Sancti Ioannis Chrysostomi De virginitate liber, a Iulio Pogiano conuersus.

발행: 1562년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE VIRGINITATE. 1s

miserior sit , iure omnibus in odio esse debet. insani

enim nec , quae committunt, intelligunt, nec, quae ferunt, uoluntarii patiuntur quamobrem cum eo S iniuria afficiunt, qui rerum potiuntur, tantum abes , ut poenas pendant, ut ab illis etiam ipsis, quos iniuria lacessiuerunt eis misericordia tribuatur quod si quis en iis compos, quae illi non sua sponte faciunt , eadem committere audeat, is, ut communis naturae hostis, iure sententiis omnibus condemnetur. Quamobrem etia I

si quemadmodum dixi, eiusmodi criminatio impune: ite eu'

esset tamen eorum causa , quae dicta sunt, ea oportuit lum,qm uirgiabstinere . nunc uero uel magnum periculum caluia jx- ςmdςsipi mniae proponitur. Neque enim solum qui sedens ad psa , uersus fiatrem suum loquitur, aduersus filium ma tris sua ponit scandalum , poenam sustinebit , sed is etiam , qui ea, quae Deo praerulara uisa sunt , improbare conatur . uerum accipe , quae ab alio Prophe ta de hac ipsa redis erantur. Vae tibi, qui dicis malum se. s. bonum, lonum malum , qui ponis lucem tenebras,&tenebras lucem; qui ponis dulce amarum, amarum dulce. quid enim uirginitate suauius quid pulchrius Θ quid illustri v. etenim ipsis Solis radiis fulgo res splendidiores emittit nos uero ab omnibus terre nis rebus auocans, sic afficit, ut Solem iustitia puris, intentis oculis intueamur. haec quidem Esaias in eos uociferabatur, quorum essent corrupta iudicia. Audi uero praeterea, quid alius Propheta, ab hac ipsa uoce faciens initium , de iis dicat, qui in alios eiusmodi uerborum pestes effundunt. Vae illi, qui potum dat amico Abba. i. suo turbidum Datque hoc ipsum, Vae, haudquaquam simplex uerbu est , sed eo magi mae minae continentur.

52쪽

CHRYSO STOMI

na eam nobis poenam protendit, quae neque uerbis explicari possit, neque unqua remittenda sit etenim haec ipsa uox in diuinis litteris posita est contra eos, qui suturam poena iam euitare non poterunt et iterum alius

Amos 1 Propheta Iudaeos accusans inquit Et propinabatis Nazareis uinum . quod si is, qui Nazareis urnum miscet, tantum subibit poenarum quo supplicio dignus erit, qui in animas simplicium hominum turbidam infundit potionem ξ si, qui minimam eorum partem sustulerit , qua lex iubet fieri poena se subiicit, quam uitare non potest quibus cruciatibus assicietur, qui uniuersae Mahit.ti huic obtrectat sanctitati ξ Quisquis scandaligauerit, in-

i. qui . si pusillis expedit ei, ut suspendatur mo

' la asinaria in collo eius, in mare demergatur. Quid igitur dicent, qui eiusmodi oratione non apud puerulum quempiam sed apud multos ostendunt quod si Matth. , quis dixerit fratri, Fatue, reus erit geennae ignis quantam in se contrahet iram , qui hanc improbat aequalem instituto angelorum uiuendi rationem Θ deris olim Moisen Maria, multo quidem leuius, moderatius, quam ipsi nunc uirginitatem derideatis quippe quae neque de homine detraXit, neque tum uirtutem beati illius uiri irrisione excepit, quem etiam uehementer est admirata tantum dixit, iisdem se frui, quibus ille fruebatur tamen Dei iram in se tantopere concitauit, ut ne ipso quidem, qui lacessitus iniuria uidebatur,pro ea magnopere deprecante quicquam profectum sit Addiuturniorem illius etiam opinione poenam pertulerit. XXII. Sed quid dico Mariam cum ad Bethleem pueri luden-Propter Elise tantum Eliseo dixerant, Ascende calue,

