Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

181쪽

18o DIATRIBAvatur, ita respondet Coprianus.

ratis non recte sis illatio. Non ego illum hic docebo , quid separata sint latine loquentibus. Nec opus est, ut ab illo docear, quid in logica Rami separata aut diversa sint, & an ab his argumenta recte

ducantur .. QUOd magis ad sem attinet,

hic illi iniiciam laqueum, ex quo videbimus an aliquo modo possit explicari. Quodcumque meum est, quacumque dominii acquisitione ex alterius alienatione meum factum sit, par eius ratio debet videri. Sive traditione ex iusta aliqua causa acquisierim , sive donatione, sive emptione, sive usucapione, sive permutatione , sive qualibet alia alienatione ab eo qui iure potuit alienare, mihi id .propriuineumque & in meis bonis esse ac numerari copperit, pro eo aut eius usu vel fructu percipiendo nihil cuiquam solvere

aut praestare debeo, non pensionem, non usuram,non mercedem, non Vectigal,non annuum canonem,nec aliud quidquam Siquod mutuo mihi datum est, ita mihi est acquisitum, ac meum factum, non us ram ei debeo eo nomine a quo id accepi, quia pro suo nemo aliquid tenetur solvere. A tqui usuram pro iisii pecuniae mu'

tuo mihi datae iure pando. Non ergo ita

182쪽

mea facta est,ut alienata ab eo .credatur qui dedit, aut mihi acquisita dominio in per petuum penes me mansuro qui ea accepi. Hac sola ratione praedia in emphyleusin qua iS perpetuum data, Mixnata veteribus visa non sunt, quia pensio pro his an- nua solveretur ei qui vendiderat hac conditione. Ad haec respondeat Coprianus, ω virum praestabo. Nugae sunt.Coprianicae,quae de separatis hic argutari voluit, quali pensio pro agro imphyleutico solvenda,& usura pro pecunia foenore locata pendeda,separata sint & diversa Immo nihil tam simile. Et argumentu hoc ομοι,

Mn m ομοιον. Na & usura optimis auctoribus penso appellatur, ut ante notavimus,

α usurae pendi dicuntur passim optimis L

vinitatis auctoribus, de Iurisconsultis. Pecunia locatur, usura pacta,quasi mercede. Et sic etiam appellatur .. Ita etiam age iemphyleuticarius. Nam Sc ac

merces appellatur pensio, quae ab emphyleuta solvitu . Etiam reditus Scappellatur . Usura quoque pro pecuniae usuhoc nominis habet apud Graecos pariter & Latinos. Ut separata haec esse pro- bet, & ideo , separatis nihil inferri,ita argumentatur Copronomosophista. Pen-

δερ, inquit, pro Uu certaespeciei, intra pro ab

183쪽

usust onsumptione rei fungibilis. Quas tu mihi hic resfungibiles narrasὶ Inauditum priscis Iurisconsultis vocabulum, fictumque a noviciis doctoribus ex depravato Pauliloco, ubi res in genere suo sinctionem per solutione accipere dicitur, quae in genere suffectionem recepit. Suffectibiles potius vel suffectitiae, & subrogativae vel subrogatici , essent diccdae. Opponit Co

prianus pensionem & usuram , cum usura etiam pensio sit ac dicatu . Hinc peu- ones trientes pro uuiris trientibus. Pensio quoque merces est pro usu rei locatae, ut usura pecuniae conductae. Deinde poni ex adverso,ut separata videantur, usum Mabusum, quasi uibra pro abusu exigatur . Dicenda ergo fuit abusura. Nam usura

quid aliud quam usus mercesὶ Male etiam Iurisconsulti, qui passim utendam pecuviam

dari dicunt quae mutuo datur . Si hunc Coprianum audissent, dixissent, abutendam . Vitiosum quoque est, cum passim dicunt,debitores uti pecunia cridita. Abuti debuerunt dicere . Datur ad usum primario ac principaliter pecunia ' mutua. Unde & usura quae prς ulu eius postulatur,. merces. Sed quia usus ille in abusii & consumptione rei consistit, ideo res redditu in eodem genere.Non proptereanu AN,

