Christophori Clauii Bambergensis ... In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius nunc iterum ab ipso auctore recognitus, & multis ac varijs locis locupletatus

발행: 1581년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

haerae

12 COMMENT. IN I. CAP. SPHAERAE

Centra. M CENTRUM sphaerae Euclides in lib. it. ita describit. Centrum spha. i3 isi xς-idem, riuod & semicirculi, a cuius reuolutione sphaera cinci intelligitur. dum ruest A X E M vero ita definit Euclides loco citato . Axis sphaerae est quiescens

dem. illa linea, circa quam semicirculus ex euius nimirum circumactione sphaera conficitur conuertitur . Proclus autem Diadochus sic. Axis mundi quem nos iam sphaeram esse diximus vocatur dimetiens ipsius , circa quam voluitur. Ex his vero omnibus dcfinitionibus perspicuum est, non omnem lineam , quae per ecntrum sphaere transiens extremitates suas ad circunserentiam ex utraque parte applicat, axem dici, quamuis dimeter dicatur nisi circa eam sphaera volvatur. Multo enim plura complectitur diameter,quam axis, cum axis sit quid ins Discrimen rius, Diameter vero quid superius: Omnis siquidem axis diameter est, at non contra ; Quoniam in sphaera caelesti solae eae diametri axes dici possunt, circ rhiii. '' quas hi aliquis motus,quae quide paucae sunt,&praecipuus axis est ille, qui pro tenditur a septentrionc per mediam terram versus austrum: Innumerae tamen diametri assignari possunt, omnes nimirum lineae per centrum sphaerae transeuntes; immo & planae figurae diametros habent,ut circulus,&c. non autzm a cm. Axis etenim in solidis duntaxat corporibus reperitur . Potcst tamen quaevi diameter dici quoque axis, quia circa eam circumuolui potest sphaera, quemad- modum circa axem mundi, licet re ipsa non moueatur . Sic apud Geomet , atque Astronomos quilibet circulus in sphaera habere dicitur axem propitum, circa quem nimirum circulariter, atque uniformiter moueretur, si deherct m ueri, quamuis actu non moueatur. Huiusmodi axis est diameter sphaerae per centrum circuli ducta,& ad angulos rectos plano eiusdem circuli insistens . Dicitur autem illa diameter, circa quam caelum,stu sphaera conuertitur,axis, sumpta similitudine ab axe ligneo, super quem rota alicuius currus contorquetur , de riuaturq; hoc nomen ab agendo id est, mouendo, quia videlicet circa.cum mundus sine intermissione circumagitur. Quem nobis Manilius poeta clesantcrdepinxit his carminibus

Aera per gelidum tenura deducitur axis, Iubratum : gerit diuerso eardine Mundum, . Dderem medium circa quem voruit .r orbi .

Aeternosq; rotat cursus immotus, . . . . .

Axe quoque caelum , terramq; sustineri snxerunt antiqua . Vnde Cicero ait Terra qu; transiecto axe sustinetur . Ad quod alludit Lucanus, quando Caesari sedem in caelo commonstrat, i scrib*o Aetheris immensi partem si presserit unam,

Sentiet axis onus I bratι pondera cati.

ν.I muri QUONIAM vero duo sunt poli mundi; duo videlicet puncta axem tervi. m riditia: Ille, qui nobis hic in Europa deg tibus semper apparet,colpicuum;

existit dicitur Borealas,siue Borcus, Septentrionalis, Aquiloniusve : Ab Aitro r mic is Ursinus. a constellatione Quada convcreatur, Hunc quoque pleraeque nationes in

montana dicitur. Alter vero polus Austresis dicitur, vςl Austrinus, umdionalis vel Notius; A stronomi vocant An arcticum , quod per dianaetrum opposi-ος sit polo Artaco . Hic nunquam a nobis conspicitur; Semper enim tantum sub nostro hemisphaerio delitescit, quantum alter iura idcm licina sphaerium at-

52쪽

tollitur, ut hic Romae 42. serme grad. Vtrumque hune polum pulchre describit Virgilius, cum ait. Hie vertex nobis semper sublimisi ut illum Sub pedibuUlax atra videt, manes Irofundi. A Nautis uterque posus stella maris,seu stella nautarum dicitur, non quod stellama.

poli ipsi sint stellae , sed quod prope ipsos sint stellae quaedam ita propinquar, ut '

ro Antainico polo vicinior obstruatur, in extremo pede sinistro centauri posita est . Quoniam vero ad has stcllas Nautae respicicntes itinera sua per medium mare dirigunt,propterea utraque stella maris,uci Nautarum dici consueuit. DICUNTUR autem polia verbo Graeco, inιλέω,quod significat verto Vnile diduseu circumago; Circa cnim illa duo puncta tota mundi machina in dc sinenter iis poli. circumuoluitur. Porro nonnulli haec duo puncta, Vertices,seu Cardines mundi appellant; Sicut enim ianua circa cardincs voluitur,ita etiam tota mundi striactura circa dicta puncta,quae sola immobilia sunt, conuertitur.