tiliter intellisi usque adeo Deum irritaverint, ut is in plo ermone m

53쪽

DE VIRGINIT A TE. 16

eam multitudinem erant enim duo, quadraginta ursos immitteret, a quibus omnes discerpti sunt . ita neque aetas neque multitudo, neque omnino illud, quod ioco diXissent, pueros tueri potuit: iure id quidem optimo nam si, qui tantos sustinent labores,& pueris uiris ludibrio sunt quis ex numero infirmiorum eos ipsos labores subire uolet , qui ludo, 4rrisione hominum excipiantur aut quis de populo uirtutem colet, quam ita ridiculam esse uideas Quod si nunc omnibus, qui ubique sunt, uirtutem admiranti bus , neque iis modo, qui ipsam expetiuerunt, sed illis etiam, qui in eam inciderunt, grauate tamen multi mortales , ac tergiversantes ii eius causa labores suscipiunt quis erit, qui, si eam non modo in admiratione non esse, sed uituperari praeterea uideat ab omnibus, ad eandem amplectendam facile possit adduci nam qui fortitudine excellunt,&iam ad caelum peruenerunt, non multorum solatio indigent, sed ad omnem alacritatem sitis illis es ea laus, quam a Deo consequutur imbecillioribus uero, his, qui nuper in eam uiam deducti sunt, non parum accedit uirium, cum, quid de se multitudo existimet, intelligunt, donec rebus Ο-mnibus paulatim structi eo perueniunt, ut eiusmodi ducis opera non amplius egeant nec uero tantum id illorum causa factum est, sed irrisorum etiam filutis gratia , ne, cum priorum erratorum nullam poenam per soluerint, in ea prillate progrediantur. Verum mihi ista

commemoranti in mentem ueniunt, quae praeterea in

Eliam commissa sunt quod enim pueri propter Eliseu ab ursis passi sunt supplicium, idem propter eius magistrum centumuiri cum suis ducibus , igni e superiore

loco

54쪽

CHRYSO STOMI

loco defluente, pertulerunt nam quod Milli ad Eliam accedentes, ac per summam dissimulationem uirum iustum appellantes, ad se ius erunt descendere, eius loco descendens ignis omnes absumpsit, non secus atque illos antea ferae deuorarant . Quibus animaduersis, o mnes uos uirginitatis hostes aliquando ianuam ori, cseram adhibite, ne supremo illo iudicii die eos intuentes , qui uirginitatis splendore fulgebunt, ipsi etiam ii Sap. s. lud incipiatis dicere, Hi sunt, quos aliquando habui

mus in derisum,&in similitudinem improperii mos insensati uita illorum aestimabamus insaniam in finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, inter sanctos sors illorum est ergo a uia ueritatis aberrauimus,&iustitiae lumen non luxit no bis sed quis erit eorum uerborum struetusa cum ne xx III. uata tum paenitentia futura sit. Sed fortasse quaeret ali-Quid sit, qua quis uestrum fuerit ne quisquam , qui postea sanctis dbm pdd.h hominibus maledixerit multi, ubique terrarum sue non easdem runt quid est igitur, inquit, quod eandem non dede-dem poena . runt poenam didederunt illi quidem in eiusmodi multos ipsi nouimus si uero sunt, qui etiam poenam effugerint, eam illi ad extremum, ut est apud diuum Paui. Timo. tum , non effugient Quorundam enim , inquit, peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quosdam autem sequuntur: it legumlatores nocentium poenas in aetis scriptas relinquunt, sic etiam Dominus noster Iesu Christus in unum, aut alterum facinorosum

hominem animaduertens, tanquam in columna aenea,

aut in tabulis descripta, quae de illis sumpsit supplicia, deponit, ut, quae illis acciderunt, palam expositis planum faciat omnibus fore, ut, etiam si qui eadem com

55쪽

DE VIRGINIT A TE. 17

mittentes, easdem uiui poenas, quas illi ipsi dederunt,

non dederint, mortui tamen grauiora mala patΙantur.

Quamobrem cum multa peccantes, nullas scelerum po J X I naSpendimus ne confidamus, sed timeamus potius 2 vhybde' cquamuis enim hic a Deo non iudicamur , tamen una ira poenas peiacum mundo apud inferos condemnabimur cuius Ur bili des ''sus equidem non sum auctor sententiae, sedis eam pro mar 'timere nuntiauit, qui in Paulo loquitur Christus sic enim debere. inquit, cum ad eos loquitur, qui mysteriorum immerito participes fieri uolunt: Ideo interio multi fir i.Cor.r. mi, imbecilles, dormiunt multi quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur dum iudicamur autem , a Domino corripimur, ut non cum

hoc mundo damnemur quidam enim , quod eorum sunt mediocria delicta,&quod supplicio affeciti, nunquam postea in eadem uitia delabentes, canem ad uomitionem redeunte, imitantur, in uita modo castigationis indigent. Sunt alii, qui propter summam improbitatem Muiui, mortui peccatorum poenas persol uent alii uero tantummodo apud inferos suppliciis assicientur quod enim indignissima omnium facinora comiserunt, indigni sunt, qui cum hominibu torqueantur. Neque enum, inquit, cum hominibus flagellabun sal et i tur ut qui in id tempus reseruati sint, quo cum daemonibus suppliciaeYpendant. Discedite enim, ait, me Matth. zs. in ignem aeternum, paratum diabolo, langelis eius. Multi sacerdotium pecunia rapuerunt qui quanquam, unde obiurgarentur, habuerunt neminem, neque ea audierunt, quae Simo olim magus accepit a Petro On et r.eo tamen illud impune ferent, sed quod, ne exemplo quidem proposito, non respuerunt, multo grauiores cruciatu S

