Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

U De Ratione docendi discendi verissimos eandem institisse viam, quani in nobis tam inique animadvertitis. Dum , scilicet, proprietates rerum a veteribus fuse expositas neque semper in siniendi partiendique λrmam redactas succinctis positionibus enuntiant atque declarant, quod omnium Artium . quae ab antiquis ad nos profectae sunt, magistros fecisse videmus. Quis logicam , i liceat hoc repetere) quis Physicam aut

moralem scientiam aliter hodie tradendam putaret, quis Medicinata tyrones artis , sine compendio vel systemate aliquo novitiae methodo conscripto do cet 8 Nec sacrarum literarum interprinte, ejusdem instituti auxilio carere potuerunt , quo fluctuantem discentium memoriam judiciumque systematis alicuius aut summario iocorum communium instrumento regerent ac ' praemunitent. Scio, non deesse, qui satius existiment . procul habere scriptores Institutionum hodiernos tanqualia lamas di lacunas, apsos scripturae sacrae fontes adeundos puriusque salutares aquas inde hauriendas. Sed aut me omnia fallusar.

52쪽

Iuris, Dialli . 47 aut cis breve videbimus eos ipsos , qui syste mata magnificentissi me contemnunt, Suis, etiam: in ille resacra Auditoribus, antequam eos ad altiora producant, ejusmodi Compendia vel quoςunque libeat ea nuncupare nomine praestribentes; &Tu, mi Crusi nosterque Rusius, si diu. quod opto , vivetis, aliquando vos ad idem institutum vel ad poenitentiam improvidae festinationis redactos sentietis. Ego vero ad rationes tuas iterum productas, quod satis mihi videtur, respondi. CRUSIUS, si, quemadmodum Tu , inquit , Ao Amanne , compendii

tui usum studiosis commendare te narras , ita vulgo aut a majori parte a h beretur, non erat quod Rusim, aut ego

quicquam dispendii in illis esse situm existimaremus. Sed per communia sacra con- scientiam tuam testor, an non Auditores

tui, tam frequentes aque notabiles in illa Compendii disciplina proram atque puppim studiorum suorum collocent, sequo perceptis illisagregios esse Iurisconsultos arbitrentur, neque de ipsis antiquae juris- prudentia; libri evolvendis cxamin/Π-

disque

53쪽

υ, De Ratione docendi m discendidisque curam ullam suscipiant, & an iron haec res ad summum doctrinae Iuridicae

detrimentum pertineat , adeoque an

immerito compendiarium illud institutum , veluti causa corruptae jurisprudentiae , Vituperetur. Quod si Tu, sicut nobis sedet consilium . devotam Themidi iuventutem, ad ipsa vetustat Artis penetralia deduceres, si exemplo praeires , ipsa veterum responsa comment riaque , sicut a lustiniano in infelici illa, quam , habemus , epito me relicta sunt, idonea methodo legere , examinare conferre inter sese , iisque immorari , dum plane penitusque intelligerentur; aut si non praeberent se intel ligendas, veros sensus emendandi conjecturis indagare. Equidem , si quod res est, fateri vis, eo modo , quid amplissimum Iurisconsulti nomen require

ret, & quid sibi deesset , etsi jam vestra

compendia tenerent, agnituros esse crediderim;denoque,res ipsa compelleret eoS veram proficiendi vi m insistere , neque cessare, donec universum jus antiquum in memoriae potestatem redegissent ;

54쪽

neque nos profecto pro I u risco n su Itis

haberemus iisque nomen illud Venerabile promiscue adscriberemus, qui seriem quandam definitionum , diviso num iisque adhaerentes nescio quas, acheri nudius e tertius natas quλstiones ex cipere atque resolvere possent ; ne de aliis, qui nec id ipsum didicerint, cum dedecoris publici consessione loquar. Enimvero si compendiis abolitis, tam egregium mutati consilji fructum capere liceret, credo, tibi ipsi nullam visum iri causam, quare nobis ad invenusta illa & inamoena compendia poenitentiamque pulcherrimi consilii, redeundum foret. BO-

