Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

191쪽

I9O DIATRIBA

cum id contraheretur, iis verbis ad illud. significandum usi essent quae aliam longe notionem ostenderent'. Sic Cum alienum reddi dicebant a debitore solvente, non ita loquuti essent, si vulgo inter omnes constitisset, in mutus alienationem fieri. Non poterat istic vulgus errar nec ius ipsum, nec verborum in eo signi ficando vim ac proprietatem ignorare, in iis contractibus, qui quotidie celebraren tur, dc ab omnibus usurparentur . Multo minus philosophorum, ut Senecae, in his elev nda auctoritas a C opriis ac te rae filiis c Coprone eductis . Cui enim sit verisimile, virum tantum dc in ea reipublicae parte locatum, nescivisse, in mu-cuo pecuniam alienari, cum dixit, nem

nem pro ea sua usuram pendere i Paullo post ludos facit Salmasium idem iuris ludius, & irridet eum , quod iuris

textum post tot litteratas tantum coniecturas adferre etiam voluerit'. Mirum

hoc sane in eo, qui minus sit iurisconsultus, sed litterator merus. Utique, inquit', erubescit isse imperator sine lege oqui. Videa-mm tamen tesimonium quod profertur ex Theophilo, lib. I i. Tit. ix. Vide, lector, quan to cum fastidio Coprianus doctor haec proni intieti Putes, vix eum Salmasium

192쪽

putare dignum qui sedeat inter discipulorum Cathedras,quos nihil scire docet in . . iurei. Videamus ergo & ipsi, quam responsionem contra paret illi textui iuris, Salmasio prolato. Theophilus eo loco vicit, servum domino ex re domini ac-

quirere, qui pecunia ab eo accepit ut eam scenori dare r. Si ex re mea mihi servus

acquirit, qui pecuniam meam dedit foenori, ergo meum est quod ex meo datum est mutuo . Respondet C oprianus,corseiμωαtiam plane nusiam esse, est dolere se praedicat, litterarum decus debilitatem eius non animadavertisse. Doleo sane ipse, tam stultos fuisse, se qui hunc gladiatorem cum Salmasio Composuerunt, qui suam vice eum de statu deturbarent, nec sensisse quam debi-

Iam adversarium Salmasio opponerent . Cur consequentia illa nulla sit, Sc cur , tam debilis, non adfert ullam rationem

C oprianus, sed pro N*-δc quasi discet, furίας hoc addi . uuinimo, inquit, infert hoc absurdum : mutuatarium omne, quod ex mutuo lucratur ea, acquirere ei qui mutuum dedit. Nullum video absurdum hic inferri ex consequentia quam eli- .cit Salmasius sed optime persp cio, ab serdissimum esse vel ad prodigium usque quod hic adfertur 1 Copriano . Non

193쪽

D9α DIATRIBA hic consideranda servi persona, per quem dominus ex re sua sibi acquirii' . Nam si ipse dominus non per servum, sed per se, pecuniam suam foenori daret, idem diceretu . Servi partim ex suo, id est, ex operis, partim ex re ipsa domini, acquirere1blebant domino. Scribit ergo Theophi Ius, ex re mea servum mihi acquirere, quando ei cura meoru fundoru commisi, aut permisi ut pecuniam meam foenori dare '. omittamus, inquam, servi per sonam , nihil enim huc faci . Tantun- 'dem est, si ex re mea ipse mihi acquiram, aut servus quem rei meae praeposuero.

Quid ergo i Qui fundum suum ipse ara

& colit, aut qui alii colendum locat certa pensione statuta, nonne ex re sua redirtus illos percipit, ac fruinis Z Certe non ex aliena. Igitur & qui pecuniam suam foenori dat, dum ex ea accipit usuram,quae est otis πία pecuniae sic datae, numquid ex aliena re istam mercedem vel reditum vaquaestum acquirit, quod foenus dicituta, ZIta omnino oportet, si alienata est pecunia cum mutua est data. At Theophilus

dicit eam usuram ex re mea mihi acquiri. Nam sive servo meos nummos permiserim scenori pro me dandos, sive ipse dederim, idem est. Quod igitur ex mea pe

194쪽

i, a Mu Tuo. 193 cunia scenus dicor percipere , vel per me; vel per servum cui eam commisi, non ex aliena censeor acquirere, proinde' nec alienata. Haec Salmasii ex illo loco Theo- .phili ducta cosequentia, cuius debilitatem non potuisse illum animadvertere , dolet misericors Coprianus. Nunc quam fortis sit ac validus antagonista , contra hanc disputans, examinemus. Ex ea debili consequentia hanc absurdam consequentiam porro inferri dicit, quod per eam mutua varius videretur omne quod ex mutuo lu-Cratur , adquirere ei qui mutuum dedi .