56쪽

CHRYSO STOMI

Num is cruciatus Estinebunt, quam qui uiuis ipsis debeban tun multi autem, quae Core , sunt ausi , neque tamen eandem, quam ille, poena dederunt, sed dabunt postea CςR. a. cruciatibus affecti grauioribus. Non pauci, Pharaonis impietate imitati, notam, ut ille, mari submersi sunt, sedgeennae pelagus ipsos manet. neque enim in COS, qui fratres stultos appellant, iam animaduersum est: na ipsis ad inferos sunt reseruata supplicia. Quamobrenon est , ut Dei sententias uerba tantu esse existimetis. ob id enim ipse non nullas, id quod de Saphira, Char Nuth , in , Aaron , multisque aliis constat, exitu comproba uit , ut , qui uerbis eius fidem non habent, rerum testimoniis perterriti, desinant aliquando uersari in hoc errore, se nihil poenarum daturos, Hiscant eo spectare Dei benignitate, ut praefiniat sontibus tempus agendae paenitentiar, non in eo positam esse, ut omnino detpeccatorum impunitatem illis , qui in uitiis perseuerant. Possem equidem plura de eo dicere, quantum in se contrahant incendium, qui uirginitatis decus extenuant sed & prudentibus satis sunt, qua diximus, neque possent deprauatos, furiosos multo his pliu a ab

illa insania remouere quamobrem eam partem mittentes , ad eos, qui rei sunt intelligentes, omnem Orationem conuertemus: ad illud diu Pauli redibimus,

De quibus scripsistis mihi, bonu est homini mulierem non tangere. Illos igitur pudeat, 'ui coniugium improbant, 'ui plus ei tribuunt, quam rei dignitas postulat utrosque enim diuus Paulus cum his, quae dicta X XV sint , reddit elingues, tum iis, qua deinceps dicentur.

. t Abes se est coniugium, quippe quod'0mnaem retinet

coniugium. In Oricio temperantiae, neque delapsum in adulterium patitur

57쪽

DT VIR INIT A TE. 18

patitur interire . quare ne ipsum uituperes . magnas enim habet utilitates nam Christi membra meretricis membra esse non sinit neque sacrum purum templum prophanum, aut impurum fieri patitur; propterea bonum est, quod labentem sustinet , erigit sed quid ad eum , qui stat, hoc ipsum attines aut quanti id illius refert, qui eius non egeat adminiculoὸ hic enim

neque utile est, neque necessὰrium , sed uirtuti praeter ea est impe lumento non enim solum multas affert moras , sed maiorem etiam partem detrahit gloriae. Nam xxvi si quis eum armis undique texerit, qui iudiis descen Maximam tibi dere incertamen,&ita superior esse possit is, tantum 'l'GVn se reabest , ut opem ferat, ut summam illi ficiat iniuriam, cum uti ginita quippe qui omnem uictoriae admiratione tollit, jalia te colere pos-ma splendorem neque enim uiri uirtutem uniuersam 'h 'elucere, neque trophaeum admodum celebre esse sinit. In nuptiis uero maius etiam damnum fit, quod non solum popularem gloriam Ged eam etiam mercedem non habet, quae uirginitati proposita est. Quamobrem bonum est homin 1 mulierem non tangere quid tu igitur tangere permittis' Propter fornicatione, inquit, unusquisque habeat uxorem suam . Vereor, inquit, si te ad

uirginitatis uerticem extollere uoluero, ne in voragine intemperantiae delabaris . nondum enim ea pennarum leuitate praeditus es, ut te ad excelsum illum locum L

ferre possis atqui sponte ipsi in illud certamen descen derunt, uirginalem laudem appetiuerunt quid igitur est, diu Paule, quod timeas , aut horreas ξ quod rei ignoratio cita enim fortasse dixerit hanc homi nibus uirginitatis expetendae alacritatem addit . me

uero huiusce usus , despericlitatio pugnae reddit ad C ii consu-

58쪽

CHRYSO STOMI

consulendum aliis timidiorem Noui uirginitatis uim V.Cn noui huius certaminis contentionem : quantum Ocnitatum habeat praelium dissicultatis , intelligo uehementimδgRψxu an forti animo opus est. Qui nullum ba-hb beat sensum uoluptatis quandoquidem per an

denteScarbones, ut non adurari , per mucrones Si

diorum , ut non saucieris , est incedendumo ea est cnim libidinis uis, ut cum igni, si ferro conseratur. quod nisii sic anima comparata fuerit, ut ne illius quidem doloribus moueatur esse ipsa facile perdat quamobre adamantina quadam rationisii, oculis nunquam somno conniventibus, summa tolerantia, muri etiam