KELMANNUS: Si nihil aliud a mutati

one poenitentiaq; tueri vos poterit,quam ille sperat iis successus, credo fidem praesagio meo constituram Quod si potes animum inducere, ut res tibi proponas, sicut existunt, dabo operam, ut intelligas sermones tuoS abhorrere ab usu civili, plenosque vel ostentationis es se vel ineptiarum. Quod ut tibi, vel saltem hisce vitis Clarissimis persuadeam, necesse erit animadvertamus,quo modo parata, quibus stu

55쪽

so De Ratione docendi in discendi diis exculta sit juventus , quae ad percipiendam suris disciplinam scholas nostras ingreditur & an sanis hominibus consultum videri possit, ejusmodi auditoribus committere fundamenta juris paratillaria proprio marte discenda ; nihil autem illis eX ponere , quam ipsa veterum responsa commentariosque, non quae ex illis faciliora , sed obscura, dissicilia nodosque continentia vindice dignos. Tu quidem de qualitate humani Diagenii nihil humile,

nihil infra captum brerum maximarum praesumis; nec ego naturae sum accusator:

sed ita de felicitate ingeniorum philosophari, ut Oculos animumque non adverras, ad eos, quibus cum res sit, nihil aliud est quam splendide nugari. Non est hic locus de miserrima scholarum primaeque institutionis consuetudine queri ; sed hoc palam est , novos lustinianaeos, qui se nobis offerunt, plerosque rudes esse politioris literaturae, rudes historiae& omnis . Antiquitatis , rudes Graecae linguae dc proprietatis elegantiaeque Latinae , nadicam Philosophiae, praesertim moralis. Nec scio, quae te perversitas agitet, ut

56쪽

Iuris , Dialogus. s Icausiam corruptae iuri prudentiae vel stu

dii potius Iuridici, nam ipsam, Opinor

aeque adhuc intcgram csse quam fuit dudum potius non prodideris ignorantiam Romanae Graecaeque linguae, quamulum praeparatoriae institutionis. Et quidem de Graeco sermone facis prudenter , quod nullum v crbum de estis peritia in Iuris studioso requirenda protulisti , perinde ac ii nihilo magis quam Suedicae aut La-ponizae dialecti notitia ad Iuridicam Crisin exercendam pertineret. Quod si paulo diutius suu ero nostro hac in parte Delsis

elementarius Doctor , operamis navasses. credo , non minus severe in contemptum Graecarum literarum, quam modo in compendiorum & systematum Auctores invectus fuisses. Nunc ausus es

Licinium Rufinum , Ulpiani , Cati, Pauli fragmenta, Codicemque Theodo

si anum memorare ; Graecum lus & Basillicos thesauros, e quibus tot tantique valoris ci melia viri Graece doct i eruerunt, atque adhuc investigare possunt, tristi, ne dicam pudendo silentio, praeteriisti. Neque te agnosco, crusis, tam

57쪽

e 2 De Ratione Arendi in discendi superburn eruditionis vulgatae censorem& exactorem critices, sine ulla Graecarum literarum notitia. Tametsi Graecos lurisconsultos basilicamque parapnrasin contentus sis omittere , vel interpretibus fidere , quod in re critica scimus quam

tutum atque decorum sit; tamen, inquam

hujus studii, quod laudas, profestio , qua ratione potest alienari ab illa parte luris

compositum cst ξ denique in antiquis latinorum scriptis , quis unquam si non ediocri Graecae literaturae peritia feliciter in exercenda Crisi versatus est, aut Criticum se profiteri sustinuit Z Sed mittamus Graeca permittamusque non tantum

