Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 6 De Ratione docendi in discendinum enarrationem eas omnino pone

rent, in Pandectis atque in Codice nihil ejusmodi usurparent. Sicut in omni hac disputatione , Crusi , pro tuo potiusquam pro communi rationis captu disereris , ita nihil imprudentius, nihil a discendi docendique juris ordine alae mus adfirmari poterat; quam in institutionum explicatione compendium Artis usu venire posse, in Pandectis & jn Codice non esse ferendum. Quis non contra viset, si quis abhorreat a novitiis systematibus , eum quod ad institutiones atrinet, in promptu habere Iustiniani compendiam, quod Imperatorem ad

hunc usum parasse & praeseripssisse ju

ventuti , intelleximu . In , pandectis autem & in Codice, cum sciret aliquidesisse necessarium, quod summam eorum librorum doctrinam, exhiberet, indu striae Professorum commisit ut paratilla, id est, singultarum titulorum summarias expositiones in usum discipulorum componerent. Quid autem Temovet, Crusi, ut secundum institutiones methodum finiendi partiendiquc tandem

42쪽

Juris, Dialogus. - 37 tandcm aliquo modo ferre queas ρ credo , quod intelligis , studiosos sine

talibus adjumentis cum fructu in corpore luris evolvendo non posse versari, nisi, inquam, notiones rerum necessarias,& lumina doctrinae κριτ ειοι prae sumserint. Si iam in institutionum li-

bello . quem Caesar publicavit', elementa omnium capitum quae in Iure tractantur , extant , nihil intercedo , quominus utendum sit tuo consilio , atquc statim, ubi institutiones perceptae fuerint . integros Pandectarum codicisseque libros aggredi & ingenio memoriaque sudigere liceat. Quod si facile pars aequa totius Artis in Institutionibus Caesareis intacta manserit. manifestum est, carum rerum initia nihilo magis ignorari posse. quam quae in institutionum Libellis ab imperatore collocata sunt. Non expectabis, opinor, ut tibi demonstrem, quot nobilissima difficillimaque Juris capita sint, de quibus altum in institutionibus silentium ι Nihil facilius

erat, ni supervacuum & apud homines, quibus haec innumerato sunt, taediosum C a foret.

43쪽

3 8 De Ratione docendi in discendi

foret. Nihil est igitur quod instantem Te

rursus audio ; sussicere in usum praeparatoriae doctrinae institutiones a iustiniano relictas ; non sufficiunt i inquamias, Ad Pandectas intelligendas ejusmodi libellus aeque necessarius est. Praeterea inanis calumnia impingatur meo ad institutiones compendio, quasi id ageretur. ut

juveni utem per illud ab ipso lustiolano

abduceremus. Nam meum Compendi-um non pudet hunc titulum praeferre. licet aliud speciosius praetexere possem Auditoribus meis aliter usui esse non potest , quam si institutiones Caesareas juxta eas continuo legant eandemque methodum premant; ideoque tantum abest, uti contemptus inde juventuti adversus Autores Artis subnasci queat, potius ut augear eorum honorem Venerationemque, dum a dictatis nostris ad eos tanquam ad principales auctoritates

continuo remittuntur.ci Caeterum, hoc

mihi Sacratissimi Caesaris maneS largientur, id etiam vos mihi, ut dicam, lar giemini, non esse faciendum his diebus, ut methodo , quam ille quondam pro

- - scripsit,

44쪽

seripsit, in omnibus exa inussit in praecis . que inhaereamus. Nain quod ille primo omnium voluit, ut ne studiosi ultra semestre spatium in Institutionibus detineantur , quaeib, quam haec res hodie facultatem habereti fateor, institutiones semestri spatio explicari pos ei verum quis vestrum de ingenio memoriaque sua tantum fiduciae conceperit', utpuna deambulatione , is argumenta In- istitutionum ita possidere sentiat, ut super illud fundamentum totam Digestorum molem adstruere se posscte confidat. Accedit quod nemo negare potest, expedire studiosis , uti mutationes , quae

uni Versiae Europae moribus in disciplinam uris invectae sunt. Iustiniani regulis admisceantur ; Nullis alio uin Artium studiosis meliore jure satyricum illud quam lurisperitis applicari potest; Adolescentes in scholis stultissimos fieri, qui, nihil eorum quae in usu habemus audiunt & disicunt. Quae ratio sola sussicit ad probandum, quod Iustiniani compendium non

respuat aliud manuale eadem opera mothodoque legendum. lam porro id prae

45쪽

qo De Ratione docendi in discendi caeteris in objectionibus tuis mirari me subiit , quod haec docendi discendique method .incertitudinis in ratione studiorum arguebatur. Nam si, qu0d res est, dicere fas sit, non uno mihi experimento compertum est, maxime in EXaminibus Candidatorum luris, eos, qui diversa a nobis via praecipue se jaciabant, in Colloquiis dc distertationibus Artis, adeo fluctuantes, ne dicam, ignorantes fundamentorum luris este repertos , ut miseratione potius , quam diversae sententiae invidia convitioque digni judicarentur. Nec est, quod eOrum aemulos id egisse per insidias arbitrere, Crusi, quasi sophisticis argumentationibus argutiisque scholasticis simplicissimam , sed tectam eorum doctrinam aggressi fuisset t. Te ipsum appello rcstem , quam me definitiones quidem divisionesque per instituriones S Digesta sparsas soleam illis objicere ignoratas, modo ipsa rerum momenta titulorumque juridicorum sententias intelligere videantur. Nam ego, ne a systematibus doctrinam luris suspendere me velle putes ,

