Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

indigna sit λ M i seret me condi tionis tuae, qui, licet invitus , ad tam humile scholarministerium ex parte saltem eaque infimate demittere sis coactus; quod tamen ante nos, quotquot Jurisprudentia claros & admirabiles posteritati fecit, gnaviter instituerunt. Denique, non possum satis mirari, qui fiat, ut in re tam obvia , tam protrita viri undique Domiti mi tam raro satisfacere possint expectationi desiderioque studiosae juventutis , cujus quidem judicium universae conspirantis , in hoc genere nullo modo spernendum esse, communi S famae experimentis jam pridem abunde compe tum est. Sed mittamus judicia studiosorum , quanquam his arbitris parum abest, quin stent fata fortunaeque Profectorum; compendia ipsa, si placet eorum.

que indolem consideremus , an ea tantam facilitatem vilitatemque prae se ferant , ut Profes oribus indignum sit ea privatim adolescentibus interpretari. Nam de publicis praelectionibus concedo tibi, non esse faciendum, ut in iis com

pendia , vel systemata , vel quicquam

. praeter

32쪽

Iuris , Dialogur. ' 27 praeter antiqua iuris monumenta celebretur. Verum nostrae, ut olim Voca bantur , summae , institutiones, quibus privatim exercemus adolescentes , brevia, sicut vox sonat, est debent, paucisque dictis universi juris fundamenta complecti regulasque tradere , quibus judicium in dissicilioribus rerum argumentis controversiisque regatur. Quod nec sine obscuritate aliqua collocari , nec sine inductione usus& exemplorum intelligi, nec omnino sine Interpretis

ope consilioque perfici potest , ut ego& Huberus & Wijngardenius & quicunque non gaudent insulsa philautia 1

communi via recedere , fatebuntur; sese inquam, non modico tempore, continua laboris intentione fundamentales Institutionum Pandectarumque regulas&,κρ' ηυα rerum , quibus instructi leges ipsas cum fructu evolvere possent, bene valideque didici sse. Non quod ego vel quisquam sanus homo studiosos tum grandi temporis spatio ab ipsis legibus librisque veteris prudentia: exclusos velimus. Positiones compendio,

33쪽

χ8 De Ratisne docendi discendirum vel inprimis ad hoc comparatae sint Oportet, ut indices legum praestent perpetuoque studiosos ad fontes remittant,

ne quicquam de principiis juris credere in animos inducant, nisi quod e Textibus ipsis clare solideque probatum videant. Qui vero in id sedulo incumbit , ut summarias positiones illas Artis universae , cum legibus allegatis quotidie conferat easque judicio distinguat memoriaeque infigat. hunc ego non unius alteriusve horae spatio sed magna parte diei noctisque vix pos e defungi certus& expertus sum. Quod velim, habeas, Crusi , ad salsum scomma tuum , quo me, scilicet, insignitum voluisti ; nec enim me fugit, quid hac de re in invidiam facilitatis meae sparsum sit , quasi auctor fuissem studjosis, bene se habere si vel binas trinasve singulis diebus horas studiis privatis meoque compendio impenderent. Nec tamen di is mulo, ejusmodi aliquid nonnullis juvenibus a me dictum fuisse , neque pudet lateri; nec tu credo, quem scio, minime de rigidioribus dc fronta caperata Catonibus

34쪽

Iuris, Dialogus ase Te gaudere, reprehendendum putabis, ubi intellexeris, quales fuerint, , qui tam strenua admonitione digni a me sint judicati . scilicet, ex eorum numero disi soluti adolescentes , qui ad studia misita Parentibus, di Curatoribus nobisque meliore modo commendati dies in conviviis, & symposiis, noctes in stupris,

in alea ebriosisque grassationibus agerent; incolae sordentium ganearum potius quam Mussetorum suorum. His ego non diffiteor , cum nactus aliquando eos dignis modis excepissem, nec tamen acrimonia quicquam proficerem , hoc commento gustum bonae mentis indere conatum esse , uti pers auderem , quo

hanc sibi legem figerent , Collegio semper interesse , ad hoc se praeparare, saltem ut exiguam diei partem pravis aut ludicris ιι ολιεργιαεις subducerent ita fieri posse, ut ad tolerabilem doctrinae perfectum sine magno labore per dehi rent ; Quod in aliquibus ita successit.

ut hanc non modo, sicut vulgo aestimatur. eruditionem mediocriter adsequerentur, sed nonnulli etiam hac via penitus ad

bonam

35쪽

De Ratione docendi in discendi bonam frugem redirent brevique inter diligentissimos eminerent. Haec scilicet

est mollis illa Bohelm anni disciplina , qua juventutis affectum sibi frequentiamque conciliat , ut invidia criminatur. bic est ratio mea , Crusi, res hominesque civili considerare & expendere judicio , consilia machinasque adhibere,

quibus exitum cuique negotio conVenientem sperare liceat , non ,

non suspensa, infinita, sublimia loqui,

non quaerere vias in terris secundum signa syderum, ubi lapides monumentaque ob oculos extant; non inculcare studiosis grandia, magnifica dictu, sed usu casa& inania rebus, denique non Herculis cothurnos aptare puerjs , quod tu in oratione modo estusa , si quis unquam, alias fecisse videris; Id agens ut qui recenter studia legum. attingunt, mole ι inime quam portare non possunt , ut iustinianus ait , obruantur , repudiatis cum supercilio primae eruditionis ele

mentis , quibus juvenes Iost uoi pK igraviora se perfectiora sicita legum Iusten

tare, ut licium sanctjstimus Caesar. ln-

36쪽

Iuris, Dialogus 3rcendebatur Bohelmann ira , quando Crustas. Nae tu , inquit , in simpulo , quod a junt, fluctus excitas, & nescio, quo