DIVISIO SPHAERAE MUNDI.

P H AER A autem mundi dupliciter .diuiditur, secunta substantiam, O secundum accidens. Secudum subnantiam, Ditiita in Jheras nouem; Scilicet, obaeram nonam, qua primus mo is turdiue primum mobile dicitur: er inobaeramstellar inf- rarum,qιae firmamentum nuncupaturet O in septen, baras septem planetarum,quarum quadam sunt maiores,quadam minores, secadum quod plus accedunt, vel recedunt a firmamento. unde inter illas obaeras,

Osra Saturni maxima, Jura vero Luns minima existit. COMMENTA RI Us.

HAEC Es T secunda pars huius rapitis , in qua duae diuisones sphin

re mundi asseruntur, una secundum substantiam, aliora secundum accidens. secundum substantiam diuidit auctor sphaeram mundi in noucm sphaeras. In sphaera hiequa diuisione non sumitur sphaera,vt coinplectitur omnia eorpora mundum vni in iucilum componentia, caelos videlicet,& clementa; sic enim plures essent sphaerae, quam nouem, ut paulo post erit manifestum : Sed accipitur pro sphaera eae lesti, quae quidem constat, seu continetur duabus superscicbus, convexa nimirum cxteriore, & concaua interiore, diciturque proprie orbis, Hoc namque i in is udiffert orbix a sphaera, quod haec ad centrum usque tota si sol da,unicaque tan mel othritum superficie, puta convexa exteriore concludatur; orbis autem non ita, scd x iphara. duabus finiatur superficiebus, una exteriore,& altera interiore,quales sunt om

nes caeli. ot a

S E D quoniam sphtra, seu orbis eaelestis duobus modis sumi potest; uno modo pro quolibet orbe diuiso ab alto,siue sit concentricus mundo, siue eccen Euut.b B a tricus,

53쪽

trseus, hoe est , siue idem cum mundo centrum possideat, siue diuersum ; quo pacto quilibet Planeta plures orbes continere dicitur, quorum tractatio, & consideratio ad Theoricas planetarum spectat, quamuis ctiam auctor non cr cos brcuissime capite 4. perstringere conetur : Alio modo sumitur sphaera linis pro orbe totali ab alijs diuiso , qui undequaque a mundi centro aequi distat,&

tam secundum convexum, quam secundum concauum mundo cocentricus cxi

stit, consciturque ex pluribus orbibus particularibus, qui ordinatur ad motum planetq; quo pacto quiuis plancta unum proprium, & peculiarem orbem habere dicitur, continentem alios orbes partiales partim concentricos, Partim e quo pacto contricos,ut in Theoricis planetarum fiet perspicuum. Hoc igitur modo posteaecipiatur riore accipitur in hac diuisione sphaera,pro orbe videlicet cficili intcgro conti-ii: 'Li. non tξ plures alios partiales ad motum planetae ordinatos , siue hi concentrici diuisioue. sint, siue eccentrici. Diuidit itaque auctor sphaeram ita acceptam in s. sphaeras, nempe in sphaeram nonam, quae primus motus, siue primum mobile dicitur: &in sphaeram stellarum fixarum , quae Firmamentum nuncupatur :& in septem sphaeras septcm planetarum, vidclicet in sphaeram Saturni, Iouis, Martis, Solis, veneris, Mercurij.& Lunq . Hanc tamen diuisione paulo post cxaminabimus, quoniam A stronomi rcccntiores plures sphaeras caelestes constituunt. Οιbet exle. S U N T autem omnes orbes caelestes contigui prorsus, & immediati interiles inter se 1 c, ita ut semper superior inseriorem includat, nihilq; intc unum atque alterum μῶμι M. sit medium, non secus ac in tunicis caeparum videmus superiorem undique circundare inscriorem ; quod quidem ita esse demonstrabimus, cum de ordine caelorum disputabimus . insere cum omne corpus continens maius sit corpore contento, quoad ambitum, rccte subiungit auctor, sphaerarum caelcstium quasedam esse maiores,& quasdam minores, secundum quod plus accedunt, vel recedunt a Pirmamento . Erit enim hac ratione sphaera nona omnium maxima; Deinde firmamentum maius erit sphaera Saturni, quae statim subsequitur, & sic deinceps, donec ad sphaeram Lunae, quae infima est, deueniamus ; Ilaec namque

omnium ipti rarum minima Cn.