184쪽

DE Mu Tuo. a 83msi ab imperitis , & Latine nescientibus, 'vocari potest. Nihil omnino refert, quomodo usus rei quae ad utendum concessa

est, capiatur, consumendo,an non consumendo,ut merces quae pro eo usu percipi-xur debeatur. Nec enim minus est pensio

quod penditur pro usu rei consumptibilis,

quam pro eius quae non consumitur uten

do.Neget,pendi quod solvitur &pr statur

pro talis rei usu: tu negare illi liceat, pensionem eam mercedem posse dici. Po- , stremo distinguit Coprianus , ut separet. ceriam deciem , cuius propriam esse vult pensionem, a re fungibili, cui assignat usuram . Haec ineptissima sunt, & Copriatio doctore digna: An ager emphyleuti Carius certa species est pro qua pensio solvitur, & pecunia certa res n0n est, sed fungibilis, pro qua ex mutuo usura praestaturi Explicet mihi si potest, quatenus fungibilis res a certa specie distinguatu . Nam & certa semma esse debet, quae mu' . tuo datur, & pro qua usura postulatur, ct certa esse quoque, id est, eodem gene-

. re, in pari numero, pondere, ac mensura,

quae reddatu . Sed pergit doctor Co- primus,ut illa sua separata adstruat ac stabiliat. Fensio es ex vi ipsius principalis mu- tractus, usura ex nova obligatione stipulationis. m 4 Haec

185쪽

i8 DIATRIBA. Haec iam superius difflata sunt, nec opus repetere letiim, quo iterum confodiatur Coprianus. Parcendum est teneris. Sed quod sequitur, pro clausula est omnium a

cuminum doctoris. Immo, inquit, retor queo, mutuum non alia de causa alienglia e Gquam quod in eo non soli turpensio pro usu rei quae ipso usu non consumitur. Tibi dico, Copriane,telum quod retorsisti frangendo, si, nulla alia de causa mutuum sit alienatio, certist mo non esse alienationem . Quodcumque enim penditur, sive pro usu sive pro abusu alicuius rei quam reddere ex pacto obligeris,nulla ibi esse posse alienatione. Nemo enim pro suo pensionem aut . aliquid solvit, sed pro alterio. At quod alienum est utenti , non est alienatum ei qui utendum dedit vel abutendum si receptu rus illud est Sed quam illud ridiculu,quod velle videtur Coprianus, nulla alia de causa mutuum esse alienationem, quam quod usura datur in eo pro usu rei quae ipso usucosumituri Ex hac ratiocinatione Copri

nica constaret,mutuum gratuitum non esse alienationem, quia usura in eo non solvitur pro usu rei quae consumitur. Addi pro cosophone rationem aliam egregiam, qua caeterarum agmen cogitur: Itaque usur u potis faenus non tauru/m penisso sonitur, . sed

186쪽

DE Mu Tuo. Issseis tanqua exstipulatucostati beneficii compensatio. Supra dixerat, mutui redditionem sive

solutionem esse renumerationem . Hic

dicit, usuram sive tanus esse collati beneficii compensationem. Ergo parum distat, aut nihil, tanus vel usura mutui ab ipse mutuo. Utrumque enim remuneratio, sive beneficii repensatio. Idem tamen Coprianus hoc ipso capite,quo quaerit,an iure naturali licita sit usura, scribit,usuram pretium denotare pro usu, seu mercedem quam pro usu sextis creditae debitor creditori praestat'. Ita nux pinea si in Salmasium mittenda foret, non nux esset bse d pomum . Hic contra Salmasium usur est beneficii accepti compensatio, ne nimirum fateatur, eam esse pensionem aut aliquid pensionis assine. Ibi in eodem tamen capite pretium est ac merces. A compensatio collati beneficii non est merces, nec pretiu, sed renumeratio. Sed

ει qui pecuniam sitam dat Mnori, ut ex

ea lucrum faciat, non putat, se benefi- cium dare, nec tanquam beneficium datum hoc imputat debitori suo. Quidam

olim teste Hieronymo in commentariis ad Ezechiele, quos teneritudo conscientiae vetabat usuras accipere , quia put bant vetitas lege divina, munera accipie

187쪽

186 DIATRIBAbant pro usuris,atque isto modo noli contra legem ire se existimabant'. Cert aliud iis ira, aliud munus. Usura vel foenus in pecunia ipsa praestatur, & certa esse se debet, quae in stipulationem deducitur, ut certum est pretium quod pro re empta solvitur . . Nam & Copriano teste usura est pretium pro usu pecunia: lvendum . At munus voluntarium est ex parte eius qui dat, nec in specie certa pendi tu . Alexander Severus, ut scribit Lampridius

in eius vita, senatores, si faenerarentur, inuras

accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris ea a acciperent; losea tamen iussis , ut semunci Macciperent, munus tamen fusulit. Munus. illud revera compensatio fuit collati beneficii, & diversum ab usura vel foenor . Si foenus vel usura compensatio est beneficii in stipulatum deduista , certe& pensio quae pro aedibus conductis sol vitur,& pretium quod pro re empta praestatur , & merces quae mercenario pro opera datur, ne similiter pro compensatione beneficii collati habeantur, haud poterit prohibere Coprianus. Nam quae ratio differentiae Z Si beneficium dat qui pecuniam suam foeneratur', id est , loca 'foenore, constituta usura quasi merced , cur non dabit qui aedes suas locaverit,