46쪽

tes , pro gravi doctoque Iurisconsulio

habere non gravabor, qui materias Artis ab A ntiquis traditas & expositas novit atque perspexit, etsi nullas terminorum formulas . nec quidem definitiones partitionesque iuris recitare possit, modo ex omnibus luris locis eductas quaestiones usum in humana societate habentes solvere dc interpretari queat hoc enim

est officium, nisi fallor, iurisconsulti, de

jure consultum respondere posse, secundum regulas Artis quibuslibet verbis in- . dutas. Sed Tu, Crusi dc hic Huberus noster non ignoratis, quando evenerit, ut qui in hoc genere candidatorum,a quibus compendia atque. systemata ridentur, excellebant , & jam studiis aliorum regendis publice erant admoti, cum examini sese offerebant, nesciverint, quid est et Collatio, putarent , eam habere locum, ubi Adscendentibus succederetur , de- . que aliis certi juris capitibus, at minus obviis , ' ita responderent, quasi a facie

non potest aliter seri, quin talia quandoque systematum contemptoribus eVe'

- - - σ

47쪽

η2 De Ratione docendi discenAniant, dum inde ab initio sententiis veterum obscurioribus indagandis, legum emendationibus excogitandis , ' ritibus atque formulis veteribus explicandis, o missis disciplimae fundamentis omni

conatu sese dedunt; similes hisce; qui

omnium primo Quaestiones illustres, intricatasque legum enantiophanias aliaque inusitata & auditu speciosa adole sicentibus proponunt. Qui alterutra Via ducuntur & incedunt, Vel nunquam , vel difficillime rarissimeque ad veram eruditionis frugem enituntur: Enimvero si nihil aliud discendum tractandumque suaderemus, quam hujusmodi

compendia brevibus verbis in formam systematis: ordine tamen Caesareo redacta, metuendum esset, ne non siccio-'Ies atque aridi, sicut alia Crusii objectio dictabar, fierent studiosi. sed quid tibi

Vis Crusi, ergone credis, ita nos Compendiis delectari, ut in his lustinianaeos auditores omnes suos labores ordiri at-

que consumere vel inius 8 ut periculum sit, ne ad horum exemplum orationem

48쪽

Fgo Vero, antequam studiosi, de Iuris scientia eiusve compendio cogitent, ita

eos omnino animos inducere Volo , ut lectione bonorum auctorum eorundem.

nue imitatione & adsiduis styli exercitiis

amoenitatem ingenii ubertatemque orationis ita, comparent , ut in habitum illis abeat, atque deinceps ubi lus si dent & haec ipsa compendia tractant, ne illa quidem amoeniora penitus illos omittero , sed laxamentum in ipsa studendi varietate quaercre suadeo, Adde, quod & aurea dixi, compendia illa systematum esse tantum indices, secundum quos textus Iuris , quibus nihil uberius, nihil amoenius, inquiri & legi possunt atque etiam omnino debent . Quae ratio facit, ut in Pandectis, inquam. absolute necessaria sit haec praeparatio parat illaris , etsi nihi. Iustiniani Institutionibus addere velles , siquidem manifestum est, non modo universam methodum dia illis esse dissicilem & obscuram , verum etiam singulos titulos sine directione compendii alicujus me

thodici , neque perdisci neque doceri

posse;

49쪽

De Ratisne docendi m discodi posse; Quamobrem Caesar ipse disertEVoluit, ejus generis indices & summas capitum describi , quas utique breves atque concisas esse debere, negotii ipsius natura satis indicat; nec metuit Imperator illud praetextum corrumpendae eruditionis & eloquentiae periculum. Ex his credo jam praesumi posse , quid ad illam objectionem, qua per hanc

methodum praecidi volebas communicationem Iuris cum literatura humaniore , sit respondendum. Non contineri in hoc genere compendiorum observationes digressionesque Historicas &literarias fatemur , impediri prohibet: que negamus'; nec unquam cessamus hortari studiosos ad hanc conjunctionem variae Eruditionis cum Arte lustinianaea. Denique nihilo magis de eo laboramus . . quod tu etiam, Crusi, praecipuae dissiduitatis loco ponebas ; scilicet, his neotericis institutionum imitamentis non praeferre Themidem suam saciem nativam , sed eius sormam cultu adscititio corrumpi. Profiteor equidem, si per haec compendia fieret, ut Ars no-

50쪽

stra terminis , quos vocant, exoticis impleretur licentiaque finiendi partiendique scholastica in aliam transiret speciem , me tam alienum ab illis futuruna, quam cuiquam Themidos aman. ti ssimo esse consentaneum sit. ideoque

curatissime id operam dedi , ne quid

tale meo quidem compendio objectari possit, adeo ut religio mihi fuerit, ullas

in eo ponere definitiones aut divissiones quae non aut e verbis , aut & mente sententiaque legum evidenter colligi posse sent. Fuit, inquam , rcliglo; nano

superstitio non debui dicere , qualem fuisse futuram ego quidem arbitror , si nihil ejusmodi collocare voluissem, nisi quod totidem verbis a lustiniano vel ribusve Iurisconsultis praescriptum esset ;tametsi Tu Crusi tertiusque Collega Rusius Noster eo nomine , plerosque recentiores Juris interpretes immodica libertate sistiti estis insectari. quanquam ignorare non potestis, literatiosi mos superioris aevi Doctores, Cujacium , Duarenum , Donesium aliosque Juris antiqui & inominati cultores se

SEARCH

MENU NAVIGATION