DICIT UR nona sphira ab auctore , A alijs Astronomis primus motus, seu primum mobile,quoniam, ut ipsi putant, nullum aliud caelum mobile supra ipsam existit, suoque motu velocissimo, ut suo lQco dicemus, omnes alias inse, ut di 2 riores sphaeras, quas ambit, secum rapit ab Ortu in oecastim spacio vigintiqua ζ' ma tuor horarum . Quamuis autem nonam sph ram , quam uctor hie putat taemob le. seu supremam, ac primum mobile,sine discriminc possimus dicere & primam seph F im rani, & nonam , siue ultimam; Primam quidςm ordinz naturae, quia pxoptor μ' est primo emi, qua ratione sphaera Lunae ultima existit, cum a primo ente si remotissima; Nonam vero ultimamvo,quoad nos,quia videlicet remotior a n bis existit, quo pacto Lunae sphaera, quoniam nobis est propinquior, dicetur e L. se prima : Non tamen ab Astronomis dici conssicuit ultimus motus, seu ultima mobile, sed solum primus motus,vel primum mobile, ob dignitatem,& praestantiam,quam habet circumserendo sphaeras inscriores secum suo motu proprio, qua in re primatum habere videtur. . H dui alta APPELLAT quoque auctor cum Astronomis sphaeram, quae est octatui rit ma- ua quoad nos , Firmamentum ,& sphaeram stellarum fixarum . Firmamentum mentum, c quidem,quia sicut munimentum, vallum, aut moenia in extremis partibur posita cingunt , muniunt, ac firmant ciuitatem: sic etiam Octaua sphaera, quae Fi

iri 'Ρ mamentum nunc ueatur, Ar quam antiquitar omnis supremum, ac extremum

54쪽

eaelum putauit, firmat, continet, ambit, & quasi munit non solum reliquas sphaeras inseriorcs omnes, verum etiam omnia, quaecunque in mundo uniuerso existunt: Vel etiam dicitur Firmamentum, quoniam videlicet continet stellas firmius haerentes , ut mox dicetur. At vcro sphaeram stcllarum fixa rum nominat, quia deseri, circumvehit, & continet omnes stellas fixas ; Q equidem stellaeno ideo fixae dicuntur quod non moueantur.aut quod fixae pror- ' sus permaneant; Hoc enim salsum est , cum expertcntia compertum sit clarisis c , cas moueri, ut suo loco dicetur : Neque citam fixae dicuntur, quod non ein.: 'moueantur, nisi ad motum orbis, in quo sunt; Hac enim ratione Planctae quoque fixi diei deberent, cum solum ad motum orbium, in quibus existunt, circumferantur, ut postca ostendemus: Sed ideo appellantur fixae , quod sempercundem inter se situm, ordinem, atque distantiam scruent; quod quidem tum antiquorum Astronomorum obseruationes, puta Ptolemaei, Albates nij, caeterorumque , tum etiam recentiorum mani se iussi me nobis declaranti Semper namque stellae illustris illius constellationis , quae Orion nuncupatur, eundem inter te situm , ordinem , aedistantiam custodiunt; ut nimirum tres stellae cingulum Orionis constituentes perpetuo lineam quasi rectam conficiant; Idcinc: in stellis Ursae maioris, de minoris, de denique aliarum constillationum obstruatum fuit : Qua de re lege Ptolomaeum Dictione r. Almagosti, &I n-nem de Regiomonte in epitoma eiusdem Dictionis, ubi plurimae tallarum ob scrvationes in medium proseruntur, ex quibus peripicue colligitur, stellas Fi mamenti eundem semper ordinem , ac stum struarc inter se. ob eandem quoque rationem a Graecis dicta est octaua haec sphaera ς, λανὲι, quasi non vaga,iu errabilisque, quia nimirum omnes stultae in ea infixae sine ullo errore, permissione, e procedunt.

