatem , quam domini prioribus saeculis in Servos suos sibi vindicabant , abrogasse videtur quippe Christiani summa cum mansuetudinem humanitate erga eos se gerebant , partim ut eos allicerent ad amplectendam Christianam Religionem , cujus propagationi magis , quam propriis suis commodis , operam navabant uartim , quia barbarum . natura abhorrens existimabant , homines a natura iisdem, quibus ipsim et dotibus facultatibusque naturalibus, iisdem temperamentis, propensionibus donatos , non majori lenitate excipi quam istiusmodi creaturas , quae ratione destitutae sunt , neque ulla potestate conditionem suam perpendendi , neque aerumnas, quibus oppressi sunt, sentiendi gaudent.

M AGIsTRATU Athenis in tria genera dividuntur ab schine orat in Ctes boni. Ulpiano in Androt Cujus distinctionis fundamentum a diversis eos eligendi d ad honores provehendi modis desumitur.

80쪽

1. ωροτονητο , seu per fustiragia creati, istiusmodi erant, qui dignitatem suam a populo in legitima concion quae hac occasione in nyce sena- per habita est congregato accipiebant, atque ita denominabantur a modo, quo eligebantur; populus enim suffragia sua sursum elevatis manibus

ferebat.

a. Κληρ ore sive forte ducti , erant illi, qui sortibus creabantur, quas in Thesei templo Thesmothetae ducebant . Ad hanc sortitionem haud omnes, quibus erat census, admissi fuisse videntur, sed quos populus prius designaverat. Illud insuper notandum, quod interdum populus magistratum sortibus creari solitum , praeter morem suffragiis creabant , si quem honore peculiari dignum judicarent. Cujus rei exemplum praebet Aristides, quem jussu populi ρχονm constitutum memorant historiae Scriptores . Porro sortiendi ritus erat ejusmodici Candidati uniuscujusque nomen tabellae aeneae inscriptum cum fabis in urnam demittebatur , o demum electus habebatur, cujus nomen cum alba faba exiit. Si quis autem nomen suum duabus tabellis inscripsisse deprehensus fuisset , capitalem cenam luebat. Vid. Demosthenis Orat in Boeotum d Nomine. A ρε mi , sive electi , magistratus erant extra ordinem a quavis φυλη , tribu aut η μω, pago , ad curandum aliquod negotium constituti cistiusmodi erant publicorum operum curatores,' id genus alii Secundum Solonis instituta nemini, nil qui amplas ortunas divitiasque possideret, magistratum gerere permissum erat; sed Aristidis opera, vel pauperioribus in administranda Republica pars quaedam erat , quin unus. quisque liber Inquilinus non me versimilitudine summam dignitatem sperare poterat. Verum ea erat populi modestia, ut praecipua munera, atque

istiusmodi , a quibus cura Reipublici dependeret , dignitate praecellentioribus relinquerent, ite ad aliud quid , praeterquam ad minutiora trivio negotia obeunda, adspirarent, ut videre est apud Xenophontem de Rep. Athen. Nihilominus id postea mutatum videtur. Nam Plutarchus in Pho

num qui propter inopiam census magistratu arcebantur. Neque absimile vero est, cives interdum universos, interdum ditiores solummodo fuisse ad m, gistratum admistas, in diversis Reipub temporibus, nunc plabe nunc optimatibus rerum potitis.

Verum etsi nullius hominis status vel conditio eum a publicis muneribus arceret, attamen illud a vitae rationes instituto plurimum pendebat; quippe si quis vitam vitiis inquinatam malique exempli duxisset, vel minimo munere indignus censebatur; non enim verisimile videbatur, ut is, qui haud ita se gerere privatus poterat ad bonam sibi famam existimationemque conciliandam, prudenter,in sapienter vitam suam in publica statione collocatus instituere posset , vel ut is , qui suarum propriarum rerum non sategisset, atque in iis administrandis peccasset, ad publicum quodpiam negotium suscipiendum , videndumque , ne quid detrimenti caperet Respublica , aptus foret . Quapropter , antequam aliquis ad publicum quoddam munus admitteretur, sui ipsius praeteritaeque vitae rationem coram certis quibusdam judicibus in foro loco ad hocce examen, dictum δοκι μασίαν, explora

SEARCH

MENU NAVIGATION