Coprianus sim, vel ipsa rae , si haec intelligo. Ex mea pecunia quam dedi foenori vel per me vel per servum , mihi ac quiro Exempli gratia centum aureos dedi scenerato. Haec mihi pecunia referret

quotannis, ut erant olim centesimae legitimae usum, duodenos aureos. Hic quae mas vel reditus annuus duodenorum au reorum acquiritur mihi vel ex mea pecu'nia , vel ex aliena. Ex aliena quaeritur, sicam in mutuo dando alienavi. Ex mea, si mea comansi . Theophilus dicit, ex mea acquiri. Si dicam igitur, quem quae stum facio ex pecunia mutuo a me vel a

servo meo data, eum ex mea re sacere, an

inde consequetur quod vult Coprianus,

195쪽

i9 DIATRIBA aurillud absurdum inferetur, ut mutu rarius omne quod ex mutuo lucratus est

acFirat mihi qui mutulum dedi 3 Nihil. minus. Potest ille lucrum facere ex peC nia quam a me mutuam sumpsi Se a tunc ex aliena id lucrum faciet,non ex sita, quia debet eam reddere tempore statuto. At ego ex mea acquiro, dum ustras ex ea

quam dedi mutuam percipio. Postremo dixit Salmasius, ex iure Digesorum consare, liberationem debitipo se tesumento relinqui.

res aliena resamento non relinquitur.'Ergo noualienam, sed rem meam relinquo, cum debitorem meum libero. Respondet columen iuris utriusque, rem alienam testamento

legari posse, assirmare imperatorem ii Instit. de Legatis. Non de legato inte1lexit Salmasius, sed de haereditate testamento. relicta. Hoc tamen quod opponit 'Coprianus doctor, legari rem alienam testamento posse, pro Salmasio facit, nec tamen quicquam ad rem pertinet, cuius gratia hoc allegavit Coprianus, nedum scrupulum tollat quem Salmasius ei iniecit'. Nam qui liberationem debiti legat, non legat rem alienam . Aut enim suam ipsius legat, aut propriam legatarii. si vera est Copriani sententia de alienatione mutui; sua sit oportet legatario res quae

196쪽

ei legatur testamento dum liberatio debiti illi relinquitutis. Atqui ut res aliena alicui testamento potest legari, si scrverit testator esse alienam, ita certum est ex.

iisdem Institutis Tit. eodi, si rem legatarii quis ei legaveriti inutile esse legatum, quia quod proprium ecti ius , ampliud eiusfieri non potes. Ergo secundum hanc sententiam, vel potius regulam iuris,non posset liberatio debiti cuiqua legato relinqui, si pecunia illa,

quam mutuam dederat testator legatario,. ipsius propria einet'. Propria itaque ip-nus testatoris creditur, eoque legare eam potest debitori, donando ei liberationem debiti, quia hoc modo rem siuam legato relinquit testator, non propriam legat rii, cui liberationem legat . Et hoc nomen liberationis satis ostendit, non rem

suam legatario donari, sed rem ipsius testatoris. Liber est qui sui i uris est. Qui non est sui iuris, debet liberari ut suus sit,

ut servus qui manumittituris. Ita reS quae

licui propria est & sua, libera est,& libere ab eo tenetur & possidetu. Si obli- gaxa sit,non est eius propria. Sed tunc fi tua, cum liberatur, .vel liberatio eius illi relinquitur qui obligatam & obnoxiam alteri habebat'. Qui obligatione libera' xus est, videtur cepisse, ut ait Paulus leg-

197쪽

19c D i A T v. I B A cxv. D. de Regulis Iuris. Ergo acquirit qui obligatione liberatur, quoniam capit'. At qui sibi auum obligat , tan- . tum abest ut alienet, ut sibi potius acqui- . rat'. Nam si is,qui liberatur obligatione , acquirit, ille qui liberat, alienat . Nam& obligationes in bonis eorum ducebantur quibus. debebantu . Hinc &ceps bona concedendo videtur etiam obligationes concedere, ut est in leg. XXI. D. M verbo

rum signification . Nec assis faciendum

est quod respondet Coprianus, eatenus Fem suam relinquere tesatorem, quatenus debitorem liberat a resilutione eiusdem generis , nou vero resectu rei mutuo datae. Satis est, si liberatio relinqui videatur, quae a restitutione eiul-dem generis debitorem exoneret. In hoc enim obligatio contracta est,quae respectu rei mutuo datae, quonia ipsa reddi non potuit, ad idem genus restituendii debitorem

constringit. Atque haec ipsa reddendi quo

acceptum est in eodem genere obligatio, prorsus facit, ut ne sit alienatio quod a

lium est, ac ut legari possit testator ljberatio debiti, qui rem suam hoc modo, legat hoc est, sibi obligatam, non pro' priam legatarii. At quod Salmasius dixit,

rem alienam testamentomon relinqui, delegato non intellexit, quandoquidem f. certum