POSTREMO reliquae septem sphaerae, quarum singulae singulas con si lanent stellas, planctarum sphaerae vocantur, quoniam deserunt stellas, siue astra, ne Pi eorqui planctae sunt dicti, id est, astra erratica, seu Erroncs , non quod ita in caelo si i ' oberrent, ut non ordinato, certo, & determinato motu vehantur: Hae enim' ratione non possct de illis haberi scientia, quod verum non cst,cu habeant certas motuu periodos : scd ob id astra creatica vocantur, quod neq; ipsa inter se eande semper habeant distantia, neq; cum stellis fixis octaui orbis eundem ser- , euent ordine: Quod quide luce clarius intuemur quotidie in Sole ac Luna. bicido enim hi duo Planetae inter se omnino coniunguntur, ut fit in Novilunijs; modo alter alteri opponitur, ac maxime alter ab altero recedit, ut in Plenilu-nijs cotingit; modo magis,modo minus propinqui inter se conspiciuntur. Ru sus modo prope hanc stellam fixam octaui orois, seu Firmamenti apparcnt, modo prope illam : Atque ide prorsus in reliquis planctis scit obseruatum. Nunccnim rccto videntur incedere cursu, nunc retro ccdcre,& in contrariam partem niti; Nunc occultari, de delitescere , ob propinquitatem Solis; Dcinde cu Sol ab eis recedit, vel ipsi a Sole, rursus prodircan lucem, sescq; amrire, & depromere; Nunc antccedere Solem ; Nune eundem subicqui; N unc velocissimo cursu quasi incitari; Nunc vero ita retardari, ut ne moueri quidem cxistimentur, sed in eodem prorsus Zodiaci loco consistere; Nunc senique inseptentrionem excurrere; Nunc in meridi cm: De quare plura in Thcoricis sa - netarum exponuntur. Hanc igitur ob causam ita hae stellae in caelo oberrare vi dentur, ut casu quodam, ac fato agi iudicentur: Quapropter ab Astronomis Planetae merito nuncupantur.

55쪽

COMMENT IN LC AP. SPHAEC AE

ths ζά : -ST C U N D U M accidens autem diuiditur in1 aerum rectam, o uri dum ae sttaram obliquam. Illi autem dicuntur haberestseram rectam, qui ma-ς 4 μ - nentsib Aequinoctiali, si aliquis ibi munere p sit. Et dicitur eis recta, quia neutir poloram magis alitro illis eleuatum Vel quoniam ecrum Borixon intersecat Aequinoctialem, O interscatur ab ecdcm ad angu los rictos sphaereses. Illi vero dicuntur habere sphaeram oblivam, qaicunque habitant citra Aequinoctialem,Ῥel ultra. Illis enim supra Horia Vntem alter polorum semper eleuatur, alter vero senstr deprimitur: Vel quoniam illorum Horieton artificialis intersecat Aequinoctialem, o intersecatur ab codem ad angulos impares, o obliquos. COMMENT ARI US.

DIVIDIT iam sphaeram secundum aecidens in sphaeram rectam, S Obliquam . Sed quoniam ea, quae in hac diuisione dicuntur,& quae deinceps sequun. tur,in telligi non possunt, nisi prius quidam circuli sphaerae cognoscantur , quo rum in sequentibus frequentor fit mentio; Operepretium me facturum puto, si brcuitcr, & generatim circulos sphaerae explicaucro , plura de illis, eorumque Disci)s, nominibusque in a. cap. disputaturus , ubi de eisdem disterit auctor:

Nunc enim tantum rudi minorva vocabula circulorum exponam. Decem eleeuli sphatae

li in sphaera quid.

Aequin inctialia. zodiacu

DE CIRCULIS SPHAERAE

IR C V L I sphaerae sunt te. quorum haec sunt nomina . A quin citatis, Zodiacus, Coturus solstitiorum, Coturus aequinoctiorum, Meridianus, Horiaon, Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni,

Circulus arcticus,& circulus antareticus. Priorcs sex, maiores di cuntur, siue maximi; posteriores quatuor, minorcs, siue non maximi. Maior cir

cuius dicitur is , qui idem centrum cum si liaera obtinet, ipsamque sphaeram in duo hemisphaeria aequalia diuidit: Minor vero circulus appellatur ilic, qui diuersum ccntrum a sphaere centro possidet, spla aeramque in duo segmcnta inaequalia partitur. Caetcrum quilibct circulus sphaeri, sue maior, siue minor, duos dicitur habere polox,circa quos, si moueretur, unis Crmiter se rectur: Immo ex polis ipsis omnes circuli in superscie sphaere dcscribuntur . Est enim polus cuiusli-bct circuli sphaerae,punctii in illud in convexa superficie sphaerae, a quo omnos lineae rectae ad circunferentiam circuli duciae iunt equatos . Nam cum ex polo circuli circunferentia describatur, nece sic est, ut polus aequaliter recedat ab omnibus punctis illius circunfercntiq.AE QUINOCTIALIS circulus in sphqra dicitur ille maior, qui ex mundi polis cst dc scriptus, equaliterq; ab utroque polo mundi secundum Omnes fui partes remoueturia