Accurlianis, sed etiam criticis pace tua dicerei; graeca sunt, legi non possunt, quoties se nobis obtulerint, vel sic riticam ne hactenus quidem omittere placeat, imitemur illum, qui cum in Ulpiano legissct haec verba ; pros Fos, sagacitate Vere critica, monuit legendum

esse , ita , pro se posit. Sed revertamur ad institutum; Contemplare mihi, quae so , Exu si , adolescentes , vix tantum Latine

58쪽

Latine doctos, ut animi sui sensa, quod satis sit, efferre queant, Philosophiae &antiquitatis & Historiae Latinae ignaros;

adeone, te praeconceptus amor instituti tui tenet, ut his cum aliquo fluctu erunditissimos & dissicillimos antiqui juris commentarios exponi poste statuas Nosti & experiris, fieri non posse, totum uti corpus Iuris auditoribus tuis illustres ;Obscuriora & ardua quaeque, sine dubio

excerpenda sunt, ut digna interpretis Ope , digna publicae vocis ossicio videantur. in his tu adolescentes ita , sicut dixi , praeparatos cum valido prosemiversari, ii ccine iureconsultosi inde fieri possc credis s' Non dices , opinor; scd in tuis auditoribus supellcctileth humanioris literaturae prius , credo , requires. Quid facies igitur illis , qui non habent eam nec adferre possvnr, quemad-m0dum decimus quisque non reperisur, qui mediocriter neque centesimus, qui ut

debet , hac parte sit instructus. Non in culcabis tamen illis compendia ε, domi legant, si velint; Prosessor altius spiret; Ille salorum & notarum anigmata,

59쪽

De Ratione docendi in diseendi Ille malas interpunctiones emendare ac interpolare , glossas variasque lectionesa -textu genuino separare , luxata rostituere, Vitiata sanare, plebiscita atque Sennatusconsulta concinnare , sugiti Va re' trahere locisque suis reddere doceat. Haec enim vis agere Prosessores, haec tradere

sectatoribus suis jubes. Mihi vero quid ineptius quid sanis hominibus indignius

videri queat , nullo modo apparet ε, siquide in nec adolescentes ita, sicut dixi mii , instituti quicquam ex iis rebUS per .cipere, nec si queant, ullus inde fructus ad eos redundare potest. Noli putare, moesse eum , qui spernam vel reprehendam instituti illius rationes ; sed quod haec δε Professyribus doceri vis adolescentes, antequam paratilla totius viris ab illis percepta fuerint , superat omnem stultitiam ignosce dicenti quod res est,m: τε , Nec quisquam sana ratione prceditus fer-3et poterit Antece res haec rudibus animis inculcantes, atque eos qui Compendia talibus praescribunt corruptae juris prudentiae reos peragentes. Quid vultis

tandem agamu , cum iis, qui nihil quam latini

60쪽

iuris, Diau - slatini sermonis & sensus communis intellectum habent 3 ut remittamus cos in scholas atque ad Parentes: an ut detineamus immani sumptu in Academiis , ut audiant aenigmata , quae tu dicis 3 an

potius c ut ejusmodi notitiam Iuris in

illos transferamus, per quam de causis re- , spondere , civem regere consiliis operamque soro navare possint 3 Atqui hoc est in potestate compendiorum nostrorum; qui illa tenet memoria distinxit judicio , probare potest legibus, Ut nos ducimus Auditores nost ros , hi nolo ineptis praediti ingeniis ea quae dixi, prae stare possunt & feliciter omni die praestant. Non est quod mihi crestas adfirmanti specta Viros Clarissimos e disciplina mea productos , per Omnes Germaniae Belgicaeque respublicas sparsos, &aude negare Compendiariam Institutionem esse emcaciore ni ad utilitatem publicam , illa tuorum sigiorum , interpunctionum & conjecturarum demon- strations . Quam quidem ego nunquam , ut tu facis de methodo nostra ,

. contempsi, vituperavi , sed, quod to

SEARCH

MENU NAVIGATION