Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6s De Rat one docendi in discenditia conciliare, posterioraque cum priorisbus conjungere; cuius rei specimen i meritis in Excerptis Authenticis per . Odicem

stargendis audax & nobile dedit. Secundum haec principia progressi sunt homines studiosi ad proponendas Auditoribus suis Summas, ut loquebantur haud absurde, librorum luris, quae nihil aliud fuere, quam pararitia, quae tu stimanus appellat Graeco vocabulo, idque fotissimum ad Institutiones atque Codicem , ut Placentinus & AZo praeiverunt. Ita enim existimabant , Codicem potius quam Pandectas iis, qui institutiones perceperant, esse praelegendum , quia recentius in illo jus est ususque in foro certioris & frequentioris , qua gratia Novellarum argumenta singulis in Codice Rubricis Irnerius.ille subjecerat, quod illorum institutum ad formandos judices causarumque Patronos , id est,

validos lurisconsalios , non erat ut magnopere inprobaretur, utcunque aliter deinceps visum fuerit posteris. Iuxta summas pro tyronibus Artis , in usum

provectiorum scribebant glossas , quae

sunt

72쪽

Juris, Dialogus. 67 sunt breves interpretationes legum , secundum Ordinem verborum, in quo ge nere sac ile principem locum tenuit Accursius. Fuere , qui intentriore prae aliis cura ius Romanum necterent ad trituram sorensem, cujus rei praecipuus Auctor Durandus ille, dictus pater Practicae,

laudatur. Postea cum glosiandi materia consumpta summarumque satis este via deretur , secuti interpretes ingenti apparatu ad commentarios in omnes juris

ij bros legesque scribendos se contulerunt ; spreto jam repudiatoque Iustiniani praecepto, quod priores, summis atque glossis contenti, utcunque servaverant; quippe, cum illae Caesaris edictoc Xacte congruerent ; hae tam modice ab co recedebant, ut auctoritatem ejus

comiter industrieque custodire velle viderentur Sed commentandi signum inprimis extulere Bariolus de Saxoferrato& Baldus de Ubaldis, aque exinde copia enormis consiliorum, responsorum omnisque generis commentariorum jurisprudentiam, ad Gierem, quae fuerat ante Iustinianum , incertitudinem, du- , E a bita-

73쪽

68 De Ratione docendi er Ascendi bitationem confusionemque . sicut ipse praedixerat Caesar, reduxit atque defor

mavit: Ut non minus ad communes Do

ctorum sententias quam ad ipsos sontes legum consilia sententiaeque eXigerentur. Hii temporibus juventus ad studium Iuris accedebat, imbuta, si soric, Philosophia scholarum, illa spinosa&inci-Viij, . a notitia utriusque literaturae dc antiquitatis alienissima; nec alia ratio luris sudio constare potuit, usque dum stupeoriori seculo humanioris literaturae lux erenebris ignorantiae barbaricae emersit. Bb eo tempore cum novam faciem in duit universa iurisprudentia, turn ratio quoque docendi atque discendi juris alia Planeque nova invaluit ε, neque tamen ea sine aliqua varietate. Videntur omnino luris interpretes , qui literas politiores cum luis scientia conjunxerunt, duorum fuisse generum. Quidam intra solos luris Romani limites se continuere nihilque aliud agere v. luere, quam ut libros a lustiniano relictos illustrarent aut emendarent. Alii faciendum putarunt , ut intelligentiam Iuris antiqui cum usu

nostri

74쪽

furis , Dialogus. 69 nostri seculi peritiaque forensi coniungerent. Priores inter, familiam duxere jacius, Duarenus, Donestus. Inter po steriores excelluere Zasius, Criciatus, Vlbur ; ex ingenti numero Triumviros' edidisse satis est. Sunt etiam . sicut no-

stis, qui non tam jus, id est, scientiam boni & aequi, quam antiquitates & Phi- .lologicas observationes libris lustinianeis adsperserunt quales Antonius Augustinus, Budaeus atque Raevardus. Hi omnes inter alias industriae suae partes operam Arti utilissimam navarunt x emcndando corrupta iuris antiqui loca ι quod tamen neminem cum aliquo laudis successsu videmus aggressum, quam qui cOpj m librorum veterum , maxime Florentini Pandectae habuissent , aut ubi coniecturis utendum videretur, qui longo docendi scribendique usu literisque tam Graecis quam Latinis culti famam auctoritatemque insignem adepti forent.

non ignoro fieri potuisse & aliquando contigisse , uti qui neutram horum subsidiorum facultatem haberent, tamen selici quadam conjectura nodum alicu-

75쪽

o De Ratione docendi discendi jus loci detexissent atque sanasserin Specimen huius rei dedit Dominicus faudius lurisconsultus minime equidem Validus , a quo tamen Gratius monitum se fatetur , apud Ulpianum in L a. 3,. v . Vnde m. pro possidet, legendum esse possedit, praeter quem locum ego Donrecordor , Grotium in universa florum' sparsione ad omnes Iustiniani libros ululam lectionis ab omnibus receptae muta tionea , adstruxisse; cum eam doctrinae partem merito inter gravissimaduris n- sulti ossicia reputareti . 'Hoc faciant adolensThemidis Chattos aris, itigentique bono nomina nata Fabricanebat ipse, cum juvenis suos flores adspergeret Iustiniano: sicut olim Alcjbia des, ut refert Plutarcilius, Magis bro praedi casti, se corrigendo Homero paNm esse, Nar tu, igitur stultus, inquit, es Q qui adhuc scholae des operam. Res enim est