Z O D I A C V S cireulus est quoque maior, descriptus ex polis distantibus

a mundi polis quarta parte , & insuper non aec sima unius quadrantis , hoc est , partibus 4 . ex igo. in quas quadrans diuidi intelligitur, qui secat aequinoctia- Icm,sccaturque vicissim ab codem in duas me dictatos, oblique tamen ; ita ut Zodiacus ad Aequinoctialem sit inclinatus,vnaque medietas versat ad septentrionema

56쪽

trionem,altera ad austrue Punctu autem medium virium medieratis recedat ab Acquinoctiali tantum, quantu poli Zodiaci a polis mundi recedunt; quet quidedistantia cotinet grad. 1 3 .& lemis. A ppeti amus gradum particulam una cuiusvix' circuli diuisi in aso. partes: In tot enim partes quemlibet circulum partiun uir Astrono . Caetcrum in Zodiaco conliderantur quatuor puncta precipua, 'quorum duo dicuntur Aequinoctialia , duo vero Solstitialia . Aequinoctiali, P VH aequi sunt illa,ciuibus Zodiacus Aequinoctialem secati solititialia vero duo illa, quae maxime diximus ab Aequinoctiali remoueri Rurius punctorum equinoctialiuillud, quod polo arctico cit ad dexteram , si nimirum medietas Zodiaci, quae in Septcntrionem inclinat, in superiori hemispherio constituatur vel in occidente ponitur, Vernum dicitur, estq; principium Arictis: Alicrum vero, quod eidem polo est ad sinistram, eundem situ in habente sphaera vel in oriente ponitur, Autumnale vocatur, estque principium Librat . Uci, si mauis , punctum illud Zodiaci spectu ad Vernum equinoctium, quod principium cst scini circuli ad polum arcti cum vergentis procedendo ab occatu in ortum t terminus vero a eiusdem lumicirculi, hoc est . punctum illud Zodiaci ad aequinoctium Autumnale pertinet,quod principium est lemicirculi alterius ad anta roticum polum inclinatis, rogrcssiendo ab occasu in ortum. SolstitIalium quoque punctorum illud ,quod ab aequinoctiali in septentrionem rccedit, qstiuum ancillatur, estq; principium Cancri: Reliquum vero, quod ad austrum secedit, nuncupatur hy-bernum, estque principium Capricorni. Atque hic quatuor puncta diligcntersunt notanda, ut alis circuli sphir intelligi possint. COLVR. US Solstitiorum est ille circulus,qui per polos mundi, polos Colut' sol Zodiaci,&punar solstitialia incedit. stritorum. C O L V R. V S Aequinoctiorum est cireuiu ς ille, qui per polos mundi, & c luxu M puncta equinoctialia ingreditur, non autem per polos Zodiaei. 'Mn- M ERIDLA N V s circulus est ille, qui per mundi polos,& verticcm lo- ei ducitur, supereminetq; alijs maioribus circulis in sphςra materiali. Est au- nuntem vertex loci, punctum in celo, quod directe suprapositum est illi loco; quale Vm est illud ,quod ostendit cacumen alicuius turris, si ad celum usque extendere- φ 'tur: Siue illud, quod vertici capitis cuiusuis hominis imminet . Hoc autem punctum Arabes dicunt Zonilli: Oppositum uero punctum per diametrum, quod eadem turris ostendit,si in altoram cetii partem intelligatur excurrere, appellant Nadir. rH O R IZ ' cireulut maior ex vertice loci, tanquam polo, descri- Holi1 ptu , qui alijs etiam circulis in materiali mi, i a supereminet, diuiditque Meridianum, ab eodemque diuiditur ad angulos rectos spherales, scparatque hemisph rium visum a non uiso.