firmis , muris inquam nobis opus est, repagulis, quibus extrinsecus muniamur uigilantibu praeterea, fortibusq; custodibus, in primis uero diuinae gratiae in Psal iαώ. digemus ad1umento. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem , frustra uigilat qui custodit eam . Sed quomodo hoc ipsum adiumentum nobis conciliabimus ξs, quantum animo valemus,4 corpore, totum eo contulerimus , rectas nempe cogitatione , summam eiu nil uigiliarum intentionem , accuratam diuina legis obseruationem , praeceptorum obedientiam, quod caput est, omnem confidentiae nostrae uitationem licet enim magna facinora fecerimus, tamen il-psal iis nobiscum perpetuo loquamur, oportet: Nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt, Ephe. 6. qui aedificant eam quoniam non est nobis collictatio aduersus carnem . sanguinem, sed aduersus prmcipes, potestates,aduersus mundi rectores tenebrarum

seculi huius, contra spiritalia nequitiae in caelestibus ac noctes diesque nos armis cogitationum armatos,

tanquam

59쪽

DE VIRGINITATE. 19

tanquam impudentibus libidinibus formidolosos esse

oportet. etenim si quis paulum de intentione remiserit , continuo diabolus adest , ignem tenens in manubiis , quo in templum Dei coniecto, illud incendat ergo tecti undique simus, necesse est . pugnamus enim

cum iis , quae natura necessitas postulat armulamur in stituto angelorum cum tenemus cursum , quem mentes tenent in corporeae terra, linis ad caelum contendunt sese caelitibus aequare student, mortalitas incertamen cu immortalitate descendit. Et, quaeso, tanta cum re quisquam nuptias , aut uoluptatem comparare audeati non ne id erit perabsurdum quae cum omnia Paulus intelligeret , nusquisque, inquit, suam UXΟ- . Cor. 7. rem habeat idcirco refugiebat, idcirco non audebat apud ipsos initio de uirginitate disserere, sed commora tus in commemoratione nuptiarum, paulatim eos studebat a coniugio reuocare: ac cum breuiter quae iam de continentia dixisset, ea nimirum pauca longior illide connubio orationi permiscuit neque Corinthiorum aures grauitate admonitionis offendi passus est. qui enim seuerioribus sensibus usquequaque tegit orationem .cum molestus est auditori, tum eius animum saepenumero uehementer perturbari cogit, ut qui di ctorum grauitatem minime perserat qui uero sic eam

uariat, temperat, ut grauibus rebus faciliora plura quam molesta illa sint, commisceat is rei seueritatem subtrahit; reficiens auditorem, ita persuadet magis, magisq; conciliat. quod quidem etiam diuus Paulus effecit cum enim dixisset, Bonum esse homini mulierem non tangere, statim ad nuptias retulit oratione, cum inquit, nusquisque suam uxorem habeat,

60쪽

CHRYSO STOMI

quod ubi in beatitudinis loco posuisset, omisit Bonu,

enim ait, est homini mulierem non tangere de nuptiis uero tonsilium dat, sistatuit, iei praeterea ratio nem adiungit: nam,Propter fornicationem, inquit in quo uidetur quidem ratione afferre, quamobrem sint concessae nuptiae; sed re uera expositis coniugii causis continentiam clam laudando eYtollit, non id quidem uerbis aperiens, sed auditori cogitandum relinquens

auditor enim ubi coitigium a Paulo laudari intelligit, non quia perfectae uirtutis opus sit, sed quod in ipso auditore Paulus eam nouit inesse libidinem , ut sine nuptiis se in ipsa libidine continere non possit, pudore

quodam&rubore suffusus, operam dat, ut continuo xxvir I uirginitatem colat,&summam intemperantiae uitet in-Quae de con semiam. Quid uero praeterea inquit ZVxori uir debitui ubi dis lxV reddat similitera uxor uiro quod deinde cum inter

cohortationes ' . . , ae . .

sunt ad uirgini pretaretur, eXplanaret apertiuS, adiungit, lulier su1tatem corporis potestatem non habet, sed uir similiter uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier quae cude nuptiis uideatur dicere, re tamen uera tanquam hamum usitata piscator esca circum uestiens,sic ipse in audientium aures inserit orationem, eo consilio, ut it

lo ipso sermone de nuptiis eosdem a nuptiis deterreat. nam qui illud audit, se per coniugium non in sua, sed in uxoris esse potestate, confestim operam dabit, ut ab acerbissina a seruitute liberetur, uel potius id primu cavebit,ne ipsum subeat iugum seruitutis ubi enim semel se potestati subiecerit, qua diu ipsi uxori uideatur,

ei est necessario seruiendum . me uero non temere hoc

ex Pauli sententia coniicere, ex discipulis Iesu facile in telligi potest nam neque illi graue, aut molestum coniugium

SEARCH

MENU NAVIGATION