pacto , parum abest quin Majestatis

violatae reum apud Caesaris tribunal agere me velle videaris. Atqui ego, magne compendiorum Patrone non magnorum , non omnia quae de systematibus vestris in animo fuere simul unoque spiritu effutivi; nec omnia, Tu, quae modo in hanc rem a me dicta sunt, responsionibus tuis confecisti. Concessi ego,

si meministi, Antecessores in instituti nibus explicandis non male facturos, si prima luris fundamenta per definitiones divisionesque exequerentur ; in Pandectis non arbitrabar id expedire. Nonne per hanc distinctionem , ne me putes

harum expertem esse, vim tui argumentid . autoritatis Imperatoriae contra me

intentae fregisse tibi videor a Quanquam ego Te Bbhelmanne meliore jure, si noli hoc totum ineptum est, laesae dignitatis Caesareae deferre possem. Nam si omnino libellus aliquis primae.institutionis

ad inchoandam luris disciplinam opus

37쪽

3 αν De Ratione docendi m discendi est , quae vos agitat insania , ut aliud compendium quaeratis , . quam Canar ipse iustinianus composuit & Iuventuti sollicite commendavit : Quis neget hunc esse contemptum Caesarei instituti, quis neget fieri non posse, quin detrimentum studia tyronum capiant, si aliis discendi principiis quam iptius Iuri, prudentiae

conditoriS imbuantur' Nam hac gratia . . narrat ipse IustinianuS in constitutione. qua libellos institutionum , confirmavit , se mandasse Triboniano cum sociis, ut auctoritate . Principali prima legum cunabula in Libros institutionum redigerent. Quid aliud neoterici compendiorum Suasores & Autores agunt, qNam ut pubem Academicam spolient illo notabili honore, quem iustinianu S tam magnifice illis imputat, cum ait. Digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut & initium vobis & sinis legum eruditionis , a voce principali procedat Quanti vero it ud est , quod Studiolis 3 . hac perversa methodo cripitur, quod qui Iustinianum veteresque iuriS Auctores adsiduo legunt, eorum uictaicinentiab ue

38쪽

sibi familiares redditas, semper & ubi

que non modo in Scholis, sed etiam in foro, laudare & allegare po fiunt, multo certe luculentius & cssicaciusquam regulas istorum compendiorum, quibus so vulgus Candidatorum , si diis placet, magnificare solento Denique, certitudo sententiaruna luris non potest haberi ex hodiernis systematibus . cum auctores eorum alii ab aliis O . diis πασῶν dissentiant, & quod ex uno didicisti. sit ad alium te tran, seras , iterum saepe dediscendum sit. Ex adverso, qui solos vetere S siectantur,' quicquid didicerunt. immutabili auctoritate ad extremam i s-que senectam in doctrina scholarum usuque fori perseveraturum este norunt. Praeterea , ex eo , quod Tu ipse con-MItis & professus es , illa compendia , stylo scribenda esse brevi atque conciso, fieri non potin . quin eorum, qui talibus adsuescunt, ingenium atque oratio sterilitatem & nescio quam contrahant ariditatem , per quam adolescentes quos maxime decet ubertas & florida dicendi copia, degenerant & corrumpun-

39쪽

a De Ratione docendi in disceniatur. Notum est etiam, qui Juris ma-dium feliciter cXercere volunt , cOS

amoenitates historicas humanioresque literas', cum eo conjungere debere,

quemadmodum fieri oportere Te i psum scio & alias semper esse testarum.& mindo mihi contendenti ultro esse largitum. Insuper, Ars ipsa juris ea methodo pe vertitur aliumque induit habitum , quam a luris condiIoribus. accepit. & quam habere dcbet. Repletur novas Principiis terminisquc, ut unt , semibarbari b axque si tititiis definitionibus & partitionibus in systema scholasticum deformatur. Qua re fit, ut studio stande ab initio novis innixi fundamentis , in progressuci in ipsa praxi rationes decidendi non tam ex limpidis antiqui juris fontibus, quam ex lamis & lucunis , e praeceptis regulisque systematicis petere consue- Verint. Praeterea, cum nihil ad solidam juris cognitionem sit cilic cius , quam ipsos veteres & totos legere luriscontultos; siquidem aliter verae atque integrae ii, itorum sententiae saris aperte percipi nequςunt , qui hoc genuo compendia

. amant,

40쪽

Iuris, Dialogu . 8 samant, eo fructu non potiuntur , sed juxta regulas systematicas , identidem peculiares textus, qui modo hinc, modo illinc citantur, inspiciunt, & qualitercunque singulis praeceptis applicant. Quin hoc tantum faciunt, qui diligentiores habentur , plerique verba compendior uni memoriae mandare contenatis , cum illa recitare possunt, egregios se Iurisconsultos evasisse opinantur. Quis

non abominetur hos compendiorum

fructus & speciminal Respiranti Crisio, Mirari equidem liceat, Crusi, respondet Bokelm annus; quod cum hae rationes tibi graves vanidaeque: videantur , in prima oratione tua nihil ejusmodi miscueris, sed abrupta severitate nihil quam nigrum theta compendiis inusseris ι quo nihil

omnium tempor una hominumque eruditorum exemplo iudicioque magis adversum fingi poterat. Unum , fateor, adjeceras : quod me fugit refellentem; lnd gnabundus , siquis omnino compendiis delectaretur , aegreque concesseras, ut ea privatim haberent legerentque studiosi, taeterum juxta institutiOC a num

SEARCH

MENU NAVIGATION