T RO PI C V S Caneri dicitur ille circulus minor,qui ex parte poli Arcti τ op eus et squidistat Aequinoctiali, transitque per illud punctum Zodiaci maxime ab Aequinoctiali remotum, quod principium Cancti supra diximus nominari. I R O P I C V S Capricorni vocatur ille minor circulus, qui ex parte poli V opi εAntarctici Aequinoctiali 'quidistat, transitq; per illud punctum Zodiaci, quod C-x Ru supra monuimus appellari principium Capricorni . ARCTICVS circulus est minor,qui prope polum arcti cum descriptus Circulus at pst per polum Zodiaci parallelus existens Aequinoctiali. oicus. N R S sICVS circulus est quoq; minor,qui iuxta potu an tarta- cit eui cu incedit per alterii Zodiaci polum, quiaulans etia Aequinoctiali circulo. -d iei

57쪽

ONIAM vero de sphirq eireulis verba fecimus, non abs re luerit,aucis indicare, quonam pacto ex ipsis sphira materialis sit compone da, vel ob ianc solam utilitatcm, ut iudicium serre possimus de quacunque sphera , num rite sit sabricata, & composita . Primo igitur parentur ex aliqua materia tres circuli inter se omnino quales, diuisque in se . partes squales , quas gradus dixim us appellari: Horum duo ita coniungantur, ut sc inuice ad angulos equa Iess

u COM MENT IN I. C AP. SPHAERAE

EXEMPLUM omnium circulorum, quos explicauimus, habes utcunq; in proposita figura ABC D,in qua E, principium Cancri. F, principium Capricorni. G,principium Arietis. H, principium Librae . A B C D , Meridianus . B, Zenith . D, Nadir . A H C G , Horiχon . ABC, hemisph rium visum . A D C, hemisphirium non visum . K, L, poli Zodiaci, &c. Sed omnia hee clarius percipientur ex instiumento materiali.

58쪽

mundi; eruntq; hi circuli duo Coluri. Deinde in unoquoque Coluro, a polis mundi numerentur Vo. gradus,& m nonagesimo cuiusque gradu applicetur tertius circulus, ncmpe Acquinoctialis, qui hac ratione ab utroque polo eque re motus erit. Post hic ab Aequinoctiali versus utrumq; potu num crcntur in Co luris gr. 1 3.& semis,& in terminis numerationii applicentur duo tropici, quo iii quantitate facile habebis, si prius diametros coru accipias, ducendo videlicet linea rectam a fine numerationis unius Coturi ad sine numerationis eiusde Coluti versus eunde tamen potu . Eode pacto nume ratis totide partibus ab utroque polo Aequinoctiale verius in eisde Coluris, costituentur circuli Polares, nimiiii Arcticus de Antarcticus, quom diametros no dissimili arte reperies. Rursus pa- .retur circulus Zodiacus ambitu quidem squalis tribus predictis circulis maioribus, latitudine vero ab eisde differens: Debet enim in latitudine cotinere I 1 . Eradus, in quom medio depingitur linea dicta Ecliptica, distans ab extremitatibus Zodiacι ε .grad. vi in x. cap. docebimus: Hic aute circulus ita applicetur, acco-modeturve, ut totus circulus obliquo secet Acquinoctiale in duobus illis punctis,in quibus alter Coturus eunde Aequinoctialem secat; Linea vero ecliptica utrumq; tropicu cotingat in alijs duobus puctis, in quibus reliquus Colutus tropicos secat, quom vnu sumitur versus unu potu, aliud vero illi per diametrum oppositu versus alterii. Deniq; in hunc modii Meridianus, atq; Horiron costituantur, Se ad inuice adaptentur, ut Intra ipsos fixos, & immobiles tota sph rahactenus collructa libere circumuolui queat; hae tam ulcge, ut hi duo circuli sese mutuo ad rectos angulos interseeet,& Meridianus circa tuos polos qui sunt comunes sectiones Horia oti cu Aequinoctiali moueatur in huc fine, ut omnibus possit eleuationibus poli inscrutro sph ra, hoc est ut uterq: polus magis deprimi, eleuariq; possit pro ratione altitudinis poli. In non ullis sphtris Horiron nunc deprimitur, nunc cleuatur obeundE sin θ, Meridiano immobili exist Ae: sed prior mihi modus magis placo. Atque ita tota sph a materialis cosecta, &absoluta erit. Nam circulos Planetarii, qui solent in nonullis spheris apponi, ita ut moueantur semper sub Zodiaco de circa polos Zodiaci, quilibet propria in diastria facile sphqrs imponet: Nos enim hic Lantum pricipuos sph re circulo tractamus .Hqc itaque dicta. sint in penere de circulis,quos Astronomi in celo considerant: Nunc ad auctoris diuisionemrόucreamur. i