manifesta . neminem hanc studi i partem

in quaque disciplina profiteri posse, qui

non, omnibus numeris in ea sit exactus

&absolutus, judicioque multa lectione continuaque tractatione rerum, in quibus

76쪽

versatur subacto limatoque ν ; liqui dem non modo callere ', reci etiam j v dicare suam Artem', & probare vel improbare, quod ab Artis tuae conditori bus extat relictui ,'sine dubio ad sinismum, ut auctoritatis, ita scientiae peribtiaeque fastigium pertingit. Unum inrel ligo Antonium Fabrum ad hoc institutum se contulisse natum annos vigintiquatuor, neque mania scriptis instructum, nec etiam magnopere subnixum collatione veterum monumentorum . qui lectionis suo tempore receptae fidem tacere potuerint. Enimvero non adsentior Bacbovis , qui cum clementer loquitur , eum appellat hominem corrumpendae jurisprudentiae natum : tametsi in en-bachius noster hoc nimis avide convitium arripuerit, auditoresque suos a lectione conjecturarum ejus graviter dehortari sit solitus. id tamen existimo, emendationes elus esse Plerasque non necessarias, atque ita comparatas, ut ab aliis, sicut

ipse fatetur in praefatione sua , refelli non nequeant. In hac autem ego sum haeresi Se libenter ευχομαι iam L in expli ε E 4 candis

77쪽

72 De Ratione docendi in discendicandis scientiae iuridicae nodis esse duas sacras anchoras , quibus non siti urendum, nisi extrema necessitate cogenter sunt autem hae meo judicio ., i tonsessio antinomiae ior mutatio lectionu recepta .

Sunt qui hosce modos tollendi difficultates legum appellant viam Regiam ς sed quibus Artis suae honos & integritas cordi curaeque est , non possunt aliter arbitra,ri , quam hanc esse viam militarem solvendi nodos gladio, decus autem Artis prostituendi ludibrio & ipsam dilacerandi. Nimis haec acerba dicta Crusii

auribus accidebant, quam ut diutius ea silentio transmittere posset. Atqui ego, Hubere Clarissime, modo non audebam praesumere, ait, quod nimis aperte iam profiteris, esse te averso animo ab illa parte studii, quod inde a renatis literis veras Iurisprudentiae delicias fecit αclarissima nomina superioris seculi aeternae posteritatis admirationi consecravit. Imo vero, replicabam, nemo praeclarius de illo genere sentit, nemo magnificentius de auctoribus,quorum tu laudem demonstr-s. Ita enim existimo & semper

78쪽

: . δε- -' 73 arbitratus sum , Prosessionem studii Iuris critici, quod in emendandis mutandisque

legum dictis consistit ita utimur verbo habendam esse pro fastigio & quasi complemento doctrinae legalis Psere'; sicut

censura fuit habita , respectu Magistratuum Romanorum. Sed ut Optima quaeque pessimo modo corrumpuntur, ita nihil exitiosius arti luridicae , quam temeritas & luxuria Criseos esse mihi videtur. Nam reliqua docendi vitia, sive in methodo praepostera, sive in conciliandi pigritia, sive in ipsa sententiarum pervcrsi sate consistant , ipsos Artis libros intactos relinquunt, Critica male exercita . leges ipsas corrumpit & sacrum Iuris

corpus, violat ac imminuit. Ne vero rihuiusmodi infinita oratione praestanti Gsimum institutum maligne a me putes arrodi, dicam, quod pace tua fiat, quid in vestro, Crusi instituto potissimum mihi displiceat. Primum atque praecipuum id es e puta, quod occupavi dicere, vos prima docendi juris rudimenta ponere in emendationibus, nec aliam credere

januam samae parere, quam si receptas

79쪽

7 De Ratisne docendi discendi probatasque ab antiquissimis codicibus lectiones sollicitetis ac invertatis. Quodque peius exemplo est, adolescen-rum , qui se vobis committunt, initia talibus conjecturis earumque subtilissimis

probationibus occupatis , antequam terminos & regulas artiS universae methodica institutione, quam penitus improbatis, perceperint qua re nihil inutilius & a vera docendi discendique ratione alienius esse potest. Ex quorum genere non est mirum nasci tales luris criticos, quales illud vetus dictum notat ,' emendandis legabus neminem se

dedere , nisi qui de legibus nihil intelligat , quod equidem si de omnibus ,

qui in hac provincia lauream quaesiverunt, interpretati sint, injurium falsumque esse non negaverim. Alterum, quod male me habet, est', quod, cum Vos manuscriptis libris , quorum variae lectiones superioris secuti Censoribus argumenta praecipua eorrigendi pra ere, careatis , tamen hane viam initis , ut

emendandi institutum proram & puppim studiorum vestrorum occupet , nec aliud l quic-

80쪽

quicquam, nisi quod urit & secat oculis hominum famaeque experimento dignum judicetis. Enimvero .., si quis infindam gandis legum sensibus ejusmodi quid re periat, quale temulento sed elegantis inn. genii Baudio ocourrit, in laudato modo U lpiani responso , bene se res babet &i feliciter Li acclamabimus. Re enim ipsa loquebatur . Edictum unde vi , quod

dejecto datur , dari non posse ei, qWip sidet , hoc est, non dejecto. Incidit Baudio, possedit Non potest aliter; nec est quj . obloqui possit. Si quid simile

vobis haeserit, agite, applaudemus de gratulabimur, ins 11 M. Sed hoc operam dare, leges hac gratia scrutari , ut lar tentja & ignorata vi ia indagentur , ubi nulla codicum antiquorum suppetit collatio , non videtur hab e digauira viro sapiente fructum eruditiovis. Mihi sic animo sedet, librosi juris evolvςre , ut inde regulas & e empla rerum agendarum colligam, imitarique cupio Antonii LMornacis inter alios multos institutum, qui, rarat erat in Doctoribus Accursitanis

SEARCH

MENU NAVIGATION