188쪽

mercede &pesione pariter pactat Sed quis

unquam audivit, compensationes ac remunerationes beneficiorum acceptorum

quae arbitrariae esse debent, in stipulationem deduci, & ex obligatione deberi r Si Salmasius tot αππαγ dc insulsa , aliqua de re scripssset, omnibus Copriis & Copri

nis ολοις πῖς ειυκτῆρσι se deridendum propinare . Et merito sane. Ronchis eo-xumfacile ignoscerem, quamvis nasis tam longis ducerentur quam sunt rhinocerorum. Sed priusquam ab hac eius responsione discedamus, quoniam idem negavit,

sed aliquid separatu potius esse voluit pensionem quae pro specie certa solvitur, δίusura quae pro re penditur fungibili, pro-Ponamus ei aliud quodno possit separatis

adnumerare. Nihil est tam simile quam usura usurae. Quaeram igitur, an putet, usuram, quam in bonae fidei iudiciis pronuntiaverit iudex deberi ex aliquo contractu , pro re aliena deberi, an pro sua C um aliquis sententia iudicis condemnatus esset in certam summam alicui praestandam,post concessam lege solutionis dilationem , si moram amplius hecteret', lege Iustiniani centesimam illius summae praestabat usque ad diem solutionis. Haec usura rei iudicatae dicebatur , quae

189쪽

188 DIATRIBA pro re adiudicata debebatur . An eiusmodi usura debebatur pro re alienat Ergo quod alicui adiudicatum fuerat sententia iudicis, id ei erat alietium, illi vero pro' prium qui victus fuerat Z Quod neminem puto esse dicturum nisi qui mentis suae non si Nam & Vlpianus in Regulis iuris adiudicatione dominia rerum adquiri dixit. Si huiusmodi usura non pro ore ma penditur, sed pro aliena, certe de illam quae ex mutuo debetur, non pro sua, sed pro aliena deberi, certum est. Inter alia argumenta & Plauti locum addux 4at Salmasus de improbis mensariis , qui

suum repetunt, alienum reddunt nemini. . Vnde & colligebat, non alienari in mutuo id quod tanquam suum repeteret creditor , & tanquam alienum redderet debitor. Respondere se respondet Coprianus, ut supra. Mutuum quod redditur, ideo alienum dici, quia mutuatarius idem genus reddere promisit, creditorem vero suum repetere, quia tantumdem petit. Nos quoque, ut supra, Coprianum vapulare iubemus, qui dicat, mutuatarium idem genus promittere. Sed esto. Sic fiet, quoniam hac ratione fatetur suum esse creditori quod repexit,& alienum debitori quod reddit, ut eadem res sua utrique fuerit & aliena , sed

190쪽

DE Mu Tu O. 189. giverso respectu. Cur ergo ex illo respe-chu, quo non est aliena, sed sua debitori, a

lienatio habebitur, quae pro alienation non potest haberi, eo respectu , quo sua est,& non aliena creditori, sed potius debitori 3 Non vi uim esse satis firmum hoc

argumentum Copriano, ex eo apparet',

quod ista ansa dimissa, alteram sibi familiarem ex spiritus insita generositate arripit, qua nos vetat esse sollicitos de auctoritate philosophorum Poetarumqu . Non mirum est, istis phoenicum intimis Regaliolis , vel contra aquilas certaturis, ει altius evolaturis , loquutiones philosophoru& poetarum, improbas atq; ineptas videri, quibus leges Romanae iniustae sunt'. Nos qui ad hos ahimos non is assurgimus, putamus, poetas, & praecipue

Comicos, non alio sermone res expressisisse quam vulgus eas intelligeret. Nec vulgum aliter eas denominasse aut intellexisse, qua quomodo in usu ipso moribus ac legibus recepto & firmato , haberi credique ac frequentari soleren . Quod erat venditio, non esse locationem dixissent. Quod in iure cessio, non id habuisi sentiro vendi tion , Quod donatio, non appellassent mutuum . Ergo nec quod pro alienatione haberi tum vidissent ,

SEARCH

MENU NAVIGATION