Aequinoctiali non elle habitatione, ob nimia calore, quem Sol perpetuo ibi de- ' in eurrens esseit: Similiqq; dubitatio fieri posset de polis mundi; Non enim pauci fuerunt, neq; modo desunt,qui negent, ibi posse homines degere , ob meus intolerabile, quod illic ob nimiam Solis remotione, atq; absentiam perpetuo cxi-Hit. Qua de re nonnihil dicemus ad fine l. p. Nunc vero certum sit,&indu- Ι ΠΑΡ' bitatum, expcricritiis multorum deprehensum esse, tam sub Aequinoctiali circa avst ιο, quam iub polis,saltem sub polo Arctico,homines habitare. lis exi habiis

L T dici Mim recta , Cre. J Duabus de causis ait sphaeram illorum, qui ''

59쪽

cut sub sub Aequinocti,ti degunt, dici rectam; Vel , quia neuter polorum magis M.AVMR' tero illis supra Horitontem cicuatur: Vel,Quoniam illorum Hori Eon intersecat Aquinoctialem,& ab codem intersecatur ad angulos rectos sphaerales. habete sphs HINC sactum est,ut quidam sphaeram rectam definierint dicentes , Eam in t MN esth, in qua uterque polus insistit,& innititur Hori Zonti: vel, in qua Aequino-v PAE do ctialis, qui medium inter polos locum exacte obtinet cum Horizonte rectos si 'Pμφη ' eonstitu: l angulos sphaericos; vel ,in qua uterque polus in Hori Dii te iacet, de de Aequinoctialis supra verticem capitas directe eminet: vel, in qua Horizontem uterque polus contingit. Sphaeram rectam sortita est magna pars Africae,& In. Quae reg diae occidentalis,nempe ea pars, quae Perii dicitur; Insulae quoque Iloluccae in sp Insula Taprobana,& Insula D. Thomae; Nulla auicni pars Europae rectae sphae

T i L LI ,ενο dicuntur,e e. J sphaeram obliquam inquit,illi habent, qui cunis ilia habere que citra,vel ultra Aequinoctialem habita ot. Subiungit deindo causam , cum sph , obli nam his dicatur obliqua sphaera; quoniam videlicet sic r podorum sempor supra quin - Horietontem attollitur,alter vero semper deprimitur; Vnde obliquum videtur situm habere sphaera : Vel certe, quoniam illorum Horrion artificialis interib, t Aequinoctialem,& ab eode intersecatur ad angulos obliquos, ct in equales. APPELLAT Horitontem sphaerae obliquae artificialem, eam sortat sis ob causam,quod admodum variabilis existat, & non naturaliter sphaeram diui Cut Hoti- dat. Solus enim HoriEon sphaerae rectae, cum transeat per utrumque mundi po UR ph lum, videtur per sese,& quodammodo naturaliter sphaeram diuidere. Nam hoc s pacto sortitur sphaera directum & proprium situm, nequc talis HoriZon unquam nuctote alti Tariari potest, ut aliqui habere possint Horizontem magis rectum, alij minus, in Horizonte sphaerae obliquae, cu non transeat pes polos muniam sempcr alior attollatur,alter sub ipso deprimatur, oblique vi

Varis de

seriptiones

ei alia. rectum. A t vero i

4etur collocari sphaera, S: non naturaliter. Recedit etiam,quod Horieton sphaerae obliquae pro arbitrio, voluntate hominum habitantium in terra varia balit propemodum infinitis modis existit . Quo enim magis ad polum quis aecedit, eo magis obliquum Horizontem habeat necesse est . Qia re non immerito Horizon obliquae sphaerae quodammodo artificialis appcllari potest, ut dii linguatur ab Horizonte sphaerae rectae, qui quas naturalis est ipsi sphaerar. Cum enim in ipso uterque mundi polus existat, videtur naturaliter in sphaera moueri. IO B1I QV AM Sphaeram alij definiunt diccntes , eam esse , in qua alter polorum mundi supra Horizontem cleuatus eminet, alter infra Horietontem, si heiae obii decumbit & subsidit : clon qua Aequinoctialis cum Horizonto angulos e , qa cit,& consormat ἡblictu's obtusum quid na cum , qui polum Gai: atum respicit,acutum vero,qui ad polum vergit occultum. Sphaeram obliquam nacti sunt Quae regio' omne, inhabitantos Europam, ut sunt Hispani, Galli, Itali, Germani , Graeci, Poloni,&maior pars Africae,&Indiae occidentalis,nccnon tota Asia. 4 dies' '' N O solum Sphaera, verum etiam orbis,seu Mundus, Item Horiron, Fi- nien, ve, seu Finitor ab auctoribus dici solet rinus & obliquu . Soloni nam; dicere, Germanos, Italos, Gallos,& Hispanos habitare in orbe obliouo : Pari ratione Horizontem,stu Finitorem, mundum,vel sphaeram illos habere obli