198쪽

cςrtum est,rem alienam posse testamento

legari. Hoc ille, ut puto, voluit, haeredem non posse institui rei alienae. Haeres mihi usto Titius landi Sempruniani. Si fundus isse Sempronianus non sit proprius testa

oris , non potest ex testamento ad haere

dem pervetur . At potest aliquis debi torem suum haered m instituere pecuniae quae sibi ab eo debetur . Quod ii nihil in bonis habeam nisi viginti millia quae Seius ex causa crediti mihi debex, vel ex

alio titulo,an non potero testamento meo haeredem eum relinquere illius summae

quam mihi debe ὶ Si haec summa illius esset propria eΣ novae Iurisprudentiae dictatis, inutilis esset talis institutio. Nemo quippe potest hqres institui testameto eius rei quae ipsius propria est. Cum igitu possit testator haeredem instituere debito rem suum de . ea summa quae sibi ab eo debetur, inde constat,non propriam eam este haeredis, sed testatoris. Ad haec omnia Salmasti argumenta Cunaeus , ipso attestante Salmasio, unica responsione defunctus est: Atqui ex eodem iure consat, dominium rei mutuo Δω transire ad mutuatam . H ic exclamat Coprianus discipulus in I sudem a plausumque magistri sui, Frudenter hercle. Quippe misitsfortis es, uno ictu colorario ho-

199쪽

19 8 'DIATRIBA .sem prosernere. Iam igitur prostratus est Salmasius, & uno quidem leta. Cave tibi, Copriane: iam per me resi1rget, multi sq; confossum ictibus te proteret, ostendetque tibi,si praeceptor ille tuus non for- 'tior te miles in hac pugna fuisset, pari sexin te ipsi fuisse cadendum . Nec credidς- rim, meliore successu ex hoc prilio excessurum stulte,Tut minuta tamen tela que in vanum sparsisti parsisset iacere, multua obsuturaiacienti, nedum profutura. Uni'co illo contentus fuit, quo uno velut ictu

prostratum eius hostem gloriaris , & cui nullum clypei umbonem sussicςre post se iactas. Ita enim scribis totidem verbis Propositio igitur inexpugnabilis es. In quacunque condientione transfertur dominium n ea quo-suefieri alienationem necesse est. Atqui in mutuqta extur dominium. rigo. Agnosco logicum cum illo suo ergo, sed non video Iurisconsultum, qui assirmat, in omni conventio; ne qua dominium transfertur etiam fieri alienationem necesse est . Magnum causae suae dirmamentum videntur magister ac discipulus in hoc argumento PO

suis . Quam solida sit ista illorum rubrstructio, dc quales invincibilis haec propositio, iam supra docuimus, ubi non ex unac ventione, sed ea pluribus probavimus,

200쪽

D E M u T u o. I99 dominium sine alienatione trafferri. Iure Quiritium,quod usquo ad Iustinianum du-xavit, ab ipso sublatum, in rebus mancipii, si aliter quam nexus sollemnitate vela ditae fuissent ac traditae, dominium quidem ad emptorem transibat, sed suae , alienatione, Qui sic eas tradiderat, retinebat domini v quod vocabatur ex iure Quiriatium. In emphyleusi, qua non esse alieti

. tionem vetereS dixerui, dominium transferebatur, non utibile tantum, sed etiam . alienabile, id est,cum alienandi potestate. In venditionibus ad tempus,& uib condi-

rione remancipationis, dominium transferebatur, non tamen alienabatur . Nam

proprie id alienari censebatur,cuius ius ac dominium in perpetuum atque ita transferebatur , ut non amplius esset rediturum ad dominum qui alienarat. Ied quod maxime ad rem pertinet, & quod ine

pugnabilem illam p ropositionemC OPriani doctoris funditus prosternit, in deporsito, cum pecunia adnumerata nec Hactu'sa sicco, aut in fisco obsignata deponeretur. ixa fiebax accipientis, ut obligaretur tantum depositarius ad tantumdem red-- dendum. Ergo δc in hoc deposito trans ferri latebat dominium citra alienatio Hem, quod in quodam genere locati

SEARCH

MENU NAVIGATION