Q i subpo QNOD si quis interroget, qualem sphaeram dicantur habere ij, qui dires Mili est, cte sub polis habitant; respondenda crit,eos, ex auctoris suntentia habere sphaeo obliqua. ram obliquam. Nam licet corum Horcion, cum sit idem prorsus cum Aequinoctiali,

60쪽

di, nullo cum secet,quare dce ad rectos, nec ad obliquos angulos; ta racn alter polorum ipsis maxime extollitur, alter v cro maxime dcprimitum, Vnde ex hac parte maxime obliquam sphaeram habere censendi erunt. Non desunt i inac n , qui eos in sphaera recta habitare asserant, quod corum Horia onnon cmeiat obliquos ρngulos cum Acquinoctiali. Vcium hoc codcm largumento concludetur, cos non in sphaera recta degere, quoniam eorum Horiγon non costituit angulos rectos cum Aequinoctiali, sed omnino cum eo coincidit, Quare meo iudicio rectius cum auctore dicemus, eos in sphaeia obliqua habitare, quia salic muna causa sphaerae obliquae illis congruit, nulla aulcm iphaerae rectae. Quod etiam indicant dcfinitiones aliorum traditae de sphaera recta& obliqua. LO RIGO autem, & causa huius diuisionis sphaere in rectam, de obliquam Rotunditas

est rotunditas terrς . Cum enim ut suo loco demonstrabimus, terra sit rotun- Rvi. da, fit, ut situs polorum , 5 totius sphaerae mutetur in dii tersis tinae sartibus tisii ita ut homines versus alterii in polorum procedentds, semper cum inagis ac ma quae. gis eleuatum intueantur; Quod non accideret, si icrra cilci plana. Praeterca, quuniam ubi nouo homo fuerit, & in quacunque Orbis terreni parte extiterit,

semper vidct mediam partem c li, seclusis montium, & vallium impcdimentis, ut a Ptolemaeo, Alphragano, & alijs Astronomis varijs cst phqn Oincnis comperium, quam quidcm mcdietatem visam a non visa dirimit Horthon; Essicitur,

ut in qua rogione unus polus in Horironte iacet, alter cilam in eodem existat. Item quantum alter polorum supra Hori Zontcm attollitur, alte quoque tantum iub codem deprimatur; Alias aut plus aut minus, quam medietatem celi conspiceremus , cum poli per dimidiam cili partem a se inuicem distent, ncmpc qui per diametrum mundi opponantur . Quare necessu cst, ut homo in alia

qua magna campi planitie constitutus habcat aut utrumque mundi polum cre- i. - motis omnibus impedimentis montium ac vallium in Horizonte iacentem .iquando nimirum Horieton per mundi polos incedit; aut unum eleuatum s &alterum d cprcssum, quando videlicet Horizon per polos mundi minime tran-st. Ex his igitur omnibus euidenter constat ratio diuisonis sphaerae in rectam

D I C I A est ab auctore prior illa diuisio, qua distribuit ut sphaera celestis Prior diui

in nouem sphtras, ille secundum substantiam; quoniam cst diuissio supctioris

in sua inici iora, nempe caeli in caelos particularcs, non secus ac si diuideremus dum ubs animal in hominem, iconem, equilin,& caetera animalia. Vel certe, quia est di- ira uti Mile- uisio Lotius insuavpartes integrantcs, nempe totius restionis celestis in caelos in xi ei

singulos, ex quibus ipsa conflatur. Non aliter quam sa diuideretii r homo in μη 'μφ'

caput, pectus, crura, brachia, ct caetera membra, ex quibus constituitur . Posterior autem haec diuiso sphaerae in rectam, & obliquam sphaeram x ocata est secundum accidens; quia in ea non diuiditur sph a in sibi cssὀnt alia, ut in priori, scd in accidentalia, quae nimirum illi accidunt, habita rationc torum , qui in sph ra vitam degunt. Dicitur namque sphela recta , vel obliqua respectu habitantium sub ipsa, quod quidem accidit sphaerae . Tam enim cstὸt sphera, ii nullus in habitaret, quam nunc est; non cilci autem rccta, vel obliqua ;quoniam nullus esset Horieton, quem degentes in terra solum considerare eo sucuerunt. Est igitur diuisio haec similis illi, qua diuideretur animal in an

SEARCH

MENU NAVIGATION